장음표시 사용
291쪽
proponere velle, eum aeterni adjectio aequalem in utrisque vim ha beat R Ibunt enim, inquit, bi in supplicium aeternum, justi akiem ia
XU. Demum, ut Hilarium, aliosque omittam, ejusdem argumen inti vim promovet S. Gregorius Magnus tum lib. I . Morat. Cap. 16., tum in Φ. Dialogor. Cap. ψ ., in quorum priore loco ita scribit: Suntis nunc etiam , qui iccirco peccatis suis ponere finem negligunt, ,, quia habere quandoque finem sutura super se judicia suspicantur. , , Quibus breviter respondemus: si quandoque finienda sunt suppli- , , cia reproborum , quandoque finienda sunt ergo ec gaudia beato rum. Per semetiptim namque veritas dixit : ibunt bi in supplicium ,, aeternum, justi autem in Ditam aeternam. Si igitur hoc verum nonis est , quod minatus est , neque illud verum est , quod promisit . . . . , , Et quis hanc eorum vesaniam toleret , qui dum promissionibus,, suis reproborum supplicia finiri asserunt, assertione sua etiam elein ,, ctorum praemia, remunerationesque confundunt e ,,
Proponitur a resum nuperos Origenistas tertia classis authoritatam Saera Scripturae, quarum veritas minime conflat , non admi1sa reproborum miis seriae aeternitate. Nullus post bane vitam superest auι agendae paenitentiae , aut υeniae eonsequendae locus . Praesens rempus gratiae est , ac sa/uris e futuram , sicut justis praemii es gIoriae, ita impiis supplicii , indignationis , ct υindictae. Plura in banc rem ueteatur rum Christi Domini, tum Apostoli testimonia. I. , Raeter tot utriusque Testamenti authoritates, quas hactenus expendimus, ac vindicavimus, nova ad cumulum a cis cedunt argumenta revincendis nuperis maxime Origenistis aptissma, depromta ex tertia classe Scripturarum , quarum veritas constare neutiquam potest, si aeternum Impiorum exitium denegetur. Ut autem harum vis & effieacia nitidius appareat, sub oculos primum recurrat Adversariorum hypothesis. Docent itaque novi Origenistae non esse perpetuo duraturum impiorum supplicium , sed aliquando finiendum, non quia in nihilum redigendi sint, ut somniarunt Sociniani, sed quia tandem suturum putant, ut post diuturnam expiationem suorum criminum in inserorum supplieiis peractam, divinae misericordiae salutares consequantur effectus, & perpetrata sceis Iera execrantes se ad Deum , Christumque salvatorem toto corde eonvertant, atque ita in gloriam caelestem admittantur, ibidem cum caeteris beatis in omnem aeternitatem regnaturi : quam novam soristem Apocatastasim, sive restitutionem appellant . Hoc est recentium ori
292쪽
origenistarum systema, quod clarissimis sacrarum litterarum do eumentis aperte adversari di ostendi, di rursus ostendere pergo. II. Ac primo quidem occurrunt omnia illa testimonia, quae immuis tabilem eonstituunt, sicut Beatorum, ita Damnatorum statum, aut negant ullum relictum esse in futura vita spatium poenitendi, vel deis
Iictorum veniam impetrandi, sive boni quidpiam agendi : quae plurima sunt in utroque Testamento. Vulgata in primis est illa Ecclesia. si is sententia Cap. x I. c. nempe: si ceciderit lignum ad austram , aut ad aquilaisem, is quocumque loco cecidcris , ibi erit, υeI ibi permanebit, ut alii legunt. Per allegoriam Sapiens his verbis designat statum latu. rum hominis sive justi, sive impii , sensumque ejus exhibet S. Hieronymus , quem sequuntur olimpiodorus, Gregorius Magnus, Beris nardus, Thomas Aquinas, di Passim Interpretes, nimirum juxta antecedentia verba: omni petenti re tribue : quia oe nubes, cum plenae fuerint , diυitias suas mortalibus largiamur : es tu quasi IuηMm , quamυDIOM us sis, non eris in perm Um, sca subira , ut Hatorum, ita mortis tempestate subυersus, ubicumqκς ccclucris , ibi jugiter permanebis : in eo
scilicet statu duraturus es, in quo mors te invenerit : si in Iethali peccato, & aversione a Deo decesseris, aeternum beatissima ipsius praesentia ea rebis, iisque suppliciis damnaberis, quae nullum finem habebunt; sin autem inventus fueris charitate, justitia , ae Dei gratia Praeditus, eertam, ac nunquam desituram talicitatem adipisceris . Hune exigunt tum antithesis Austri, di Aquilonis, ut enim adnotat idem S. Hieronymus, Auster in Scriptura, dum Aquiloni opponitur , in bonam , AquiIo in malam partem accipitur : tum verba, quae Sapiens subinde profert com. 9.. Scito quod pro omnibus adducet te Deus in judicium, ut nempe sortem vel beatam vel miseram tibi pro meriistis retribuat, in qua immobiliter perseveres. III. Idem EeeIesiastes Cap. 9. haec habet : quodcumque facere potest
manus tua, instanter operare ἰ Ψη nec Fui, nec ratio , nec sapientia, nee scientia erunt apud εnferos, qMo tu properas . Quae verba sic exponit
S. Ilieronymus : dοηυ υἰυκοι bomines, po fuηt fieri justi . Post mortem nulla boni operis datur occasio. Moraui nou υalent adjicere ad id , quod
semeI secum tuIerunt e υisa. Fac quodcumqης nunc pores, re labora : quia nullas est Iocus poenitentiae, cum ad infernum descenderis .
