De futuro impiorum statu libri tres ubi advers. deistas, nuperos origenistas, socinianos, aliquosque novatores Ecclesiæ Catholicæ doctrina de psnarum inferni veritate qualitate et æternitate asseritur et illustratur. Authore p.f. Jo. Vincentio Patuzz

발행: 1748년

분량: 459페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

vitiei Cap. Io. legitur : egressus ignis a DomiM Gυoraυit eos : duin lib. 4. Regum Cap. I. refertur Eliae tuta defeendisse ignem de caelo , o devorasse quinquagenarium Principem, 2 qui cum eo erant oec. nemo ambigit quin hi omnes vero igne mulctati fuerint : atque ita sexcentis aliis in locis invenire est ignem ad puniendum adhibitum, in propria significatione acceptum . Nonne igitur proprie etiam accipiendum erit, cum ad alterius vitae supplicium significandum de-

nunciatur e

XI. Sexta Regula : Metaphorae diυersae sunt juxta Scriptorum iacgemium, quibus verba diriguntur, eonditionem ac tempus . Pater enim gentes temporum ae regionum intervallis inter se dissitas non iisdem uti metaphoris ad rem aliquam repraesentandam. Porro canonici Αuthores tum Hebraice, tum Graece scribentes, tuin vetustiores, tum medii aevi, tum magis reeentes conveniunt in voce ignis , similive adhibenda , ut suturum impiorum cruciatum designent, quemadmodum ex testimoniis a me descriptis liquido constat. Ignem usurpat S.

Iobbus, 'ηem nominat Propheta David rexem & Tobet, seu locum,gnem eontinentem repetit Isa jas: ignem, Gebennam ignis , ignem inex- singuibilem , ignem aeternum , ignis conibustionem, ea minum ignis , flammam cruciantem quatuor Evangelistae frequenter enunciant : 'ammam ignis dantis Dindictam, ignem aemulantem S. Paulus commemorat. Denique Ragnum ignis, stagnum ardens igne, ignem ardentem ful-pbure , fornacem magnam S. Ioannes in Apocali pis inculcat. Quis sano capite arbitretur hujusmodi voces a tot Scriptoribus longe invicem di tempore, & regionibus discretis metaphorice usurpatas fu i sse , geniatnque his vocibus adjunxisse a communi hominum intelligentias lienum δ. XII. Septima Regula. Metaphoris non utimur, nisi eum reliqua σπα- logia, sive proportione inter propriam metapboricae υoris significationem , Srem ipsam, ad quam significandam υocem transferimus. Liquet id mani in

esse in omnibus metaphoris, ut e. g. cum dicimus rident prata, ma

re irascitur ete. & ut exempla de scripturis sumamus, Petra erat Cbriasus; vicit Leo de tribu Juda, & Beatorum gaudium , ae faelicitas conis

vivii nomine aliquando appellatur. Nulla autem analogia naturalis est ignis, aut combustionis eum animae angustiis, aut terroribus, vel cum aliis eruciatibus. Prosecto non nisi cum risu exciperetur, qui ut denotaret se maximos eonscientiae angores pati, aut colicis, ne phriticis , aliisve doloribus a mei, diceret absoluto sermone se igne torquein ri, vel cruciari. Quamquam enim haee omnia in generica poenae ratione conveniant, id tamen nemo saetis esse putat, ut quovis Poenarum nomine indifferenter utamur ad aliquem peculiarem cruciatum

significandum . Id amplius manifestum fiet, si observemus , quod cum nomen inris, vel a saeris, vel a prophanis Scriptoribus translate sumitur, satis omnibus conspicua est huiusce vocis analogia. Sic dum

212쪽

Virgilius de Didone canit: vulnus alit venis, caeco carpitur igne nemo non percipit ignem sumi pro Debementia amoris ob sensibilem inister utrumque proportionem. Ita cum de irato homine dicitur, quod igne ardeat, nullus non agnoscit metaphoram ob analogiam obviam ignis cum iracundia . Hinc in illis locutionibus Sacrae Scripturae in igne furoris, in θηe eteli nullus extitit, nullus extat, qui metapho in ram non subodoretur. At vero nullam idoneam analogiam confinge in re possunt adversarii, quae legentibus, aut audientibus obvia sit, dum voces ignis, combustionis e c., quibus Scripturae Sacrae futuram impiorum poenam de nunciant, per tropos & metaphoras interpretantur.

