De futuro impiorum statu libri tres ubi advers. deistas, nuperos origenistas, socinianos, aliquosque novatores Ecclesiæ Catholicæ doctrina de psnarum inferni veritate qualitate et æternitate asseritur et illustratur. Authore p.f. Jo. Vincentio Patuzz

발행: 1748년

분량: 459페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

tionis , ct quietis, quem illis promiseram. Fateor hic sermonem eme tum de Iudaeis , qui egressi sunt de AEgypto, tum de terra Canaam, quam Deus pollicitus iuerat Patribus eorum, ita tamen , ut por terram iIIam simu 1 significetur Beatorum Patria, ubi est persecta requies , ac faelieitas, di a qua firmo di immutabili decreto excluduntur, qui divinis legibus parere noluerunt. Hanc enim in illa adumbratam fuisse ex preM tradit S. Paulus in Epistis ad Hebraeos cap. 3. , & ., eademque Dei verba de exclusione tum a terra promissionis, tum a caelesti Patria, di Sanctorum requie irvelligit 2 atque adeo quemadmodum ex illa deereto immutabili elem sunt Hebraei, ita eodem immuis tabili decreto ejieiuntur ex ista rebelles homines in tenebras exteriores , ubi erit fletus , ct stridor demium. V. Hoc sibi argumentum opponit Titot sonus, atque unice responis det, ex illo duntaxat coulgi possis reprobos nunquam eta salvandos, non tamen perpetuo suppIieio plectendos, sive aliis verbis, illud Dei

testimonium juramento confirmatum , evincere quidem aeternam reproborum exclusionem a gloria caelesti, de qua solum loquitur, non autem aeternum ignis, aut positivae poenae cruciatum, de quo nihi Istatuit.

VI. verum haee responsio in primis totum pessundat origenistarum systema, qui Apocatastasim aliquando suturam contendunt, re impios omae x nedum ab inferni suppliciis liberandos , sed di in gloriam beatorum admittendos. Ae deinde nec ipsa consistit. Nam si semel hoc conceditur impios nunquam regnum Dei eta consecuturos se jam sine ullo fundamento, immo contra expressa Scripturae verba asinseritur, eos passuros non e G aeterna supplicia. Nam in finali supremi Iudicis sententia, duo illa aeque eonjunguntur, exclusio videlicet a Regno Dei, & aeternus eruciatus. Discedite, inquit, a me malediacti: en exclusio a beatitudine: in ignem aeIernum: en poenae perpessio Si igitur aeterna sutura est ex elusio a beatitudine, cur aeterna quoque dicenda non erit tolerantia poenarum y Id elarius etiam exprimitur in executione terribilis sententiae : ω ibunt bi in supplicium aeter-πηm, justi autem intatam a Ieraam. Utraque eadem voce a terna dicunis tur , tam supplicium, quam vita. Si igitur aeterna erit vita, qua fruentur electi, ad quam nunquam reprobi admittentur, quid tu perest nisi ut in igne semper sint, qui in vita nunquam erunt ε' Idem evincitur ex aliis sententiis, in quibus aeternitas igni comburenti, aut crucianti damnatos frequentius affigitur, ut omnibus innotesceret eos tum Privativa , tum positiva poena aeternum esse puniendos. Nec refert, quod in iis juramentum suum Deus non apposuerit; quoniam eo modo, iis verbis,. ac phrasibus efferuntur, quae juramenta, aequivalent , seu quae perinde immutabilitatem divi ab decreti enun

eiant.

VII. Ioannex Clericus, cum plane per spieeret hujusce responsionis

312쪽

nis imbecillitatem, eaque prodi Origenistarum caussam, aliam ado, ptat, ut verboerum pia mi vim eludat, quae tamen non minus inepta est. Sie enim scribit in notis ad Tiloisoni sermonem ca): non o. , , mne id , quod convenit typo , convenire necesse est etiam antity- , , po . Unde Scholastici di eunt, nullum ex symbolis deduei posse aria D Sumentum, nisi cuin Scriptura ipsa manifestat Deum in aliquo is facto, vel sententia respexisse ad aliquid ulterius signifieandum. , , Quapropter ex quo Deus juramento confirmaverit Iudaeorum a M terra promissa exclusionem, idem dicendum non est de ex elusion α,, reproborum ab Qterna gloria. ,,

