De futuro impiorum statu libri tres ubi advers. deistas, nuperos origenistas, socinianos, aliquosque novatores Ecclesiæ Catholicæ doctrina de psnarum inferni veritate qualitate et æternitate asseritur et illustratur. Authore p.f. Jo. Vincentio Patuzz

발행: 1748년

분량: 459페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

XX. Post Indiarum populos celebris est in Septentrionali Asiae

parte Tartarorum gens di imperium, quo nomine plerumque veniunt omnes illae nationes, quae intra di extra Caucasum montem ad Synas

usque protenduntur . De his haec ex aliis edisserit Brukerus aὶ :,, occupavisse olim haud exiguam Tartariae magnae partem Christia ἀ,, nam Religionem secundum Nestorii placita traditam , eam autem is omnem sere excisam hodie esse , eleganti commentario explicuit, , Io: Laurentius Moshemius in Historia Ecclesiae Tartar. . Hodieri Religionem Tartarorum , aut Multam edis legem sequi, aut culiais tum Idolorum, in consesso est . Illi in vicinioribus Turcarum reiam gionibus, maxime in magna Bucharia, vivunt : hi majorem Tariari tariae partem occupant. Et horum quidem Religio nondum hodie M ita explorata est, ut de ea certi quid statui , ejusque origines se se iis probabili conjectura dessiniri queant, nisi quod superstitionibus is esse deditos, plebemque innumera Idola colere, velut legatos Dei,

, , uno summo Deo admirationi magis, quam venerationi exposito, se dubitandum eo minus sit, quo minus in eo peregrinantium rela- tiones dissentiunt . Habet autem cultus Idolatricus fundamentum, , partim in eo, quod Idola esse imagines divinarum emanationum , M sive irradiationum contendunt, partim quod animarum transmi- ,, grationem amplectuntur : hincque divinas animas, quae ex Deois profluxerunt, inhabitare idola credunt. Ita vero Metempsyelios, , , quae totam Asiam , di Africam pervagaca est , addicti sunt, ut, , non modo in homines, sed in bruta quoque descendere animasse saluant. XXI. Alii Seriptores ulterius de eadem Tartarorum gente a stiriamant, credere ipsam in mundo quodam alio, quem tamen deseribeia re non possunt, se post hanc vitam aeternum victuros, & meritorum suorum condigna praemia percepturos b . Ex nuperimis quoque Misissionariorum relationibus discimus, gentes, quae vastum Thibeti regnum incolunt tum in sernum tum Paradisum profiteri, & in priorem quidem malos descendere certa quadam necessitatis lege; ad po iasteriorem vero ascendere illos , qui bene vixerint , ut operum suci. rum fructum recipiant. XXII. Supersunt adhue etiam in regionibus Persidi finitimis re Iiquiae quaedam veterum Persarum, Gauri nuncupati. Libros hi servant religiosa cura frequentibus figuris conspersos, quae poenas repraesen istant pro peccatis in inferno persolvendas, easque praeserti in , quae peceato debentur , quod nefandum dicitur , quodque ipsi summopere

abominantur. Putant tamen in fine mundi omnium poenas termiis num habituras , Deumque delicta quaevis misericorditer condonatu.

Tum. XXIII. Sed

122쪽

IO DE FUTURO IMpIORUM STATU

XXIII. Sed iam ex Asia in Africam transfretemus . Praeter Christianos , & Μuhamedanos, qui majorem amplae hujus regionis partem occupant , sunt ibi nationes aliquae , de quibus olim a pluribus