ea animam tuam: ante obitum operare justisium c quia non es apud inferos insenire cibum, spiritale videlicet, sive justitiam , dc meritum bono.
rum operum, quibus anima pascitur, ac vegetatur . Et Cap. II. e. 26.: non demoreris in errore impiorum: ante mortem confitere . A mortuo qua isse nibit, perit e fessio : hoe est, noli abduci salsa eorum opinatione , qui
putant se post mortem conversum iri ad Deum, eique laudem di consessionem daturos. Id potius exequere, dum vivis in hoc mundo :a mortuo namque perit consessio, nempe laus Dei utilis, & merito
293쪽
χ sa. DE FUTURO IMPIORUM STATU
ria, quae eum ducat, ut antea dixerat, in partes Saeculi Sancti, sive in consortium beatorum spirituum, di haereditatem aeternae glo
V. Psalm. 6. e. s. & 6.: convertere, Domine, is eripe animam meam: DIυum me fae propter misericordiam ruum: quoniam non est in morte, qui memor sit tui in inferno aurem , quis confictitur ribi: idest , respice me, Domine, oculis pietatis, & misericordiae tuae: .& animam meam Iliabera de peceatorum vinculis, de jugo mortis, di captivitate Diaboli, in quam peccando memetipsum conjeci, ut in aeternum glorifieem te. Quoniam inter eos, quos mors aeterna possidet, nemo memor
est nominis tui, ut te adoret, ac laudet, di in profunda in serni fovea nullus invenitur, qui spontaneam laudis confessionem, & gratiarum actionem majestati tuae tribuat, ubi blasphemiis, fletibus, ac dentium stridoribus plena sunt omnia, Omnisque exulat vox laudis di confessionis. In hune locum ita eloquenter scribit S. Ioan. Chrysostomus sa) : donee hie fiserimus , spes babemus praes aras : simuI atque --ro discesserimus illue , non est postea in nobis situm paenitere, neque commilis
diluere . Nee deputemus, cum illuc venerimus , misericordiam tribae dam, qui bis non egimur, m mereremur veniam accipere. Neque enim , qui in praesenti vita peccata ποη abluerit, postea consolaIionem aliquam imventurus est : in is terno enim quis confitebitu tibi lv I. Paria sunt, quae habentur in Psal. 87.: nunquid narrabit aliqκis in sepularo misericordiam tuam , oe writarem tuam in perditione ς Nunquid cognoscemur in tenebris mirabilia tua , S justitia tua in terra Oblisisais p Et in Psal. III. : non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes , qui descendunt in infernum : quibus consonant Ezechiae verba in Cantico apud Isaiam Cap. 38.: quia πω insernus confitebitur tibi, neque mors Iauis dabit te : non expectabunt, qui descend ηι in lacum , veritatem tuam : SBaruch a. c. II.: vide quia nos mortui, qui sunt in inferno , dabunt λουο
rem, oe justificationem Deo, sed anima, quae resis es me. Ex quibus
patet Scripturam excludere penitus a reproborum loco Dei utilem , ct salutarem agnitionem, consessionem , laudem, & honorem, adeoque actus omnes necessarios, ut convertantur ad Deum .
