De futuro impiorum statu libri tres ubi advers. deistas, nuperos origenistas, socinianos, aliquosque novatores Ecclesiæ Catholicæ doctrina de psnarum inferni veritate qualitate et æternitate asseritur et illustratur. Authore p.f. Jo. Vincentio Patuzz

발행: 1748년

분량: 459페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

tranquilla mente, ac ingenio subacto vel parumper expenderint. VeIenim nulla est Dei revelatio facta hominibus, librique Evangelici non sunt divinum verbum, sed humanum commentum: vel si divina Evangelii revelatio admittitur, admittenda quoque necessario est animorum immortalitas , statusque secuturae impiorum vindictae e cum in iis libris, non obscuris, non allegoricis verbis, sed clarissimis, &cuivis manifestis ea de nuncietur, nec ad inanem quidem futilemque timorem mortalibus duntaxat incutiendum, ut ea explicari posse Collinius Anglus censuit, sive potius deliravit ; sed ita ut effectus ali. quando consecuturus sit , & consequatur in dies : quemadmodum pluribus jam demonstratum est. Quod si nullam Adversarii Dei revelationem agnoscant, di Evangelio non credant, jam iis omnibus premuntur momentis, quae divinam Christianae Religionis originem invicte probant, quae nisi antea, non jocando, sed ratiocinando, ut 4ngenuum hominem decet, dejecerint, quod hactenus nemo eorum praestitit, sed neque ut fidenter asserimus, praestare poterit, iam imprudentissime , ac stultissime & Evangelium rejiciunt, & supplicia, quae comminatur, non perhorrescunt. εII. Quoniam vero ii, quos refellimus, adduci vix solent, ut hujusce generis argumenta seria animi consideratione perpendant, eaque fere procaci quodam fastu dedignantur, alterum praemisimus argumentum ex purissimis notionibus , quae omnium mentibus assulgent, De Deo, ejusque Natura, Bonitate, Providentia, atque Iustitia. Omnibus namque, ut Tullii verbis et loquar sa) : jam a priη-eipio persuasum est Dominum esse omnium, ac Dominatorem Deum , eaq;te, quae hic gerisIur , ejus geri judicio, ac numine , eumdemque optime de genere hominum mereri , re qualis quisque sit, quid agat, quid in se admiι-

rat , qua mente , qua pietate Religiones colat, intueri, piorumque S impiorum babere rationem . Hae autem divinae dotes constare neutiquam possunt, nisi alium ponamus vitae statum, in quo & bonis praemia, di flagitiosis sint parata supplicia . Si enim Deus Dominus omnium, ac Dominator est, jam omnia potest, omniaque procurat, atque administrat. Si optime de genere bominum mertare, necessum est, ut cuique conserat juxta bonitatis, ac sapientiae regulas . Si qualis qui uesit , quidυe agat, intuetur , nihil ipsum latet sve ex benefactis hominum , sive malefactis. Si demum piorum , impiorκmque rationem babet , tum pios diligit, ac remuneratur, tum impios aversatur & punit. Porro omnium oculis manifestum est Deum in hac vita mortali neque justos praemio, neque injustos supplicio juxta meritorum eonditionem asscere, eum plerumque hos florere, bonisque sortirnae, ac voluptatibus affluere cernamus: illos vero affligi, de vexari miseriis. Aliam igitur vitam concedamus oportet, ubi justus Deus omnibus

152쪽

DO DE FUTURO IMPIORUM STATU

aequa lance rependat , nihilque vel irremuneratum , vel inultum

dimittat.

III. Nullum profecto futurum puto adeo delirum, & impium ,

qui Universi hujus Authorem , cujus amor erga hominem maxime ac Providentia tot in rebus propter ipsum conditis clarissime elucet, post habere audeat Rectori cuicumque incurioso, atque scelesto. Neminem porro invenire est, non dicam regni, sed nec peculiaris a licujus familiae Rectorem, qui adeo, quod rectum & honestum est, contemnat, dc oderit, ut probitatem saltem in aliis non diligat, vitiumque non abominetur, &, si liberos habeat, pro nihilo pendat, quod bene vel male morati sint, nec eos promissione alicujus praemii ad bonum alliciat , nec timore poenae a malo coerceat. Qui igitur concipias, aut fingas totius bonitatis, ac justitiae fontem D. Ο Μ. res