dubitatum est , an futurae animarum sortis luce aliqua perfundere nistur: immo nonnu Ili eam aperte ipsis denegarunt eaeque praecipue sunt, quae circa Caput bonae spei per ingentes terrarum tractus diffunduntur , & Cafri, sive etiam Hottentoti populi vocari solent. Sed dubitationem tandem omnem sustulere, qui aetate nostra in eorum ritus, ae mores diligentius inquisiverunt: ex quibus D. Kollie Batavus, qui plures annos in iis regionibus commoratus est, summaque cura ipsorum secretiora penetralia scrutatus, fidem facit, testaturisque sa) ipsos praeter Deum etiam animae immortalitatem eredere :quamquam naturali quadam incogitantia , & negligentia , sicut de crastino non cogitant quoad res temporales, victum, vestitumque peristinentes, ita neque de futura post hanc vitam operum retributione: unde plures perperam suspicati sunt nullam ipsos habere de hujuG. modi dogmate notitiam. Et certe aliquos colunt jam vita iunctos , eorumque patrocinium implorant, quos cum Iaude vixisse existimant, ac peculiaria virtutum, ac beneficentiae opera praestitisse, dum moris talem hanc lucem hauriebant. Quare , ut Author idem observat, audiendi non sunt, qui nixi minus sinceris, & accuratis aliquorum narrationibus, eos populos tamquam Atheos in dubie affirmarunt. XXIV. Idem etiam eonfiat de Quineae gentibus ex relatione Gothardi Arthusdanti ea ni par. 6. Ind. Orient. cap. 21. b). ,, Batavi, , , inquit, cum ipsis conversantes, & eos de Religione sua interro- gantes, quid nimirum sentirent de statu animarum post mortem, & judicio, di vita aeterna, respondebant se extremum Judicii diem se prorsus ignorare, sed vita semel functos in alium mundum migrais, , re, at quo modo , vel quo, assirmabant se nescire , dicentes ta-M men aliam esse rationem hominum , di aliam pecorum : sed qua- ,, Iis esset eorum conditio post mortem , plane ignorabant, nescien- , , tes an Iocus ille supra, vel infra terram sit. Solere tamen se pam tem aliquam supellectilis assignare defunctis , ut quocumque tan- dem venirent, haberent necessaria ad usus quotidianos. , , De inis

colis Regni Benin in eadem Quinae a Iove thus se) tradit tenere ipsos

animas immortales, easque ad Solem pergere post discessum a corpore. XXV. Explicatior est notitia, quam habent habitatores magnae Insulae S. Laurentii , sve Madagascar appellatae. Iuxta enim resentes memorias , eorum maxime, qui Religionis Christianae propagandae

ea usLi fianc insulam peragrarunt, agnoscunt unum Deum caeli, teris raeque ereatorem , qui omnibus juxta merita retributurus est in altera vita, di bonos quidem praemio , malos vero debita poena affectu

rus.

123쪽

rus. Atque horum doctrinae adhaerent etiam populi Insulae quam Boris

XXVI. Perlustrato veteri terrarum orbe, reliquum tandem est, ut novum , sive recens detectum adeamus , ejusque etiam gentes alioquin , si quae aliae , barbaras, di efferatas, veritatis, qua de agimus, notitia afflatas ostendamus . Celebriores sunt in eo tractu populi Me-xicani & Per uani. De Mexicanis certam fidem faciunt sosephus Λ- costa , Iove thus, & alii, eos antequam Hispani ad illas regiones apis pellerent , animae immortalitatem tenuisse, aliamque vitam Donis quidem meliorem , malis vero longe deteriorem. De Peruanis quoque idem praeter Acostam tradit Petrus de Cieea unus ex primis , qui in Americam Meridionalem ingressus est , & eas regiones per plures annos lustravit , probatque integro capite 63. operis sui ca) eas gentes, ae finitimas credidisse animas non mori eum corpore, sed esse superis stites e & observat hune inter eas barbarum morem invaluisse, quod in sepulcra , Ioeaque contermina ea inferebant omnia, quae defuncto in altera vita commodo futura putabant , aurum scilicet , vestes, cibos , servos quoque, & ει minas, quibus uteretur. Augustinus item

Zaratus praeter haec, putat ipsam corporum resurrectionem eos omisvino non latuisse b). Enixe enim petebant ab exteris, qui ipsorum regiones invaserant , ne propter auri conquirendi famem , humatorum ossia dissiparent, quo videlicet illi ocyus, & minore negotio tandem resurgerent. Immo vel ipsi Caralbae, qui in Meridionali Americae parte degunt, tum immortalitatis animae, tum praemii vel poenae secuturae cognitione penitus destituti non sunt, quamquam admodum consula , sabulisque permixta. De Cara ibis Pariter, qui commoraniatur in Antillis referunt Dominus de Rochesori in sua Historia , &Dominus de Tetre in Historia Insularum Antillarum oc) agnoscere

ipsos supremum aliquem Deum infinite bonum, nemini noxium, timere spiritus malignos , quos Mabogas vocant, ac credere an Imam primariam , quae juxta ipsos in corde residet, non interire cum corpo re, sed evolare in caelum .

