De futuro impiorum statu libri tres ubi advers. deistas, nuperos origenistas, socinianos, aliquosque novatores Ecclesiæ Catholicæ doctrina de psnarum inferni veritate qualitate et æternitate asseritur et illustratur. Authore p.f. Jo. Vincentio Patuzz

발행: 1748년

분량: 459페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

33o DE FUTURO IMPIORUM STATU

XX. Petavium nimium proclivem fuisse in appingendo Origenis errore Sancto Gregorio Nazian Zeno, ex sola locorum horum propo-stione, quisquis, ut arbitror, statim intelligit. Neque enim ea elavira sunt, ut ille pronunciar, sed valde obscura , & implexa, ut ex eis planum sensum dissiculter elicias : adeoque non ex his, sed ex aliis potius locis, quaenam insederit Nazianzeno mens, colligere deis hemus. Porro si consulimus alia S. Patris opera, compertissimum fieipsum poenarum Gehennae aeternitatem docuisse. Inter alia praeclarum est , & quod dubitationem omnem submovere possit, testimonium, quod legitur orat. I s. his verbis : ,, mitto dicere futurae vitae tribuisse natia , quibus hujusce vitae indulgentia, & impunitas eos impro- , , bos tradit : ita ut satius sit nunc castigari, ac purgari, quam ad , , cruciatum illum transmitti, cum jam poenae tempus erit, non puris,, gationis . Quemadmodum enim , qui Dei memor hic est , morte, , superior est , idque a Davide optime dictum est; ita his, qui e

, , vita excesserint, non est in Inserno consessio, nec morum corre.,, ctio. Hic enim Deus vitam S actionem e illic rerum gestarum censuram, , s sive punitionem j conclusit. ,, Additque iterum post judicium neque poenitentiae locum esse, neque oleum impetrare fatuas Virgines: ae demum de damnatis ita concludit : ,, Hos autem simul eum aliis, , , vel potius ante alia , istud excruciabit, quod a Deo projecti set, is atque inustam in conscientia sempiternae ignominiae notam gerant, , . XXI. Emi eat in his verbis mens Sancti Patris Nazianzeni non dubitanter, sed conceptissime exposita . Purgationem delictorum di scelerum in hac vita duntaxat agnoscit , non ita in futura , ubi peccata non purgantur , sed puniuntur , cum tempus illud poenae sit, non purgationis : nec illic potest unquam locus esse veniae, quia in Inseris no nullus Iocus es paenisentiae, neque morum correctioni . Ex Iege namque a Deo constituta praesens haec vita actioni assignata suit, futura vero retributioni. Hi ne quod praesertim in poenarum loco damnatos excrucia. bit , inquit S. Pater, erit amara illa recordatio, quod a Deo omnino

projecti sunt, & inusta illa sempiternae ignominiae nota , quam semper in

conscientia gerent, sine ulla eam eradendi spe. Hoc etiam insinuat Nazianzenus in Iambico Carmine I9. , ubi loquens de Damnatorum

verme,sempiterno cum morsu rodere assirmat: Σαώ a Aitio ιν ἐγίων

XXII. Hinc ad textus objectos respondet Natalis Alexander secul. III. Differt. 27. ,, Sanctum Gregorium in priore loco improprie, &,, obscure locutum esse, & per Baptismum ignis postremum, di diuis, , turniorem intellexisse ignis sempiterni supplicia, qui terrenam &, , crassam materiam tanquam scenum eo medit , hoc est erassis, &,, obscaenis corporis voluptatibus servientes exurit, atque homines,, peccato Ieves di aridos ita excruciat, ut tamen non absumat, ut , , explicat Nice lae in suis ad illam orationem eo tamentariis, , . Haec ille. Et certe ex eo quod Gregorius citato loco utatur termino ε,

372쪽

diniMrniore Potius quam ἀιωιν aeterno, non video cur in serri debeat S. Doctorem aeternum esse ignem illum nequaquam agnovisse, cum hoc saepe termino longius, aut diuturnius & nos utamur, dum Ioquimur

de inferni supplieio , quod procul dubio aeternum eredimus. Alia etiam huic textui fortasse eommodior responsio adhiberi potest, in ea stilicet S. Gregorium fuisse sententia errorem Novatianorum ejus.

modi non esse, ut propter illum omnino certo salute aeterna privanis

di serent . Nam ita quoque de Novatianis sensisse videtur S. Basilius Epist. I. ad Amphilochium , dum eos dissidentes ab Eeclesia faeie propter medicabilis quaesiones. XXIII. Ad alterum sie respondet Natalis idem : ,, In oratione 4.