VIII. At Clericus ita respondens propriis se armis prosternit. Ex symbolis ergo argumentum solum deduci potest , cum aIi quid figuis ratum S adumbratum in illis Seriptura ipsa manifestat. Doctrinam hane Theologorum, quam proseri, iubens ego recipio, di ex ea se

adversus ipsum argumentum conscio. D. Paulus in Epist. ad mis eos Cap. 3. ct q. memorata Psalmi verba pluries recitat, eaque, quae dicta sunt de temporaria terrae promissae requie, a qua propter duritiam eordis di incredulitatem ejecti sunt Iudaei, refert ad aeteris nam requiem, & faelicitatem Patriae caelestis, a qua excluduntur omnes, qui illorum vestigiis insistunt. Quibus, inquit Apostolus, juravit non introire in requiem ipsius, nisi illis, qui incrudeli fuerunt e .... TImeamus ergo, ne forte relicta pollicitatione infroeundi in requiem ejus , exissimetur aliquis ex υobis derise. Etenim N nobis nunciatum est , quem.

admodum N illis : sed non profuit illis sermo auditus non admixtus fidei

ex iis, quae audierunt. Ingrediemur enim in requiem , qui credidimus , quemadmodum dixit: sicut juraυi in ira mea , si introibunt in requiem meam Se. Et alia pIura de hac re ibidem habet S. Paulus, quibus liquidum est

ad utramque requiem temporariam ,& aeternam ea verba referri,

quae Deus juramento firmare voluit, ut penitus irrevocabile esse deis cretum suum significaret. IX. Uerum nedum cum Dei immutabiIitate, sed etiam eum ejus veracitate pugnat remissio illa aeternae poenae, quam possibilem venis ditant Λdversarii. Ad veracitatem enim pertinet, ut docet S. Thois Tnas 2. a. q. Io9., ut signa, quaecumque ea sint, vel verba, vel facta, signatis adaequentur : sicut menda elum est, cum rei signatae si. gnum non consentit. Deus autem firmissimum suae voluntatis decreis

tum de impiis in aeternum puniendis & verbis, & factis apertissimesgnificavit . Ut ergo sibi constet divina Ueracitas, necessum est ut impii in aeternum puniantur. Id amplius manifestum facio. Si Seripturas saeras consulimus, in quibus locutus est Deus, & arcana deis creta sua hominibus patefecit, nemo ambigere jure potest, quin ipse conceptissimis, di clarissimis verbis significaverit aeternum esse impio

rum Thm. 1. Biblioth. Selecta .

313쪽

a 7x DE FUTURO IMPIORUM STATU

rum supplicium , ut cum dixit, vermis eorum non morietur, ct 0nis cte. ibunt in supplicium aeternum, dabunt poenas in aeternum a facie domini, eruciabuntur in saecula faeculorum , dc his similia : quae testimonia nullum alium, praeter nativum & obvium , sensum legentibus ingerunt, ut Adversarii fatentur, nec alio in sensu explicari queunt. Si igitur Deus aliquando impios ab Inserni poenis eriperet, a mendacio vindicari nullatenus posset: tunc enim υermis eorum reapse moreretur, ct inis eorum extingueretur , non darent poenas in aeternum a facie Domini, non cruciarentur in saecula saeculorum oec. : ut nemo non videt. Fac, amabo, hominum quempiam paria locutum esse, e. c. Principem, aut Judiiseem damnantem reum ad carcerem perpetuum : quod nempe, semper ibi delictorum poenam exsolvet, quod nunquam inde egredietur, quod in eo manebit quousque υiwr, quod υeniam non eris impetraturus, σα nouisne si ipsum tandem e carcere liberaret, alterutrum dicendum esset,