XXVII. Piaculare plane suerit hoc loco praeteriri orationem, quam Petrus Martyr Mediolanensis in oceanicis decad. I. lib. 3. d) habitam refert ad Hispanum Praefectum ab homine Americano , nudo quidem , sed gravi , magnaeque aut horitatis . His autem verbis ea

concepta est . Terras omnes istas bactenus tibi ignotas , manu potenti te pereurr e renunciaIum ' nobis fuit , populisque ineolis metum non mediocrem intulisse . nuare re hortor , moneoque hixcra duo, cum e corpore prosiliunt, animas babere scias e tenebrosum unum ac tetrum bis para um, qui generi

124쪽

21 DE FUTURO IMpIORUM STATU humano molest, ae infensi sunt e iucundum aIlud S deIectabile istis stata.

rum, qui pacem re quiciem gentium viventes amrerunt . Si lisur Ie mortalem esse, S unicuique pro praesentibus operibus futura merisa obrixata meis mineris neminem infestabis. XXVIII. Quaenam si Brasilientium de altera vita opinatio, pluis res jam memoriae prodidere, eos nimirum putare malorum animas potestati Daemonum tradi, qui eas excrucient, bonorum vero in conis vi Wiis di choreis ultra quosdam montes felicem vitam transigere. Praecaeteris clare , distincteque eorum sententiam proponit Joannes Le-erius par. 3. Americae Navi g. Brasil. cap. 16. μὶ inquiens: parum abis fu/t quin brutorum instar ωυant, nec ulla geηs est in toto terrarum orbe , quae sit a Religione magis aliena . Verum Deum ignorant. Nullos quoque

Deos fassos, sive caelestes, Me terrestres agnoscunt . Quis inde non sus.

piearetur ipsos nec agnoscere alterius vitae statum δ Sed audi eumdem authorem ita prosequentem. Attamen , ut exponam quantuIum lucis in. ire densissimas tenebras , quibus obcαconrur , peris xerim , Mirmo eos noumodo immortalitatem animae credere , sed pro certo quoque habere post moris rem eorum animas , qui virtutem coluerisς υirtutem autem illi desiisi i

suo more edie. in post altissimos mοηtes motantes, Patrum, o Aυorum fao. rum animis aggregari, ibique in amκηissimis bortis, perpetuis deliciis, ae

tripudiis perpetuum αυum agere . ignavorum con ra manes, qui sine ulla propagandae gloriae cura inglaris vixeruης, abripi ab AEgam sie illi Ora. daemonem υοeant in oe eum eo sempisernos inter cruciatus Uiυere. De popu Iis nitis hisce finitimis in magna Provincia Paraquaica nuperime deis tectis, quos Manacias appellant, hanc referunt esse quoad desumst rum animas opinationem bin. Postquam anima e corpore eggressa est ad caelum defertur ab ipsorum mpono , seu Sacerdote . Sed antequam illuc perveniat pertransire debet densi sim a nemora, praerupta montium Juoa , lacus , paludes, quousque pertingat magnum quemdam pontem, euI Numen praeest nomine Tarinus. Istud adventantes animas interiadum sistit purgationis ergo: & si purgationi quidem libenter consenisset int, liberas subinde dimittit. Si vero reluctentur, in flumen prooicit, unde non amplius emergunt. XXII. Sed prolixum iter tandem absolvamus, eademque Iuce nou carere gentes , quD Septentrionalem Americae partem colunt, palam faciamus. Comprehenduntur hoc numero praecipue tum Canain

denses, qui Hurones etiam appellantur, tum qui in Florida dc Virginia coin norantur , aliisque contiguis regionibus. Nonnulli quidem suspicati sunt olim hujusmodi gentes in tam prosunda ignorantiae nocte versari , ut nulla neque Dei , neque futurae hominum sortia notitia illustrarentur. Sed plures re melius consulta, moribusque ea

125쪽

rum , & opinionibus penitius expIoratis, & inspectis, omnem suspicionem depulere. Refert in primis Dominus Lahonian ao se dia-

Iogum habuisse cum quodam ex Huronibus, ex eoque demum collegit se haec apud ipsos obtinere dogmata. Primo nempe : Esse aliquem conditorem Mundi: 2. Dari immorialitatem animae : 3 Magnum Deum dedisse bominibus rationem, quae judicandi, discernendique inter bonum S ma- Ium eapax me tandem animas post mortem abire in certam quamdam regionem, quo utique reserat juXta opera praemium, aut poenam. XXX. In litteris quoque scriptis ex nova Aurelia a P. Petit S. I. μὶ Iegimus eos populos immortalitatem animae credere, ratumque habere omnes, qui proprias leges exacte culto dierint, perrecturos post obitum ad regionem deliciis, di voluptatibus affluentem : qui vero easdem transgressi fuerint , projiciendos super terras graveolentibus aquis conspersas, ubi serocium bestiarum morsibus exponantur, carnibus serpentum , & putridorum piscium alantur , bellisque ac rixis

Perpetuis exagitentur.