XIII. Octava Regula. Sensus ille genuisus propositionis dicendus est, quem obυiae objecti proprierates, S ad uncta, quibus verba determinanis tur , exposcunt. Hujusmodi proprietates & adjuncta mox in particula isaei discutiemus. Nunc generatim solum dicimus vocem ignis inferni frequentius ita a Sacris Authoribus circumscribi, ut non nisi vero igni eongrue accomodari queat; ut cum appellatur flamma ignis, Ge-Benna ignis, caminus ignis , ignis inextinguibilis, combustis ignis , I sum ignis, fornax magna, aliaque id genus; quae plane ita voeis illius significationem determinant, ut nonnisi per summam vim alio detoris

queri valeant. XIV. Regula Nona, eaque maxime observanda: in omni orationis genere metapbora non adbibentur. Quamquam enim sermo poeticus, aut etiam Propheticus metaphoras, allegorias, aliasque figuras admittat; sermo tamen simplex, historicus , dogmaticus, & familiaris metaphoras nescit, nisi ob verborum penuriam adhibeantur , di usu loquentium pro aliqua determinata significatione consecratae sint. Ex adductis porro a me sententiis constat, non in sermone tantum poetico, aut prophetico, sed etiam in simplici, historico, & familiari, qualis praecipue est in Evangeliis, & Epistolis Apostolorum, ubi , vel Servator noster Iudaeos docet, vel Apostoli Christianos ; frequentissime adhiberi voces ignis, flammae, Gebennae fc.: Atque id quidem ut

supra monuimus, non ob verborum penuriam, non ob consuetudinem loquentium , quo sgnificatio ab adversariis intenta consecrata fuerit. Igitur non metaphorice , sed proprie ac litteraliter Iocuti

sunt

tionis proprius, legitimusque praesumitur, quem ipsi communiter homines subsererunt, ae subjiciunt: Γ ve aliis verbis, qui nedum a rudibus, ct indoctis, sed etiam a doctis ac sapientibus perpetua consensione ita babitus est. Neque enim probabile est, quin plures, pluresque sensum alium ei. dem tribuissent, si alium verba reipsa paterentur, prorsusque ab o. mni veri specie abhorret, omnes in ejus intelligentia suisse deceaptos . Porro ab initio Christianae Ecclesiae, c ut mittam Iudaeos quoad Iocutiones U. Testamenti non alio in sensu acceperunt Scripturae

verba

213쪽

verba de inferorum igne, quam in nativo, di proprio nedum homines de vulgo, sed Ecclesiae Patres, Doctores, dc Scripturarum Interis pretes, paucissimis demtis; ut postmodum luculenter constabit,

eum Patrum & Ecclesiae traditionem proseremus. Quare cum hominum , praecipueque sapientum consensio, remis ac legitimus de vo- eum significatione Iudex habeatur , tamquam nothus aut spurius rei iis ciendus est sensus ille metaphoricus, quem tot Scripturae textibus appingere quidam conantur, propriusque retinendus, quem omnes sanae Criticae & interpretationis regulae unice verum evincunt.

CAPUT X.

Plures ex Iaudatis Scripturae textibus peculiariter exstenduntur. μου nisi verum ignem insinuant, qui ex V. Testamento deprompti sunt. Clarissidem eυincunt, qui prostant in Notio. ΛIetapboricum sensum penitus excluis dura , quae Cissus enunciat de igne futuro , ad quem damnandi sunt reprobi in finali judicio ; quemadmodum oe Gebenaae υοcabulum , quo saepe utitur . ParaboIa de Diυite inter flammas.conflagrante non obest , sed ID.