vel scilicet mutasse tonsilium, vel fuisse mentitum, dum ea verba proserret y Idem ergo merito dici posset de Deo, si aeterna non fore e impiorum poena tot luculentissimis testimoniis ab ipso confirmata. X. Rem magis adhuc declaro proposito ex pluribus exemplo Prophetiae a Christo factae de excidio Hierusalem. Narrat S. Lucas Cap. I9. quod eum Iesus appropinquaret Hierusa Iem, videns civitatem sevit super illam, atque haec inter alia cum lacrimis effatus est: υeruient dies in te, o circumdabunt te inimici tui valio, circumdabunt te, eoangustabunt te undique , ct ad terram prosternent te Sc. eo quod non cognoveris tempus visitationis ruae. Prophetiam hanc omnino fuisse completam certo scimus. Sed finge modo , hypothesis loco, id Civitati Hierusalem non contigisse, quod a Christo praedictum fuerat, non no Christus falsum praenunciasset, dc vel discipulos, quos alloquebatur, decepisset , vel deceptus ipse fuisset λ Nemo id certe negaverit, eum

memorata verba eo pacto, iis circumstantiis prolata nihil aliud significent , quam ingratae civitatis excidium in poenam nequitiae suae reis apse secuturum . Ex hoc itaque exemplo sic arguo. Quae de aeterno impiorum exitio praedicuntur in sacris libris, pari modo, immo longe frequentius , ac luculentius expressa sunt, ac Hierusalem everisso, ut ex textibus a me allatis manifestissime constat : igitur potiori titulo falsitatis convincerentur tot divinae praedictiones, si exitium illud aeternum non esset, sed aliquando finem haberet. XI. Atque ex hoe corruit omnino objectio supra proposita ec soluta ex Prophetia facta Ninivitis , quam hic Adversarii rursus obtrudunt. Quamquam enim in illa comminatione, adhuc quadraginta dies, ct Ninive subυertetur , expressa non fuerit conditio, nisi paenisentiam egissent , facile tamen 6c ex modo ipso loquendi, oc ex circumstanisti is subintelligi poterat, oc re ipsa subintellecta fuit a Ninivitis. Un de nihil deperit Prophetiae veritati . Atque ita pariter sub conditione intelliguntur minae aeternae damnationis factae a Deo peccatoribus in hac

314쪽

hae mortali vita degentibus, nisi nempe paealteniam agant antequam

decidant, juxta illud Christi Domini f. nisi paritenιiam egeritis , omnes similiter peribitis. Caeterum peracto hujus vitae curtu , absolutoque omisnium iudicio, non relinqui amplius salutari paea ite aliae loeum, sed solam superet se delictorum poenam sine fine luendam divina veritas di serte testatur. Unde scut impossibile est mentiri Deum, sie im. possibile est hujusce aeternae poenae remissionem fieri. XII. Demum.fictilia illa aeternae poenae remissio repugnat etiam Dei sapientiae, atque justitiae . Sapientiae quidem : nam ut admittamus sin quit Batavus quidam Author sa)ὶ homines aliquando minari

poenas, quin semper minas ad executionem deducant; at profecto haud sapiens haberetur ab omnibus Princeps, qui legem aliquam conderet omni tempore duraturam , di in ejusdem transgre res poenam vel mortis vel carceris perpetui decero eret, quin tamen reipsa unquam perficeret, quod minatus est. Ita namque se gerens, satis ostenderet ejusmodi poenam decretam suisse re bene non considerata, nec maluisro consilio discussa. Idem ergo opinari sas esset de supremo Legislatore Deo, si poenas aeternas sa legum suarum contemptores sanxisset, quas tamen nemini infligeret, sed sontes omnes ab iisdem liberaret juxta Adversariorum hypothcsi Il . ii

XIII. Quod autem etiam divinae justitiae repugnet , saltem juxta ordinem a Deo sapientissime constitutum , ex iis colligitur, quae leguntur in Apocalypsi cap. 19. , ubi S. Ioannes haec refert : post boaudiυi quasi υocem turbarum multarum in caelo dicentium i aliel a : salus I glaria, ct virtus Deo nostro , quia vera oe justa judicia fuat ejus, qui judicatat de meretrice magna Sc. N iterum dixerunt, alleluja : S fumus ejus ascendit in saecula saecuIorum . Ex hoc testimonio apparet justum diei Deum, ac justitiae nomine a Sanctis & electis Spiritibus commendari, quod judicavit de muliere meretrice, eamque ad poenam in faecula saeculorum duraturam damnaverit. Igitur necesse est, ut ejusmodi aeterna poena divinat justitiae consentanea sit : adeoque non m si etiadem dissentanea dieenda est ejusdem poenae remissio, quam Adversa. iii futuram stultissime confidunt.

aὶ M. Bernat de trai te de I eeeelenee de la Religion Tom. 1. lib. 4. eae. r.