humanas omnino contemnentem sine amore virtutis, sine odio vitiorum, sine ulla legum suarum cura, qui eodem in pretio habeat innocentiam & pravitatem, parique modo se gerat erga probos,& improbos, immo hos potius quam illos beneficiis prosequatur δ Nulla plane Gentilium Secta eo dementiae provecta est, ut talem sibi Deum confin. rret. Nam tametsi nonnulli etiam humana vitia Diis, quos coleia ant, adscripserint, eos tamen honestatis improbitatisque sensu optime praeditos existimarunt, nemoque hujusmodi animum in summo praesertim Deo suspicatus est, qui honesta opera adeo negligeret, ut eodem Ioco haberet ac prava , di flagitiosa, eodemque affectu & retributione dignaretur. Brevius dicam cum eximio scriptore , ex quo

hanc animadversionem deprompsi sa) : si Adversarios audimus , jam mortalium nequissimus in pravis suis asseritibus Deo similior foret quod

non sine ingenti horrore diei, aut intelligi potest. IV. Haec di alia pIura uberiore sermone superius illustravimus, ut hujusce argumenti vis, & efficacia conspicua omnibus fieret. Illud etiam plurimorum Ecclesiae Patrum verbis proposuimus, &, quod opportunius visum est ad nuperos Deissas revincendos, etiam pIurium Gentilium Philosophorum , maximeque Platonis, qui illud in deliciis habuit, eoque non uno in loco usus est ad alterius vitae selicitatem , S miseriam demonstrandam. Atque id sane maximo pudore suffundere deberet Adversarios nostros, quod Gentiles inter tenebras errorum, & superstitionum umbras meliorem de Deo, ejusque

persectionibus ideam animo informaverint, cum eaque conneXam Omnino , & implicitam animae immortalitatem, ejusque futuram soristem perviderint. Ipsi autem patefacta jam veritatis luce per philos phica studia jam a tot saeculis magnopere exculta, multoque amplius per Evangelii revelationem, in tenebris jaceant, ta Iemque de Deo opinionem habeant, quam do semetipsis neminem habere vellent, si

153쪽

LIBER PRIMUs ADVERSUS DE ISTAS ETC. I II Rectores vel familiarum euent , vel regnorum, aut rerum publiea.

rum .

U. Verum, si neque hoc argumento subigi se patiuntur, illud

saltem , quod secundo loco exposuimus , compellere ipsos deberet, ut triumphanti veritati fasces submitterent, firma scilicet consensio na tionum omnium, atque gentium in ejusdem consessione unanimiter conspirantium. Uberius hoc a nobis tractatum est , quam res ipsa postularet, omni Adversariis vitiligandi aditu praecluso. Ne quispiam mihi regereret, quod ille quondam apud Tullium μὰ de hoe eodem

argumento disputantem: unde noIae tibi sunt opiniones nationum 8 Equidem arbitror multas esse gentes sic immanita e efferatas, ut apud eas nulla suspicio Durum sit, aut animorum immortalitatis, eorumque futuri status . Ne, inquam, id regerere posset aliquis, omnium gentium, tum quae olim , tum quae hodieque terrarum orbem incolunt, nee quae veterem quidem tantum , sed etiam quae recens detectum , de

quibus quidpiam litteris consignatum est, qua majore licuit, diligentia, sensum & persuasionem de hac re expiscati sumus. Exor. dium coepimus a Iudaeis, antiquissima omnium gente, clarissimisque

documentis adversu in aliquos ostendimus os continenter pro hac veritate stetisse. Tum vero Iustravimus Chaldaeos , Persas, veteres Indos , Phaenices, Thraces, Arcades, AEgyptios, AEthiopes , & Lubiarum gentes e nec diligentiam nostram effugerunt populi Septentrionales Sc viae, Gothi, Cymbri, Germani, & Celtae: omnesque in eamdem sententiam, saltem quoad rem ipsam praecipuam i v i ne palam Deiamus. Hinc cultiorum nationum, Graecorum videlicet, ac Romano iarum sensum perscrutati sumus, a Poetis incipientes, in quorum fabulis semina communis veritatis interlucere conspeximus: Philosophos deinde insigniores ac celebriores, imo omnes , paucis infimae notae exceptis in eodem dogmate consensisse luculentis testimoniis ostendimus. Neque id satis nobis fuit, sed & ipsas nationes nunc pertini versum orbem jam cognitum undequaque dispersas, sollicite peragravimus: nuperos Iudaeos , ac Multam edanos invisimus, Sinenses quoque, Iapponienses, pluresque alias per Indiarum regna, ac prois vincias huc atque illuc diffusas gentes: nec Tartaros praeterivimus, aut Caseos, vel Qui neenses. Quin etiam ad novum orbem e naviganiates vestigavimus non Mexicanos modo, dc Perua nos, sed di Brasilienses, Hurones , aliosque populos barbaros & efferatos, de quorum

