De futuro impiorum statu libri tres ubi advers. deistas, nuperos origenistas, socinianos, aliquosque novatores Ecclesiæ Catholicæ doctrina de psnarum inferni veritate qualitate et æternitate asseritur et illustratur. Authore p.f. Jo. Vincentio Patuzz

발행: 1748년

분량: 459페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

moltim a Pithagora : idque probant tum authoritate Pomponii Meistae quae cum his non cohaeret, tum eX eo , quod adnotavimus ex Ua. Ierio Maximo, mutuam dedisse Gallos pecuniam, quae in alia vita redderetur : id quod in migratione animarum locum non habet . Tum demum ex ceremoniis, quae apud Gallos, Germanos, & Λrctoas gentes in sepeliendis cadaveribus observabantur, quae apud ipsos legi possunt . Horum dissidium facile componi posse existimat Bru-kerus cain, si animadvertamus illud, quod notum est ex universali Metempsychoseos historia, eos nempe, qui animarum transmigrationem docuere, vitam tamen ad manes timul constituisse, & in Ade, seu inferno animas colloeasse , unde postea redirent, donec per plures migrationis periodos, ad Deorum Concilia, sedesque beatas ad mitisterentur. Et eadem, subdit, multorum Celtarum opinio fuit, qui desunctis, di a corpore separatis animabus isdem quidem, atque viis tam apud Manes assignabant, redire vero aliquando in vitam, ocalia cor psa putabant. Quod ex Hedda antiqaioris authoritate apposi. te probat KeisIerus. Uerum de hac re cap. sequente.

CAPUT VIII.

Graecorum sapientes, Graecique adeo in eadem sentretia concordes. Poeta isrum testimonia in primis afferuntur, in quorum fabulis semisa interluiscent υulgatae in popuIo υeritaris. Tum ad Pbilosopbos acceditur. Pithagorae Pitoagoreorumque quam constans de DIura vita judicium . Dimis

ritur de Mete Deboseos commeηto ; quod Pithagorae falso Miritum fusio verosimilius est . Quaenam fuerit ejus origo. Niλι illud opesse argumeη-

L Onge plura ex iniuria temporum superfuere monumenta .

unde dijudicare liceat de Graecorum , ac Romanorum senis N I tentia in eo, quod prae manibus est, argumento: ex qui bus, quae graviora, & ad institutum nostrum Opportuniora videbunis tur, hue afferemus. Α Poetis primum incipio, unde in Graecanicas regiones sapientia profecta est . quorum authoritas nedum haud conis temni , sed magni etiam pendi debet pro eruendo populorum conseclissu in ea, quam propugnamus, veritate. Quamquam enim ficta ple. rumque esse concedimus, quae de suturarum poenarum Ioeis, & conditione scripsere; vera tamen significandi gratia ab ipsis conficta sunt, nee nisi quod jam a Populo credebatur, aut elus notionibus accommo is datum erat, quadam sermonis venustate, 6c fictionum coloribus obis ductum exponebant, quo utilissima ultionis suturae veritas in crassiorum hominum animis altius infigeretur, eosque potentius a pravis

G moribus

92쪽

so . DE FUTURO IMpIORUM STATU

moribus a voeatos ad bonam frugem traduceret. videantur, quae de horum fabulis scribunt Lactantius Firmianus lib. I. de fals. Relinn. xI., Gutherius apud Gronovium Tom. I 3.s di Natalis Comes lib. 3. Mithologiae &e.