t potius igni corporeo . Hunc etiam evidenter frodunt Apocali res mba. Qui Seripturae de inferni igne locutiones tropice interpreIamur, eam ab erroris aut mendacii nota congrae vindicare non possunt. I. Aerae Scripturae textus de igne, quo cruciantur Damnati, generatim duntaxat expendimus capite superiore. Nune ali-L I quos ad peculiare examen revocare praestat, novaque inde argumenta deducere pro vero igne adstruendo, quibus revincantur Adversarii ,& ea tholica sententia amplius confirmetur. Recurrat ita.

que sub oculos ea regula, quam supra octavo loco indigitavimus, atque illa quidem certissiima , dc a Criticis omnibus probata, nimirum: is veraes , ac germanus Scripturae sensus exstinandus est , quem vel objecti proprietates , υel adjunita proposiιionis, vel circumstantiae materiae , aut Scribentis , aut persoηarum , ad quas srmo diristur , υeI antecedentia , consequentia , aliaque bujusmodi dGerminant, es naturaliter exiguut. At

vero si haec omnia attento animo ponderentur in textibus a me citatis, compertum exploratumque eris non alium praeter nativum, ac proprium Scripturae locutiones exigere, penitusque tropicum aut metaphoricum excludere.

II. Propositionis hujusce veritatem luculentissime evinco discurrendo per si noulas aut saltem praecipuas a me allatas aut horitates, ab iis initiun sumens, quae ex veteri Testamento erutae sunt. De igne, qui devoraturus est impium in suturo saeculo perhibet. S. Job-bus, quod non succendatur, sive ut in hebraico textu, quod satu non excitetar, vel ut alii legunt, sufflatione opus non babeaι: quibus verbis, ut animadvertunt omnes Interpretes, discrimen ignis, quem habe-Y a mus

214쪽

mus in usu , ab illo , quem Deus ad impios in futura vita punien dos aceendit, manifestat; quod hic nimirum non indigeat insufflatio ne , vel flabello, aut terrestri alimento; sed semel a Iustitia di .ina succensus , in semetipso cum suis io mentis inconsum rus ardebit, Deo illum conservante, ac veluti supplente defectum ignis nostri proprium. Unde di ab Isaia cap. 3O. dicitur, quod flatus Domisi, sitis torrens fiapburis succendra illum. Liquet Porro hoc discrimen veritatem proprii ignis supponere , cum in igne s olum proprie dicto Ioeum habere possit. III. Isaias cap. 33. ut terrorem futurae pinnae hominibus ineutiat, exclamat: quis poterit habitare de υobis cum enc devorante, sive consu mente λ Qtis habitabit ex vobis cum ardoribus sempit is, sive ut in hebraeo ia foris aeternis ' Dum ignem illum Prophe La vocat dσυοran. rem , aut consumentem , di ardores , seu focos sempiternos : dum sei seitatu equinam in iis focis, in hoc igne consistero poterit, satis indicat se Io qui de a Ii quo supplicio extrinsecus admovend , de igne nempe, vel sornace, in qua impii detrusi perpetuo Permansuri sunt. Absona, quippe prorsus essent tales de interioribus conscientiae crueiatibus

locutiones.

IV. At validius adhuc argumentum sumitur e X a Iiis ejusdem ino. phet e verbis, quae leguntur cap. 3 o. com. 33. ubi imagine Gehetram sve Tophet terrestris ac temporarii verum, aeternumque inferorum supplicium ob oculos poni ζ . Tradit nempe Tophet, seu Gehennam praepaνat m sie a Deo jam ob beri, cumque profundam esse, dilatatam perpetuoque ignis alimento nutri am, seu satae Domini continenter succensam. Iam supra notavimus TOPhet scu Gehennam appellatam fuisse vallem quamdam prope Hierosolimam, ubi perpetuus asservabatur ignis ad concremandos Puero , qui Idolo Moloch immolabantur. Si igitur huic loco comparat Propheta Damnatorum sedem , &ex illa imaginem praeformat, ut eam describar, ac rat praesentet, plane oportet, ut quemadmodum verus Procul dubio ionis in valle filiorum H in non conflagrabat, Verus quoque si ignis ille, cui impii tradendi sunt. Sed praeterea antecedentia re consequentia verba eum item omnino sensirm definiuns. Ejusmodi namque loeum ignem eonistinentem pronuntiat Isaia 3 esIς jam a summo Rege praeparasse ab b