sententia olim dubitatum fuerat: nullamque ex iis nationibus deprehendimus, quae non aura saltem aliqua alterius vitae cognitionis anflata seret, nec quoad rem ipsam cum caeteri β conveniret . VI. Diuturno tandem, ac laborioso itinere confecto , communique ac perenni in eadem sententia gentium conspiratione comperta, cum in

154쪽

H, DE FUTURO IMPIORUM STATU

in quacumque re omnium consensio naturae vox sit , ut Iate probavimus , nec ea errori obnoXia eme queat, immobili, planeque necessa ria consecutione deduximus, ver m esse ejusmodi sententiam , aetamquam certissimam ab omnibus suscipiendam. Quod enim ubique S semper generali hominum consensu, & non sensuum repraesenta iatione creditum est , fieri nullo modo potest , ut vel a casu , vel ab humana inventione dependeat, sed fontem aliquem magnum, unda fueret, aut horitatemque humana majorem , naturae scilicet , sive na. turae conditoris habuisse necesse est, quem nec salti, nec fallere posise nullus ignorat.

VII. Quid est igitur c utar accomo de M. Tullii verbis ca) cur du

bitandum sit, quis mini ea , quae dispuIaυi, verissima : si ratio mecum facit luce ipsa , ferme dixerim, evidentior, eaque non una, sed multiplex , si eventa , si populi , si natioηes , si Graeci, si barbari, si majores etiam nostri, si deniqne boc semper ita putatum est , si summi Pbnosopbi, si

Poetae , si sapientissimi viri, qui Refρublicas constituerι nt, qui urbes conis cita ruate Au dum besiae loquantur, expectamus , hominum consentiente altis iboritate contenti non fumgFZ Quid est igitur, iterum rogare praestat

Adversarios nostros , quod eos ab hac ampleRenda veritate retardate Num argumenta ad illam comprobandam a nodis adducta satis peris spieua & evidentia non sunt. Si hoc a merere non verentur, jam solem in meridie non lucere eodem jure a firmare poterunt. Num minus emcacia ad rem conficiendam existimant R At aperiant ipsi , si quidem possint , fontes alios, unde essicaciora argumenta hauriri queant ad veritatem aliquam sensibus minime si ibjecta in demonstrandam . Ego plane non video quid Validius aut em cacius ne excogitari quidem valeat, quam Dei ipsius restimonium di revelationis oracusialo, di rationis judicio , di voce naturae Omnium gentium ore loque nistis, exploratissim tam . Nuna denique potiora habent ipsi argumenta, quibus hanc veritatem impugnent Z Sed cur ea non proserunt ρ Cur potius in frivolis conjecturis promovendis operam ludunt λ Cur in eis pilis duntaxat, inanibusque cavillis nos detinere malunt φVIII. At enim fac verum e Te, quod falsissimum est, producta scilicet a nobis argumenta non ea gaudere perspicuitate & emcacia, quam nos ipsis tribuimus , tribueruntque quotquot ea serio animo perpenderunt, viri sapientissimi, nunquid adeo desipies, ut nullum penitus iis robur ine ite tibi persuadeas λ Nunquid saltem probabilia. non judicabis, qi u caeteri decretoria di apodictica censuerunt R Fae igitur ea, solum este probabilia: fac non omnino certa, sed dubia esse , iquae de futura vita asseruntur , eXtremae profecto imprudentiae ac temeritatis notam non e gias, si tutiorem partem non sequaris ubi

de re gravissima agitur, de lum snm miseriae periculo, quam si incur-

a lib. a. de Divinat.

