De futuro impiorum statu libri tres ubi advers. deistas, nuperos origenistas, socinianos, aliquosque novatores Ecclesiæ Catholicæ doctrina de psnarum inferni veritate qualitate et æternitate asseritur et illustratur. Authore p.f. Jo. Vincentio Patuzz

발행: 1748년

분량: 459페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

cata etiam , quae leviora videntur λ Nonne Matth. cap. s. de nunciat:

qui dixerit fratri suo fatue, reus erit Gebennae ignis p Qv id levius in sp

eiem hoc contumelioso verbost Nonne eodem capite propter aspectum impudicum proiiciendos decernit homines in Gehennam e Nonis ne ibidem cap. 3. testatur omnem arborem non facientem fructum bonum

excidendam, S in ignem mittendam λ Qui hujusmodi a Supremo Iudice

Christo ad poenam aeterni ignis damnantur, oppido non sunt monstra illa impietatis , crudelitatis , S injustitiae , quae solum ad talem poenam damnanda opinatur Modernus Author . Quid plurae Nonne exerte dicitur in Apocalipsi eap. 1o. : qui non inυentus est in libro vitae, missus in stagnum ignis λ Igitur non mortalium solum perditissimi , aut qui Evangelii gratiam sibi oblatam pervicaciter rejecerunt, aut Christi discipulos insectati sunt , aut Ieges ab eodem Christo constabilitas per summam impudentiam, contemtumque violarunt, sed omnes penitus, qui in libro vitae conscripti non sunt, sive in lethali aliquo crimine praeventi morte fuere, nedum ab aeternae vitae possessione ariseendi erunt, sed etiam in stagnum ignis mittendi, ut eo procul dubio erucientur.

XI. Verum enim vero in iisdem ipsis locis a nupero Scriptore objectis, satis perspicua prostant ad ipsum revincendum documenta. Postquam enim divinus Magister dixerat, non habentem vestem nuptialem, & servum inutilem eiciendos in tenebras exteriores, e vestigio subjeeit: ibi erit fletus , ct stridor dentium, his verbis insinuans ea tormenta, unde esselius hujusmodi in miseros damnatos derivanis tur: praesertim cum eodem eap. 25. Matth. post sermonem de poena servo inutili insigenda, statim enarret, quid dicturus ipse sit in existremi Iudicii die iis omnibus, qui a sinistris ejus erunt, nimirum: discedite a me maIedicti in ignem aeternum. vel solus ille Scripturae locus abunde sufficere deberet ad rem conficiendam, novaeque sentenistiae limitationem plenissime refellendam, si di haec eadem verba , di quae sequuntur diligentius considerentur . In illa namque sententia utraque poena & damni, di sensus clarissime exprimitur. Damni qui isdem cum dieitur: discedite a me maledicti: sensus vero cum additur in ignem aeternum. Porro terribilis hujus sententiae, quam Christus in re- Probos laturus est, caussa prosertur ab eodem Supremo Iudice his Verbis : Varisi enim , ct non dedisis mibi manducare: sit ita, ct non dedi- sis miri potum : bospes eram, o non collegissis me : nudus oe non cooperuiis sis me: infirmus, ct in earcere, ct non visitastis me. Qui haec misericordiae opera non praestitere, prosecto non sunt impietatis monstra, aut homines insigniter impii, qui totam vitam suam in horrendis Leleis ribus traduxerint: & tamen eos Christus Dominus aeterno igni adjudicandos praedieit. Nonne igitur inferre opus est multo magis in eumdem ignem detrudendos esse raptores, fornicarios, adulteros,

blasphemos, infideles , caeterosque, qui legem divinam transgressi s-R ne Disitiroo by Corale