- II. Praecipua, quae tum Graeci, tum etiam Latini Poetae de a Ite. rius vitae. statu juxta communiores populi conceptiones tradunt, &. in quibus vix ulli dissentiunt, haec sunt. Tria loea constituerunt, in quibus defunctorum animae continerentur, Elysium , Infernum, Tartarum. Elysii campi piorum sedes: Inserni noxiorum: Tartara Impiorum. Elysii puris animis deputabantur: ad illos enim non nisi purgati perveniebant: ii nimirum, qui dum viverent, virtutem, &pietatem constanter secuti divinis rebus studuerant, animemque aeorporis contagione sive a vitiosis affectibus sevocaverant, ex hoe cariseere ad illa Beatorum loca post obitum statim evolabant. At qui meis dium quoddam vitae genus tenuerant, hoc est nec ita virtutem amisplexati, quin vitiorum sordibus inficerentur, per aliquod thmpus in inferis detinebantur iis obnoxii suppliciis, quae illos a peccatis pristinis exuerent, ut purgati randem absolverentur, ac beatorum praeismia reportarent. Qui vero ob scelerum magnitudinem purgari nullo modo potuissent, nec ullis sanari remediis, perpetuis Tartari tene. bris di erueiatibus addicebant. Hoc erat totius eorum doctrinae funis

damentum ae basis, ut ex eorum scriptis facile colligi potest. III. Communi huie simplicique notioni plura adjecerunt Poetae iuxta Poesis ileentiam , ut & justorum loca gratiora, ae injustorum

terribiliora redderent , crassεque hominum imaginationi inservirent. Hine Λeherontis palus, quae prima excipiebat obvias animas . Hi ne horrendus animarum portitor Charon. Hinc Phlegecton frementibussam marum undis convolutus . Hinc Cocytus tristissimus amnis, cuis jus fragor querularum animarum voces imitabatur . Ηine Cerberus latrans. Hi ne severissimi Iudices Hacus, Minoes , & Rhadamantus, qui de omnibus rationem exigebant. Hinc Eumenides, quae singulos commissa fateri scelera compellebant. Hinc Tartarus, di innumeratormentorum genera juxta criminum diversitatem , ex quibus aliqua

peculiariter delcripsere , ut Sisiphi irrequietum saxum, Danaum inexplebile dolium, Tantali perpetua sitis ac fames, Titii insatiabile vultur, Thesei aeterna sessio, aliaque hujusmodi. Atque has quidem

fictiones esse nemo negat, utque hujusmodi contemnunt di Plato in Republica, & Tullius in quaesi. Tusculanis , contemnebantque caeteri sapientes : sed in his semina latent certissimae veritatis de futura malorum hominum vindicta, quam hisce figmentis ornabant Poetae,

re quam & Plato, di Tullius, di alii sapientes exploratam habeis

bant.

IV. Generali hae notitia posita ad aliquos ex Graecis Poetis sngi I-latim recensendos accedo . omnium Graecorum antiquissimi haben

93쪽

probisque post istam, ut res ad lacum beatum deducentes di ad epulas sanctoriam discumbere facientes coronatos, omne deinceps tempus ειυere Diareantur . At vero impios er sceleratos in caenum quoddam infodiunt in inferis oee. Diodor ut etiam Siculus refert b Orpbaeum fuisse primum, qui impiorum in is terno poenas, et piorum in pratis Hasiis felicitatem latriau.

xeris , si ve potius carmine celebraverit. . . .

U. Succedit ex his, quorum genuina opera hodieque extant om nium vetustissimus Homerus. Res esset molestiae pIenissima congere is re loca innumera, quibus tum in Iliade, tum in Odissea, de Tartaro eiusque poenis loquitur. Duo tantum indicabo, alterum ex lib. 13. odisseae ubi Reges & potentiores scelestos repraesentat apud inferos omni tempore crueiatos : alterum ex Iliade ubi ita Iovem loquentem inducit: Aut ipsum capiera obseura in Tartara mittam 2 i , . 3 Suri ubi sub terris υastissima regna barathri: .