ri , hoe est a laeulix, ct ab initio mundi juxta Ρrophetarum loquendi morem , itemque profundum, ac dii Issi Vm ese, hoc est latum, respatiosum; designat etiam quaenam sint fomenta , quibus ionis ille

aeternum inextinctus perdurat, nempe Domin balitus, seu omnipo Tens eius voluntas, qua Damnaeos Perpetuo pun ire det revit. Quis adeo despiat, ni hare omnia de igne me aphorico , aut internis animi angoribus apte se in verpretari posse ativum et pV. Sequitur locus alter ejusdem Isaiae qui legitur cap. 66. com. 2έ. tibi propheciam ita concludio: vermis taram mn morietur, S ignis eorum

215쪽

σου exti uetur: quae sententia iisdem verbis concepta habetur etiam apud Marcum cap. 9.. Nomine vermis non morituri, sive non morientis

a Patribus & Expositoribus frequentius in sensu metaphori eo intelliogi jam advertimus; quam metaphoram nullatenus obesse dogmati, quod modo de sendimus, deinceps clarum fiet. Itaque ponamus eum adversariis tamquam legitimum sensum hunc metaphoricum vocabuli υermis, adeo ut eo significetur stimulus, ct remorsus conscientiae, quo incessanter Damnatus affligitur, nisi nomine ignis, qui non extinguitur, proprium, & peculiare ignis supplicium intelligas, sed eum Calvino, & Bela malae conscientiae horrorem, cruciatum, aut anxietatem, manifestam inducis in verbis Propheticis, & evangelieis Tautologiam : nihil enim amplius per sententiam Posteriorem, quam per

priorem Isaias, & Christus significassent. Potius igitur dicendum est

Prophetam , ae Redemptorem nostrum iis locutionibus potissimas complexos fuisse Damnatorum Poenas, internas videlicet, di externas; illas in conscientiae pravae stimulis, morsibus & angustiis positas: has autem in igne vero proprieque accepto, veluti praeeipuae divinae justitiae ad ultionem de hostibus suis repetendam instrumento .

VI. Sensum quoque mctaphoricum CXcludunt sententiae tum ex

libro Iudith , tum ex Ecclesiastico Product . in priore namque diserte asseritur Deum post finale judicium datinum ignem in earnes impiorum , ut urantur,& sentiant. Ignis, qui carnem , seu corpus amburit, nonnisi verus & corporeus esse potest: conscientiae quippe stimulis animus proprie, non corpus affligitur. In posteriore vero legimus eois -- maiioisem seu finem impiorum e Te sammam ignis. Urrumque 'aoe voeabulum se se mutuo declarat: sicut enim flamma non nisi ex vero is ne

progignitur, sic non nisi verus ignis existimari debet, qui flammam

emittit.

VII. Reeedo ad novum Testamentum, in quo praeter ii Iam authois ritatem , quam modo indicavimus, expendentes Isaiae textum, plures aliae sunt, eaeque clarissimae, talibusquς adjunctis, di circumstantiis affectae, ut non nisi per summam violentiam aliter quam de igne proprie dicto intelligi queant. Ac in primis Pς remptoria mihi videtur ea sententia, qua in se prolaturum prindicis Christus Dominus in ex tremo Iudicio adversus reprobos, nimirum: discedite a me maledicti in ignem aeternum, qui paratus es Diabolo, S Gn esis ejus. In quibus ver bis plures animadversiones fieri possunt, quin Lotidem suppeditant pro litterati sensu argumenta . Nam si primum verba ipsa divinae se notentiae spectemus, non spirituale quidpiam , aut ad solam animam pertinens , sed materiale potius di extra animam supplicium prasserunt omnia. Etenim verbum illud discedite seu abito is mι mala dicti motum ad aliquem loeum plane designac, cujus terminus, id est uista Iernus, ad quem ablegantur , consequenter materialis sit opo: tet; maxime cum de hoc termino flavim dicatur esse Iam praeparatum, sei- licet