315쪽

CAPUT XL

Nam saltem impiorum aliqui ex aeternis suppliciis demum emendi sivi. Uariae de hae re quorumdam veterum, ac recentiorum opinationes, quas Dei' veris a resari tuculenter evincitur . Nullius momenti sunt, quae in ea,

rum defensionem proferuntur. Pucimur S. Hieroumus a suspicione , quod Christianos omnes a sempiterm exitio tandem liberandos docuerit.

I: 'π Xtitere nonnulli origeniano surfure conspersi, qui tot seriis plurarum apertii simis documentis convicti, poenarum inseris ni aeternitatem tandem admiserunt. Λt quadam misericordia moti, S humano affectu erranus , ut inquit Augustinus, sin minus damnatos omnes, prout sensit Origenes, quosdam saltem post eerti tera. poris metas pro cujusque peccari quantitate laetioris, sive breυioris, ex se. ternis suppliciis liberandos, & Beatorum choro iactandos esse eredidere. Horum varias opinationes recitat Sanctus idem Augustinus lib. 2. de Cisit. Dei eap. II. & sequentibus , di ex ipso Sanctus Thomas is q. dist. 6. q. 2. Alii namque dixerunt malos quidem Angelos aristernum esse puniendos, non tamen homines, quorum non obliuisce. ur misereri Deas , sed post diuturna exoluta supplicia , ad vitam arternam perducet. Alii nom omnes homines hanc Dei miserieordiam eonsecuturos esse putaverunt , sed solos Christianos, sive Cbrisi baptismate ablxtos , qui participes sunt corporis ejus quomodolibet vixerint, in quacumque bos , vel impietate fuerint, trian propter ea verba , qui ρσαθυπaυerit usque in finem, in fide scilicet, ut explicabant, saltius erit deum propter illa : Hic est panis, qui de caelo aes dis, ut siquis ex ipso

manducaverit non moriatur . Ego sum panis vivus , qui de caelo desiendi siquis manduca rit ex hoc pane υiυet in aeternum. Λlii solis ea tholicis iaEeesesiae gremio perseverantibus, quamvis in ea male viventibus, hoc divinae pietatis beneficium promittebant, per ignem videlicet faIυandos merito fundamenti, de quo ait Apostolus I. ad Coritat. cap. 3. , fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id, quod ponium est , quod est Christus Jesus . Siquis autem aedificat super fundamentum boc cte. , uis

niuscujusque opus manifestabitur. Dies enim iactarabis: quoniam in igne re. velabitur , uniuscujusque opus, quale sit , ignis probabit. Si cujus opus permanserit, quod superaedificaυit, mercedem accipio . Si cujus autem opus arserit , stamnum patietur : ipse autem saIυus erit, sic tamen quasi per ignem . Dicebant ergo, sequitur Augustinus, cujuslibet υitae eatbolicum Christianum Cbrsum babere in fundamento : quod fundamentum nulla baeis resis babet a corporis ejus unitate praecisa . Et ideo propter hoc fundamenis tum , etiamsi malae υitae fuerit Carbolicus Cbristianus Sc. post poenas ignis illitus tiberari, quo igne in ultimo judicio punientur mali.