VII. Eadem quoque perhibent libri novi Testamenti, id in primis Christus Dominus designavit ea mi edictione , quam tulit in ficum steri Iem , dicens Mattia. 2I. e. 19.: a unquam ex te fructus nascatur in sempiternum I significans animam sine bonis Operibus ex hac vita exeuntem nunquam in sempiternum bonorum operum fructus esse edituram. Quod confirmae Cap. 9. Ioan . Com. ., inquiens : vinit nox , quando ne
mo potest operari: quem locum ita exponit Origenes super Psal. 36.: Salυmor noster dieit ; veniet nox, quando nemo potes operari. Et Medicit de tempore illo, quo uη quisque recipier poenas. Tunc ergo dicis noctem illam
294쪽
Lrg. TERT. ADVER. N PEROS ORIGENISTAS ETC. 2 syiliam futuram , eum jam nemo potest operari aliquid ; Sed unusquisque
tune pascitur ex operibus suis, quae bis positus operatus es . VIII. Apostolus item Paulus Σ. ad Corint. Cap. 6. inclamat: borta.
mur ses ne in vacuum gratiam Dei recipiatis: ait enim, rempore aec Io exaudiυi te, re in die salutis adjuυi te. Ecce nunc tempus acceptabile , ecce nune dies salutis. Et ad Galatas C. 6. bonum aurem facientes non defici mus e tempore enim suo metemus non deficientes : ergo dum tempus babemus operemur bonum SQ r elapsa siquidem hae vita, elapsum quoque est bene operandi tempus, sed solum superest tempus retributionis, aut fructum operum percipiendi. Huc etiam revocare licet illud Apoca-hvpseos Cap. Io. c. 6. , ubi de Angelo narratur jurasse per υiυentem in Deria saeeutorum , quia tempus non erit amplius quae verba de fine mundi praedicta fu i ira tradunt graviores Interpretes, adeo ut sensus eorum sit; imminet mundi finis ἰ breta tempus non eru , nec spatium amplius , poenitendi, merendi, ct salutem suam operandi. IX. Luculentius adhuc his omnibus est testimonium Christi dicenistis apud Matth. Cap. I 2. c. 32.; quicumque dixerit υerbum contra filium homictis, remittetur ei: qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei neque in hoc se Io, neque in futuro . Quae sententia ita proponitur apud Marcum Cap. g. e. 29. qui blaspbema Derit in Spiritum San- ritum , non habebit remissonem in aeternum, sed reus erit aeterat delιe i. In gens fervet sacros inter Expositores controversia de quonam peccato loquatur Christus in his verbis. Alii eum Augustino censent illud esse finalem impaenitentiam, alii desperationem, alii infidelitatem. Sed quovis modo intelligatur neque enim mea nunc refert hane diis rimere quaestionem ) illud certissime ex hac aut horitate constat, quaeiadam esse delicta, de quibus, si in iis homines morte praeventi meis rint, nunquam remissionem consequentur, sed eorum reatus sempiternus erit, sive nunquam Per salutarem paenitentiam delebitur. X. Hue spectant etiam illae sententiae quibus vel impiis in altera vita assequendae veniae spes omnis adimitur, vel nullum iisdem superesse misericordiae locum perhibetur. Quas inter celebris ea est, quae
prostat apud Ioannem Cap. 3. c. 36. , ubi Salvator sic loquitur : qui credit in filium , babet vitam aeternam . qui autem incredulus est filio , nouvidebit tatam, sed ira Dei manet super iIIum', hoc est , non obtinebit unquam misericordiam , aut delicti sui indulgentiam , non perveniet unquam ad vitam illam talicissimam , quae credentibus a Dei pietate, & liberalitate consertur, sed ab illa juviter excludetur, di ira Dei vindicans commissa erimina nunquam ab illo discedet, sed super eum aeternum manebit, id est , semper eum puniet, inquit Eutichius ,