XXXI. Accedit in confirmationem quod novissime disseruit P. La

fitau in egregio suo opere de moribus staestrium Americanarum Septentrionalium sc) . In eo quippe instituta comparatione morum illarum gentium eum moribus vetustae aetatis hominum, de quibus in sacris praesertim litteris mentio fit , pluribus evincit magnam inter utro Dque dogmatum, vivendique rationis intereedere similitudinem, &quoad rem nostram attinet, ostendit silvestres & incultas illas nationes cirea Dei, vitaeque futurae notitiam nullatenus descivisse a Prio. rum notionibus, sed eas, saltem quoad substantiam, incorruptas reistinuisse , Iocumque post mortem admittere , quem animarum regionem

appellitant, in quo & boni praemium , & mali supplicium percipiant. XXXII. Eadem persuasione perhibent alii imbutos esse populos

Floridae, qui Christianam fidem nondum recepere. De Virginiensibus etiam testatur Thomas Avioth Anglus credere ipsos vita functos homines , vel felicitate potiri cum Diis , vel in immane barathrum versus occidentem in perpetuos ignes deturbari . En verba A non imi a Iterius Aut horis , qui de commodis Incolarum Virginiae scripsit μ . , , Animae, inquit, immortalitatem etiam credunt, eam is statim atque a corpore tituta est , transferri secundum opera, quaeri fecit, vel ad Deorum sedes ad perpetua felicitate fruendum, velis ad ingentem fossam, seu serobem squam in extremis mundi finiri bus procul ab ipsis versus oecidentem esse censent in ad perpetuum M ignem. Eum Iocum ipsi POPOGUSSO appellant. ,, Proseri subinde vulgata duo apud ipsos exempla , quibus id , quod sentiunt,

ς Hujus operis eopiosa exeerpta habes Tain. sa. die. Diarii Litteratorum Edit. Ven.

d) p. 3 lib. 3. apud Ant. Ruscia

126쪽

DE FUTURO IMPIORUM STATU

eonfirmare solent : quae licet sabularum loco habenda sint , eorumtamen de alia vita persuasionem manifestam faciunt . Ita nempe re fert eos enarrare solitos: ,, sceleratus vir, cum a morte sepultus sui D, , set, postridie tellus, in qua sepultus fuerat, moveri caepit. Teris, , ra erutus indicavit animam Poene in POPO GUSSO conjectam , , , nisi Deorum quispiam eam liberasset , atque concessisset, ut ad , , suos rediret , declaratura, quae agenda essent , ne in barathrum se illud conjiceretur. Contra vero alter sepulturae traditus, terraque , , erutus, sicut prior, affirmabat animam suam vivere, licet corpus, , sepultum in scrobe jaceret : illum iter fecisse proe ut admodum, , per viam longam di latam, utrinque eleganti minis arboribus eo nis, , stam, adeo raros, & excellentes fructus ferentibus, ut similes anis, , t ea neque conspeXisset, nec exprimere, quales essent, posset: tanis, , dem ad splendidas aedes pervenisse, apud quas Patrem suum repe- , , risset antea de iunctum, qui illi expresse praecepit, ut rediret, &,, amicis significaret, quae bona ipsis essent agenda, ut ejus loci deis, , liciis frui possent : quo peracto, denuo ad se reverteretur . Haec , , tamquam indubitata affirmant. , , Sic ille.

CAPUT XII.