II. Λdii denique existimarunt eos tantummodo arsuros illius aeternitate

316쪽

Lia. TERT. A DvER. NUPEROS ORIGENISTAS ETC. 27s suppIuli, qui pro peccatis suis facere dignas eleemosinas negligunt, Dxta ita lud Apostoli Jacobi : iudicium autem fixe misericordia illi , qui non fecit misericordiam. Qui ergo fecerit, inquiebant, quamυis mores in meIius novinutaυeris, sed ιnter ipsas suas eleemosinas nefarie ac nequiter Dixerit, judicium illi cum misericordia futurum est , ut aut nulla 2amvatione plecta.

tur , aut post aliquod tempus βυe parυum , si υe prolixum ab ilia dama

tione liberetur. In horum numero eos quoque ponebant, qui injurias

ipsis illatas libenti animo dimisissent, juxta illud: si dimiseritis peccata

hominibus, dimittet υobis ci Pater vester peccara υestra. III. Ueterum horum opinationes non omnino dispIicuerunt quibusdam ex recentioribus. Primam quidem, quae omnium hominum, non autem Daemonum liberationem & salutem futuram ponit, veluti improbabilem universim omnes rejiciunt. Eadem quippe momenta, quae aditum salutis malis Angelis intercludunt, intercludunt etiamma Iis hominibus. Nam ut egregie disserit S. Augustiuus cap. 23. 6 dem libri 2I. de Ciυit. ,, nec alia caussa , nec justior, atque manife- stior inveniri potest, cur verissima pietate teneatur fixum & imis ,, mobile , nullum regressum ad iustitiam , vitamque Sanctorum is Diabolum , & Angelos ejus habituros, nisi quia Scriptura, quae neminem fallit, dicit eis Deum non pepercisse , & sic ab illo e Gis se interim praedamnatos, ut carceribus caliginis inseri retrusi trais derentur servandi, atque ultimo judicio puniendi, quando eos ae-

ternus ignis accipiet, ubi cruciabuntur in saecula saeculorum . mod,, si ita est, quomodo ab hujus aeternitate poenae vel universi, vel qui dam homines post quam tum libet temporis subtrahentur, & nones statim enervabitur fides, qua creditur sempiternum Daemonum suis D turum esse supplicium e Si enim quibus dicetur: discedite a me ma. , , ledicii in ignem aeternum, qui paratus est Diabola, o AGHis ejus , vel M universi , vel aliqui eorum non semper ibi erunt, quid eausi, estis eur Diabolus , & Angeli ejus semper ibi futuri esse credantur ἐM Λn forte Dei sententia , quae in malos & Angelos, & homines,, proseretur, in Angelos vera erit, in homines falsa λ Ita pIane hoe, , erit, si non quod Deus dixit, sed quod suspicantur homines , plusis valebit . Quod fieri quia non potest , non argumentari adversus se Deum, sed divino potius, dum tempus est , debent parere praece- pto, qui sempiterno cupiunt carere supplicio M. Sed & pluribus aliis argumentis idem somnium di flatur, quae Praetereo. IV. Rejecta igitur hac sententia, recentes nonnulli haud omni verisimilitudinis eoIore destitutum credunt aliorum placitum, qui ab aeterna poena aliquando eruendos dixere omnes Christianos, qui fidem nempe Christi susceperunt, in eaque defuncti sunt, licet ob erimina, quae in hac vita commiserunt, audire meruerint a Christo IudicarὰiDedite a me maledi ii in ignem aetervum sa , sibique favere putant m

317쪽

ximum Ecclesiae Doctorem S. Hieronymnm . Alii ad eos duntaxat hanc gratiam intendunt , qui misericordiae, aliarumque virtutum operibus insignes suere . Alii vero nihil de hac re definiri posse fatentur; sperandum tamen esse dicunt de divina bonitate, quod eos a sempiterna miseria ereptura sit , quos venia ac salute minus indignos ipsa judicaverit. V. Verum hae omnes sententiae adversantur Ecclesiae Catholi eae senafui, ac doctrinae, legibusque de hominum salute a divina Providentia

constitutis, quae ex sacris litteris, ac perenni traditione nobis innotescunt . Nec lubet, nee necesse est omnes singillatim ad trutinam Te vocare, ac peculiaribus argumentis refellere. Quaedam tantum generatim animadverto, quae abunde sunt ad plenam omnium confutationem. Primo omnes eontra dicunt disertae Apostoli sententiae, quam

supra Proposuimus, nempe ad Galatas S., ubi ait: manifesta sunt opera carnis , qnae Isent fornieatis , immunditia , luxuria , impudicitia, ides rum semitus , veneficis , inimicitiae , contenIiones, aemulariones, animosa res , adsensiones, haereses , invidiae , ebrietates, commessationes, et bis μmilia , praedito υobis, sicut praedixi : quoniam qui talia munt, reis