XI. Memoranda quoque sunt Apostoli verba in Epistola ad Rom.
Cap. 2 o. c. q. ubi sic peccatorem hominem interpellat: an ditariasmoniis
295쪽
, ignitas Dei ad poenitentiam te adducit R Secundum autem duritiam tuam, ef impaenitens eis thesaurizas tibi iram in die irae , ct r elatisηD JUi judieii Dei, qui reddes unicuique secundum operμ ejus I iis, qui secundam patienisitam boni operis gloriam es boηorem , ει incorruptionem quaerunt , υitam aeternam : iis autem, qκi sunt ex contentione , oe non acquiescunt υeritati , credunt autem iniquitati, ira ct indignatio. Quo in loco, ut animadis vertit S. Augustinus in Psam. IOO. duplex Lempus exerte distinguit sanctus Apostolus : tempus nempe misericordiae, quo nempe Deus diis vitias benignitatis di patientiae in homines effundit, ut ad ipsum se convertant, & dignam culparum suarum Paenitentiam agant : quod est tempus vitae praesentis; di tempus irae di indignati is, quo scilieet Deus eontinens in ira sua misericordias suas, vindictam sumit de iniuriis in se eommissis, & eontumaces homines dignis suppliciis plectit : & est tempus vitae futurae. Qui ergo nune contemnit diviatias divinae bonitatis, nee ad paenitentiam adducitur , Ium deinceps experietur iram , & indignationem Dei, sublata omni experiundae miseri eordiae spe. Hae de causa idem Apostolus alibi reprobos vocat , vasa e Inmeliae, N vasa irae apta in interitum, in quae nempe nillil amplius effluet ex pelago divinae misericordiae, & pietatis. XII. His eo ne inunt verba , quae leguntur apud Matth. Cap. 2s. t bi Christus proposita parabola de Virginibus prudentibus, di fatuis, his licet pulsantibus, di quaerentibus miseri eordiam , se dict urum pro dicit: nescio vor, id est, pro meis non agnosco, in sempiternum respuo. Cum dixerit , inquit S. Ioan. Chrylastomus, nescio vos, vibit aliud, quam Gebenna, s intolerabilis cruciatus relinquitis . Quod clarius expressit Dominus apud Lucam Cap. 23. dicens: eum intraυeris Paterfamilias , ct clauserir ostium , incipi is foras flare ,-pulsare ad ostium dicentes: Domine aperi nobis . Et respoMens dicta υobis : nescio vos unde sitis. Quam sententiam praeelare admodum exponit Venerab. Beda
inquiens sa): Paterfamilias est Christus, qri eum ubique ex diυixitate sit, illis jam intur esse dieitur, quos in caelo praesens sua υimne laetificat: sed
quasi foris est bis, quos in bac peregrinatione certantes occuIIus adjuva . Intrabit Dero, eum totam messam ad Di eontemplatioκem perducet. Claudet ostium , cum reprobis locis paenitentiae tollet, qui foris flantes pulsabunt, idest a justis segregati, misericordiam , quam contem erunt, frustνa
XIII. Ex quibus aliisque si milibus textibus se arguere Iicet adve sus Origenistas. Si omnes improbi tandem aeternam salutem adepturi forent, ut ipsi putant, perperam in Seripturis distingueretur tem Pus gratiae , di misericordiae, & tempus indignationis , & vindictae r perperam Christus indueeret quosdam , peracto judicio, divinae pietatis januam frustra pulsantes I perperam alii ex hominibus vocaren
296쪽
tur vasa electionis honoris , alii vasa ira, ct contumeliae: omnes quippe essent electi, & praeordinati in vitam aeternam, Omnes essent vasa honoris, omnium nomina scripta essent in libro vitae. Quid enim refert, quod non omnes statim beatitudinem consequantur, si eam certo, ut illi garriunt, aliquando consecuturi sunt λ Nonne hoe satis est , ut vere omnes dicantur electi,& in vitam aeternam praeordinati, aut in libro vitae conscripti, quemadmodum sentit Ecclesia catholiea de animabus omnibus in flammis piacularibus detentis , tametsi earum non paucae per plura saecula ab aeterna gloria excludantur e Nonne janua caelestis regni demum aperiretur Damnatis pulsantibus & quae rentibus misericordiam, contra ac Salvator dixerit λ Nonne futurae vitae tempus esset non solius irae & indignationis, sed pietatis etiam, di veniae, quam tandem impetrarent ἰ Falsae igitur redderentur tot Scripturae locutiones, vereque homines Christus di Apostolus laselisissent, dum ea constanti sermone praedifierunt. XIV. Tot diuinis oraculis postremo subjicio quae scribit S. Paulus ad Galatas, & ad Corinthios adversus Origenia nam hypothesim pla- Ne decretoria. In priore Mamque loco Cap. s. haec ait e manifesta sunt opera carnis , quae sunt fornicatio, immunditia , impuriicitia , Iuxuria , ido-Iorum ferυitus , veneficia Se., quae praedico υobis, sicut praedixi; quoniam
qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. Quod urgentius monet in posteriore Cap. 6. tanquam rem extra omnem controversiam positam , di cunctis exploratissimam, inquiens: An nescitis, quia iniqui regnum Dei non possidebunt e Nolite errare, neque fornicarii, neque idolis servienIes, neque aduIteri, neque molIes, neque masculorum concubitores, Misqηe fines , neque svari, neque ebriosi , neque maledici, neque rapaces reagnum Dei possidebunt. Quae verba expendens S. Augustinus lib. 2I. de Civit. Dei Cap. 2 s. ita appositissime subdit: me profecto falsa est βου-rentia, si males post quantalibet tempora liberati regnum Dei possidebunt. Sed quoniam falsa non est, profecto regnum Dei non possidebant. Et si in regni Dei possessone nunquam erunx , aeterno supplicio tenebantur : qmniam non es Iocus medin , ubi non sit in 'pplicio, qui illo non Derit constituturis regno.