Decretorium pro aIterius vitae status existentia ex omnium gentium consensio. ne depromptum argumentum concluditur . m; modi consensus nonnisi ab interiore naturae υi proeedere potest . Quam falso a quibus am bumanae Politicae, aut inυentioni tribuntur . Argumensi robur nullatenus enemat aliqvorum dissensus . Naturae vox nunquam fallax es , aut errori obnoxia . Atque adeo propositum de futura impiorum forte dogma tali nixum resimonio vernna esse necesse est. I. VAm vero constituta omnium gentium tum veterum , tum re η centiorum in dogmate de animi immortalitate, ejusque futu- ro vel felici statu vel misero fir a consensione, ad duas alias, Q quas antea posui, propositiones demonstrandas accedo , ut argumenti, quod ab eo consensu deducitur, summa vis di efficacia constet. Harum altera erat, universalem hujusmodi in illo dogmate consensum non ab alio principio proficisci posse, quam ab interiore quadam naturae vi, aut testimonio: altera vero eamdem naturae vocem , aut testimonium fallax esse non posse, vel errori obnoxium : adeoque necessaria plane consecutione admittendum esse alterius vitae statum , in quo & probi praemio donentur, & improbi dignis suppliciis

plectantur.

II. Quoad primam igitur ex his propositionem spectat, ea validi Dsmo, hoc, & cuivis obvio argumento probatur, quod nempe de rein bus caeteris quibuscumque ita omnes judicare solemus, eas naturales emes

127쪽

esse , sive Naturae essemis, quas ubique & semper continenti serie sequi conspicimus , neque firmius aliud argumentum ad id afferri posse arbitramur . Sic naturales dicimus caelorum motus , ct circuitus , gravium corporum descensum , arborum germina ae fructus, totque alia , quae quotidie nostris oculis obversantur : quia constanti lege ea fieri videmus: quae si quidem a casu vel ab arte pendent, perpetuo mutantur, solaque sunt immobilitate constantia. Pari ratione naturalem appellamus boni , verique appetitum , mali fugam , vitara morem , aliasque plurimas sive praenotiones , sive affectiones, quae tum in nobis , tum etiam in brutis animantibus constanter se pro . dunt. Cur igitur eadem de caussa naturalis , sive a Natura prosecta dicenda non erit generalis , atque perpetua hominum persuasio de animae immortalitate , ejusque futuro statu vel beato , vel misero juxta uniuscujusque merita λIII. Praeterea, nemo nescit , quam diversa sint hominum studia , quam varii gentium ritus , mores ac leges , quam immane inter se dissideant finitimae ipsae nationes in iis, quae nedum Politiam, sed etiam Religionem spectant : quam frequentes denique in rebus ominnibus , quae ab humano pendent arbitrio aut opinione vicissitudines. Si igitur gentes omnes in hoc dogmate de futura impiorum vindicta semper convenisse deprehenduntur, ad aliud principium opinione altius, ac firmius confugere opus est, ad ipsam scilicet naturam. Quomodo enim tot nationes tum cultiores, tum barbarae, nullo inter se faedere , vel commercio cohaerentes, ac plurimis saeculis, maximi iaque locorum intervallis sejunctae, & in caeteris omnibus longe discrepantes, in una sententia consensissent, nisi in hanc veluti conspirationem naturali quodam impulsu agerentur R cvi de boe dubitat sui Tullii uerbis utar a baud sane intelligo, cur non idem SoI sit , an nullus sit, dubitare possit. Quid enim est hoc illo identius e mod nisi cognitum,

comὲρ rebens umque animis baberemus , non tam stabilis Vinio permaneret, nec confirmaretur diuturnitate temporis , nec una cum Deutis aetatibusque bomi-xum inveterare potuisset. Etenim υidemus caeteras opiniones fictas atque υanas diuturnitate extabui1se .... opinionum enim commenta delat dies : NA

TURAE JUDICIA CONFIRMAT.

IV. Accedit, quod haec veritas sensuum testimonio non innititur, nihilque est in rebus mundi aspectabilibus , quod vel ejus ideam ingerat, vel ei formandae praebeat occasionem. Immo ut sapienter adanotat Laetantius Firmianus , si solam sensuum hae in re repraesenta otionem sequamur , ex ea potius ad animorum interitum , quam ad immortalitatem percipiendam inducimur. Quotidie enim mori homines conspicimus, nihilque superesse post obitum, praeter ossa & pulverem. Qui ergo fieri posset, ut ne dum sapientes, sed etiam idiotae

ac a lib. a. de Natura Deorum.