Dei non possidebunt. suae fementia , inquit Augustinus , fassa est , fi tales post quantalibet tempera liberati regnam Dei possidebunt. Porro si

in regni Dei possessionem nunquam erunt , aeterno supplicio tenebuntur : qu niam non est locus medius , sibi non sit in simplicio, qui illo non fuerit eo situlus in regκο . Huic Aposto Ii sententia alia ejusdem consona est, quam habet r. ad Corint. 6., iniqui regnum Dei non posdebunt: non

dixit, ia detes , Apostatae , Haeretiei, sed universim , iniqui, ut ostenderet nemini, qui inique vixerit, ullam relictam esse spem conseis quendae salutis , & vitandae damnationis aeternae . VI. Idem praeterea evincitur ex omnibus illis Script tirae Iocis, quae sempiternas poenas peceantibus de nunciant, ac nullum ab hae generirali lege exeipiunt, nisi qui peccata in hac vita per paenitentiam e Piaverit , & remissionem consecutus suerit. Quare peccatum D mne, quodcumque iliud se, quod a Dei gratia & charitate excludit, ex cludit etiam ab aeterna vita, reumque facit hominem aeternae puniistionis. Hi ne in finali sen bentia Christi Iudicis, qua reprobos ad ugnem aeternum damnabit , de sola omissione operum miseri eordiae mentio fit, ut inde colligeremus potiore jure supplicio nunquam desturo punienda esse aria peccata , si tali supplicio puniuntur, quae

caederis leviora videntur.

VII. Ulterius quod Christiana fides, quam prures ampIexi sunt, aut baptisma quo iri Christo renati fuerunt, nullum iis fundamentum praebeat sperandi liberationem ab igne sempiterno, si male vixerint , nee mores su os ad fidei amussim eomposuerint, ex eo manifesso constae , qood potius ob eximium illud Dei beneficium , quo pravis operibus abutuntur, majori Pinna digni reddantur, quam infide-Ies x Disitigod by

318쪽

Ies, quibus lux Evangelicae veritatis nunquam affulsit, nec peculiaribus gratiae donis locupletati sunt . Hinc Paulus inclamat ad Hebraeos cap. Io. 2 voluntarie peccantibus nobis post aeceptam notitiam seriis ratis jam non relinquitur pro peccatis boseia, Ierribilis autem quaedam exispectatio judicii, S ignis aemulatio , quae consumptura es Adυersarios. δε-ritam quis faciens Iegem Messis, sine ulla miseratione duobus υes tribus reis sibus moritur : quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui filium Dei concuIcaυerit , ct sanguinem testamenti polIutum duxerit, in quo sanctificatus est, ct spiritui gratiae contumeliam fecerisy Quod & Sanctus Petrus monet Epist. 2. cap. 2.

VIII. Denique nec ullius momenti sunt ea, quibus movebantur, aut moventur Adversarii. Primum desumptum ex vorbis Christi aispud Mattia. ita diluit S. Augustinus : ,, nec illi in perditis & da- mnabilibus moribus debent esse securi, qui usque in finem qui- dem velut in communione Ecclesiae Catholicae perseverant, in- , , tuentes quod dictum est: qui perseυeraυerit usque in finem, bie salυus,, eris: & per vitae iniquitatem ipsam vitae iustitiam , quod eis Chri-

