De futuro impiorum statu libri tres ubi advers. deistas, nuperos origenistas, socinianos, aliquosque novatores Ecclesiæ Catholicæ doctrina de psnarum inferni veritate qualitate et æternitate asseritur et illustratur. Authore p.f. Jo. Vincentio Patuzz

발행: 1748년

분량: 459페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

vermis vocabulum in proprio sensu accipiamus, sed plura etiam conis fuere, ut illud ad tropicam transseramus significationem, prout fuse de hoc argumento agentes persecuti sumus. Tum quia dum uintramque poenam vermis & ignis simul scriptura conjunxit, videtur complecti voluisse , quae specialiter ad supplicium animae , corporisque Damnatorum pertinent. Tum quia Isaias , ex quo primum desumpta eli illa locutio , υermis eorum se. , quam postea usurpavit Salva- 'tor noster apud Marcum, alludere voluit ad ea, quae contingebant in eadaveribus hostium occisorum, quae pastus erant vermium, & ignis. Nam ceteroquim ad Damnatorum poenam significandam , ferarum , ac serpentum genera opportuniora videntur, quam vermes.

Tum demum quia vermis, si proprie intelligatur, cum non nisi in corpus agere posse consentiant ii, qui ipsum admittunt, nihil modo in Damnatorum animas doloris, aut cruciatus imprimeret, sed neque in substantias spirituales ea codaemonum, vel post ipsum Iudieii diem; quod plane absurdum est. VII. Caeterum neque illud praetermitti debet, quod licet tot momenta concurrant ne cogamur nomen virmis ab scripturis expressum

litteraliter intelligere; plures nihilominus Patres, & graves Script res propter saerarum litterarum verba in eam ivere sententiam, ut veros realesque vermes admitterent in in serno ad Damnatorum eruisciatum . Quanto igitur potiori titulo propter sacrarum earumdem litis terarum verba , longe procul dubio frequentiora , & clariora , quaeve commodam nullam interpretationem patiuntur, verum, realemque ignem ad reprobos puniendos admittere necesse tuerit pUIII. Opponere praeterea solent adversarii nonnulla ab humana Tatione petita argumenta; nempe explicari non posse primo, cujus naisturae sit ionis ille, qui Damnatos torquere asseritur, aut in qua ma teria subsistae. Secundo, quo pacto corporeus ignis in animas agat, ae substantias immateriales. Tertio, si in corpora operatur, eaque comburit, cur ipsa non dissolvat , ac consuma L. Quarto demum , quomodo non omnes reprobos aequaliter cruciet, cum aequaliter omnes assiciat, ac naturaliter operetur.

IX. Haee illi quidem ingenti verborum strepitu opponunt, ae exis aggerant. Sed pessimae caussae argumentum est decertare armis ab imis hec illi ratione humana depromptis adversus dogmata , quae soli dimismis Sacrarum litterarum divinaeque traditionis fundamentis nituntur . Quid enim λ Tametsi explicare minime possem peculiarem illius ignis naturam, aut actionem in immateriales substantias, aut alias dissicultates solvere, quae ex eodem sobolescunt, nunquid iccirco negandus foret hujusmodi ignis nulla divinae aut horitatis clare, distincteque loquentis habita ration est aut ad tropos & figuras confugiendum, eum litteratis sensus luet dissime se prodit, nec citra summam

Violentiam ad metaphoricum detorqueri valet p si ita res est , nulla

252쪽

etro DE FUTURO IMpIORUM STATU

iam erit ex ea tholi eae fidei veritatibus, quae pari jure negari non ponsi, aut ad figuratum sensum referri. Nulla siquidem est quae difficultatibus plurimis , iisque non raro gravissimis non obvolvatur. Quae tamen a me dicta esse nemo putet , ae si nullus ad propositas difficultates solvendas mihi pateret aditus , cum eaedem prorsus sint, quas tum Sancti Patres, tum Theologi , & scripturarum interpretes sibi pluries objecerunt , ac diluerunt. Ex quibus hic aliqua cursim delibo. X. Ad illud itaque, quod primo Ioeo objectum est, dico Gehennalem ignem ejusdem esse naturae eum nostro vulgari, solumque quibusdam proprietatibus4 aut qualitatibus differre: nimirum, ut ex sacris litteris, & Ecclesiae Patribus liquido constat, quod non indigeat fomentis ut conservetur, quod inextinguibilis sit, quod non luceat, luce saltem elara, & per spieua , quod non corpora tantum, sed spiritus etiam corporis expertes affligat; quae omnia diversitatem naturae non arguunt, nee exigunt. Quod si de ejusdem m .iteria scisti teris , respondeo eam certo definiri liaudquaquam posse: neque tamen exinde quidpiam contra ejus extantiam elici valet, cum Deus ex quacumque, quae sibi magis piae uerit, materia fornacem illam accendere potuerit, atque accensam perpetuo eonservare. Quidam tam ea