297쪽
D FUTURO IMpIORUM STATU CAPUT VIII.
N o argumento eliditur Origenistarum sistema deducto ex is is , quae Christus protulit de Iuda Proditore . Responsa , quae bule adhibet Anoumus quidam Origenissa, friυMa , ac nugatoria demonstrantur . Perperam bio Author diυino Redemptori attribuit, quod sui Judae conis vinire potest . Confessio, quam ab eo demum extorsit, verborum Christi perspicua υeritas , rotam ejus bποιbesim Iabefactat , ac subruit. L n Rgumentum, quod hoc capite pertractandum aggredior, haud magni sortasse momenti prima fronte videbitur , si . praesertim eum tot aliis firmissimis, quae hucusque perpendimus, conseratur. At, ut arbitror quidem, non ita profecto judicaverit, qui rem seu tetigerit, eaque, quae a nuperis Origenistis docentur, sub oeulos habuerit. Sumitur illud ex verbis, quae divinus Salvator in suprema eaena pronunciavit de Iuda Proditore, pro is ut Iegimus apud Μatth. Cap. 26. c. 24. , di apud Marcum Cap. I . c. 2I. . Dum enim Iesus discumberet eum Discipulis, ad eos repetiis te conversus dixit: amen dico υobis, quia unus strum me traditurus
est ... Et filius quidem riminis vadit, sicut scriptum est de illo . Vae autem homini illi , per quem filius hominis tradetur: bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille: Sive, quod perinde est: melius erat ei, si
natus non fui set oee. Cum enim comparativis hebraei careant, ponitur hic absolutum pro comparativo: ut & alibi frequenter. II. Christum Dominum in ea comminatione υae homini illi e se. b num erat syc. ad poenam respexisse, qua pro execrando proditionis seelere Iudas in futura vita mulctandus fuerat, res est ex ipso eo nistextu satis expIorata, traditurque a praecipuis Ecelesiae Patribus. SHieronymus in Matth. , ad illa verba sic ait: multo melius est non subis ere, quam mala subsere. Poena praedicitur, ut quem pudor non taceaerat , eorrigant denunciata supplicia. Euthimius ita textum illum interpretatur: utile fuisset ei, eum in utero maIris cresceret, omnino non naisses, qui tale flagitium perpetraturus erat, ut tali dignus futurus esset supplicio. Victor Antiochenus in Marcum et bonum erat ei, si natus non Dufete boe dicitur propter duros cruciatus, quos apud inferos expensuis rus erat ; si quidem satius est omnino non esse, quam tantis miseriis S ea. Iamitaribus perpetuo obstrictum esse. Theophilatus item in Mareum: bonum erat ei Se.: didium, inquit, hoc est propter poenam, qua crucianisdus erat Iudas ; melius est enim omnino non nasci c. Author serm. ad fratres in Erem. apud S. Augustinum , serm. 2O.: bonum erat ei die.