D stus est, deserunt, sive fornieando &e., sive aliquid eorum agen- , , do, de quibus ait Apostolus: quoniam qui talia agunt , regnum Dei ,, non possidebuni: ac per hoc quicumque agunt talia, nisi in sempiteris D no supplicio non erunt, quia in Dei regno esse non poterunt. Inis his enim perseverando usque in hujus vitae finem, non utique diis, , eendi sunt in Christo perseverasse usque in finem; quia in Christo M perseverare, est in ejus fide perseverare: quae fides, ut eam definie, , idem Apostolus, per dilectionem operatur. Nee illi ergo die endi sunt, , manducare corpus Christi; quoniam nec in membris eo tu putandiis sunt Christi. Ut enim alia taceam, non possunt esse & membram Christi, & membra meretricis, , . Postrema haec verba, & Christi sententiae sensum magis declarat S. Thomas loco supra citato inquiens: ,, verbum Domini intelligitur non de illis, qui tantum sa- , , cramentaliter edunt, qui indigne quandoque sumentes judicium is sibi manducant, oe bibunt, ut dicitur I. ad Corint. II.; sed loqui in is tur de manducantibus spiritualiter, qui per charitatem ei in cor- , , porantur: quam incorporationem facit sacramentalis commestio, , , siquis digne accedat. Unde, quantum est ex virtute sacramenti , , , ad vitam aeternam perducit: quamvis aliquis possit tali fructu priis vari per Peccatum, etiam postquam digne sumpserit. ,, IX. Alterum vero quod testimonio nititur Apost. Pauli I. ad Corint. Cap. 3. se excipit Sanctus idem Augustinus Cap. 26.: , , respon-

, , deat eis breviter Apostolus Iacobus: siquis dieat se fidem habere : U , , ra autem non babeat, numina poterit fides faIυare eum λ Et quis est, , , inquiunt, de quo dicit Apostolus: ipse aurem solυus erit, sic tamen ,, quas per exem8 Simul quis iste sit, inquiramus; hune tamen nonis esse certissimum est, ne duorum Apostolorum sententias mittamus D in

319쪽

272 . DE FUTURO IMPIORUM STATU

, , in rixas, si unus dieite etiamsi mala opera quis babuerit, salυabit, , eum fides per ignem I alius autem: Si opera non babeat, nunquid poteώ rit fides salυare eum y Inveniemus ergo quis possit salvari per i - gnem , si prius invenerimus , quid hi babere in fandamento Cbriis D stum. Qiiod ut de ipsa similitudine quantocyus advertamus : nihil ,, in aedificio praeponitur fundamento. Quisquis itaque sic habet in ,, corde Christum, ut ei terrena , di temporalia , nec ea, quae licita ,, sunt, atque concessa, praeponat, fundamentum habet Christum. D Si autem praeponit, etsi videatur habere fidem Christi, non estis tamen in eo fundamentum Christus, cui talia praeponuntur: quan- , , to magis si salutaria praecepta Contemnens committat illicita, nonis praeposuisse Christum, sed postposuisse convincitur, quem postha. ,, buit imperantem , sive concedentem , dum contra ejus imperata , , , sive concessa suam per flagitia delegit explere libidinem Z, , Exponitque subinde pluribus legitimum Paulinae sententiae sensum , cu .jus fusiorem interpretationem ita paucis contrahit S. Thomas ad 3. :D dicendum, quod fundamentum in verbis Apostoli intelligitur fi., , des formata, supra quam, qui peccata venialia aedificaverit, detri- ,, mentum patietur; quia pro eis punietur a Deo. Ipse tamen saliss,, erit finaliter quasi per ignem vel temporalis tribulationis, vel poenae

M purgatoriae, quae post mortem erit. ,,

X. Ea demum testimonia , quae Dei misericordiam misericordiae opera facientibus pollicentur, non favere iis, qui vita in melius non commutata decedunt, ostendit idem S. Pater Cap. 27. assumitque in argumentum id, quod ultro fatebantur, qui spem in illis ponebant , digna ncmpe peccatis esse oportere hujusmodi opera, eosque sic egregie revincit: , , sed bene, quod isti dignas pro peccatis commonen L, , eleemosinas esse faciendas: quoniam, si dicerent, qualescumque , , eleemosinas pro peccatis & quotidianis, & magnis, di quantacum is que sce Ierum consuetudine misericordiam posse impetrare divi D nam , ut ea quotidiana remissio sequeretur, viderent rem se dice-M r absurdam , atque ridiculam. Sic enim cogerentur fateri fieria, Posse, ut opulentissimus homo decem nummulis diurnis in elee-