172쪽

ne poenitentia decesserunt st Quanta damnatione, inquit apposite S: Gre. oorius Magnus sa plectendi sunt, qui rapiunt aliena , si tam a ammad msione feriuntur, qui sua indiscrete tenuerunt 8 Et S. Basilius bin expendens maledictionem , qua Chr,stus sterilem ficum perculit, multa, inquit, similia inυenire est , ex quibus demonstratur , quod non solum ii , qui mala faciunt , digni sunt morte , quibus inextinguibilis exis paratus est: sed cum

eis condemnantur etiam illi, qui a bonis operibus υaeant. Nec sine speciali, ut quidem arbitror, divino consilio Salvator noster tum cap. lauis dato Math. tum aliis in locis tape meminit poenae, quae pro bonorum

operum omissionibus irroganda est, ut quisque scilicet intelligeret ea ipsa , quae apud homines minora videntur peccata, coram divina justitia aeternis suppliciis digna reputari. XII. Nihil igitur Geneven si Ministro suffragantur laudata ex Eis vangelio verba. Sed neque ex verbis Apostoli Pauli quidpiam extundere potest , quod sibi faveat. In priore si quidem Ioco ex cap. 2. E. pist. ad Rom. aliud non edisserit nisi majorem suturam punitionem Iudaeorum, qui in legem peccaverint, cujus clara notitia illustrati erant, quam Gentilium , qui lege scripta carentes solo rationis Iumiis ne quid agendum sibi soret, quidve fugiendum, cognoscere poterant. Ita praeter alios exponit mentem Apostoli S. Ioan . Chrysostomus te inquiens: bie ηοη solum aequo esse bonora Judaeum, S Graecum ostendit , sed mulIum graυaium ex legis acceptione Iudaeum. Graecus enim siηe Iega quidem iudicatur . Sine Iege υero judicari bis intelligit non graυius , sed misius, ct I ius judicari, boe est non habere legem accusantem . NibiI enim

est aliud sine lege , quam praeter eam , quae ex lege V, condemnationem ex solis naturae rationibus judicari. Iudaeus wro per legem damnatur , boe es praeterquam quod ex naturae raIionibus judicatur , etiam ex legis judicio conisdemnatur. o uanto siquidem majore imbutus est scientia , ranto majorem dabit peccati paeηam. Idemque est sensus alterius loci ex Epist. ad Hae-hreos , ut ex ipsis verbis liquidissime constat: illud enim solum affirmat Apostolus deteridira mereri supplicia, sive gravius Iudaeis ipsis esse puniendos eos omnes, qui beneficiis di gratiis peculiaribus sibi a Christo liberalius erogatis, abusi fuerint: quod ultro fatemur, di jam ab

omnibus tenendum esse docuimus.

173쪽

De Verme disseritur, quem ioter damnatorum supplicia diυinae Scripturae

memorant. Nonnull/ serum quo tuam animal fuιurum putant. Commuaiorae probabilior in Patres inter , oesogosque sententia , quae eo nomine cos sesentiae angorem diagoatum decernit. Animadυersiones aliquae in ejusdem confirmalionem. Proferumur carisae , unde in damnaris oritur huiusmodi

. consciemiae cruciaIus.

I. Nier poenas positivas, quibus in fel iees damnati affligendi sun T, celebris ea est , quae in sacris litteris nomine Vermis exprimi tur. De hae tribus in Iocis Uet. Testamenti mentio fit, nempe Iudith cap. 16. ubi legitur: dabit ignem, ει υermes in carnes eorum, ut urantur, se sentiant usque in sempiternum. Ecclesiastici cap. 7.: Vindicta