Quare illi melius fuisset, si natus non fuisset, nisi quia melius es omnieme carere, quam in inferno jacere ζ Idemque habent Vener. Beda , S. Anselmus, aliique. Eamdem quoque expositionem sequuntur nobi
298쪽
Itores quique Scripturae Interpretes, ex quibus solius Cornelii a Lapide verba refero dicentis in citatum Matth. Iocum: minatur Christis Jωdae vae damnatioris , Ο *bωπα. Longc eηim sarius es non esse , quam esse ad bοe tantum , ut semper m jserrimui sit , S perpeIim ardeat in G
III. Hoe semel tanquam certo constituto, en firmum & emeax
argumentum, quod totam evertit recentium Origenistarum molem Ut ut diuturna ac horribilia ponantur esse tormenta, quibus ob sacrilegum proditionis nefas addictus est intalicissimus Iudas, si resti
tutio in integrum , quam illi comminiscuntur , ac aeterna talieitas tandem subsecutura soret, nullatenus efferre debuisset, sive potuisset inereata Ueritas: bonum , sive melius erat ei, si natus non Ddset bo mo ille. Omnibus squidem rite perpensis judicare minime poterat, majus bonum esse pro Iuda non habere, quam habere esse: aeterni iatas enim beatitudinis, qua in illorum sententia demum donandus est, licet eam supplicia quantalibet, di quantumvis diuturna praeces.serint, bonum longe majus est, atque Praestantius, quam nunquam
extitiste, atque adeo beatitudine perpetuo carere, ut nemo non videt. Igitur si Christus Iesus qui omnia Plenissime noverat, ameruit, quod melius Iudae fuisset nunquam nasci, sive nunquam existentiam habere, consequens plane est nullam praevidi me nefarii Proditoris iuintegrum restitutionem , & in regni sempiterni gloriam receptionem, sed potius ipsum per totam aeternitatem iis obnoxium futurum toria mentis, quae terribili illa sententia, υα bomini illi, per quem filius bo- minis tradetur, designavit. Lubet rem hanc idoneo exemplo amplius declarare. Nota omnibus est, quemadmodum calamitas, quam ob fratrum invidiam, & mulieris P ut hi pharis calumniam perpessius est Patriarcha Ioseph in AEgypto, ita talicitas ct gloria, quam deinceps consecutus fuit ob gratiam, ac benevolentiam Regis Pharaonis. Finis gamus itaque animo aliquem utrumque praevidisse & Ioseph ea Iamitatem, & sublimem ejus gloriam, qua toto vitae suae tempore deinde potitus est; huic sane praeferre illam neutiquam potui Tet, neque de
Ioseph asserere, quod meIius ipsi erat, quod nunquam fui Tet in AEgypto: non alia profecto de caussa, nisi quia gloria, atque talietiatas, quae subsecuta est, bonum adeo eXcellens erat, ut malum praeia cedentis calamitatis eum ipsa collatum vix aestimari deberet. Idem
ergo potiori jure dicere opus esset de Proditore Iuda , posita Adversariorum hvpothesi. Eterna enim talicitas, quam demum , si ipsos audimus, consequetur, ita magnitudine, di praestantia sua excedit,ae veluti exhaurit quodvis temporale malum, ut tota Poena , quam pro commissio scelere subire cogeretur per quantalibet tacula duratura, in tantae talicitatis conspectu pro nihilo ferme pendenda foret: adeoque procul a vero esset Christi locutio, υae bomini illi, per
quem filius bominis tradetur: bonum erat ei, si natus Ma fuisset. Ne i-
299쪽
Oitur divinam Sapientiam, di veracitatem vel ignaram, vel mendacem ponamus, fateamur Oportςῖ nihil aliud de futuro Iudae stata praevidisse Dominum nisi sempiternam miseriam, ad quam ob faciis
uus perpetratum damnandus fuerat.
