De futuro impiorum statu libri tres ubi advers. deistas, nuperos origenistas, socinianos, aliquosque novatores Ecclesiæ Catholicæ doctrina de psnarum inferni veritate qualitate et æternitate asseritur et illustratur. Authore p.f. Jo. Vincentio Patuzz

발행: 1748년

분량: 459페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

3 o DE FUTURO IMPIORUM STATU

semper fluit huius doctrinae Ma*istrum, ae veracissimum testem Deum es.se: atque adeo submisso, Sobiequenti animo ab omnibus suscipiendam. XVII. Quid vero probabilius definite censendum sit de modo, quo

poenarum aeternarum traditio in tot extraneas nationes Propagata

fuerit, non eadem est Scriptorum sententia . Sancti plures EeeIesiae

Patres Iustinus, Theophilus, Μinucius Faelix , Eusebius , Augustiis

nus, Theodoretus, di alii priorem partem amplectuntur, contenduntisque Minicorum Theologiam de poenis inferni , & earum aeternitate ex libris sacris originem dueere , & ex convictu gentium cum Hebraea natione. Id inter alios ex laudatis Patribus exerte affirmat Theo. doretus lib. 2. Therapeui. , ubi relata sententia Platonis in Phaedoae de aeternitate menarum , subdit, dogma istud memoria & observatione dignum esse. Satis qiuppe ostendit ex eo Plato se in aegypto auis divisse, quod scripserat Isaias : υermis eorum non morietur, se ignis eorum non extinguetur , & illud , juxta Vulgatam , quis poterit habitare eum igne de raxte δ suis habitabis ex υοbis cum ardoribus sempiternis e Et certe, quidquid dicant aliqui nimium audaces Moderni, negari non nisi temese potest, multa Scriptores aetnicos , & Philosophos e Mosaicis litteris, atque Hebraeorum scriptis & conversatione depromis psisse, prout a viris eruditis demonstratum est , vomo, Bocharto,ae Daniele Huetio, qui hoc prae caeteris argumentum uberius pertractavit : & vel ipsa fidem faetunt Minico ruin scripta ea de Deo, de creatione mundi, de pluribus aliis tradentia, quae non aliunde quam ex Hebraeorum sonte derivari vix, ac ne vix quidem potuissent. XVIII. Nihilominus quoad poenarum aeternitatem attinet, ut ut admittam Platonem, di Graecos ab AEgyptiis, & Hebraeis ipsam hausisse, altius existimo illius originem arcessendam esse, videlicet a primis humani generis Parentibus, qui Deo ipso magistro instructi

fuere circa ea , quae aeternam hominis sa Iutem spectant: quorum notivitia per eorum posteros ad Noe , ejusque filios propagata , perpetua deinde traditione plures gentes imbuit, di informavit. Λd hoc asserendum duplici praesertim adducor momento. Primo quia difficile admodum intelligi potest, quomodo ex Moysis, Prophetarumque libris , aut Iudaeorum convictu , non aegyptii tantum & Graeci, aliique finitimi populi, verum etiam tot aliae barbarae & longissime ab his semotae

nationes, tum Asiaticae, tum etiam Americanae instructae suerint hae fidei veritate. Secundo quia rationi maxime consentaneum apparet ea praeeipue , quae ad futuram hominum sortem pertinent , Deum primis Parentibus nostris revelame, di hos, filios suos ac nepotes doeui CR : cum & futuri praemii, di futurae aeternae poenae cognitio medium sit validissimum ad peccata praeea venda, ad mores componendos, Deo

que contumaces homines subjieiendos so . Unde dubitari nequit su-

382쪽

premum Provisorem haud reliquisse homines hae salutari eognitione destitutos, nee Λdamum, di Noemum filiis ac nepotibus utilem a.deo occultata veritatem: quae quidem postea in pluribus nationibus constanter permansit . at illam in pluribus aliis & Idololatria, quae sueeesiit, di fabulae , di efferati mores hominum corruperunt, Peniis

tusque obliterarunt.

Generalis quaedam animadisinonet in argumenta, quae adversus paenarum aeternitalem ab humana ratione depram ι Sociniam , s Origenistae e Consensus plurium nationum in eo dogmate fatis mineis spectrum esse ab alii confictam aperiam , quam ja iam, ejus repugnamiam eum Dei nais eura , ae perfectioηitas. Adversariorum meIbodus omata puram i mpiasianae Religionis fundameata . Purima μαι in rebus naturalibκr certi is

destitata decipi facile potest is iis praesertim, quae ἀυisam naturam, soperationes spectaat. Deo aeternam impiorum miseriam perspicue reistanti fides adbibenda , tametsi ideis Mostris specita As adversecur. I. - Uin poenarum aeternitatis hostes undique se pressos videantu gravissimis verbi Dei tum scripti , tum traditi momentis , I eautam alio avocare satagunt, ad tribunal scilicet humanae