carnis impii ignis, es υermis. Ac demum Isaiae cap. 66. υermis eorum non morietur, ct ignis eorum non extinguetur: quae verba secundum litte. ram de damnatorum poena esse intelligenda, infra notum fiet. In N vo autem Foedere a S. Marco duntaxat memoratur cap. 9.: bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duos pedes babentem mitti in Gebennam, in ignem inextinguibilem: ubi Hrmis eorum nan moritur , O ignis non extinguitur : quod secundo ac tertio ibidem repetit.. II. Quo pacto explicanda sit hujusmodi poena , an videlicet Vermis vocabulum in obvio sensu sumi debeat de animali quodam mordente, ac torquente : an vero in sensu metaphorico de conscientiae remorsu, non eadem est Sanctorum Patrum ac Theologorum opinio. Plurium aevo suo diis dentes sententias refert S. Augustinus lib. 1o de Civit. Dei cap. 22. inquiens : in poenis malorum ignis inextinguibilis , et υivaei simus vermis ab aliis, atque aliis aliter , atque aliter est expositus. Alii quippe utrumque ad corpus: alii utrumque ad animam retulerunt: ialii proprie ad corpus ignem , Uermem vero tropice ad animam : quod credibilius esse videtur . Et lib. 2I. cap. 9. producta sententia aliquorum , quitum ignem tum vermem ad animae poenas referebant, adeoque meis taphorice explicabant, subdit e qui Wro poenas animae, eg ωγoris in illo supplicis futuras esse non dubitant , igne uri corpus , animam autem rois Ei quoisamodo virme maeroris affirmant. God etsi credibilius dicitur: quiaiatique absurdum est ibi dolorem aut eorporis, aut animae des Iurum ' ego tamen Deilius exHimo, ut ad corpus dicam MIrumque pertinere, quam neutrum: S ideo tacitum in illis disinae scripturae υerbis animi dolorem , quoniam e sequens esse intelligitur , etiamsi non dicatur , ut corpore sic dolenIe , animus quoque sterili poenitentia crucietur .... Eligat quisque quod ρIacet , aut ignem tribuere corpori, animo virmem: boe proprie, illud tropice: auιμιrumque proprie corpori. Ex quibus liquet diversa fuisse opinantium Placita circa maxime sensum illius vocis υermis tempore Sancti Au-

174쪽

DE FUTURO IMPIORUM STATU

sustini: Ipse autem, licet permittat cuicumque de verme credere, quod libuerit, propendet in sensum metaphoricum , quem credibili rem putat. Nec obstant verba illa, facilius existimo dic. Nam, ut inquit S. Thomas in supplem. q. 97. art. 2. ad 2. , ibi Augustinus loquitur sub quadam comparatione. Non enim Vult simpliciter asserere , quod ille υermis sit materialis, sed quod potiar esset afferendum ignem oe υermem materialiter intelligi quam quod utrumque spiritualiter tantum intelIstatar: quia sic nullam poenam corporalem damnari sustinerent: ut paret seriem verisborum ejus ibidem tripicienti. III. Sed definite in obvio sensu eam vocem accepisse videntur alii Patres. S. Basilius in psal. 33. ait: animo tibi fingas barathrum prosum dum , tenebras impenetrabiles, ignem splendoris expertem, υim quidem urem di in tenebris babentem , sed luce destitutam: subinde υermium quoddam

genus υenenatum , ac carniυorκm , edens infatiabiliter, nec unquam exsatiatum , intolerabiles dolores morsibus induceis Sc. IV. S Gregorius Nissenus orat. 3. de Resurrect.: Ego etiam boc auis dio, quod condemnati justis incientur suppliciis, igne, tenebris, υerme, quae omnia compositorum , ac materialium corporum poenae cruciatusque sanι. Prudentius in Hamari. sic canit

Vermibur , o flammis , o discruciatibus aevum mortala dedis, senio ne poena perisci,

Non pereunte anima esse. U. Innocentius tertius P. M. lib. g. cap. 2. scribit: Vermis duplex, interior, qui rodit cor, exIerior, qui rodis corpus. Et cap. .: In infer merunt υermes indeficieates. Ugo Victorinus lib. q. de anim. cap. 13. : Ginferno omnes comburuntur , o υermibus corrodantur , nec consumuntur. S. Anselmus in Elucid.: terιia plena in inferno es υermes immortales, idest

serpentes , ct dracones υisu es sibilo borribiles, qui, ut pisces in aqua , ita

viuunt in flamma. Et hanc sententiam inter alios Theologos proba hilem reputant Francisciis SuareZ tradi. de Aet. poena, & Barradius in cap. 23. Matib. VI. Uerum salva , quae hisce Authoribus debetur, reverentia , longe probabiliorem , ac veriorem puto aliorum sententiam qui Vermis vocabulum in tropi eo sensu accipiunt, non pro animali aliquo, quod eorpus pungat, ac terebret, sed pro conscientiae remorsu, stimulo, di erueiatu . Magnis nominibus haae sententia nititur, di aut horita in te in primis graviorum Ecclesiae Patrum. S. Ambrosius lib. 7. in L eam haee habet: vermis est , eo quod irratiovabilis animae peccata mentem Rei, sensumque compηngant , ct qnaedam me. ηι viscera coUcientiae, quae