216쪽

1 DE FUTURO IMPIORUM STAT

licet ab origine Mundi, Diabola, ct Angelis ejus: & reprobi homines

illuc abituri sint eum ipsis corporibus, quibus iterunt induentur. Si nullus sit verus ignis, in quem reprobi per sententiam Supremi Iudicis projiciantur, sed damnatorum poena vel in solo conscientiae horis rore , vel in cruciatu animae Deum sibi iratum cogitantis consistat iam Christi verba vel nullum omnino sensum habent, vel absonum prorsus, & ab usitato omnium loquendi more longe abhorrentem. Nam qui veri ficetur abire impios in ignem paratum Diabolo,& Λngelis ejus a mundi constitutione, si nullus extet verus ignis malis siste spiritibus praeparatus e vel si verificari perfracte contendas, nonne verbis vim summam inferre debes, & inusitato apud omnes uti genere locutionis e Fingas, amabo, Christum verum ignem exis

primere voluisse, potuisset ne clariorem adhibere loquendi formulamy An opus erat, ut admoneret omnes se non loqui metaphorice, sed litteraliter, ac proprie Apage . VIII. Ulterius terribilis illa sententia ambagibus, tropix inusitatis , Omnique penitus aequivocatione carere debuit, verbisque simplicibus , ac naturalibus concipi; ne supremae veritatis verba ad falleniados potius, quam ad deterrendos homines destinata viderentur. Ita sane exposcit rei conditio, ac natura, atque ita fieri cernimus in humanis quibuscumque judiciis. Dum enim Magistratus, aut Iudices

nocentes ad poenam aliquam damnant, quaecumque ea sit, sententiam coneipiunt ac de nunciant non metaphoris, aut allegoriis, alii

ve tropis obvolutam, sed planis, perspicuis, ac simplicissimis verbis ut vel a rudioribus statim intelligantur; nemoque unus inter Iudices

adhuc extitit, qui sontem aliquem vel ad carcerem, vel ad triremes, vel ad suspendium damnans, decretum ira conciperet ut reum in ionem , aut flammas, vel combustionem tradendum exprimeret. Qui xigitur simile decretum assingere audeat supremo omnium Iudici Deo eIX. Praeterea nonne verba illa finalis sententiae reapse proserenis tur in impios p ita certe veritas ipsa testatur inquiens .' tunc dicet

bis, qui a s Uris ejus erunt, discedite esse. Si igitur verba illa diceniatur, dicentur utique ut infelices reprobi intelligant , cui supplicio futuri sint obnoxii per totam aeternitatem. Nullus porro non eam intelliget in alio sensu , quam nunc intelligatur ab omnibus , qui eam aut audiunt, aut legunt , nec contortis, & violentis interpretationibus nativum ejus sensum corrumpunt. Igitur nec alio in sensu a Christo judice proseretur e eo presertim , quod nulla penitus tune caussa suberit metaphorico potius sermone uti, quam naturali, α proprio. Scimus equidem Christum, dum inter nos versaretur , caepe loeutum fuisse ad turbas in parabolis: Sed stimus etiam eurita locutus fuerit, nimirum tum ut se accomodaret consuetudini &genio Syrorum, maxi ineque Palestinorum , quibus familiare erat, ut

inquit

217쪽

inquit S. Hieronymus, ad omnem sermonem texere parabolam; tum ut indignis divina occultarentur mysteria, quae postea Discipulis suis explanabat, quae madmodum discimus ex Cap. 6. Lucae . Caussae autem hujusmodi nullatenus occurrent in extremi Iudieii die, in quo a II goriae omnes ac parabolae finem sunt habiturae, omniaque in luce manifestissima eolloeabuntur. Nulla itaque caussa fingi potest eur finalis illa sententia sub metaphorarum involucris pronuncianda sit : immo perspicuis verbis manifestetur oportet, ut omnes tam electi, quam