sunt ibi septa , solamque ex aere e sub ima

Tantum restare, baec quantum quoque diflat Mampo . VI. Certat cum Homeri antiquitate Hesiodus, qui in Theogonia Tartarum memorat, illudque in terrae profundo reponit: Tartaraque obscura , haec rerra conduxIur in ima: atque ibidem deseribit Gigantes aquarum pondere pressos audacissimi sui moliminis poenas luentes ipsis ferme coloribus , quibus illos sacri Scriptores depingunt. In lib. quoque , cui titulus opera S Dies, superbos & flagitiosos homines ad antra Plutonis cruciandos detru- .dit: iustos vero ae pios in Elysiis collocat, ubi Iaeti semper omnique dolore vacui vitam agunt . Hujus quoque Poetae Authoritatem laudat Plato se inquiens : praeelare Hesiodus, ct alii multi ex Poetis L. cum, quod posteaquam quis probus excesseris e υita , magnam sortem , bo

noremque assequitur . . . - .

VII. Sequuntur alii antiquissimi vates . Simonides apud Stobaeum d) de hominibus morientibus seribit eos mitti a Plutone ad nigrantes domos inferorum . Idem quoque apud eumdem ce) cecinit Sappho, quam aliqui ipso Homero superiorem iaciunt. VIII. Plura disserit Pyndarus Simonidis auditor , & Lyricorum Poetarum Princeps, qui floruit olimpiade 86. In olim piis Ode I. ait, quod si Deum vir aIiquis sperat latere faciens quidquam fallitur. Et odea .r spua bonoratos Deos, qui gaudebant fidesitate in jurejurando , illacrF-mabili fruuntur ae : alii autem visa borrexdum tolerant eruciarum . Cla

rius adhuc apud Plutaretium μὰ ex hominum sensu semet explicat ἔπικης gloriae essentiaeque loeum sedem esse piorum, quibus splendet solis in G 2 gor

94쪽

for . . . . ita transigunt jucunde rempus Parro tertia υia illorum est , qui ample vixerunt, o injase, animus in obscurum Ioeum, ct barathrum quod isdam praecipitans , unde immensas eructaat tenebras languida noctis obscurae fumixa , qu.e recipiunt , ct ignoratione , atque obliυione regunt eos qui pκ-κiuntur. Et Clemens Alexand. eumdem ita canentem producit: Impiorum autem animae sub caelo per terram volant in doloribus eruentis , submis lis ineυitabilibus malorum . At piorum super caelos babitantes modis. tationibus hymnorum Beatum Magnum decantant.

IX. AEschilus, qui sub idem tempus, ac Pindarus, vixit, animas impiorum vinctas in Tartaro teneri ita declarat in Prometbeo : Nams me sub terram sub inferos mortuos capientes, in immensum Tartarum deistra set, vinclis firmissimis , aspereque alliga et Sc.

X. Euripides vatum Tragicorum Princeps, in He ba tradit Deos lege quadam teneri aliquando punire eos, qui trucidant bo1pites, ae Deos

conremnunt, utique post hanc maxime vitam . Recenset etiam in AI-e te di in seros, & Plutonis domos, & sedes tenebricosas, di paludem Aeherontis , ubi supplicium dant impii suis pravis affectionibus respondens. Insigne aliud supra dedimus Poetae hujus testimonium ex Authore libri de Monarebia inter opera S. Iustini. XI. Sophocles apud Plutarchum ita canit: Hi, qui sacris visis eunt ad inferos Homines , beati faeni : solis nam vivere

Contingis ilιic Uis e turba caetera omni malorum generi ineιdit. XII. Aristophanes Princeps Comicorum Com. 3., cui titulus Rame,& in aliis passim in seros nominat, eaque, quae ibi quisquis inveniet. Tartari pariter, ejusque amplitudinis, ac tenebrarum meminit. Alisterius etiam Comici, Diphili nempe , egregium monumentum suis pra cap. s. laudavimus ex S. Clemente Alexandrino, in quo & loci