, , poenarum tartarearum aeternitatem diserte astruit his verbis: omnibus,, bis formidabilior ignis, qui cum insomni silo υerme conjunctus est, nec

, , unquam extinguitur , -rum in sceleratorum bominum poenam pexennis , ac , , sempiternus est. Quod autem addit: nisi quispiam ignem mitius , atque , , ut Deo Dindice dignum est, intelligendum putet: non refertur ad aeteria se nitatem supplicii , quasi arbitrarium sit asserere poenas damnato- rum finiendas esse, nec adeo acerbas esse, ut in perpetuum duin, , rent : sed ad poenae magnitudinem , di intensionem reserendum, , est, quam siquis nostrorum atrocitati scelerum non adaequari conis, , tendat, sed mitiorem inteIligi velit, quam criminum immanis ma- gnitudo mereatur, quia Deus vindex justam poenam misericordia, & lenitate temperare solet; Sanctum Gregorium Nazianzenum re M pugnantem non habebit , , .

XXIV. Alio modo hujusmodi Nagianzeni textus expIieari posse mihi videtur . Duplex ignis genus ibi distinguit S. Pater, nempe

purgatorium, & poenale; seu dc quem Deus ad hominum noxas puris gandas immittit, & quem non ad purganda , sed ad punienda scelera destinat: noυi , inquit, ct ignem ηon Purgatorium , sed poenalem. Hujusce ignis quatuor veluti species affert: Primum nempe illum , quem Deus pluit in peecatores Sodomae & Gomorrhae, qui ad punitionem eorum ordinatus est : Alterum qui paratus est Diabolo , & Angelis ejus. Tertium, qui juxta prophetica Verba praecedet u Itimum ejus advenistum, ae inflammabit inimicos ejus . Quartum denique his formidabiliorem, qui nunquam extinguitur, sed in sceleratorum hominum tormentum perennat. Ac postea de his omnibus dicit e bi omnes iam

seu virtutem habent, ut perdant, nisi malis quispiam boe bumanius , S ut puniente digηκm est , intelligere. Nihil porro vetat quin illud boe non quidem ad omnes illas species reserri dicamus , sed divisim , ad aliis quas nempe earum, ut sit sensus : bi omnes igner non sunt a Deo instiacti propter purgationem , ses propter punisionem e nisi malit quispiam dicere

non omnes ad puniendum duntaxat fuisse ordinatos, sed aliquos etiam ad paeetandum : eum non improbabile sit aliquos ex Sodomitis ad con .

373쪽

a; α DE FUTURO IMPIORUM STATU

& quosdam etiam ex illo igne qui praecedet adventum Domini, convertendos esse.