reprobi di auribus perelpiant, & distincte intelligant, cui supplicio

ad dieantur, qui divinae legis mandata violarunt. X. Aliud aeque decretorium argumentum subministrant quae leguntur Cap. 13. S. Math. a com. 24. ubi Christus Dominus parabo. Iam proponit de ritaniis, quae simul cum tritico in agro Patrissam iis Iias creverunt, & tandem tempore messis igni tradita sunt ad eo mishurendum. Excellentis hujus parabolae sensum equidem tunc non

exposuit divinus Magister et Sed refert subinde S. Evangelista , quod

cum dimissiis turbis domum venisset, accesserunt ad eum discipuli eis ius dicentes : edissere nobis parabolam zizanioram agri . Quorum voluntati satisfaciens Christus, eam sic interpretatus est : qui seminat bonum

semen est filius hominis. Ager autem est mundus . Bonum υero semen hi sunt filii regni. Zietania autem filii sunt nequam. Inimicus autem , qui seminais iis ea est Diabolas . Messis υero consumatio seculi. Sic erit in consumatio..e Saeculi. Mittet filius hominis angelos suos, o mutent de regno ejus omnia se andala, oe eos , qui faciunt iniquitatem . Et mittenι eos in ea mi- ωum ignis : ibi erit fetus, ct stridor dentium. Haec est interpretatio Pa. rabolae facta non ab homine aliquo, sed ab ipsa summa veritate , dc veritatis Magistro : in qua apparet ipsum propriis, planis di simplicibus verbis, quibus obscurae rei expositio fieri debet, singulas voces declarasse, & palam fecisse quid nomine tritici, Zizaniorum, agri ,

inimiei, messorum & messis significare voluerat: atque adeo cum inia terpretationem concluserit dicendo nefarios homines mittendos esse in eaminum, seu fornacem stris, sicut igni traduntur Et Eania, nota implexa aut obseura allegoria, sed patentissima veritate docuit imis

pios post extremum judicium in ignem , seu fornacem ignis conjiciendos esse.

XI. Aeeedit in eonfirmationem comparatio instituta ab ipso Chriso Domino in eodem Capite, ut ea quae eventura sunt in die suis premo audientium animis magis infigeret. Ea desumpta est ex sagena inlisa in mare, ct ex omni genere piscium congregante quam, cum impleta esset, educentes, ct Deus Iitur sedentes elegerunt bonos in υasa , malos nutem foras miserunt. Quam postea ita aptavit fini hujus mundi: Sieerit in consumatione seculi. Exibunt Angeli , ct separabunt malos de medio justorum : θ mittent eos in eaminum ignis : ibi erit fletus , S stridor den-rium . Vis initae comparationis aliud ut summum non efflagitabat ,

218쪽

nisi ut dieeretur malos homines soras projiciendos a Regno Dei , vel in aliquem indefinitum locum mittendos, non autem in fornacem ignis , quemadmodum nec in ignem projiciuntur mali pisces . Adiectio ergo illa facta est, ut certiores fierent homines de terribili illo ignis supplicio, quo praeter exclusionem a Regno eaelesti reprobi mulctanis di sunt. At praeterea in hoc eodem loco animadversione digna sunt verba it Ia, quae sequuntur. Exposita namque Parabola Christus inter . rogavit Discipulos suos num omnia, quae dixerat , probe percepissent e Et ait iliis: istellexistis haee omnia λ Cui Discipuli responderunt assirmando : dicunt ei etiam. Quid sodes intellexerant Discipuli, dum Christus ipsis enunciaverat pravos homines mittendos esse in caminum, sive fornacem ignis λ Illud plane quod nos, quod caeteri homines intelligunt, dum eadem verba Iegunt, aut audiunt : nec Ullam in his latentem metaphoram suspicari poterant . Igitur di sine metaphora in sensu naturali re obvio ea verba intelligenda a nobis sunt. Sed ad alia testimonia expendenda progrediamur. XII. Non semel diximus Gehennae vocem denotare locum , ubi magnus continetur ignis, eaque jam a Prophetarum temporibus usos sui de Iudaeos ad significandum ignem punientem Damnatos, quem verum , propriumque esse & semper crediderunt, & hodieque credunt. Hane itaque vocem ad poenam reproborum designandam saepe adhibet Salvator noster in Evangelio . Sicut ergo eam non meta. phoriee, sed litteraliter intelligebant Discipuli Christi, ae turbae, quae ad ejus doctrinam audiendam conveniebant; ita non in sensu meta. phorieo, sed litterati a Christo usurpatam suisse, a Terere neeesse est: id quod etiam doctrinae ratio omnino exigit, quae planis, & simpli.