non improbabiliter censent materiam illius ignis saltem praecipuam esse sulphurem I idque colligunt ex nonnullis A pocalypseos locis . Nam cap. 19. legitur: υλi m lsi sunt bi duo υiri in stagnum ignis ardentis μι-pbure. Et cap. 2Ο. : Diabolus, qui seducebat eos , missus est in stagnum ι-gris S s60baris: & rursus cap. a. t. de impiis omnibus dicitur: pars ΠαIorum erit in stagno ardenti igne ct se bore. In iis quippe Iocis de futurae vitae suppliciis sermonem fieri certum est. Cum igitur diserte asse ratur ignem illum ardere sulphure, iure tolligi posse videtur, materiam ejusdem saltem praecipuam esse sulphuream. Sed de hoc satis. non enim tanti est haec objectio, ut fusiorem responsionem merea.

XI. Ad illud quoque, quod se eundo loeo obiectum est, haud difficile est respondere. Paucis rem totam dirimi posse mihi videtur, si dixerimus Gehennae ignem torquere spiritus modo quodam inennarabili, ut inquit Lactantius, sed plane haud absimili modo, quo vulgaris ignis agit in animam spiritualem , dum corpori eonjuncta est . Sci

mus enim certissime immaterialem animam uniri corpori, vitam ipsi communicare , suppliciis eorpori inflictis a mei &t.: licet modum, quo haec contingant, plane ignoremus. Igitur modus etiam, quo animae a corpore se junctae, vel spiritus ineorporei igne in serni corporeo afficiantur, poterit esse ineffabilis, ac nobis impervius, quin tamen il- Iud merito infitiari possimus. Hine Joannes Clericus sub nomine Petri Alethini, licet de veritate ignis materialis dubitanter loquatur ἰ1atetur tamen hocce argumento neminem ad illum abnuendum induci debere, eodem ductus exemplo animae nostrae in hoc corpore e Xi-

253쪽

Lr3ER SECUND. ADVERSUS HEPERODOXOS ET C. MIstentis. Sie enim seribit a z non neg3verim ignem sore corporeum, , , eo quod spiritus illo sint torquendi. Hoc enim intellectu diffiei- , , lius non est , quamvis aliter sentiat Petavius, quam intelligere,

is qui motus corporis nostri mentem nostram incorpoream, qualisis vuloo statuitur, afficiant. Scio dicturum qui haec legerit, mentem esse' cum eorpore in unam personam conjunctam, ideoque corpO- ris motibus necessario percelli. De re ipsa hic philosophari nolo: ,, Sed quemadmodum mentes immateriales Deus ita cum corporibusti conjunxit, ut motibus eorum aificerens ur; sic in loco poenarum, , novis legibus naturis rerum impositis efficere posset, ut spiritus iis, , gne conspicuo urerentur, , . Hoc animae nostrae exemplum late etiam prosequitur inter alior Author reflessionum in histor. Iudaeorum b). XII. Sed neque Sanctus ipse Augustinus illud praetermisit in lib.

2I. de Civit. Dei cap. IO. , ubi quaestionem hanc proponit, inquiens,, hic occurrit quaerere, si non erit ignis incorporalis, sicut est ani- mi dolor, sed eorporalis tactu no ius, ut eo possint corpora cruo, , clari, quomodo in eo erit etiam poena spirituum malignorum e 1- , , dem quippe ignis erit, supplicio scilicet hominum attributus, dc , , Daemonum dicente Christo: discedi e a me maledini in ignem aeterisse num, qui paratus est Diabolo, ct Avelis ejus Q. Et in medium pro

lata sententia tum eorum, qui daemonibus aeria quaedam corpora tribuebant, tum aliorum, qui eos omnis materi in expertes, . sanciebant,

subdit juxta horum decretum: nou est de hac re laborandum ope ,, rosa inquisitione, aut contentiosa disputatione certandum. Cur eis nim non dicamus, quamvis miris, tamen veris modis etiam spiri- , , tus incorporeos posse pinna corporalis ignis affligi, si spiritus ho- , , minum etiam ipsi profecto incorporei di nunc potuerunt includi ,, corporalibus membris, di tunc poterunt corporum suorum vincu-