impiis destinati, & supplicii a justitia Dei vindice infligendi expressa

mentio fit. XIII. His consentiunt Theocritus in Id illiis, ubi saepe introducit,& stygiam paludem , di perpetuam noctem , sub qua jacent animae , ct maestas undas Cocyti, di Tartara, & Plutonis domos . Antiphaisnes, qui apud Stobatum M suturam bonorum felicitatem, & malorum miseriam diserte commemorat. Theognis in Senten. v. a ., α Ioo7., S II I9. , di Phocili des in Carm. v. Ioue. XIV. Λ Poetis ad Philosophos accedo. Duae sunt primaevae, ac generales eorum sectae, unde caeterae derivatae, ac propagatae sunt, fontinea nempe , & Italica . Hujus parens & conditor est Pithagoras Samius , a quo caeteri Pbilosopbi audire caeperunt , cujus aut horitatem tanti fecit antiquitas, ut ad eum, dum noctu Philosophiam doceret,

95쪽

non minus quam sexcenti confluerent, ejusque decreta, veluti divi. na quaedam oracula, exciperentur . In hujus Philosophi mentem de argumento , quod versamus, praestat diligentius inquirere , nedum ob ejus, ejusque scholae authoritatem, sed etiam ob Metempsychosis sententiam , quae eidem tribuitur, elucidandam. Docuisse Pithagoram ejusque Discipulos animum e Te immortalem , & quamdam diis vinae mentis propaginem , in consesso e si apud omnes , a stirmatque apertissime, praeter alios , Cicero libro de senectute , ubi Catonem Majorem ita de animorum immortalitate disserentem inducit : Nee me solum ratιo , ac disputatio impulit, ut ita crederem I sed nobilitas et. iam summorum Pbilosopborum. Audiebam Piιbagoram , Pithagoreosque ineolas paene nostras , qui essent Italici Philosopbi quondam vominari , nunquam dubitasse , quin ex uκiυersa mente divina animos baberemus.

XV. At ipsum quoque tenui me & futura praemia, quibus justi do. narentur , & supplicia , quibus plecterentur injusti , ac facinorosi , pluribus evidenter evincitur . Diogenes Laertius sa) haec profert ex

Pithagora : Ianitor terrenus e corporibus , terraque auimas educit, re puras quidem ae purgatas in caelum ducit : impurae υero illis non appropinis

quant , immo ne sibi ipsis quidem, sed a furiis infractis nexibus υineiuntur. XVI. Paria sunt quae leguntur in aureis Lysidis earminibus ib) ,

ex quibus constat asseverasse Pithagoram animam in υirtutis, ac υeriis ratis studiis egregie subactam eυoIare post mortem in Iiberum aerem , ibique immortalem , ac Deum fieri, quantum quidem homini fas est: aliorum autem animas judicio Daemonum, poeni ite esse obnoxias, es ex υitiorum grais vitate torqueri in inferis furiarum vinculis constricias .

XVII. Clariora perhibet Malchus de vita Pithagorae ita ex eius sententia loquens : Duae sunt animorum sedes , pin mortem apud inferas: una est gaudii, altera poenae . sui probi fuerunt, in Iaetitiae υaIIem transeferuntur. Sed improbi in borrendo loco scelerum in vita perpetratorum daat

poenas.

XUIII. Id ipsum ficta quadam narratione significasse Pithagoram seribit Suidas se : Hebat enim se ad inferos descendissie , ibique υidisse

Haesiodum aeneae columnae arctissime alligatum Homerum υero ex arbore pendentem, anguibusque circumseptum ob mendacia , quae de Diis conscripserant : S animas υirorMm , qui uxores aspere tractaυerant , erudeliter ibidem Ianiatas.