XXV. Demum ex eo , quod dicat ultimo versiculo citati Carminis, Utrum Dei omnes participes futuri sint, alius sit sermo , colligi jure nequie ipsum dubitasse de damnatorum aeterna poena , sed solumis modo ut summum noluisse tune hanc quaestionem attingere, aut discutere , quae alias a nonnullis tunc temporis agitabatur ob Origenis as non paucos, qui Ecclesiae fidem conabantur evertere. XX v I. Postremo ex insigni Ecelesiae Doctore S. Ambrosio opponunt Iaudati Scriptores textum, qui habetur OIIN. ΣΟ. Com. 2. PDI. II 8. , ubi Diaboli quidem aeterna fore supplicia affirmat, non autem Bominum . , , Diabolus enim, inquit, & ministri eius cum homini ἀM bus non flagel Iabuntur. Separata est poena, ubi distat & culpa .... , , Differtur Diaboli judietum, ut se semper in poenis reus, semper, , improbitatis suae innexus catenae conscientiae suae , ut in perpetuum, , subeat ipse judicium . Ideo Dives ille in Evangelio , licet pecca- ,, tor, pinnalibus urgetur aerumnis, ut citius possit evadere. Diabois, , ius autem nequaquam puniri ad judicium demonstratur , nequa-M quam adhue poenis esse subjectus, nisi quas ipse tantorum conscius M criminum, solvit timore perpetuo, ne aliquando securus sit XXVII. Quanquam haec S. Ambrosii aut horitas aliquam prima sonte praeserre videatur dissicultatem, quoad hominum saltem salu-etem attinet; ea tamen confestim evanescit, dum integer attente legitur Sancti Doctoris textus. Exponit ibi eum Psalmi versiculum , judica judicium meum, S libera me, ae primo asserit loqui i si hic jus iam , & innocentem hominem , qui habet caesam non timendi, quia inpia misericordem Judicem sibi caussa est, apud Redemptorem suum υult to , oe sperat absolυi. Absolutio enim matura Sanctorum est . Unde'D Minus ait per Electielem ad Angelos esse. a Sanctis meis incipite. Noa vati Dominus commune Sanetis eum Diaboli sociis e fortium esse judicii. Statimque subdit objecta verba. Diabolus enim S ministri ejus cum b minibus non flagellabuntur . Separata est poena, ubi diflat S cuja. Id que aIio in loco scriptura ait: tempus est incipere judicium a Domo Dei. Quos miseretur enim cito castigat, ut ηon diutius asciaηIur futuri expectaιione judicii. Luce ipsa cIarius est comparationem hic institui ab Ambrosio inter Diabolum & homines justos, qui in hac miseravita levioribus noxis inquinati sunt, quosque hie divina pietas castigat, ne diuturnioribus suppliciis afficiat. Unde mirum non est , quod affirmet , diversam esse horum a Diabolo sortem, & punitionem . XXVIII. Equidem Ambrosius postea adnectit : ideo Diυitem Alamis Ευangelio , licet peccatorem , poenalibus urgeri aerumnis, ut citius post evadere. Sed perperam creditur loqui S. Doctorem de Divite Epul

ne, quem S. Lucas cruciatum refert in Inserno cap. 26.: cum potius

dieendum si loqui vel de Divite bonorum temporalium cupido, de quo Disiligod by Corale

374쪽

LII. TERT. ADvER. NUPEROS ORIGENISTAS ET C. 333

quo sermo est apud eumdem Lucam cap. Q. , ut ibidem adnotatur in margine, vel de aliquo alio, quem non putaret ad Gehennam damnatum; neque enim it Ium circumscribit, ut aliquo veri colore diis sternere possimus. Id constat in primis, quia S. Pater Divitem Epu- Ionem ad aeternum supplicium damnatum fuisse diserte in expositione ejusdem Psalmi 118. μὶ & alibi bin profitetur. Ac praeterea id a siserere omnino compellunt verba subsequentia. Postquam enim locu tus fuit de futuro judicio Diaboli, & sociorum ejus, subjicit : Immo ut verius dicam , Sanctus ad judicium isaeis I impius non υerit; qκoniam non resurgunt impii in judicium . . . Qui amem non credit, non judicarur , sed imρietatis suae judicio ipse punitur. Apud Imperatores Sc., ita ct Chriasus suos castigat, quos diligit, alienos tamquam generali damnaIione imia pietatis adstrictos parua damnat AETERNA. Caecus sit, oportet, qui non videat Ambrosium tum superioribus verbis non loqui de hominibus jam ad Inferna damnatis, tum in his evidenter adstruere im- Piorum omnium punitionem aeternam, sive nunquam desituram. XXIX. Haec tametsi satis superque sint ad Ambrosii mentem diis noscendam , ad cnmulum tamen adjicio alia S. Patris loca, in quibus catholicam testatur veritatem. I. in fine ejusdem Octonar. 2.