, , lis insolubili ιer alligari Θ, , Caeterum modi plurimi a Theologis nostratibus assignari solent ad explicandam actionem ignis eorporei in substantias spirituales , qui legi possunt apud Petavium lib. 3. de AveI., Sua resium item de Aetei., Sotum, & Hustium in . sentent. dis. 5o. , di alios i neque enim necessarium judico huc eos deriis

vare a

XIII. Argumentum tertio loco positum aecuratissime expendit idem iS. Augustinus disputans adversus Gentiles , qui illud in primis odignebant: in eoque reisellendo magnam partem insumit lib. 2I. dei vitate Dei. Quae fusius disserit ille , in brevem summam redacta haee sunt . Cap. a. ostendit. corpora in ustione ignis esse posse perporua , idque declarat exemplo aliquorum animalium , quae in mediis

254쪽

aeta DE FUTURO IMPIORUM STATU

ionibus vivere perhibentur. Hinc Cap. 3. Probat consequens non esse ut eorporeum dolorem necessario sequatur comis interitur. Id quidem υerum est, docet, de eorpore in hoc corruptibili flatu posito: qu iam sie est anima connexa huic eorpori, ut summis doloribus cedat , arque discedat: quoniam Sipsa compago membrorum , atque visalium sic infirma est , ut eam vim , quae magnum , vel summum dolorem facit, ηon Ualeat sustinere. Tune autem ra. Ii corpori anima , ct eo connectGur modo , μι illud tantulum , sicut nuIIa temporis Iouitudine folυitur, ita nullo dolore rumpatur . Proinde etiamsi

caro nune nulla est , quae sensum doloris perpeti posit, mortemque non possit ;erit tamen tunc talis caro , qualis nunc non est : Fcut raIis erit tune S mors , qualis nuηe nou est . Tum Cap. q. id pluribus exemplis naturalibus conia firmat. Et Cap. s. decernit, quod tametsi modum ignoremus , quo is nis corpora sine eorum consumptione comburat , non ideo hoc in Lbium vocandum esse: quandoquidem multa sunt in rebus naturais libus eertissima, de quibus tamen reddi ratio nulla potest , sive rationem di modum ignoramus unde consistere valeant : quorum noninnulla profert. Et soluta Cap. 6. quadam obiecti uneula , quam inde Gentiles eonficere poterant , Ca P. 7. di 8. concludit omnipotentiam Dei, qui fecit mundum ia certo , in terra, in aere, in aquis inaumerabilitabas miraculis plenum , cum sit omnibus , quibus plenus est , procul dubio majus, S excellentius .eliam ipse mundus miraculum , posse saeere ut cI

resurgant corpora mortuorum , is igne αIerno crκcientur corpora Damnatorum . Haee Augustinus.. XIV. Mihi vero rem hane eonsideranti dissi euitatis propositae lo- Iutionem facillime explicari , ac paene oculis subjici videtur , si id

ponamus, in quo jam Philosophi Omnes, aut ferme omnes consenistiunt, calorem scilicet, aut ardorem vehementi, concitatoque partium eorporis motu constare , vel Produci, ipsumque ignem corpora calefacere , ac amburere eum in ea imprimit hujusmodi motum vehementem, & concitatum s vibrationis, aut vertiginis , vel expansionis si, parum curo . Quod igitur pleraque corpora ita agitata tandem consumantur, id caussae habet, quod ex eo motu vehementi seis parentur invicem ac dissentur exiguae primum aliaeque deinde resolutae partes, quae corpora ipsa componunt. Quare si nullas partes dissolvi, aut a corpore separari contigerit, calidum illud, ignitu mve inter flammas consistet citra ullum interitum , aut consumptionem :quemadmodum etiam naturaliter hoc accidere in quibusdam eorporibus experientia deprehendimus. Manifestum est enim aurum e. g. in ardenti fornace vexatum, Ii quatumque insigniter calescere, quin tamen absumatur , aut quidpiam primaevi ponderis amittat : quia

videlicet per agitationem, & motum nihil a tota mole sejungitur , aut evaporatur' Quod ergo naturaliter contingit in auro, intelligi potest ae debet divina virtute futurum in humanis corporibus, ut nova nimirum in ipsis lege constituta, tartarei ignis actione vehementi D