155쪽

ras, non amplius errorem corrigere va Ieas. Prudentiae quippe ratio, propriaeque salutis amor id a quocumque sano capite efflagitant ut saltem in re ma*ni momenti tutiorem viam libenter praeserat, quantumque possit ubi caveat ut in omnem eventum summam rei salvam

tueatur, prospiciatque ne salus sua quidpiam patiatur detrimenti. Sie olim hoc argumentum adversum Gentiles sapienter urgebat Arnobius: non credimus , inquiris , vera esse, quae dicit. Quid enim e Nuae υοσnegatis υera esse , apud vis liqueat, cum imminentia nondum caRa nulistis possint rationibus refutari Nonne purior ratio est ex duobus inceristis , S in ambigua expectatione pendeatibus , id potius credere, quod aliis

quas cister ferat, quam omnino quod nullas λ δε illo enim periculi nibiI es , si quod dieitur imminere, cassum fiat S υaeuum: in boc damnum est maximum , ides salutis ami o, si eum tempus adυenerit, aperiatur ποn fulsisse mendacium . suid dicitis, o Nescii, etiam fletu , ω miseratione digni f. mist Da non extimescitis, ne forte baec υera sint, quae sunt despectui vo-εis , et praebent materiam risus λ Nec DItem vobiscum sub obscuris cogita.

rioribMs υolvitis, ne quod hae die credere obstinata renuitis perυersitate , redarguat serum tempus, ct irreiscabilis poenitentia castiget λIX. Eodem argumento se permotum fuisse, di ad bonam frugem traductum testatur, quisquis ille sit C Iementinorum scriptor sa). Diis rebam quippe, inquit, annon illic Pejus quidpiam eo, quod me nunc cruciat, passinus sum , si pie non υixero, ac secun m quorumdam Pbilosopborum sermones 'riphlegetonti tradendus sum, o Tartaro, quemadmo- dAm Si bus, vel Titius, vel Ixion, vel Tantalus: atque in inferno aeteris num puniare Rerumque replicabam dions Sed ista non sunt. Cum igitor, inquiebam , incerta res sit, multo magis extra periculum est pie me visere. Idem etiam arsumentum urgent Blasius Paschalis cap. 7. cogitatis. num, seu reflexionum suarum, & Arnaldus inter Catholicos, ct inter

Heterodoxos Tillot onus Anglus, Minister Iurieu, Io: Albertus Fabricius, aliique X Erunt fortasse ex Adversariis, qui ad hoc argumentum ex eo, quod tutius est , deductum oggerant: si incerta credantur a nobis, quae de alterius vitae praemio ac supplicio narrantur, cur propter haec voluptates nostras, quibus iucunde fruimur , dimittamus cur jugo divinarum legum colla subdamus λ Nonne incertis certa praeponere

prudentis est , & considerati viri e Ita sane garrire solent plures Epicuri de grege porci, hisque vocibus satis manifestant, unde ipsorum

credendi futurae vitae praemium atque supplicium repugnantia originem trahat, ex insano videlicet libertatis amore, ex inordinato praeis senetum bonorum affectu, ex passione, qua tenentur, explendarum

eupiditatum, non ab aliquo rationis momento, quod ab ipsis dissensum eX torqueat. Sed non ideo extremae imprudentiae, ac stultitiae no- P tam

δ) Hornil. r. cap. 4. Toni. t. Patrum Λpostol. Cotelerii.

156쪽

tam effugiunt. Nam ut concedamus imprudentis non esse, quae cerista sunt, dubiis & incertis praeserre, cum de rebus agitur parvi momenti, idem certe nullus affirmaverit, cum de rebus gravissimis quaestio est . Cum igitur hac in quaestione de summa rerum agatur, de summa nempe felicitatis jactura, de immani, horrenda, ac irreparabili miseria, stolidissime se gerunt, qui haec contemnunt ob sutiles

vitae hujus voluptates, parvoque tempore duraturas. Atque ut ad in incitas Adversarios omnino redigamus, quaeso te, quicumque hac misera uteris evasione: si forte verseris in suburbio, laetusque cum a iamicis inter cantus, & epulas diem transigas, accedat qtae anhelans ex urbe aliquis, nulla cognitus tibi fraude, qui renunci et immane iniscendium subortum in Civitate, conflagrare civium domos, aedibusque tuis jam proxime flammas impendere, atque adeo tuas res omnes, tuaque omnia bona evidenti periculo esse exposita, nisi promptius