XIX. Magistri sententiam fideliter feeuti sunt eius Diseipuli. Nobiliores ex iis habentur in primis Architas Tarentinus, 1imaeus Locrensis , di Epicharmus . De duobus prioribus haec apud Ciceronem d) : Platonem ferunt, ut Pithagoreos cognosceret, in Italiam veniyse, es in ea cum alios muItos , tum Archisam, rimaeumque cognoυisse, didicilis

96쪽

s DE FUTURO IMPIORUM STATU

Pitbagorea omnia , primumque de animorem aeternitate non solum fressissidem quod Pisbagoras, fed etiam rarisnem attulisse So. Timaeus ipse in calce libri Re anim. haec pronunciat : omnia in secundo circuitu Nemesis Ereto judicio rata, fixaque esse υοIuis eum infernarum illarum furiarum Naiaminibus ad quam humanarum rerum inspedito pertinete di ibidem Iuculeniatius : adest υindicta ex legibus , ex oraculis, quae restores indutar eaeis.

Res , ct subterraneos . Quoniam supplicia in orabilia parata sunt impiis ad inferos. De Epicharmo vero sic ait S. Clemens Alexand. a i Ad. miror Epicharmum , qui aperte dicis o si fueris meme pius, nihil maIi patieris mortuus : superius manet in eiso spiritus XX. Illustres etiam inter Pithagoreos habentur Heraelitus, de Hierocles: quorum prior in oreum animas post morrem ferri perdocuit, bisque tot bona , vel mala parata esse, quae neqηe sperent, neque expectent. Hoc quoque adeo Hierocli persuasum erat, ut scribere non dubitarit, ideo improborum aliquos suspicari animos interire, ne si moris tali vita functi supersint pro scelerum merito puniantur. Non υνθ, Inquit, improbus animam suam immortalam , ne ad conspectum illius D. dieir aequi torquendus asieniat. Itaque se ipsum potius morte eondemnat.

XXI. Sed prae eaeteris audiendus est Iamblicus b , qui eum viatam, ac doctrinam Pithagorae, veterumque Pithagoreorum diligenister, & a ceu rate perscripsisset, divinam hanc ex eorum dogmatibus consectam sententiam proponit: Si mors hujusmodi foret, ut hominem ab omnibus liberaret, Iucrum certe malis hominibus.reputandum esset mori, ximirum S a corpore simiἀ, ct eum animo ab lysorum praυitare Iiberari zNunc autem posteaquam anima immortalis'esse indetar, nuIIum omnino

aliud malorum ei fuerit effugium , nee stes salutis , quam ut madat simul quam optima , ae prudentis ima . Nibii enim ferι Deum anima tendens ad aIteram vitam, quam probitarem, WI improbitat m , quae plurimum prodesse Des obesse desuxcto noscuntur. Atque anima quidem melior eam Deo baiabitat, per eaeli beatas regiones inυecta . Luae υero fe se factis impiis contaminaυit impietate, proficiscitur ad judicia subterraxea meritis paevis demis

tanda .

sunt, quam sit a veritate, aut a veritatis specie alienum Pithagoram ejusque discipulos Metempsyehosim docui me, sive animarum in alia corpora transmigrationem: in his enim , quae produximus, nedum nec vola, nec vestigium apparet hujusce commenti, sed nee etiam cum illo cons stere posse videntur. Diserte quippe asseritur tum a Pithagora, tum ab iis, qui ejus doctrinam secuti sunt, probos statim a morte felicitatem eonsequi , vel in caelo, vel in alia beata regione; improbos vero ad inferos, vel tenebrosa loca transire, unde meritis mulctentur suppliciis. Quae plane conciliari aut nequeunt, aut

lib. 4. Strom. bὶ Commen. adhor ad Philos. lib. 2. e. 13.