Iamquam υermes ex Mnoquoque nascuntur, tamquam ex eorpore peccatoris.

VII. S. Hieronymus in caput I. Isaiae: putredo , tinea, operimentum υermium poenae intelligantur aeternae , quas propria gignit eo cientia , quae ex propriis peccatis nascitur. Sicut enim quandiu eadaveris mais reria est, S aliquis bumor in cadavere, υermes nascunt sic ex ipsa materia

175쪽

teria precarorum supplicia giguuntur. Et hanc explicationem a plerisque suo tempore receptam fuisse tradit in cap. 66. ejusdem Prophetae. VIII. Vetus Author libri de spiritu, ει anima inter opera S. Augusini : per Isaiam scriptum est: vermis eorum non morietur, & ignis eois

rum non extinguetur: quia nec ipsi damnati consumentur. Vermis conis sesentiam corrodet, ignis carnem comburet: quatenus , qui Aulbori suo corde,

o corpore deliquerunt, tarde simMI, es eorpore puniantur. IX. S. Prosper, sive, ut alii putant, Iulianus lib. 3. de vita contempl. , postquam asseruit corporeo igne damnatos esse torquendos, subdit: jam υero quod dicit: vermis eorum non M'. orietur, &c. ad ι etam refertur damnati bomiais poenam , quem incleacis paenisexIiae ignis eaea. rit , Ο UMmentis consesentiae υermis immortaliter rodit. X. S. Bernardus lib. s. de Considerata: biι est vermis, qui non mori-ryr , memoria praeteritorum . Semel injectus, WI potius lana us per peccarum biem firmiter, nunquam delaeos mellendus. Nec cessat rodere com frienIiam , eaque pastus, esea utique incomsumptibili , perpetuaι vitam. Horreo incidere in manus mortis υiυentis , ct vitae morienti1.

XI. Gemina tradunt Origenes, Proeopius, & Theophilatus. Sed Nemo veterum Patrum hoc disertius , ae uberius explicuit, quam Victor Antiochenus, qui floruit quarto , vel quinto Ecclesiae saeculordia enim scribit in eaput ei t. Marci: omni supplicio graυius est iminorIalem illum υermem perpetuo citra ullam prorsus intermi nem δευorantem, diraque corrodentem circumferre. Designatur autem hoc vermis nomine impura , scelerataque conscientia. Siquidem una baec animam peccatricem, nullius-qoe boni sibi conseiam inutilis paeπitenti.e aculeis , instar edacis vermis puη- ait, o mordet. Unusquisque ergo sceleratorum sui ipsius aecusator erit. U- im dκm ea secum perpendit, animoque jugiter reυoIυis, quae in mortali hac vita improbe gessi, υeI inυitum se reum confiteri compelletur, propriae nimirum conscientiae stimulis actus, ejusdemque contra se testimonio aperte

coηυi ius. Ad hune itaque sensum peccatorum vermis immortalis dicitur. XII. In eamdem explicationem fere omnes consentientes eunt claririores Sacrae Scripturae Interpretes, nobilioresque Theologi omnium Theologorum Principem secuti S. Thomam qui 3. P. q. 97. arr. 2. et X presse docet: vermis, qui in damnatis ponitur, non debet intelligi esse materialis, sed Spiritualis , qui est eo eientiae remorsus , qui dicitur virismis , in quantum oritur ex putredine peccati , cs animam affligit: sicut corporalis Uermis ex putredine ortus affligit pungeηdo. XIlI. Igitur juxta communiorem hanc sententiam dicendum est, vermem in sacro eloquio memoratum designare stimulum, eruciaturrisque conscientiae, quo damnati perpetim affliguntur, non aliquod a. nimal, quod in inferno corpora pungat, ac rodat. Nam tametsi h u. jusmodi anima leuia per divinam Omnipotentiam in igne consistere

queant, quemadmodum re ipsa consistent corpora damnatorum nihilominus nulla in primis afferri verisimilis ratio potest, cur vermes