255쪽

mentissime concutiantur, di agitentur fibrae eorum, ac partes, quin tamen separentur , aut ipsarum textura dissolvatur. XV. Id evidentius apparet in syilemate caussarum occasionalium ,

quod multis plii losophis plurimum arridet: juxta quod rem ita declarat quidam ex Anglia Scriptor agens de pari argumento, seu de corinporibus per miraculum in igne sine laesione persistentibus sa) : ex , , hujus legis secundae nempe ab ipso positae circa motum, suspen- sione eorpus humanum , rubus, vel aliud quodvis inflammabileis corpus, etiamsi arden ii simo igne undique cingantur, poterunt, , tamen non comburi, aut in cineres reduci : aut si sorte flammas, , , uti Rubus, capiant; coacervatis in vorticem flammis , poterunt, , non consumi. Ignis enim Particulae non comburunt ex innata v I - , , la virtute, aut insito impeta, uo supra vidimus; Sed quia supre- , , mus motus Author voluit, ut ex occasione hujus impetus ipse dita, , solvat, seu comburat projucta in ignem corpora , velle quoque po- , , terit, ut eadem non dissolvantur, etiamsi rapidissimis ignearum se scintillarum cohortibus vorticoso impetu irruentibus impetantur . , , Ae subinde ostendit etiam quomodo Per divinam voluntatem in aeter num aliquis vivere valeat, inquiens: V Possunt enim omnes corporis, , partes in eodem situ semper retineri: Possunt quoque omnes et eis

is menta res particulae a di Glutione cohiberi. Sanguis de alii humo . , , res etiamsi perenni, di intestino motu intra se agitentur , impe- is diri possunt, quominus Vappescant, seu quo minus principia ipso in

. , rum diffringantur , aut eorumdem abradantur anguli, quominus D eaedem particulae Per habitum corporis non exhalent , & repara , , tione non egeant. Brevi, tota quanta nunc est corporis materia

, , cum eadem figura, situ, numero, sabrica, & usu partium in stari , , tu, in quo nunc est , in Perpetuum conservari potest , ac proinde

, , corporis vita in aeternum perdurare poteri toXVI. Ad postremum tandem argumentum ita respondet S. Gregorius Magnus bὶ: sicut in hoc muηdo sub uno sole mulat consistunt, nec tamen ejusdem solis ardorem aequaIiter sentiunt: quia alius plus aestuat, atque alius minus e ita illic in uno igne non unus est modus inera ii : quia quod bis diυersitas corporum , boc illic agit diυersitas peccatorum , tit c Iignem non dsimilem babeant, ct tamen eosdem singulos dissimi iter exurat.

XUII. Verum hae e responsio moralem potius sive meritoriam , quam phisicam caussam declarat, cur non una eademque vi, & Impressione Damnatos omnes In serni ignis excruciet. Quare aptius, ut mihi videtur , dicendum ignem illum corporeum , aut juxta plures caussam esse mere oecasionalem , aut juxta alios instrumentariam divi nae

a Bernardus Connor M. D. e regia Soeiel. Londinensi tu suo Eparaeua MericI

256쪽

FUTURO IMPIORUΜ STATU

LIBER TERTIUS.

In quo de aeternitate poenarum agitur, quibus impii in futura vita puniendi sunt.

CAPUT PRIMUM.