97쪽

LIBER PRIMUs ADVERSUS DE ISTAs ETC. ssadmodum dissicile possunt eum dogmate Metempsychoseos , si proprio

in sensu prout non paucis visum est, accipiatur. , XXIII. Arbitror itaque longe vero similius esse vel nunquam Plisthagoram Metempsychosim tradidisse, sed per imperitiam ipsi assistam fuisse ex quibusdam ipsius verbis perperam intellectis, ve, si eam aliis

quando tradidit, per allegoriam esse Ioeutum, adeo ut vel Pithago. ra, vel Pithagorei hoc emblemate uterentur, ut quibus ob virtutes, S uitia similes evadant homines, significarent: ita nempe, quod an iis mos transire in alia hominum bestiarumve corpora, aliud ipsis non fuerit, quam homines aliena studia, si ve hominum, sive maxima belluarum induere, atque animam iis moribus in humano corpore imbutam , eos se retinere, exuto corpore , ac si in illos homines, vel bestias demigrasset, quarum affectiones antea secuta fuerit. Id jam plures alii ante me perviderunt viri clarissimi. S. Augustinus ita

de Metempsychosi seribit a d De hoc ludibrio quorumdam pbiIosopborum etiam eorum posteri erubuerunt, nec eos boc sensisse , sed non recte intellectos esse dixerunt. Et credo ita esse, veluti s quispiam etiam de scripturis xostris Foe sentiat, ubi dictum est: homo in honore positus non intel Ie-xit: comparatus est pecoribus insen stis, di similis factus est eis. Aut tibi item legitur e ne tradideris, Domine, bestiis animam confitentem tibi. XXIV. Ita etiam interpretantur Pithagorae sensum Marsi Ilus Fi-

d) . Sed prae reliquis id demonstrare conatus est Claudius Lignierius est, ex quo huc aliqua afferre lubet Usatis, inquit , conspicuum est

,, Pithagoram sapientem fuisse, & Philosophum acutum: sed quiri virtutum praeceptiones, di vitiorum dehortationes studio occultare M voluit, ne vuIgus in virtutum di sapientiae mi steria introspieiae , , Quo pertinet dogma de transmigratione animarum ex uno corpo- ,, re post mortem in aliud: quod alii rudi ter nou sine contempturi famae Pithagoreae intellexerunt, cum nihil aliud eo intenderit, is quam invitationem bonorum ad actiones honestas, di egregias, dc , , dehortationem a vitiis ut pote quod hominum animae post moria D tem, vel in alios homines transirent, si honeste ac civiliter vixi iais sent, reciperentur autem in cognationem Deorum, si sapientiae is dedissent operam: vel tandem in sera, rudia , abjecta, & immunis is da transirent animalia, si vitiis, voluptatibus, avaritiae, & tiranis nidi fuissent dediti &c.,,

XXV. Caeterum quoniam dubitari nequit, quin Metempsychoseos dogma non in allegorico, sed litterati ac proprio sensu acceptum , a quibusdam adoptatum fuerit, di in aliquas etiam regiones irrepserit,

98쪽

quidpiam aliud ad huius dissicultatis enodationem addendum existi. mo. Sunt nonnulli viri eruditi, qui figmenti hujus originem areeia sunt non quidem a Pithagora, sed ab AEgyptiis ex doctrina novae