accurras, ut ea in tuto colloces, aut ignem aestuantem ab eis averistas: superveniatque nuncius alter, & alter, qui eadem reserant, insistantque cunctationem omnem tibi exitio futuram: Quaeso inquam te , nonne vir imprudentissimus , maximeque inconsideratus jure censeberis , si tecum reputes vel eos, qui id retulerunt, fortasse suisse deceptos, vel decipere te voluisse, nec eorum testimonium tanti esse faciendum , ut propterea hilaritatem convivii tui, dulcemque, quam percipis, oblectationem dimittere debeas: adeoque ibidem consistas , nulla de amittione bonorum tuorum, summaque calamitate, quae tibi imminere de nunciatur, sollicitudine concepta R Nae igitur stoliditas mus jure omni judicandus sueris, dum in negotio aeternae salutis eodem modo te geris, praesertim cum S calamitas, quae tibi impendere praedicitur, Ionoe major sit, & ne cum caeteris quidem omnibus conserenda: & qui de ea testimonium perhibent, non jam unus

aut alter mortalium est ; sed tota Christiana Religio, quae id quod

testatur innumeris argumentis, & miraculis confirmavit, atque conis firmat: sed totus terrarum orbis, qui communi & immobili gentium omnium consensione eam tamquam veritatem certissimam di credidit, & credit: Sed tua demum ipsa conscientia , & intima ratio, quams semotis praejudiciis , turbidisque assectionibus consulas, clara voce prodentem audies, quemadmodum bonis operibus praemium, ita malefactis poenam deberi, neque constare posse puras, quas de Dei Bonitate, Iustitia, ac Providentia instas habes , ideas, atque notiones, non admissa in sutura vita proborum, improborumque retributione.

Finis Libri Primi.

157쪽

FUTURO IMPIORUΜ STATU

LIBER SECUNDUS.In quo de qualitate, & conditione poenarum agitur quibus Impii in altera vita puniendi sunt.

CAPUT PRIMUM.

Futurae Impiorum poenae ex Dei verbo maxime definiendae . Impro

batur illorum consuum , qui plura de iisdem absque soliri

fundamento c&mminiscuntur. Iis non favent neqne Pia tres, neque privatar quaedam revelationes. Aliorum extrema scaetentia fugienda, qui poenas easdem mollire, ac extenuare satagunt. I. Actenus adversum De istas , & Incredulos, quorum non exiguus hac praesertim aetate num rus, Poenas aliquas manere impios post mortalem hanc vitam Iuendas firmissi in is argumentis , tum ex Dei testimonio, tum ex puris naisturae luminis notionibus arcessitis , evidenter ostendimus. Poenae ipsae definiendae modo sunt, poenarumque qualitas aut conditio, non hi mana quidem ratione, quae parum lucis hoe in argumento afferre potest , sed divina revelatione in sacris libris, dc Ecelesiae traditionibus proposita , qua certo cognoscimus, quid supremus Judex, ac Vindex Deus legum suarum transgressioribus pro digna ipsorum punitione in futura vita paraverit. Equidem vel sola ipsa ratio naturalis clare nos edocet peccato poenam , & gravem sane, deberi, eum infinitae Dei majestatis offensa sit. Velum, cum P Σ innuis

158쪽

r i 6 DE FUTURO IMpIORUM STATU

innumeris ferme modis fieri vindieatio queat, iique ex Dei arbitrio juxta sapientiae suae , ac justitiae regulas unice pendeant, nisi ipsemet