cibus verbis efferri debet, ut vel a rudibus, es in odis distincte re r.

eipiatur: ιXIII. Maius huie argumento robur acerescit, si tria haee anima dis

vertamus. Primo Christum indiscriminatim adhibere voces Gebennae , di Gebennae ignis ad rem eamdem indicandam , ut patet Mart. Cap. s. & Cap. 18., in quibus eamdem sententiam repetit: & priore quidem loco Gebennam duntaxat nominat : in altero autem ignem aeter innum, oe Gebennam ignis : quod pariter observare est apud S. Marcum Cap. 9. . Secundo: modus ipse loquendi non alium praeter litteralem sensum exposcit. Nam Matth. Iocis Iaudatis dicitur : expedit esse. quam mitti in Gebennam : & Marci, quam ire in Gebennam. Porro mitti vel ire commode non reseruntur nisi ad terminum aliquem mate in rialem , & corporeum. Tertio tandem Matth. Io. , eom. 23. ita Chrissus temporarii supplicii timores temperat dicens : Nolite timere eos, qui occidunt corpus: animam auIem non posunt ocridere: Sed potius Iim te eum , qui potest S corpus S animam perdere in Gebennam. Et Cap ς.

expedit tibi ut pereat unum membrorum lucrum , quam totum corpus IMummittatur in Gebennam. Quomodo constare potest Dominicae sententiae

veri in

219쪽

veritas, si verum ignis tormentum ab impiorum sede excludamus Anima quidem conscientiae stimulis, terroribus, anxietatibus exeruis elatur : at vero corpus non nisi corporeo instrumento torqueri valet. Cum itaque Christiis utrumque dixerit, animam nempe & corpus igne puniendum esse, ignem proprie non translate accepisse eredendum est.

XIV. Emeax etiam pro ea tholica sententia argumentum suggerit, quod legitur Cap. 16. Lucae, si ve Parabolam, sive Historiam , sive meislius Parabolistoriam appelIes. Ibi siquidem describitur Dives in inseris

no positus, ae vehementer excruciatus, cruciatusque praecipua causita asseritur ignis, dum ita exelamans indueitur: erucior is bac flamiama. Qua in narratione animadvertere licet scopum eiusdem esse pa. Iam facere diversitatem status; qui tum Lazaro, tum Diviti post mortem obtigit. Prius igitur Evangelista hunc in tormentis fuisse

describit, eum ait : eleυans oeulas, cum emet in tormextis oee. Deinde definit quodnam esset praecipuum tormentum , quo magnopere toroquebatur per illa verba ab eodem Divite prolata e σκcior in bae flamisma : quae plane non metaphoricum , sed verum ignem manifestant.

Si nullus extaret in inferis verus ignis, ut obganniunt Adversarii , eur ignem hie Nobis eommemorat divinus Magistere Cur hoe defianito supplicio utriusque sortis discrimen expressit e Praeterea vel ipse

Iocutionis modus veram realemque flammam, aut ignem in eo calaismitoso loco extitisse designat; non enim Dives conqueritur dicens duncaxat: creeior flamma, vel erucior igne , sed erucior in bae flamma,sgnificans eo se igne cruciari, qui in il Io reproborum carcere eonis flagraret, atque adeo non metaphorico, sed reali , proprieque dicto . XU. Vim argumenti, quod ex hoe facto deducitur eludere se posse putant Adversarii, dicendo plara in ea narratione admisceri, quae non nisi metaphorice, aut allegorice aecipi possunt: ut cum dicitur Divitem eleti se oculos, cum eidem tribuitur lingua, & Lazaro digiti: neque enim anima, quae sola tunc erat in In erno, praediista erat istiusmodi membris. Quare igitur, inquiunt, etiam Bamma illa, qua cruciabatur, metaphorice explicanda non erit RXVI. Sed basiliee falluntur, qui ita concludunt. Duo squidem in illa narratione distinguere opus est tormentum videlicet Divitis , quod flammae nomine exprimitur ; & essectus affectusque , qui ex illo