rationis, in quo se victoriam certissime consecuturos confidunt. Α εane nimirum : ut ut perspicua in Q ciem sint Scripturarum testimonia , quae improbis supplicia nunquam desitura de nunciatat, nihil ea men reia 'pia continere queant, quod claris ab ipio Naturae Authore impressis notionibus advertatur . Porro rationales creaturas Pro temporario me xato in aeternum puniri, recta Pugnat cum claris ideis, aut notionibus, quae nobis instae sunt, de Deo, ejusque peculiari a dotibus, sue, ut vocant, attributis, bonitMe, sapientia, providentia, miserieordia, lementia, ac demum aequitate, atque justitia. Pugnat cum bonitate, sapientia , & providentia divina , ad quas pertinet creaturas mentia compotes ad eum finem tandem Perducere , promer quem conditae fuerunt, aeternam videlicet beatitudinem. Pugnae cum divina misericordia , di clementia, quae dum Pro peccatia poenam infligit, emen dationem noeentia respicere ac quaerere debet, non ipsam puniti nem . Ac postremo pugnae etiam cum Dei aequitate, dc iustitia , quae aequesitatem inter suppucium di culpam serVare tenetur, nec poenas peccantis merito graviores irrogare potess et quod plane fieret, si noxis temporariis punitionem sempiternam inferret. II. Haec modo eompendio exposita , quae fusius deinde propone tur, sunt ea argumenta, quibus caussam suam maxime fidunt Ad verissarii , quaeque confidentia summa veluta penitus decretoria iactant

contra

383쪽

34x DE FUTURO IMPIORUM STATU

eontra poenarum aeternitatem : hisque adeo se tela eIudere posse putant quaeeumque ex sacris libris, ac traditione in eorum systema intor quent Catholici dogmatis defensores. Nos hujusmodi argumenta ae- curato examine perpendemus, quantique momenti sint, palam faeleiamus. At liceat mihi juxta methodum, quam ferme secutus est S. Augustinus sa in hujusce generis argumentis refellendis, quasdam in antecessum generales animadversiones praemittere , quae ad jactan. tias ipsorum vanissimas retundendas , & argumenta omnia, quae ex humanae rationis penu producunt, exsufflanda, satis esse possunt, atque deberent. III. Ee primo quidem, si tam clara esset, prout illi obganniunt, aeternae malorum Angelorum , di hominum miseriae eum Dei dotibus aut perfectionibus repugnantia, fieri minime posset, quin aut omniis bus , aut sere omnibus conspicuam se proderes: quemadmodum comis pertum est in iis veritatibus, quarum claras habemus, di distinctas ideas, aut notiones , quae luce sua ira mentem percellunt , ut omisnium, qui eas serio contemplantur , assensum veluti extorqueant. Hoc autem experientia ipsa salsum esse deprehenditur in ea, qua de agimus, controversia . Etenim nullam repugnantiam aut perspexerunt, aut perspiciunt in hoc , quod nefarios Deus in aeternum puniat, tot nationes , quot jam recensuimus Christiani , Iudaei, Mu-ham med ani, AElnici, aliaeque infideles ac barbarae gentes, quae dogma istud jampridem retinent, ac firmiter credunt. IV. Ulterius si dogma de poenarum aeternitate rejicere licet, quia cum ideis nostris conciliari nequit, jam eodem iure tanquam salsa rejicere licebit quaeeumque id eis eisdem non consonant, & in quibus humana mens pugnantia sibi deprehendere videtur , ut recte arguit ipse Petrus Bellius ibin . Porro hoc semel ad mi sio , corruunt plane fundamenta omnia Christianae Religionis , & in Atheismum , aut saltem Theismum directe tendimus. Nam si mysteria fidei juxta ideas nostras dimetiri volumus, eaque recipere, quae illis consentiunt, quae vero dissentiunt, repudiare; jam nec Trinitatis, nec Incarnationis, nec supremae Resurrectionis, nec emeris aliis Mysteriis Fidem adisiungemus. Quid enim magis in speciem repugnans quam unius Dei simplicissima , singularisque natura cum trium destinctione persona rum p Quid indignius apparet imbeeilli menti nostrae, quam filium

Dei unigenitum omnes suscipere humanae naturae infirmitates, seque tot afflictationibus subjieere, ac morti tandem omnium probrosi mimae, quae Iudaeis scandalum, gentibus autem stultitia visa est e Quid humanis experimentis ineredibilius, quam omnium corporum resurrectio, quae jam a tot saeculis in cineres redacta sunt, di in alia saepe corpo-