haec habet: scientes igituν in AETERNU M mansura judicia omnia justiriae Dei, e eamus ne opera nostra displiceant, S ia AETERNUM Dei. piamus subire judicium. Ulterius lib. bono mortis cap. 2. admonet: qui

hic non acceperis remisionem peccatorum, illic non erit. Non erit autem qui ad vitam aeternam non potuerit perisaire I quia tata aeterna , remissio peccarorum est. Lib. quoque a. de fide eap. q. alloquens Manichaeum sic ait: ru te a Diabolo ereatum , Mani baee , arbitraris . Ad illius ergo festina sedem , ubi non restinguitur ejus incendium, nec unquam poena moriIur. Dein mum, ne Ioca omnia recenseam, tract. in Symb. Λ post. cap. 23. , surgent, inquit, corpora nostra aut ad gloriam , aut ad poenam in aeIerinnum mansura. Et cap. 23. : in illa die cum Has fuerit una cunctorum ,

sancius re peccator erunt simili resurrectione perfecti, nec inter se variabunt rempore, nec aetate, sed alius ad praemia aeterna , ω in centuplum bona recipienda ; alius ad perpetua supplicia pertrabetur . . XXX. Ne omnino praetermittamus Ambrosa strum, sive Autho rem Comment . in Epist. S. Pauli, quam pariter Petavius opponit: quia in Epis . ad Ephes. eap. 3. assirmat, Daemones, qui Diaboli T rannidi assensi fuerant, Apostolorum praedicatione ab errore fuisse libera-

ros a) octo ei . id. de Epulone agens seribit: quia babuit conseiationem ἰn saecuti,

AETERNAM amisit.

pos mortem nequeunt me ita mutari.

375쪽

334 D FUTURO IMPIORUM STATU

tos Sp.: Di eo ex verbis hujus Aut horis nihil aliud extundi posse, ni si ipsum in ea sententia fuisse, quod mali Angeli errorem, quo Luisci sero consenserant, praedicatione Apostolorum deposuerint, siquidem putavit illos ex errore, aut ignorantia peccasse. Qii Od aurem etiam deposuerint, aut deposituri aliquando sint pravum affectum, nee ibi asserit, nee ex eius verbis colligi potest. Quin immo aeteris nax esse impiorum poenas, nullumque esse post hane vitam salutari paenitentiae locum disertissime statuit in cap. 2. Epis. ad Rom.

CAPUT XVIII.

Praeter Cbrsianos nationes aIiae dogma de aeterno impiorum cruciatu erediderunt , ct eredunt: Judaei in primis ac Mubammedant. Mus notitia , ct fide non caruerunt tum Graeci S Romani, tum υeteres Cbaldaei, aliique septemptrionalas populi . Eadem constanter perseυπaι inter plures

gentes Asiae es Americae. Unde bujusmodi traditio primum profecta sit ,

L C Ententia, quam propugnamus, de aeterna impiorum miseria non inter Christianae Religionis fines concluditur, sed extra L P ipsam ubique ferme terrarum pervagata est , di exoticas naistiones plures adeo luce sua illustravit , ut asserere Iiceat cum S.Ioanisne Chrysostomo Homi l. de pers. Charit. quod nedum Hebraei, υerum etiam Gentiles, Poetae , Philosopbi, re Seriptores improbos in aeternum eruiseiari praedicaverint. De hac, sin omnium, plurimarum saltem genistium in tanti momenti veritate consensione , delibare aliqua haud

prorsus inutile censui, ad obstruenda si fieri quidem potest in quorumdam Atheorum ora , qui hoc etiam inter alios titulo Religionem Christianam criminantur , atque impie traducunt , quod aeter na futura doceat improborum supplicia cain: quam doctrinam omnium aurex horrere, omnium sensum repudiare dictitant. II. Ut igitur a Iudaeit incipiamus, Iudaeos veteres tenuisse laturarum poenarum aeternitatem ambigi nulla ratione potest idque constat ex testimoniis Iudith , Danielis , aliorumque, quae alibi dedimux .. De Iudaeis, qui circa Christi & Aposto Iorum tempora vixerunt, aeque certa res est, traditurque disertissime a Iosepho Iib. 2. de bella Jud. , oe lib. 8. Antiq. eap. 2. , in quibus loci& refert praeci puas duax Hebraeorum sectas Phariseorum , & 'senorum assignasse malis Ioea procelasa S tristia gemitibus, o aeternis erueiatibus damnata ,. vel perpetuam in υariar partes jactationem , aut υincula , ct supplicia