De iis , qui poenarum Inferni aeternitatem negarunt. Horum Princeps iure habetur Origener, quem fora ab hoc errore nonnulii vindieare conati sunt. Mus doctrinam novissime exiscitarunt plures inter Protesantes, qui iccirco nuperi Origenistae audiunt . Quid de reproborum aeterna miseria sentiant Sociniani. I ULLA est inter omnes poenarum In serni qua αlitates, aut circumstantias , sicut terribilior, ita in Christiana gente magis vulo ata , doctorumque hominum di indoctorum sermone conis trita , quam earumdem sempiterna duratio . Hane tam frequenter diserteque enunciant nistrarum litterarum oracula , tam consanter Universalis Ecclesiae sensus ae traditio confirmat, ut nullus plane relictus fuerit dubitationi, aut controversiae loeus. Nihilominus,.quod fieri posse minime videbatur, humani generis bostis sin quit S. Baslius in Regulis brevioribus in pernicios arti eis factum est , ut plures veluti obliti tot, ae talium Domini υerborum, ac sententiarum perpetuum. que Ecclesiae consensum parvi pendentes, certissimum hoc dogma vel in dubium revocarent, vel perfricta fronte negarenti II. Priri Disitigod by Corale

257쪽

II. Primus, aut saltem Princeps, qui inter veteres vel maxime hocce nomine male audit, quod inserorum poenas aliquando de situ. ras docuerit, est Origenes Adamantius: huneque ipsi errorem non haeis

stanter tribuunt clarissimi plures Eeesesiae Patres, Theophilus Alexandrinus , Epiphanius, Athanasius, Hieronymus, Augustinus , & alii, immo & quinta S 3 nodus acumenica, ut ex Nicephoro Callisti F. liquet . Equidem S priscis , dc postremis hisce temporibus non defuerunt, qui hunc ab eo errorem amoliri studerent, pIuribus praesertim in me. dium productis ex ipsius operibus testimoniis, in quibus de poena.

rum aeternitate recte cum Ecclesia eat bolica sensisse videtur . verum ut ut concedamus ex his colligi possie non adeo Origenem erroneae inhaesisse sententiae, quin catholicam etiam veritatem quandoque do. euerit, eam tamen minime tradidisse, nemo, ut arbitror , sapiens, ae prudens suadebitur. Quis enim eredat tot sanctissimos viros, Synodum acumeni eam , atque omnes serme verustos scriptores vel imperitia, vel errore, vel odio ita abreptos fuisse, ut turpem hane notam origenis nomini , ac memoriae impingerent, aut sine manifestis argumentis tamquam malesanae opinionis Authorem , defenso. remque traducerent Θ Sed di ipsa , quae hodieque extant Origenis opera satis produnt nullam ipsi impactam suisse calumniam . Nam praeter plurima testimonia , quae legi possunt apud Petavium sa) Ο rigenianae doctrinae principia , Aut horis mentem ac sensum de hae rein propatulo ponunt. , , Cum enim ut advertit Huetius cb)J futurum

,, ratus sit, ut quemcumque statum teneant animae, Peccare possint,

D di re ipsa persaepe peccent, ac pro Peccatis vel meritis perpetuo, , circuitu ab imis ad summa, a summis ad ima revolvantur, ipsi ii C. is que Diaboli aversa a Deo voluntas olim conterenda sit , & Deo, , Patri regnum Christus se traditurus, tumque existimaverit pleia ,, nam omnium apocatastasim, ac persectam felicitatem suturam , eum is Deus erit omnia in omnibus, consequitur illinc necessario de situ. ra Damnatorum supplicia , eaque noxarum duntaxat expurgandi cauta, , sa a Deo hominibus infligi Additque hominis esse intemperaniatis, neque satis tempori parcentis suo , quaecumque vesania liae oblita in Origenianis commentariis reperiuntur Lectori recensenda objicere, adeo multus est in hoc dogmate prodendo, & odiosus fida mant s. Et nonnulla quidem exhibet ipse Origenis Io ea, & alia plura etiam in digitat, in quibus piaculares di temporarias impiorum poenas duntaxat agnovisse liquidissime constat. III. Origenis sententiam non pauci sub idem tempus, ac sequiore aetate complexi sunt, de quibus CX antiquis mentionem praeeipue se.

ei uni S. Ioannes Chrysostomus in suis Homitiis, orosius in Commonii.