cum eorpore conjunctionis haud rite intellecta. Observant enim a liquissimam esse in mundo traditionem de resurrectione corporum aliquando secutura, quam ab ipsa Mosis aetate viguisse apud nationes Egypto eonterminas ex historia Iobi satis manifestum est; atque adeo etiam in AEgypto ignotam non fuisse verosimile videtur . veis tum AEgyptii Sacerdotes, aliqui saltem, scede eam corruperunt, de veritatem in sabulosum Metempsychoseos errorem converterunt, qui subinde in alias gentes propagatus est, maximeque Indiae populos in. fecit. XXVI. Alii alio modo huiusce commenti originem explicandam putant. Ajunt scilicet e eum primum homines ad Philosophiae studia se dedere, repererunt dogma de animi immortalitate, deque fuistura hominum sorte ubique gentium receptum, constanterque ab omnibus nationibus approbatum : unde eam Persuasionem naturali Iumini consentaneam retinendam eredidere. At vero cum rem periistius expenderent , quaeque ferebantur de statu animae post mortem opiniones ad Crysim Philosophicam revocarent, gravibus undique uriagebantur, premebanturque dissicultatibus , a quibus expedire se mi ni me poterant. Elusii eampi, Stygia palus, Acherontis fluvius, Tariatari , Erebique tormenta fabulosa ipsis videbantur, di a Poetis invenia is ut Populi ingenio , di utilitati servirent. Dum aliunde eas dissi cultates , quae turmatim occurrebant circa alium vitae statum , apte solvere non possent , alii quidem rem in suspenso reliquerunt, alii ad sudera bonorum animas provexerunt , malorum animabus ei rea terras depressis: alii etiam animarum Metempsychosim excogitarunt eamque ineruditis, eredulisque populis propinarunt. XXVII. Alterutra orisinem Metempsychoseos explicandi ratio sententiae, quam modo detendimus, nihil ossicit, quin immo favet quam maxime . Utraque enim in populorum mente vigentem supponit fidem de animorum immortalitate, di alterius vitae retributione: quam fidem, sive persuasionem labefactare minime voluerunt, qui Metem psychosim eommenti sunt , eoque duntaxat spectarunt, ut modum quo pravi, vitiosique homines punirentur, facilius, & ad populi ea pium accomodatius exponerent . Propterea ab ipsis ea similitudo observata est , ut crudelis , di iniusti hominis animam in belluam feroeem , libidinosi ae spurci in suem , levis S inconstantis in Avem dcc. commigrare dicerent. Unde colligere debemus eas nationes, quae hanc opinationem probaverunt, probamque , reipsa non dissentire avera germanaque doctrina, quod impii post mortem scelerum suorum poenas luant, sed in irarumce poenarum qualitate explicanda : neque enim ob alia in caussam in liaec vel illa corpora migrare impiorum

animas

99쪽

animas asserebant, nisi ut juxta meritorum rationem magis, minusive punirentur. Quamquam dc illud addendum est, quod capite superiore advertimus , notumque fit ex universali Metempsychoseos Hiis storia, eos qui animarum transmigrationem Posuerunt, vitam simul ad maxes constituisse, & in inferis animas collocasse, ut digna factis reciperent : atque inde tu corpora revertentes per aliquot migratio. nis periodos purgarentur . Immo moderni plures Indiarum populi vesano hoe dogmate insecti, illud ita intelligunt, atque explicant, ut anima post aliquas in corpora sive hominum sive bestiarum mi. grationes, ad mundum alium deducatur utique pro meritis vel prae.

mio afficienda vel poena sa): quod i c veteres hujus sententiae de senissores eredidisse valde probabile est.

De θη- eaeterorum sepleatum, qui in Graecia floruere , quoad futuram υἱ- tam . menditur in ea ponenda conspirasse celebriores quinque Pbiloopbor, Platoricos praesertim, Peripateticos , Scoicos aliosque , quorum testimonia plura producuntur . Epicurei, qui eam negarum, nullo posunt esse Adisrfariis praesidio. Eorum judicium flocci semper aestimatum tum a sapientibus, ιum a υulgo : linque tamquam pestes bumani generis odio

habiti, o paenis etiam affecti.

I. a Llera Graeeorum Philosophorum secta, eaque celeberrima, aliarumque pIurium faecunda parens , Ionica videlicet , Authorem habuit Thaletem Milesium , qui unus ex se. ptem Graeciae sapientibus suit, omniumque sapientissimus judicatus. Hie, Choerilo teste apud Laertium, primus suit inter Philosophos, qui animae immortalitatem doceret : quod de his, qui in Graecia cla-Tuerunt, intelligi oportet . Equidem Cicero laudem hane adscribit Phaereeidi : sed eum sub idem tempus uterque vixerit, facile liare

discrepantia evanescit . Praeter animae immortalitatem etiam selicem ejus vel infelicem futurae vitae conditionem admisisse Thaletem , satis colligitur ex hoc dogmate ab ipso inculcato juxta eumdem Ciceronem cb , nempe, homines existimare oportere Deos omnia cernere: Deo. rvm omnia esse Mena : fore enim omnes castiores, wlutiquo in fanis essent, maxime religiosos . Cumque interrogatus emet, ut resert Valerius Maiaximus se an facta homiηum Deos fallerent λ ne cogitata, respondit. Qui

hane de Deo notionem habuit, animamque immortalem tenuit, ni ille de retributione sutura non dubitavit.

sa ex Domἰno de Mandello insta reserendo .sbὶ lib. a. de legibus . te lib. r. c P. a.