IV. Sed audi responsiones , quas huic argumento adhibuerunt Adis versarii.& ex earum futilitate vim ejus pluris aestimaveris. Celebris
quidam 'Author inter nuperos Origenistas sa) in Epistola Pili ea lin
oua conseripta de flatu animarκm, hoc sibi argumentum Ivendum sumit ae respondet, Christum in ea sententia non esse Ioeutum, de suturo Iudae ita tu dogmatice, quasi nempe articulum aliquem V fidei eondiderit, quo certiores nos saceret, quid de postrema Da-V m natorum conditione credere deberemus : simpliciter intuitum V esse insae licem hujusce hominis sortem, qui proditionem sacrileis V, gam animo revolvebat, turbatumque aspectu horribilium poena' ' ruin, quas subiturus erat, ea verba protulisse iuxta desperationis D statum, in quem nefandum flagitium illum conjiciebat. Et qui G, , nam , subdit, ambigere potest, quin atrocia tormenta, quibus Iudas addictus fuit, saepius ipsum impulerint ad maledicendum diei, , , quo natus est, di lucem vidit . , , haec ille b). U. Quam frigida, quam imbecilla, di nugatoria sint hujusmodi responta , nemo' non intelligit. Quid enim in primis reseri, num Christus laudata verba de Iuda pronunciaret biflorice , vel dogmatice,
ct ut aliquem fidei articulum conderet ἰ Λn sorte Increata veritas tunc solummodo verum prodit, cum dogmaIice loquitur, aut condit arti eulos fidei λ Nonne verbis illis, vae aurem e c., bonum erat , nobis patefacere voluit miseram status conditionem, ad quam redigendus erat nequissimus Iudas, eamque sincere, veraciterque proponere,
- prout reapse suturam praevidebat Igitur nihil aliud praevidisse dicendum est , quam quod verbis expressit, atque adeo non restitutionem iti integrum perfidi Proditoris, & subsecuturam aeternam bea istitudinem , sed aeternam potius, di sine fine duraturam ejus damna
VI. Quod addit subinde Author Ananimus, Christum imagine &horrore luppliciorum , quae Iudam in inferno manebant, de iis locu tum fuisse juxta desperationis statum, in quem praeceps ille ruebat, ineptissimum est, ct risu potius, quam confutatione dignum. Cur enim
300쪽
LI3. ΤERT. ADvΕR. NUPEROS ORIGENISTAs ETC. asynim Iesus Christus in ea proserenda sententia Iudae personam inisduit, aut induere debuit, ejusque turbidos desperationis affectus in semetipso exhibere, dum poenam sce Ieri suo congruentem praedicebat P Cur ea verba proserre, veluti miseri Proditoris nomine, ejusque sortem nobis ob oculos ponere, non prout revera futura erat,
sed prout praepostere ae falso a Iuda in in serno concipienda fuerate Turbatum quidem spiritu divinum Redemptorem fuisse memorat S. Ioannes priusquam praediceret proditorem. Sed non est ullo modo dubirandum, inquit S. August. sa , non eum animi infirmitate, sed potestater urbatum . . . . Non aliquo est cogente turbatus, sed turbaυit semetipsum , quod de illo eυidenter expressum est, quando Laetarum fuscitaυit. Nam ibi scriptum est, quod turbawrit semetipsum, ut boe intelligatur, o tibi non scriptum Iegitur , ct tamen eum Iegitur fuisse turbatum. Turbatus est spiritu, inquit S. Evangelista, hoc est animo, vel voluntate sua
in se ipso turbationem effecit, quin tamen turbatio spiritum eius, mentisque celsitudinem attingeret. Turbatus est, nempe commotus cogitatione horrendi facinoris, quod Judas machinabatur, & affecta doloris, & commiserationis in eum, quem ruere in perditionem ceris Nebat , quemadmodum videns CiυDatem Hierusalem , & ejus excidium contempIans, flevis super illam. Et plane quis adeo deliret, ut eadem Iamenta ,& inconditas desperationis voces divinae Sapientiae tribuat, quae Damnatorum propriae sunt R Equidem concipere licet Iudam iam in inseris constitutum ob gravissima supplicia, quae patitur, & quorum finem ignorat, appetere posse ipsum non esse, aut
nunquam natum fuisse, magnisque clamoribus, quos dolorum existorquet acerbitas, in haec desideria continenter erumpere. At conciripi neutiquam potest in eadem desideria effusum Christum Redemptorem, cujus mentem nulla inordinata affectio obnubilare, nullus error, aut deceptio corrumpere poterat, sed nitidissimo lumine conis templabatur statum perfidi Discipuli , qualis per omnem aeternitatem futurus esset, adeoque nec de illo loquebatur, nisi juxta rectum illud judietum, quod praeconceperat. Quapropter si ea verba de Iuda pronunciavit , vae homini 'illi, per quem filius bominis tradetur: bonumerat ei si natus ηοa fulset, colligere necessum est , non jam ejusdem Α- pocatastasim ab adversariis confictam praevidisse, sed solam acerbissimam poenam ab eo sine fine perserendam. VII. Cauerum, quod magis obstupescas, idem Origenista non ita inani huic responsioni adhaeret, quin simul eodem loco subindicet, de Proditore Iuda concedi posse nunquam in meliorem statum restiis tutum iri, sed ejus supplicium sine termino duraturum ob peculiare Christi de ipso testimonium cb . Λt vero non idem asserendum eme