bὶ in Origenianis lib. a. qu. Ita. num. ad

258쪽

ribus in locis, maximeque lib. 2I. de Ciυit. Dei. Sed illam jam deismum cum suis Authoribus consepultam , aevo hoe nostro e tenebris in lucem revocarunt quidam e recentium haereti eorum familia quid eis Nim non audeant ingenia nulli salutari sereno subjecta P ae totius Ecclesiae nedum catholicae, sed etiam propriae in qua enutriti fuerant, consensione posthabita , Origeniani erroris praecipuum caput instaura. re conati sunt. Prodiit Londini anno I 697. vulgari idiomate libetis Ius quidam nomine Eυaetesii aeterni insignitus, cujus Author, si Fabricio credimus sa) est Iana Leadia, qui Origenianam apocatastasim perto marte propugnat. Hunc librum insequente anno 1698. in Geris manicam linguam transtulit Io: Qui l. Petersenius, Lutheranas Theo Iogus , ac nulla habita ratione articuli I . Confessionis Augusta nar b quam profitebatur, ejus defensionem suscepit, suaque aut horitate de exemplo alios ad novae sententiae patrocinium capescendum pellexit eritque hinc ingens erupit in Ecelesia Lutherana dissi8ium. Plures enim antiqui dogmatis tenaeiores ad arma statim convolarunt, seriis Ptisque partim Latino, partim Germani eo idiomate editis, doctrinam recens invectam impugnarunt: quos inter excelluere Thoma 1 Iitigius,

Zacharias Graptus , Io: Fectius Rostochiensis , Ludovicus Melchior Fiselinus, & Ferdinandus Hesreth Lichi scheid sest quorum postreismus argumentorum vi pressus medium quemdam animorum flatum post mortem admisit, dc in ea tholicam de purgatoriis aliquorum poeinnis adversus Ecclesiae suae plaeita sententiam tandem concessit. Hos sne resutatione non dimisit Petersenius , eui se comitem adjunxit

ex eadem gente Christophorus Gottiter sd & ex parte etiam Samuel Christianus Tauberus se , qui tamen rursus a Georgio Peterschio , Andrea Schmidio, Christophoro Sontagio , di ab aliis consutati sunt , dissidio in hodiernum usque diem nondum composito, nec facile.

componendo.

IV. In alias etiam Protestantium Ecclesias irrepsit exitialis doctrinae lues, pluresque corrupit. Petrus Bellius, ut alia multa, ita quoisque dogma de poenarum aeternitate magna ingenii sui ostentatio octaggressus est argumento praesertim ducto ex bonitate, & iustitia De si . Ioannes Clerieus in Parrbasianis systemati Manicheorum, quoa Bellius denuo excitare adnisus fuerat , systema opponit Origenia E e Apoca-

a In Sylloge Scriptorum , di delectu die.

e In Gemino argumento altero Pr. dic.

259쪽

apocatastasim universalem constituentis, caussamque, ut inquit Ley hnitius cain, Origenistarum propugnat, quin se Origenistam profitea tur. Recesserunt ex Batavis Qui l. Κingius, & Λ non imus Author cuia iusdam libelli editi lingua vernacula Aiae Comitum anno IIII., cujus titulus latine translatus sc effert: Eυidens Demonstratio resilutionis rerirum omnium ad Deum , per quam damnari omnes post supremi judicii diem tandem liberabuntur , persolutis juxta criminum qualisatem suppliciis . Hisaeeenseri possunt Arminiani, aliique quos latitudinarios vocant, de quibus scribit Minister Iuri ea in suo libro Defensioηis doctrinae uniυersalis Ecelesiae, quod dogma de poenarum aeternitate inter eas quaestiones Theologicas habeant, de quibus, salva fide, sentire lieet quidquid

libuerit. V. Plures etiam extitere ex Anglia Theologi, qui novam doctrinam suffragiis suis approbarent, quos inter celebriores sunt lo: Tyl- Iot sonus Archvepiscopus Cantuariensis , & Thomas Burnetus. Atque ille quidem in sermone, quem de hoc argumento evulgavit, subdubitanter Ioqui videtur : ea tamen scribit, quae , quid ipse agitaret animo , satis produnt . Ille vero audacior in catho Iicum dogma palam insurgit, poenasque in serni modum & finem tandem ha bituras aperte tradit. Denique, ut alios omittam, nostris paene hisce

diebus prodiit in lucem galli ea lingua pestilentissimus quidam liber i. gnoti Aut horis, sed certe Calviniani, inscriptus Lettres fur la Resia

glan essentielle a l' bomme, qui inter alios errores , quos callidissima arte obtrudit, etiam Origenia nam sententiam promovere nititur, in eaque defendenda studium omne, omnesque ingenii sui vires insumit. VI. Praeter hos, qui Nuperi origenistae audiunt, adversus dogmaea tholicum de impiorum aeterno crueiatu etiam plures ex Socinianis decertant, quamquam principiis longe diversis utantur, diversoque modo declarent poenarum finem. Inter errores Fausti Socini isse non