definitum punitionis modum manifestum nobis secimet, nihil omni no certi, exploratique hac de re habuissemus. Atque hine factum est, ut eae nationes, quibus divinae revelationis lumen non affulsit, solamque humanam opinionem secutae surri, tametti in sententia de puniendis post mortem impiis omnes consenserint, in plura tamen, se que inter contraria, & a veritate abhorrentia placita abierint : quemadmodum ex iis, quae supra deducta sunt, satis perspicuum est. II. Quamquam vero in sacris libris de qualitate poenarum , quibus plectendi sunt impii, disertis verbis mentio fiat; non omnis tamen controversia sublata est quoad germanum ipsarci in locutionum sensum , adeoque & earumdem poenarum conditionem , . multique in absurdas, Dei que verbo repugnantes Opinationes prolapsi sunt. Horum sententiae ad duo suprema capita revocari potant. Alii ut futura supplicia exaggerent, gravioremque hominibus metum incutiant, vel arripiunt undique qua sciamque Sacrae Scripturae Iocutiones, quae alio referri debent, vel urgent in sensu obvio, ac litterati, quae in metaphorieo, aut figurato explicari sacile possunt, & explicare parest : multaque etiam adjiciunt ipsi pLoprio duntaxat cerebro eonficta, qtabus absonam quamdam picturam deformant, planeque haud illi absimilem , quam 2Et nici Poetae olim confinxere. Hinc ingentes lignorum strues : hinc serreae catenae : hinc putei profundi : Hinc aeneae tubae quibus Daemones horrendo fragore damnatos excitent: hinc ignitae sartagines, tremendi leones, venenati serpentes, rabidae tigres: Hi ne insuaves epulae, amarissimi potus, ardentia diademata, at

que subsellia , & alia id genus plurima, quae in quorumdam, sed sere infimae notae scriptorum libris frequenter invenias. III. Non me qui .em praeterjt eos, qui haec suppliciorum , ut ita

loquar, portenta comminiscuntur, praeter quasdam scripturae divinae aut horitates perperam explicatas, duplici alio se motivo tueri: Mimirum tum quod haec idonea admodum sunt ad hominum animos perinmovendos, qui, talium cruciatuum imagine fortius ametuntur, tum

quod eadem aut similia saepe describuntur in quorumdam revelationi inbus , aut Sanctorum Patrum libris. Sed neutrum, ut ego quidem arbitror, iisdem suffragari jure potest. Nam ut concedam adhiberi aliquando posse hujusmodi exempla rudioribus praesertim pereellendis, ea tamen passim omnibus proponere, & urgere, sc s reapse existerent, id sane prudentis 2 considerati viri non esse existimo. Nun

quid non alia plura , eaque certa & indubitata poenarum oenera sacri Codices proponunt, quae maximn m mortalibus terrorem ingerere

possunte Pone mihi ante oculos vel solium ignis illius tremen A supplicium quo torquendos reprobos certo constare evincam : magis ego

hoc uno vor me uto comm Ueor, Caeterique omnos, qui serio i Ilud pk

159쪽

penderint, facile commovebuntur, quam si milIe leones, aut tigres dixeris, qui miserorum carnes rabidis morsibus depascantur. Poenam illam luculenter apponas, quam Perpetua infert Dei, totiusque boni privatio, acerbissimos conscientiae remorsus, seram di inutilem poeis nitentiam, loci angustias, aliaque hujusmodi & vehementius nesaiarios homines deterrebis, quam si aeneos lebetes obtrudas, tubas horis risonas , ferreas catenas , epulas amarissimas cte. Cur igitur haee dc alia ejusdem generis effers di exaggeras mira & in eredibilia, quae sapientes eontemnere solent , quibusque nonnumquam eorum, quae

certa sunt, fidem in discrimen adducis, eum tot supplicia suppetant, quibus salutarem incutias de divina justitia timorem λIV. Ad alterum respondeo in primis, quoad Patres attinet, aliquos quidem esse, qui per hujusmodi ima pines in serni poenas explicent, sed longe plures ab iisdem penitus abstinere : nec priores eas ita proponunt, ut velint re ipsa credi futuras, quemadmodum verbo tenus enunciant, verum oratorio Potius more loquuntur, & ex ipsa sermonis textura satis apparet, nihil aliud in animo habuisse, quam fig ratis locutionibus suppliciorum inferni magnitudinem sensilius exponere . Quis autem nescit in quot deliria proruere possit quicumque tot translatas, seu typicas locutiones in sacris litteris, aut Patribus inveniens, eas in proprio sensu accipiens, superstruere velit Christianae Religionis doctrinam V. Quoad visiones vero aut revelationes privatas spectat, praeter generalem responsionem, quod nullae ab Ecclesia approbatae & reeeptae sint; dico illas , quae majoris saltem ponderis , & Authoritatis videntur, eo sensu intelligendas osse , quo intelliguntur plures typi- eae ac figuratae Scripturae sacrae expressiones. Sic eaelestis Patriae selieitas ostensa est S. Joanni in Apocalipsi sub emblemate pulcherrimae cujusdam civitatis in quadro positae, duodecim portis distinctae, auro . constratae , ornataeque pretiosis lapidibus, ut supernae beatitudinislloriam qua dant enus conciperet mortalis homo rebus hisce sensibilius assuetus . Eodem igitur pacto revelatae fuere nonnullis in serni