uitatem

376쪽

ae terna. Drusius quoque ex libro antiquissimo Toar R. Simeonis filii Ioachi duas memorat ca juxta hunc Authorem apud inferos resto. nes, quarum alteram Sc ι appellar, alteram Abaddon, atque in illam, qui defeendu't, puniri, donec persoluta poena noxis suis debita , inde in meliorem habitationem subducantur s in hac vero qui υeniunt, nullo unquam tempore avt aevi liberari, aut educi. Nec dubitare licet idem sensisse Thalmud istas, qui Phariseis successerunt. In tractatu Rofana eap. r. haec leguntur: atramea b aere si MIenti oec. in Gebennam delabuntur, sdamnantur in ea in saecula saeculorum. Eadem habentur in tract. Sane. drin eap. II., matbus subscribens R. Moyses de aegypto in tracti. Thalismud Tora cap. 3. sedi. 6. ait: Hi sunt, quibus non di pars in mundo fuisturo , quin immo eZciduntur , conteruntur, ει cruciavtMr propter eorum maisanitudinem scelerum , S facinorum in aeternum . Aliorum plurium testi. monia Iaudat Eruditissimus Bartoloccius Tom 2. Bibliot. Rabia. i. Differt. de Inferno, ac tandem ita concludit: ,, Iicet ex Thalmudi eis, , doctrinis nullum stabile, ac fixum dogma Iudaicum circa ea Io. ,, ea, poenas & reos in ipsis puniendos, haberi possit , eum nimis ,, inconstantes, varii, ac lubrici sint in propositionibus, ct dictis is suis; attamen in substantia hoc colligitur, per eos Insernum dari , , damnatorum ἰ ibi ignem inextinguibilem, gelu, & alia tormenta, , reperiri: in eo animas tantum , di post judicium universale simulis cum corporibus impiorum usque in perpetuas aeternitates absqueis ulla spe salutis cruciandos fore: per eosdem dari etiam purgato,

III. Quanquam vero non aeque illimis fluxerit sequioribus saeeu

lis traditio de poenarum aeternitate, eam tamen inter eos semper obistinuisse expIoratum est. Habemus R. ElieZer ex sententia gentis suae ita loquentem in Pirebὸ : qui descendit in arca quo nomine Gehennae prcifundum designat in amplius non ascendis, S cruciatur in aeternum. Idem doeent R. Joseph Albo in Iibro inscripto Abarim tract. 4. cap. 36., & R. Manasse Ben Israel tra I. I. cap. q. . Leo de Mutina Iib. aliis bi et t. se explicat Iudaeorum opinionem , omnes nempe Israelitas parisiem babere ad saeculum futurum , idest ad beatitudinem, siυe statim a moriste , siυe post expiata tu Purgatorio delicia, soli e gente sua rari quidem

mero, atque scelestissimi ita rejiciuntur a caelo, ut nulla maneat miseros spes reliqua. Alii vero frequenitus ad bustus modi poenam aeternam damnan.

IV. Atque haee ser me est sententia recentium Iudaeorum, qui licet in factiones plures distracti sint , & communiter fabulentur Iudaeorum neminem , qui a Mosaiea fide non defecerit , aeternum subire supplicium; conveniunt tamen in admittenda Gehennae aeternitate pro iis saltem, qui extra Mosaicam legem nefarie vixerint, nec nequitiae

377쪽

quitiae suae aliquid probitatis adjunxerint : quem locum iis paratum puteum perditionis appellant. Consonat huic Hebraeorum sententiae etiatam Μuham med anorum opinio, qui saltem infidelibus perpetuum iis gnem in punitionem assignant : de quibus legi possunt Classenius loco saepe citato , & Daniel Huetius in concor. M. ει rat.