postremo loco refertur: quod futura non sit impiorum resurrectio, sed si tantum , qui superstites erunt in eo umatione saeculorum , judicabuntis , Spraeeipitabuntur eum daemonibus in ignes aeter nos; sed ignes dicantur aeterni, non quia aetervum offligent damnatos , sed quia damnati ex iis nunquam liberabuntur . Paria tradunt duo alii Soeinianae Sectae primipuli Joannes C rellius, & Ludovicus ValZogenius bὶ, quorum a Iter comment. in Epis. I. ad Corint. cap. 1 f. scribit: θηi aeterno illi quidem Cbristi bo- fles', qui sunt diabolus m angeli ejus eum impiis cruciabunrur, S ita delebuntur . Alter vero in dissertat. de pace EecIesiae non alias se agnoscere

profitetur poenas impiorum aeternas praeter mor rem absolutam , ex qua non est regressis ad vitam, quae ideo mortis aeternae nomine nun

cupatur . Idem quoque docent Collocutores Rahovienses jam alibi

260쪽

memorati, Smalcius contra Meliserum ad locum MatLb. IO. com. 28. ,

Camphosius in quadam Epistola , di canticia ipsi adnexis, Ernesus. Sone rus magni quondam nominis in Academia Althor fina Philoso phu, Aristotelicus in libro inscripto, Demonstratis Evangeliea oec. ain quibus demum se adjunxit ex Anglia Ioannes Lohius in suo libello, eui titulus Cbrissianisme rationabic, dc ex parte etiam Henricus Do.dωellus b . VII. Duplex igitur habemus hostium genus adversus catholi eam

de poenarum in serni aeternitate sententiam, Origenistas nempe &So. einianos. Ambo in hoc consentiunt, quod impiorum futurae vitae eruinciatibus finem imponant: sed alia prorsus gradiuntur via, aliumque opinandi moduin consectantur. Origenistae namque futurum tandem putant ut impii omnes sive daemones, sive homines post supplieia promeritorum qualitate brevius aut diutius in inferis perpessa , bonita. tis, ae misericordiae divinae salutare in experiantur effectum, di Deum, Christumque Salvatorem omnium agnoscertex j a ac pie venerantes adeaelesta regnum admittantur, sempiterna talicissima vita eum Beatis raeteris potituri. Quare in hoc ab ipsorum Ante signano Origene reis cedunt, qui tam Beatorum talicitati, quam impiorum suppliciis ter. minum praescribebat, omniumque frequentes in priorem flatum tuis xta merita revolutiones, & circuitus Ponebat: Potiusque conveniunt

eum quibusdam Origenis Discipulis, qui Magistri sui nimium absur.

dam opinationem temperandam duxere, adeo ut aeternam quidem fore crederent Sanctorum Angelorum, di hominum beatitatem, non autem damnatorum miseriam , ut constat ex Augustino lib. 21. de Ciavit. Dei cap. I7. Nituntur ii potissimum , praeter argumenta ab huma.

Na ratione arcessita, detortis quibusdam testimoniis Apostolorum P e. tri S Pauli: quorum prior Actuum 3. asseruit oportuisse a Cbristo eae. Ium oecupari usque in tempora restitutionis omnium, Apocatastaseos pandon . Id enim Apostolum velle arbitrantur Regnum a Patre traditum e sse Filio ceu hominum , Angelorumque omnium capiti, quo cuncta , quae per Angelorum pariter, & hominum peccata in deteriorem statum pro Iapsa sunt, ita in integrum restituantur, ut nullum omnino pee. cati, adeoque nec miseriae peccato debitae vestigium supersit, omnes que regnum illud se licissimum componant, quo Beati cum Christo sine fine regnabunt. Alter vero I. ad Corint. cap. I s. de eodem Christi regno verba faciens, oportet, inquit, eum regnare, donec ponat omnes

hostes ejus sub pedibus ejus. Noυissima autem destruetur mors : nempe , ut ipsi interpretantur , poena inferni, quam mortis nomine significatam putant. Quod etiam eonfirmare satagunt aliis Scripturae textibus, ac praesertim Apocalypseos, quos in Ioeo accurato examine discutiemus.

SEARCH

MENU NAVIGATION