is mosinam expensis, homicidia, ct adulteria, & nefaria quaeque rς- , , di meret. Quod si absurdissimum, & insanissimum est dicere; pro- ,, secto si quaeratur, quae dignae sint pro peccatis eleemositis, de qui- , , bus etiam Christi Praecursor ille dieebat: facite ergo fructus dignosa, poenitentiae; procul dubio non invenientur eas facere, qui vitam in suam usque ad mortem quotidianorum criminum perpetration ,, confodiunt. Primum, quia in au serendis rebus alienis longe plu-- ra diripiunt, ex quibus perexigua pauperibus largiendo , Christum, , se ad hoc pascere existimant, ut licentiam maIefactorum a b illori se emisse , vel quotidie potius emere e redentes, securi damnabii, lia tanta committant. Qui si pro unci scelere omnia sua distribue-

is recit

320쪽

LIB. TERT. ADvER. NUPEROS OGGENISTAS ETC. 279ri rent indigentibus membris Christi , nisi desisterent a talibus iactis, , , habendo charitatem , quae non agit perperam, aliquid eis prodesse, , non posset. Qui ergo dignas pro suis peccatis eleemosinas facit, , , prius eas faeere incipiat a se ipso. Indignum est enim ut in se, , non faciat, qui iacit in proximum, eum audiat dicentem Domi- , , num, diliges proximum tuum tamquam te ipsum: itemque audiat: , , miserere animae tuae pIacens Deo. Hanc eleemosinam , idest, ut Deci,, placeat, non faciens animae su , quomodo dignas pro peccatis, , suis eleemosinas facere dicendus est e. . . Propter hoc ergo eleemo. sinae iaciendae sunt, ut cum de Praeteritis peccatis deprecamur, exia D audiamur, non ut in eis perseverantes licentiam male faciendi nos, , per eleemosinas comparare credamus. Ideo autem Dominus & deia is xtris eleemosinas ab eis factas, & sinistris non factas se imputatu D rrem esse praedixit, ut hinc Ostenderet, quantum galeant eleemosi- nae ad priora delenda, non ad perpetua impune committenda pec D cata. Tales autem eleemosinas non dicendi sunt facere, qui vitam is nolunt a consuetudine scelerum in melius commutare. , , Pergit deinde Augustinus alias id genus Scripturae aut horitates diluere, ad quem Lectorem remittimus; neque eni in juvat in his solvendis diutius immorari: cum nemo hodie sit, qui eas alicujus ponderis esse putet ad opinationem Adversariorum comprobandam.

XI. Unum illud piaculare esset intactum Omnino praeterire arguis mentum, quod ex S. Hieronymi aut horitate petitur, & non leve eruditis negotium facessit. Resere S. Doctor in calce Commentario arum in Isaiam sententiam Origenis de Gehennae poenarum fine ali. quando futuro, & Scripturarum momenta, quibus hanc Origenistae sententiam defendebant , ipsique nullam notam inurit, quin immo addit : quod nos Dei folius debemus scientiae derelinquere, cujus non solum misericordiae, sed et tormenta in pondere sunt, oe noυit quem , quomodo, o quandiu debeat judicare . Deinde vero eo descendit , ut solos Dae. mones , Atheos, & a fide alienos sempiternis mactandos esse suppliciis affirmet, Christianos autem post expiationem malefactorum suo. rum esse liberandos . Et sicat Diaboli, inquit, oe omnium negatorum , atque impiorum , qui dixerunt in orede suo, non est Deus, credimus aeterisna tormenta ; sic peccatorum , atque impiorum , tamen Cbristianorum , gureum opera in igne probanda sunt , atque purganda , moderatam arbitramur , S mixtam clementia sententiam Iudicis. Quibus paria seribit in Dialogo contra Pelagianos dicens : Si Origenes omnes rationabiles crea is

ruras dieit non esse perdendas , ct Diabolo tribuit paenisextiam , quid ad nos , qui Diabolum , re satellites ejus , omnesque impios O praeυ-iearcires disimus perire perpetuo : ct Cbristiaηor , se in peccato pr enti fuerint , salvandor esse p. st pernas . Quem locum maxime sugillant Pelavius lib. I. de Angel. cap. 7. , di Daniel Huetius in Origenianis lib. 2. XII. Quamquam hae Hieronymi aut horitates satis aperte videan is

tura

SEARCH

MENU NAVIGATION