V. aeterni supplicii veritate perfusos fuisse Gentiles, satis ex libris ipsorum manifestum fit. De his Gutherius sa) ita scribit: tres

D potissimurn locos constituerunt, in quibus defunctorum animae postri mortem continerentur , Elysium, Infernum, Tartarum . Elysi,, campi piorum sedes, Inserni noxiorum , Tartara impiorum . Elysios , , puris omnino animis deputarunt &c. At qui medium quoddam tenue- rant &c. Acherusiae paludem per annos aliquot habitare cogebantur, , eas perpessi Poenas quae illos peceatis Pristinis exuerent, ut purgatiis tandem absolverentur , & Beatorum Praemia aliquando reportarent. Qui vero ob scelerum magnitudinem purgari nullo modo possent, ,, nec ullis remediis sanari potuerunt, perpetuis Tartari tenebris, & cruciatibus clausi vexantur. Hinc duo loca ab Homero separan. M tur &c. . Infernum inter lunam terrasque quidam posuerunt , ubi M animae purgarentur : in barathro vero seu Tartari profundo imisse medicabilis ira divina est, quam scelerati perpetuo experiuntur ,,

VI. Eadem de Graecis peculiariter loquens tradit Daniel Huetius ibari Nesarios, inquit, detrudunt in horribile barathrum, in quo fluis D vius ingens Pyriphlegeton ex rapido S igneo fluvio Danielis, ue,, videtur, confictus : alii item tristes & inamaeni amnes in loco imis is mensae altitudinis . Cruciatus illic varii, erueiatuumque ministrae, , suriae, saevissimi praecipue ignes , di vastus horror tenebrarum exis, , pressus ad illas tenebras exteriores non semel a Christo memora. ,, tus . Spes illic omnis scelestis praecisa melioris sortis . Hine Beli- , , dum inexplebi Ie dolium . . . . Hinc aeterna illa Thesei sessio . Η ine,, irremeabiles inserorum viae . Hinc ferreae portae , & centum v

VII. Nee solum Poetae, qui eerte non nisi juxta vulgares hominum ideas, ac persuasiones scripsere, sed etiam nobilissimi Philosophorum

veritatem eamdem prosessi sunt : atque inter eos maxime divinus iI-le, ut vocabatur Plato. Quanquam enim alicubi piaculares tantum , aut purgatorias poenas videatur adstruere , reapse tamen, saltem resis

pectu aliquorum , futuras agnovit sine fine, speque remedii. Primum namque in Gorgia cin notat, , , quosdam , qui minus gravia, & Ω- is nabilia delicta commiserint , aliquanto temporis spatio dolores, , , cruciatusque perpeti, quibus expiantur . Qui autem remediis ma-

is lora

αὶ sub finem .

378쪽

,, iora omnibus, ac desperata patraverint , nullum Poenarum termiis, , num habituros ,,. Latius de eadem re disserit in Phaedonis Dialo go, qui totam paene complectitur Gentilium Theologiam ei rea statum animae futurum . Postquam enim quamdam veluti Inferni topograis Phiam delinea vit, narrat ,, animas , quae virtutem inter & vitium ,, mediam viam tenuerunt, post sententiam ab Inserni Iudiei bus Ia- D tam, ad Acherontem prosectas, conscensis vehiculis ad Λ cherusia. ,, dem Paludem deportari, expiatisque illic per supplicia sceleribus M solvi, & praemia tandem rerum bene gestarum recipere, ac ad aαM nimalium etiam generationem nonnumquam remitti . Quae vero ,, insanabilibus se se saei noribus alligarunt, in Tartarum asique ulis,, Ia futuri exitus spe praecipitari , , . VIII. Hane Platonis de utroque reorum, & criminum genere doctrinam eleganter exponit Synesius ex ejusdem PIatonis 1chola praeis stantissimus Philosophus ia Epist. 4 . Ibi enim si e esse docet peccat

Tum animas, uti pannos ac vestes : Daemones vero tortores animari

Tum, uti sullones. Atque ut pannorum ii, quibus sordes, ac maculae non tam penitus adhaerent , ut ablui, abstergique nequeant; Iotione purgantur: quibus vero pertinacius infixae sunt, neque carmiis Nando, neque Iavando ad pristinum nitorem revocari possitne . Sie a.

nma , quae se haerente prorsus, & ill utibili noxa contaminavit, ut immortalis ipsa est , ita immortali poena afficitur. Quae vero non tam insitas gerit criminum sordes, iis abstersis, ad salutem pervenit, di

ineolumitatem.