176쪽

potius, quam alia animalia ad reprobos puniendos destinati fuerint; neque enim dicere fas est vermes ex damnatorum corporum corruis Ptione progigni, cum ea corruptibilia minime futura sint. XIV. Deinde vel huiusmodi vermes in ipsa inferni conditione ereati sunt, vel solum post extremi Judicii diem creabuntur. Utrumque porro improbabile est. Si enim jam ab initio rerum creati sunt, eum, adversariis ipsis assentientibus , nihil in animas spirituales agant, abGque ullo effectu ad usque mundi finem persistere deberent. Quis autem dieat eos post diem Iudicii creandos esse φ .Xv. Ulterius rarioni valde consentaneum videtur tum Isaiam Prophetam , tum Christum Dominum apud Marcum utramque damna torum poenam fuisse complexos, nempe & quae corpus praecipue afficit, & quae animam affligit: quod jam observarunt S. Prosper, dc Vetus Author lib. de spiritu, anima , ut constat ex eorum sente tiis modo allatis. Cum igitur per ignem eam poenam, quae corpus mammime spectat, insinuent, dicere par est per Vermem exprimere, quae animae peculiaris, & intima sit, conscientiae scilicet remorsus, ac stim illus.' XVI. Demum, quod me praesertim movet , si hoe sensu Vermis vocabulum sumatur , pro animi angore, & cruciatu, nulla vis infertur saero textui: quin immo optime constat analogia inter utrumque. Et quidem nullam vim sacro textui in serri patet, si advertamus eam Christi sententiam , qtiae habetur apud Marcum, depromptam esse ex cap. 66. Isaiae iisdemque verbis circumscriptam , nimiis

rum Uermis eorum non morietur, ει ignis eorum non extingueIur. Porro

Vermis nomen apud Isaiam metaphorice sumi per allusionem ad veris mes, qui cadavera depascuntur ,& exedunt, ex eo liquet, quod commate immediate praecedente dixerat Propheta: S egredientur, S ω-debunt ea vera eorum , qui praeυaricati sunt in me. Cum igitur mox ad aeternas Damnatorum poenas designandas prophetico more transvolet, mirum esse non debet , quod nomine υermis conscientiae ipsorum stimulum , & angorem expresserit. Quae sane ana Iogia di metaphora valde aceomoda , & propria est , & in vulgari ipso sermone familia iaris. Conscientia enim accusans ca) pungens, mordens, angens , ac ter rens, & inde homini exprobrans atrocitatem eriminum adversus diis vinam longanimitatem , & gratiam impudenter perpetratorum : inde miseris ob oculos ponens magnitudinem irae Dei, secundum quam tremendus est, severitatisque ejus justitiam, & in puniendo potentiam, est instar vermis rodentis, & exedentis hominem positum in statu mortis secundae, cum molesto doloris continui morsu , & senissu: qui, qua vita cassus spirituali, appellatur cadawr: qua existens , sentiens,& vivens, fingitur esse cadaver cum sensu per figuram, quae Graecis

vide vittingam ad hunc locum .

177쪽

Graecis Oximoron dicitur. Quod autem ex hoc inferri minime debeat etiam ignis vocabulum , quod habetur in utroque loco Isaiae & Mar ei, metaphorice esse intelligendum, postea manifestum fiet.