128쪽

86 DE FUTURO IMPIORUM STATU

ae rudes, qui subtiliores de spirituali animi natura quaestiones, de que divinis attributis, ex quibus etiam ejusdem immortalitatem col ligimus, penitus ignorant , ae inepti sunt ad eas intelligendas , iique non pauci , sed innumerabiles, immo omnes, aut sere omnes, tam firma, stabilique persuasione rem crederent eorum sensibus mi ni me subjectam, nisi intimum quoddam esset in ipsorum ratione, sive eonscientia testimonium , quod in eam fidem impelleret 8 V. Λliud etiam accedit observatione dignissimum, hujusmodi veritatem nedum sensuum repraesentationem eXcedere, sed nec ex earum numero esse, quae genio hominum inserviant, aut ipsorum cupiditatibus, & appetitionibu x ad blandiantur . Quin potius nihil ex molestus , nihil acerbius , nihil quod maiorem curam inserat, ac

solicitudinem Quid enim magis reframat atque coercet vivendi licentiam , quam unice deperit depravata mortalium conditiost Quid vehementi ux exagitat animos pravis assectibus plerumque mancipatos,.

quam cogitatio supremi cujusdam Iudicis, qui de omnibus ici hae vita commissis rationem exigat, puniatque severissime, quos abjecta. honestatis. regula , juxta cordis desideria in vitiis ae voluptatibus vixisse deprehenderit. I A nimirum in caussa est , eur perditi uim i quique timorem hunc molestissimum , omni, quo possunt, studio exanimo conantur evellere, quo tranquillius , ae jucundius suis voluptatibux perfruantur: ut jam ex Epicuri, Lucratii, aliorumque confessione eompertum est Igitur si nihilominus gentes toto terrarum orbe dispersae praesensionem hane,. notionemque Iustitiae vindie is a

primis, temporibust ad aetatem usque nostram constant et retinuere,

fateamur oportet illam superiore quadam vi in hominum mentibus impressam fuisse , sicut naturalia caetera praejuditia. Nam jugum hociandem a se excussisse ne in libertatem proclives humanae mentes tquemadmodum plura alia commenta , ipsasque a Poetis eonfictas de

Coeyto , de Styge , de Cerbero , deque Charonte fabulas demum exueruntia suis enim sinquit apposite Tullius sa HippocentaurMm

fuisse, aut chinieram putaς δ suae is anus tam excors in riri potest , quae illa , quae quondam credebaintur , apud inferos portenta extimescar eVI. Postremo universalem in ea veritate consensum non ab alio quam a naturae sonte profluere faci Ie quisque suadebitur, qui semet ipsum parumper recoldigat, intimumque animi sui sinum diligenteου exploret. Intel Iistet enim statim non a casu, qui in paucioribus duntaxat totum habet , non ab educatione , non ab humana opiniona hujusmodi de futuro statu notitiam fuisse prosectam sed ab interio. re quodam sensui satis elare manifestante e X istere supra nos aliquem, cui de omni vita nos ra reddenda ratio sit, quique juxta cujusvis merita vel praemium rependat, vel scenam. Audiamus non aliquem

129쪽

LIBER PRIMUs ADvERsUs DEIsTAS ETC. 87 ex Ecelesiae Patribus, sed genti Iem Philosophum ita praeclare de hoc

argumento disserentem a d is Nee vero id collocutio hominum, aut se consensus effieit: non institutis opinio est confirmata, non legibus.

M omni autem IN RE CONSENSIO OMNIUM GENTIUM , , LEX NATURAE PUTANDA EST. Quis est igitur, qui suo-

a, rum mortem Priesum non eo lugeat, quod eos orbatos vitae comin, , modis arbitretur R. . . . Atque haec ista senti mus natura duce, nulls , , ratione, nullaque doctrina. Maximum vero argumentum est, nais

is turam ipsam de immortalitate animorum tacitam judicare, quod ,, omnibus curae sunt, & maximae quidem , quae post mortem futu-M ra sunt .... Abiit ad Deos Hercules . Nunquam abiisset, nisi cum D inter homines esset, eam sibi viam munivisset. Vetera jam ista, α,, Religione omnium consecrata. Quid in hac Republica tot tantosis is que viros ob Rem p. interfectos cogitasse arbitramur Z Iisdemne ueis finibus nomen suum, quibus vita terminaretur λ Nemo unquam si- ,, ne magna spe immorta Iitatis se pro Patria offerret ad mortem . ,, Licuit eme otioso Themistocli, licuit Epaininondae , licuit, ne di,, vetera, di externa quaeram, mihi : sed nescio quomodo inhaerec,, in mentibus quasi saeculoram quoddam augurium futurorum, idquCD in maximis ingeniis, altissimisque animis, S existit maxime, &ap- , , paret facillime . Quo quidem dempto quis ram esset amens , quies semper in Iaboribus di periculis viveret dic. VII. Quamquam haec cuiquam vel pertinacissimo satis esse debeis