IX. Magistri Doctrinam fere retinuerunt vetustiores Platonici, ac nobiliores Philosophi . Eam satis diserte prodit Apollonius Iuncus apud Stobaeum serm. Iχo. , dum de animarum futura sorte scribit: malas ct improbas i lix post mortem i mutatio suscipit, nec ampIius luce fruuntur . Eusebius item Sophista sic eam comprobat apud eum. dem : non deera Dira , ct futilis υοIuptatis gratia , magna er perperse ma-Ia comparare , nec vita brevissima υitam sequentem longiorem corrumpere

At Platonici recentiores, ut Plotinus, Iamblicus, Alcinous, aliique interpolarunt. Atque de his postremis Iocutum fuisse credere par est S. Augustinum , dum lib. 2I. de Civit. cap. II. refert, Platonicos,

quamυis impunita nuIIa velint ese peccata , tamen omnes poenas emendaris.

ni adbiberi putant, υes humanis inflictas Iegibus , Des disinis , F.e in bae

visa , si is post mortem , sive aut pareatur bie cuique, aut ita pIectatur , ut bis non corrigatur . Certe nullibi, quod sciam, scripsit S. Doctor etiam Platonem in eadem suisse sententia. X. Non absimiliter senssse Romanos sa Item plures perhibet Mont- Luconius Tom. s. Antiq. illust. cap. 137. ubi ait : Erant qui dicerent is , qui semel essent in Tartarum praecipitati , nuIlam superesse spem reverrendi , nullum expiationis modum, sed aeternum ibi impios cruciandor

379쪽

334 DE FUTURO IM pro RUM STATU

Facilis descensus Aυerni Sed reυοcare gradus, superasque eυadere ad auras me opus, bie labor est I pauci cic. Sed eIarius dum poena in Thesei describens eam facit aeternam, Sedet, aeternumque sedebit I lix Theseus , PbIegiasque miserrimus omner

Admonet, et magna tesatur υoce per umbras , et Discite justitiam moniti, ct non temnere diυos. Quare dum eodem libro afferit animas in inferno suppliciis purgari, ad mentem Platonis locutus est, qui licet aliquorum animas ad sempiterna supplicia damnaverit, alias tamen, quarum noxas medicabiles censuit, temporariis paenis expiari docuit. XI. Virgilio succinunt Seneca in Here. Fur. v. 67 ., in Hyppollinio v. 2I8., in Herc. IEteo v. Is 23. : Propertius lib. . Elegiar. : Horatius lib. 4 ode 7. , ubi respicit ad Theseum, Pirothoumque , qui ad inseros descendentes victi, ae vincti perpetuis catenis ibidem reis manere coacti sunt; di Lucianus ipse sin minus ex suo, ex aliorum saltem sensu id assirmat in Menip. N CHron. , dc in Dialogo mortuor. scribit: neque enim fas est redire quemquam , qui semel paludem transmis rit , atque intra specus blatum descenderit. XII. A Graeeis & Romanis ad gentes alias gressum iaciens, invenio in eadem persuasione extitisse Toroastrum , atque adeo veteres Chalis daeos & Magos, quorum doctrinam expressit , & illustravit, & Babylonios & Assyrios, quos ille edoeuit. Ita namque de impiis, & iacinorosis Daemonibus , ae hominibus sentit : Tenebrarum Angelus cum suis affectis in obs eurum totum ablegabuntur in aeternum cruciandi I Angelus vero Iucis, ejusque fideles Discipuli in Iuridi mum locum abibunt, ut digna reIriburione perprauo perfruantur. Quod dogma longe etiam post Zoroastri tempora in India , & Perside intemerate retentum est . De I indis certe, eorumque Magistris Brachmanibus Strabo lib. I 4. Geogra memoriae prodidit, eos de immortalitate animae, & de judiciis apud in seros eadem sensisse, quae Plato. Quare eum Plato, ut probavimus, saltem aliquorum poenas aeternas fecerit, idem quoque tenuisse Braeli manes & Indos eolligere necesse est. Atque eodem argumen into Probatur etiam aegyptios malorum aeterna supplicia credidi me. Referunt quippe Tacitus lib. s. cap. f., ct Diodorus lib. I. de inferis , eorumque paexis eamdem fuisse sentevtiam apud AEnptios, S Hebraeor, qui indubitanter eas credebant sine fine duraturas. XIII. Sed nec populos ipsos Hyperboreos, sive Septemptrionales latuisse sempiterna impiorum tormenta dicendum est . Nam a GO-bria Mam accepisse se testatur Socrates apud Platonem in Axioco , avum illius missum fuisse in Delum , ibique cognovisse ex aeneis tabulis, quas opis, di Hacaergus attulissent ex Hyperboreis, animas malorum in exemptas corporibus torreri ignibas aeternis, S poenis taexplicabilibus cruciari. XIV. Haec