XVII. Quod attinet duo alia loca laudata Ecclesialliei, di Iudith ,

in quibus impiorum carnes vermibus affligendae dicuntur: Respondeo in primis in textu Graeco loci prioris non legi, vindicta carnis impii, sed solum vindicta impii : atque ita etiam in versione Siriaea , di Arabi ea nulla earnrs mentio est. Sed admissa Uulgatae lectione S. Augustinus sc ea verba in hunc sensum exponit e vindicia carnis im pii, idest, carnalis tatae ignis corpori, O vermis animo. Quae expositici etiam Iudith verbis aptari potest e dabis ignem, ού υermes in caraemrarum, idest in carnalem vitam eorum, seu puniet vitam carnalem ignΔS verme. Atque eodem ferme pacto, cum idem sibi objecisset argu mentum Sanctus Thomas loco citato respondet inquiens : dicendum ,

quod ipsae animae Damnatorum dicuntur carnes earum pro eo , quod earni

subjectae fuerant : additque praeterea: υes potest dici etiam , quod ρer υer. mem spiritualem caro affigeiur , secusdum quod passioncs anima redun.iantis corpus , oe bic, o in futurum. XVIII. Λlia hisee testimoniis responsio adhiberi potest, quae a I iis quibus plausibilior videtur : nempe, Vindicta carnis impii ignis S υer mis : ignis, inquam, in Tartaro, si ve in futura vita: υermis in se. pulero juxta illud ejusdem Ecclesiastici cap. Io: cum morietur homo , haereditabit serpentes , S bestias , o vermes . Neque dicat aliquis, veriam es in sepulcro non esse vindictam carnis impii : quia nullum ibi do Ioris sensum habet. Vindicta enim carnis impii vermes dici possunt,

quia mors & corruptio vindicta carnis est, ct ex morte, & corruptio ne carnis vermes nascuntur . Quasi dixerit Sapiens e vindicta carnis impii est mors, atque eorruptio, quam vermes consequunta: r , di exis primunt . Similiter & Iudith inquit u dabit in carves eorum quem post judicium, ante judicium vero dabit mortem, corruPtionem, di ver i

XIX. Iam vero ex his, quas produximus Sanctorum Patrum senistentiis eolligi facile potest & unde prodeat, di quam molesta futura

sit poena illa, quam nomine υemmis oracula sacra designant . Ex triis plici nempe capite ea subnascitur, ex vivida cognitione delictorum , quae Damnatorum menti jugiter obversantur : ex virtutis neglectu, di abusu divinae gratiae, ac misericordiae e ac demum ex paenitentia nimium sera, penitusque inesseaci, di inutili . Haec omnia compIedius est Sapiens in ea Authoritate cujus supra mentionem fecimus. Postquam enim cap. q. de Damnatis asseruit, usque ad supremum deisi solabuntur, o erum gementes, quasi redditurus rationem extremae huis jus desolationis, ac gemitus, subnectit e venient in cogitatione peccato

loco supra citato.

178쪽

rum suorum timidi, ct traducent illos ex adυerso iniquitates ipsorum : hoe

est, impii mente, ae memoria sua , conscientia ipsa dictante, in v. num quasi cumulum colligent omnia anteactae vitae scelera. Haee autem perpetim ipsos accusabunt, coarguent, condemnabuntque increisdibili plane angustia, & crueiatu. Etiam in hac vita delictorum conis scientia grave tormentum est, ac teste S. Gregorio in Psal. I 3. caristeris afflictionibus, ac molestiis gravius. Attamen plura hic confluunt, quae crebro tormenti huius acerbitatem temperent, ac deliniant, aut saltem interrumpant. Non ita erit in inferno, ubi nulla quietis intervalla, nullae interspirationes, consolatio nulla : sed dies nocte Dque conscientiae vermis laniatum undique pectus perrodet. Vermis eoinrum, inquit Propheta, non morietur. Supplicium hoc non inepte AE- inici expressere in Titio, quem ea lege apud inferos alligatum fingebant , ut jecur ipsius a Uulture semper dilaniaretur, & exederetur, consumtumque renasceretur denuo , ne dilaniandum aut rodendum pabulum insatiabili fauet unquam deesset. XX. Pulere admodum tormentum hujusmodi describit S. Basilius Magnus a his verbis : qui mala fecerunt, in opprobrium confusionem resurgret, in se ipsis turpitudinem , ct formas peccatorum impressas habentes . Et sonos ea confusio, in qua aeternum viυent peccatores , horrenda est magis, quam tenebrae, ct ignis aetemus , eum υestia admissi in earne pereati, in modum indelebilis cujusdam tiηcturae, semper sini habituri ob