tormento oriebantur in Divite. Tormentum Divitis, sive instrumentum, aut proxima caussa sui cruciatus, per vocem utique propriam significari poterat, nullaque caussa Evangelistae suberat illud declarandi per vocem metaphoricam , quod per propriam ct nativam aeque declarare potuissee. At vero essectus, aut assectus, qui exurgebant in anima Divitis, innotescere commode nequaquam poterant, nis per. tropos, aut metaphoras; quemadmodum & divinae operationes per metaphoricas voces explicari solent, ut iacilius intelligantur: atque

220쪽

hae ratione Saera Scriptura Deo adscribit affectus odii, furoris , paenitentiae oec., immo & corporea membra m nus, pedex, aures , ocuIos, Sc. Congrue itaque in ea narratione oculos, linguam, digitos Diviti &Lazaro Christus attribuit, seu t eadem a sacris litteris Deo congrue tribuuntur, non quod aut Deus, aut anima membra habeat, sed quia nos quasi habentes fingere soletnus, aut quia per membra coris porea Dei & animarum proprietates quaedam, & operationes declarantur, per oculos vis cognoscendi, per manus ac digitos vis a genis di, per linguam vis loquendi, sentiendi &c.; quae commode aliter explicari non possent. Omnino autem incongrue per vocem impropriam, & inusitatam poena Divitis manifesta fieret, dum propriae a istiae suppetunt, & ad vulpi eaptum aeque accommodatae. Quare nedum metaphoricae voces, quibus erueiati Divitis affectus exprimuntur, metaphoricam esse non probant flamma locutionem, sed potius flamismae proprietatem arguunt, tamquam ad vim hujusce tormenti signifieandam ordinatae. His addo et cum jam satis omnibus constet me misbris eorporeis carere animam a corpore separatam, satis quoque maian i festum esse membra in ea Parabola nominata tropice debere intelia Itoi. Idem autem minime constat de igne ad reprobos torquendos deputato: immo notum est omnibus divinam Omnipotentiam posse materialibus instrumentis tum corpus, tum animam, di immateria iale, alias substantias affligere; Idque reapse Deum decrevisse fidem faciunt omnes Evangelistae, immo utriusque testamenti paginae, dum scenam ignis improbis in sutura vita parati adeo frequenter into.

nant, ac de nunciant.

XVII. Confirmant haec omnia, quae hactenus prosecuti sumus aris oumenta , luculentissimae , quae habentur in libro Apocalipseos , de in-gerni igne Ioeutiones. Missis pluribus aliis animadversionibus , quae in omnium oculos incurrunt, illud solum observo saepe ibi mentionem fieri de reproborum sutura miseria: hane vero vix exprimi a S. Ioanne aliis nominibus, quam 2ηis, stagni ignis, aut aiaretis igne, .el combussionis, fornacis magνα ori. prout liquet e X locis a me productis. Porro tam constans locutionis genus firmissimo argumento est pro existentia corporei ignis adstruenda; neque enim una eademque metaphora res aliqua explieari consuevit, cum plures aliae rei expli- eandae praesto sunt. Nemo autem inficias iverit Damnatorum miseriae explieandae plures alias S. Ioanni presto fuisse loquendi formastum metaphori eas, tum Proprias, quas plane adhibuisset, si nullum in inferno verum ignem esse credidisset: praesertim , cum ut advertiis mus, ad conscientiae, vel animae stimulos & angores declarandos valde inepta sit ignis metaphora ; ineptissima autem stagni ignis , ardeniis irae, edi fulpbure fornacis Sc. . Igitur in serre debemus has voces in proprio & nativo, non tropico ab illo usurpatas fuisse. X v III. His omnibus rite perpςnis, quae tum hoc, tum capite suis

perio is

SEARCH

MENU NAVIGATION