100쪽

Archelai auditor, de quo illud memoratu dignum est, quod scribit

Tullius lib. I. Tuscia. quaesi. his verbis e cum paene in manu jam moniis ferum illud teneret poculum, Iocutas ita est, ut non ad mortem trudi, υμrum in caelum videretur ascendere. Ita enim censebat , itaque disseruit Evas esse υias, duplicesque cursus animoram e corpore excedentium. Nam

qui se humanis υitiis contaminagent,'se totor libidinibus dedissem. . . . iis Emiam quoddam iter esse seclusum a Concilio.Deorum , & caetera , quae supra jam cap. s. retulimus, ubi etiam plura alia de ipso ex Xenophonte dicta sunt , quae huc spectant. Legi quoque potest Eusebius

lib. 13. Praeparat. Evanges. cap. IO. , ubi tum in aliis, tum in hoe aris

gumento , assinia admodum his , quae in Religione Christiana traduntur , docuisse Socratem ostendit. III. Socratis Discipulus fuit Xenophon eeIebris tum magistri, tum ejus doctrinae vindicator, ac defensor, ut ex superioribus liquet. Se iscutas est subinde Euclides Megarensis novae quidem Sectae conditor, sed quae in iis , quae animam spectant, Socrati constanter adhaesit. Hi caeteros omnes longe dignitate antecelluit divinus Plato. De hujus sententia tot iam a nobis cap. cit. congesta sunt perspicua testiis monta , ut supervacaneum videatur alia ex ipsius libris delibare . Nihilolacius eulpam vix effugerem , si insalutatum omnino praeteri rem nobilem Pbedonis Dialogum, qui totam complectitur Gentilium doctrinam circa statum animae futurum. Plutarchus, Plotinus, Porisphirius, Iamblycus , omnes tum veteres Academici , tum Platonici recentiores nihil aliud praestiterunt nisi Platonis doctrinam exponere in eo Dialogo loquentis pro Philosophis omnibus, qui ipsum

praecessiere. En praecipua fidei suae principia ac summa capita. I. Omnes animae, dum e corporibus exeunt, judicium illico subeunt. a. Sunt animae, paucissimae licet, quae penitus Sanae, seu omnis vitiosae contagionis expertes deprehendantur nullumque ex judicio metum persentiant. Caeterae aegrae sunt, seu peccatis corruptae, cum hoc tamen discrimine, quod quaedam eurari possint , aliae nullam curationem admittant . I. Animae sanae statim a morte petunt Elysios, regionem nempe Iibertatis, & immunitatis ab omni malo, dolore, & aerumna, ubi eurinriculo completo a satis praestituto, ad beatam tellurem transeunt, ut purissimis delieiis in divini Verbi contemplatione perpetuo fruantur. . Animae aegrae descendunt in Tartarum, quae curationis quidem capaces sunt, ut purgentur: quae vero incapaces, ut crucientur. s. Cum priores violentis adhibitis remediis a propriis malis ex Iutae sunt,proeedunt ad Elysios, vel ad alia corpora. Quae autem sunt incura. biles , in Tartaro perpetuo torquendae remanent . Haec compendio collecta docet Plato in eo Dialogo : quae serme omnia usque adeo eum sacra doctrina cohaerent, ut Origenes & Clemens Alexandrinus cum aliis contendant, totum Dialogum ea variis scripturarum locis interpolatis a Platone fuisse consectum.

SEARCH

MENU NAVIGATION