oculos , quae perpetuo in aximae eorum memoria permansura sunt. XXI. Pergit Sapiens laudato loco, duasque alias caussas recenset, unde summus in damnatorum animos angor, ac tristitia redundat reos enim repraesentat, paenitentiam agenIes, o prae ariusia spiritus gementes , atque desperatione abreptos in haec verba erumpentes 2 ergo erraυimus a υia veritatis soI intelligenitae non es ortus nobis. Lassatisismus in Dia iniquitatis: ambulatamus υias disscites : viam autem Domini ignoratamus. Luid nobis profuit superbia tatae, S diritiarum jactantia

quid c tulit nobis Transierunt ilia omvia, Iamquam umbra. . . . Et tar- ruris quidem nullum signum υaluimus ostendere : in malignitate autem nostra consumti fumus . Ae tandem concludit: talia dixerunt in inferno bi, qui peccaυerunt. Quae verba expendans S. Hieronymus b) ait : maximo dolore torquetur anima, eum in poenis constituta jam fero dolet, se tune negligeηtem fucte, quando per bona opera potuit subisaire. In inferno enim Daemonibus cruciata, infructuose peccata praeterita declarat , juxta illud, quod Scriptura reste , impii in inferno dicturi sunt : Ergo erraυimus a via

eritatis see. Similia seribunt S. Io: Chrvsost. ad Theod. lapsum, & S.Cyrillus Alexandri n. orat. de exitu animae.

179쪽

CAPUT U.

Loeum aliquem admittere necesse est puniendis impiis deputatum , eamque certum, ae desinitum . Uanum s absurdum Ubi qui starum de Aferas commenIum . Illud exploditur sacrarum maxime litterarum oraculis Damnatorum Ioel plura nomina. De Gehennae vocis origine, S signfiscatione uberius diffseritur. Duriores quaedam eliquaηtur Nilfeni, S Augustini statentiae. Aliae objectiuncu ae solutae.

I. W Um Supremus Iudex , ac vindex Deus hominum sceleras condignis in sutura vita suppliciis punire decreverit, conis I sequens est ut locum, aut loca aliqua exercendae vindictae suae deputaverit . Neque enim animarum punitio, multoque magis corporum, quibus illae denuo copulandae sunt, quocumque modo ex iaplicetur, aut definiatur, nisi in loco fieri, aut intellio i potest . Hi ne quotquot futurum vitae statum, in quo di probi praemio, di improbi supplicio afficerentur, credidere, realia etiam loca praemiorum, at isque poenarum consequenter posuerunt, ut in allatis superiore Disseriatatione monumentis perspici facile Potest. Equidem referuntur allia qui ex ipsa Christiana gente tamquam huic dogmati adversantes e ni iam trum ex antiquis Marcionitae cum aliis ejusdem furiaris Haereti eis

b) pluresque allegantur in huius rei eonfirmationem eorum senistentiae. Uerum alio eos respexisse , nec Omnem penitus locum pro puniendis impiis inficiatos esse facile crediderim i eorporeis nempe instrumentis, ae materiali praesertim igne plecti reprobos. abnuerunt, terrorem duntaxat , di anxietatem conscientiae pro juxto ipsorum supplicio constituentes, ut postea dicemus. Et plane, si Ameso Calviniano fides, BeZa ipse, qui ea tormenta caeteris impudentius irridet, adversus Brentium disputans , nedum locum Damnatis attribuit, sed asserit etiam eos in meridie caecutire, qui ex Hifloria Laetari, ct αυisis non deducunt υerum Ioeum inferorum, ubi DamaaIi torqueantur se . II. At vero satis non est locum quemvis punitionis in determina. tum admittere, sed certum, ac definitum esse credere oportet . Ut enim Magistratus, ae Reges ad subditos pro delictis puniendos ea reeis res habent, atque patibula, eaque in locis determinatis; Sie etiam Regum omnium Regem certa animadversionis impiorum Ioea habe. re decuit. Quae ratio praeclare admodum a Guillelmo Parisiensi traiactata est od . ,, Cum universum , inquit, veluti domus quaedam si e S , , Crea.