Tent, attamen , ut veritas haec firmius adhuc consistat, paululum expendamus originem aliam communis hujusce hominum consensi nis, quam confingunt Adversarii , ne naturae testimonium cogantur admittere, quo prosterni se penitus sentiunt. Αjunt illi nempe opinionem de Deo sce Ierum vindice nudum eme humanae Politicae comis mentum a callidis viris, ac Primis praesertim Legumlatoribus excogitatum, qui seros ac palantes homines Numinis metu absterrere, di ad leges accipiendas commodum, & ex usu vitae necessiarium eme censuerunt : quod subinde commentum nationes, & gentes pervagatum,

commune effectum est. Ita Sisiphus apud Critiam bH ita caeteri tum Athei, tum Deistae. VIIl. Quam falsum hoe sit, quam ineredibile , immo prorsus imis

possibile, nemo non videt, nisi qui sanum omne mentis lumen amiis serit. verum, antequam id ostendo, animadvertere lubet, quod propriis se Adversarii armis conficiunt , dum ita respondent, & victricem, quam impugnare pertendunt, veritatem hoc ipso mendacio

confirmant. Quid enim e Nonne ideo a Serunt ipsi primos Legumlatores hanc effinxisse, di in vulgus disseminasse opinionem, quia eam

130쪽

recessariam ad commune bonum, & Reipublicae, civilisque societatis conservationem existimarunt λ Ita plane. Igitur, colligo cgo, hujusmodi opinio non commentitia, sed vera est. Consecutionem e viis denter probo principio certissimo , quod nec Adversarii abnuere possunt , nec re ipsa abnuunt , immo libenter admittunt , & depraedicant a), bominem scilicet ad veri cognitionem ordinatum esse tamquam ad finem sibi connaturalem , S ultimum. Ex quo sic argumentum conficio:

Veri cognitioni magis error opponitur quam animantium incolumi istati venenum. Non enim veneno vita , sed errore veritatis scientia semper aufertur . Atqui absurdum esset , quod nemini unquam in mentem venit, cogitare talem rerum omnium Authorem produxisse viventium speciem , quae non alio alimento ad sui conservationem vesci posset, quam quod ipsi venenum cst, propriaeque naturae conintrarium. Ergo longe absurdius erit, & ab omni ratione alienum fingere Deum procreasse humanam speciem, caeterarum omnium nobilissimam , cujus commune bonum atque conservatio, ab eo quod hominum naturae adversum est , errore nempe, ac mendacio, & in re

quidem gravissima supremi Numinis Providentiam spectante , necensario penderet. Quare si Adversarii ipsi fatentur ad commune hominum bonum, & Reipublicae conservationem conserre plurimum, imismo necessarium esse , quod homines divinam credant Providentiam cuilibet juxta merita in alia vita retribuentem , jam haec persuasio , non ut ipsi blaterant, commentum est callide e X cogitatum , sed veritas indubia, atque certissima , quam dum e Vertere tentant, amisplius ipsi confirmant. IX. Verum commentum potius esse, illudque putidissimum , quod

Adversarii pertinaciter enunciant, paucis ostendamus. Et primo quidem , cum ajunt veteres Legumlatores , ac Principes confinxisse Deos scelerum vindices , ut feris homi uibus metum incuterent, ab eis quaerimus , quo rem tantam argumento nos doceant, quos testes, quas tabulas producant, vel ex quibus arcanis litteris musterium hoc

didicerint λ Quinam primi suerunt hujusce opinionis promotores , atque propolaer Ecquando, vel quonam in Concilio convenere ut eam humano generi persuaderent λ Num id effectum est in mundi cunabulis P Num post universalis diluvii si hoc quidem admittant) aetatem P Num ex aliqua regione vel ex omnibus terrae partibus ad lo- cum eumdem commearunt , ut eam caperent deliberationem λ An potius magnis locorum intervallis invicem semoti casu in unam eamdemque ivere sententiam ρ At quid hisce quaestionibus illos sollicita

mus Θ Obmutescunt ipsi tamquam pisces , nihilque penitus respondent , sed neque plane respondere valent. Si enim historias , ac monumenta omnium gentium vetustissima consulimus, nuspiam occurrit

a) vide Card. Patav. lib. a. peis. ClHist.

SEARCH

MENU NAVIGATION