poenae sub quibusdam imaginibus , di figuris rerum magis sensiliu in ,

ut acerbitatis earumdem clariorem ideam informare animo possent, non ut eas ita in inferno esse putarent. Hinc D. Gregorius Magnus lib. 4. Dialog. cap. 3I. relata Reparati visione immensae cujusdam purae ad cremandum Tiburtium in inferno constructae, sapienter moianet : Reum vero Reparatus constitui vidit , non quod apud infernum ligna ardeant, ut ignis fiat, sed narraturus haec iaυentibus illa de incendio prauorum vidit, ex quibus nutriri apud υλentes corporeus ignis solet : ut per baee risueta viventes discerent, quid de i uetis timere debuissent. Hue etiam spectat Petri Cluniacens s sententia lib. I. Mira c. cap. II. de iis , quae nescio quis morti, ac damnationi proximus perspexerat, videlicet de leonibus proprio capiti inhiantibus, de torrentibus ignis,

atque

160쪽

1it . DE FDTURO IMPIORUM STATU

atque ardenti sartagine, de quibus liaec admonet: , , facit hoe pia mi.

o seratio Conditoris, qui cernens corporalium rerum objecta , interio. , , rem mentis humanae Oculum excaecatum, quaedam de spiritualibus,, rebus etiam per carnem quibusdam innotescere praestat, ut ad a.

,, manda , sive timenda invisibilia hoc saltem remedio, ve I admo. , , neat, vel eompellat. Quid enim aptius ad fidem fidelium instruenia se dam , quam hominem in carne viventem,& hie integra mente eo I- , , loqui eum homini lus , di ibi spiritualia cernere cum spiritibus is Quid sane leones tremendi, quid flammeus torrens, quid ignitais sartago aliud, quam de veritate rerum invisibilium nullatenus duisse bitare, & horrendum esse in manus Dei viventis incidere, male, , securos admonebant δ Neque enim credendum est alibi, quam ia, , praesenti saeculo quarumlibet serarum genera commorari , aut ubio nulla metallorum materia est , ferreas sartagines fabricari. Sed , , quia terror supplicii futuri non nisi per verba usitata, vel per exisse pertarum rerum imagines hominibus adhuc In carne viventibus po- test ostendi , placuit Deo per tales corporum similitudines ostenia, , de re, quid exutae corporibus animae pravis exigentibus meritis co- gantur tolerare , , . Quamobrem licet concedamus fas esse quandoque maxime apud rudiores his imaginibus uti ad explicanda infero. rum tormenta, nemo tamen eas urgere debet tu propria significatione, aut ita proponere , ac si Vere existerent , neque figurae tantum

vel emblemata forent , ad aliud quidpiam duntaxat significandum

assumpta.

VI. At enimvero a I ii sunt ex adverso, qui vel omnia, quae sacrae paginae habent de suturis impiorum cruciatibus ad tropos di allegoririas contorquent, vel gravissima illa tormenta ita emolliunt, ac existenuant, ut exiguam plane improbis hominibus formidinem injicere valeant. Atque ut cateros modo praetermittam , quorum nomina,& opiniones suis infra locis opportunius reseremus , prodiit nuper i- me in lucem anno sci Iicet 17 o. Genevae ct Lausanae typis liber Heter odoxi Aut horis caeteroquin docti, & pluribus titulis comendandi sa), qui dum sententiam impugnat Anonymi cujusdam poenarum aeternitatem negantis, & origenia nam Apocatastasim inducentis, novam ipse sententiam promovet, & aliorum sussragio defendere conatur, metaphorica nempe esse, quaecumque in sacris litteris de in serni igne enunciantur: dc quamquam non omnem poenam sensibilem , qua damnati crucientur, inficiari audeat; eam tamen ita intelligi & concipi posse autumat, ut hoc tormenti genere praeter paucos aliquos om-rium scelestissimos, nequaquam reliqui puniendi sint, ut in loco latius exponam.

VII. Utrum

SEARCH

MENU NAVIGATION