a vice Alsonsum a Castra V. Insernns. b Suaret de Angelis lib. g. eap. 31. Fevardentius ἐn Theomaehia lib. 24. cap. R. e apud Bellarm. Tom. s. in vindietis. d par. 3. Univers. cap. 13.

180쪽

138 DE FUTURO IMpIORUM STATU

Creatoris, qui est Dominus omnium saeculorum, & Rex, ae Re -

, , ctor Universi, necesse est ut domus ejus completa sit totalitate paria , , tium suarum , di Opportuna lassicientia congruentium officinarum. Tu vero non dubitas , quoniam necessarius sit carcer in omni reis

se gali palatio, atque habitatione, praesertim ubi tanta multitudo I a. , , tronum , di justitiandorum. Amplius ἰ nulla est Civitas ordinata , , , cui bonus Rex praesideat, & bono Magistratu regatur, quae nonis habeat locum exercendae institiae . Cum igitur certum sit, & om- , , nium Philosophorum consensione firmatum , Universum , seu Mun- dum Civitatem esse Dei altissimi , in qua cives sunt homines, &,, Angeli, hoc est omnes, & universae substantiae spirituales .... ne is eesse est hanc Civitatem , quae Deo altissimo rectore regitur, Io

is cum habere universalem, communem, & appropria tum exercen-

,, dae divinae justitiae.

III. Oppositam huic sententiam commenti sunt Lutherani ex eo isrum Secta , quos tabiqu*ar, aut tabiqueIarios nominant, quorumque eaput Brentius est. Pertendunt isti auxta Bellarminum , Fevardentium, Gret serum, & ipsum Bezam Calvinianum , Damnatorum lo- eum , sive Insernum ubique esse , sive diffusum per universum Mundum, non uni vel alteri , imo neque pluribus locis coarctatum. Quod si revera docuerunt, jam horum sententia exsibilanda potius, quam refutanda est. Si enim ubique est In sernus, necessario sequitur, nedum Damnatos, sed di Beatos cum Christo regnantes , non modo caeo daemones, sed etiam bonos Λngelos, cunctosque homines in terra degentes, in Inserno esse : quod nemo non rideat. At quissbi persuadeat tam monstrosam opinationem cuipiam in mentem venire potuisse e Malim igitur ego ita ipsorum mentem exponere, ut Infernum ubique esse asseruerint, non quasi Iocus omnis Damnatorum Iocus sit; sed quod nullum Deus puniendis improbis locum certum destinaverit : verum arbitratu suo modo hunc, modo illum ad hujusmodi offetum de lioat. Quam sententiam etiam aliqui alii praeter Ubique tarios , amplexati siunt. IV. Haec tamen opinio sic etiam temperata falsa est, & aliena a fide Catholicae Ecclesiae , quae docet, semperque docuit, unum esse certum , definitumque locum a Deo ad punitionem reproborum , sive Daemonum , sive hominum deputatum. Nititur Ecclesiae fides elarissimis sacrarum litterarum documentis, dc perpetua Sanctorum Pa

trum , di fidelium traditione. Constat haec in primis ex historia, sive Parabola de Lazaro, & divite Epulone. Nam Dives, dum in Inferno inter horribi es flammas cruciaretur , elevasse dicitur oculosi uos, ut videret Abrahamum, tamquam ex loco profundiore in altiorem respiciens : Abrahamus vero ipsum alloquens, praeter alia , reposuit in bis omnibus inter nos , oe vox Gaos magnum firmatum est , ut qui bine υolunt transire ad υος , νον possint , neque inde buc Ira meare. Ac

SEARCH

MENU NAVIGATION