380쪽

XIV. Hae eadem notitia sive persuasio perseverat immobilis inter plures hujusce temporis barbaras, & infideles nationes. Brachmanes

recentiores , quamquam communiter animarum Metempsycosim sustineant, nonnullos tamen, quorum opera ne saria admodum extiterint, ad sempiterna supplicia damnari, & in loco quodam remoto perpetuo asservari ajunt , quem puteum Abassi vocare solent, ut nuperi Hebraei, puIeum perditioius . Hae doctrina imbutos esse testantur Scripto es fide digni populos Malabares, sive qui Indos anum, Ben-galam , di Ceylanum inhabitant . Nam noxios quidem plures piacuis

laribus duntaxat plecti suppliciis existimant, graviorum tamen criminum sontes aeternum torqueri credunt. Assentiuntur ser me Stamen. . ses, qui putant animas post varias in alia , ct alia corpora transmigrationes, ex hoc mundo exire tandem, ataue pro meritis sempiteriano vel praemio assici, vel supplieio , ut ex Salmone habetur : quod& de Indis, qui circa Insulam Goam diffunduntur prodit Ugo Linthos anus, ae de populis Insulae Formosae D. Maigrol.

XU. Americanos quoque hujus veritatis luce expertes penitus non fuisse, compertum est ab iis , qui eorum mores, & doctrinas eurioissius, di accuratius rimati sunt . Hoc de populis, qui novam Aureisliam incolunt, refert D. Petit S. I. Missionarius in litteris ex ea regione scriptis . De virginiensibus idem tradit Thomas Avioth An glus, di ex ipso, ut arbitror, Huetius, qui dicit eos credere homines post moriem pro meritis υes frui faelicisate cum Diis , vel in immane baiarathrum ad perpetuos ignes detrudi . De reliquis obscura quidem res est : caeterum qui Poenarum aeternitatem expresse negent , vix inve

nias.

XVI. Ex tot exoticarum maxime nationum testimoniis validissimum emergit argumentum adversum nuperos Origenistas. Persuasio siquidem aeterni post mortem cruciatus, non est aliqua opinio, quae

humanis affectibus subserviat , adeoque ex genio confingi, di in populos diffundi, eorumque animis inseri facile queat: sed quam potius valde refugiunt omnes, S perhorrescunt. Igitur si tot illam gentes,

atque nationes alte imbiberunt, firmiterque crediderunt; alterum ex his asseramus, oportet, aut homines nativo mentis lumine veritatem

hane pervidisse , aut saltem perenni traditione ad eos permanasse. Primum illud prosecto abnuent Origenistae , qui perpetuo clamant poenarum aeternitatem insitis a natura notionibus adversam esse , &justitiae legibus omnino repugnantem. Alterum itaque, opus est, nisteantur, traditione nimirum hujuscemodi doctrinam tot exteras genis res aecepisse. Sed vel hoc ipsos iugulat, atque prosternit. Nam talis traditionis origo non aliunde repetenda est , quam ab ipsemet Deo, qui terribilem hane veritatem vel in sacris libris luculenter enunciaia verit, vel primos hominum parentes docuerit, quam ipsi subinde ad Posteros transmisere . Porro quamcumque eligat Partem, peraeque U u 2 ' semper

SEARCH

MENU NAVIGATION