384쪽

LIB. TERT. ADVER. NUPEROS ORIGENISTAS ETC. 3 pra pluribus vicibus transmutata λ Si haee igitur fidei mysteria tenere

se profitentur, quos nunc refellimus, abnuere consequenter minime possunt dogma de aeternitate poenarum eo titulo, quod ipsorum ideis, aut notionibus non congruat, sed dissentaneum potius appareat : ac

sicut in aliis, se in hoc mysterio eaptivare debent intellectum in obis seqium fidei. U. Tertio in fietas ire nequeunt Adversarii plura esse in rebus ipsis

naturalibus, de quibus rationem nullam reddere fas est , immo quae cum ratione ipsa interdum pugnare videntur . ut jam modestiores quique Philosophi conveniunt : & tamen vetissima esse ae eertissima nullus dubitat. Multo magis igitur in rebus fidei, quae erea tae rationis lumen longe excedunt, quaedam esse poterunt, quae apparentem quandam repugnantiam involvere videantur. Hac eodem argumento usus est Augustinus ad revincendos infideles, qui iisdem armis adis versus hoc fidei dogma dimi ea bant . Λdductis si quidem plurimis exempIis mirabilium operum naturae, quae id eis nostris di experimenistis contraria videntur, subdit : bi tamen fides reprebensores, exactoresque rationis quid ad ista respondent, de quibus ratio reddi ab bomine non potest : O ramen sunt, o ipsi rationi naturae indenIur esse contraria. Quae si futura esse diceremus , fimiliter a nobis , sicut eorum, quae futura esse ALeimus, ab infidesibus ratio posceretur . Ae per boe eum in talibus operibus Dei deficiat ratio cordis , ct sermonis humani, sicut ista non ideo non sunt , sie non ideo etiam illa non erunt, quoniam ratio de utrisque ab homine non potest reddi. VI. Praeterea , cum Adversarii dicunt poenarum aeternitatem pugnare eum Dei natura, & persectionibus, de re judicant, de qua rectum nullum judicium nativo Iumine efformare queunt ob anguins iam & imbecillitatem humanae mentis, & excellentiam objecti, de quo judicare praesumunt . Ut enim certi esse possent de hujusmodi repugnantia, plane oporteret , ut Dei naturam, ejusque operationes, consilia , scopum , finem, quem sibi praefigit, aliaque innumera non conjectura aliqua , sed perfecta cognitione comprehenderent: quod tamen, quidquid de se ipsis magnifice sentiant, effutire nequa. quam audebunt . Forsitan , inquit apposite S. Iob cap. x r. , vestigia Dei comprehendes , ct omnipotentem usque ad persectum reperies P Ecce Deus magnus υincens scientiam nostram. Hinc etiam Apostolus exclamat

in Epist. ad Rom. t O altitudo divitiarum sapientiae es scientiae Dei, quamineo rebensibiIta sunt judicia ejur, ct investigabile; υiae ejus s Quis enimcπηουθ sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit ζ Quis infirma ingenii sui acie inaeessibilem illam Dei lueem conspexit λ Quis thesauros immensos divinarum persectionum ingressus est , ut noscere , ac definire valeat quid Deus juxta bonitatem , sapientiam , Providentiam , ae justitiam suam de impiis hominibus disponere debuit λ Nonne Lemerarii, ae prorsus insani dicendi sunt, qui hoc sibi arrogant, - suoque Diuitiam by Corale

385쪽

344 - - DE FUTURO IMPIORUM STATU

suoque iudieio subjiciunt, quae supra creatum rationis Iumen posita esse fateri neeessum est RUII. Proderit de hac re nuperum quemdam audire Theologum solida hae animadversione Soeinianos, ct Origenistas omnes egregie revineentem sa). Haee sunt ejus verba ex Gallico in Latinum sermo isnem eonversa : is Nos Iudices competentes nequaquam sumus divis, , narum perfectionum , ut eas digne aestimemus , ut earum constiis is tuamus ossicia, ut respectus dirigamus, ut operationes apte invia D cem conjungamus . Deus iasinite bonus creaturas per tinnisam dura. ,, tionem miseras escere nequis . Hoc est principium illud potissimum, is cui nititur mentis vestrae ratiocinium : quod etiam prima facie ae- ,, que mihi ac vobis arridet . Sed qui scimus nos rite ratiocinari pM Quo pacto formamus ideam bonitatis infinitae, sicut di divinarum is aliarum persectionum termino, ac mensura rarentium e Prosecto, , nonnisi per Analogiam, aut comparationem eum dotibus, di vi ,, tutibua nostris admodum imperfectis, di limitatis . Haec porro via ,, Nonne aberrationi obnoxia est, facileque a recto tramite abdueit δ,, Fortassis in alia vita nimio stupore corripiemur, videntes evanesceis,, re permultas ex ideis nostris in speciem evidentioribus, unaque ,, a fundamentis corruere iis subnixa systemata, quae adeo speeiosa, , ac certa nobis videbantur . Intelligi plane nequit, quod humanies ingenii vis angustis conelusa limitibus firmum quidpiam eonstrue- ,, re valeat super principia , quae nullam obtinent inter se proporis,, tionem , di quod finitum est infinitum dimetiri possit , atque adis systema aliquod redigere. At hocce discursu, sorte reponetis, nos,, in Pyrronilinum deducis, primasque subruis notiones, di ideas

M virtutum ac persectionum. Minime sentium. Lubens convenio ia,, certissimis hisce principiis : Deus es bonus e Deas est justus e Deus is est sapisns . Absit a me omnino tantae insaniae periculum, ut ma ,, gnis his veritatibus quidpiam firmitatis detraham et quin potius,, eas constantes, & immobiles esse volo. verum modum hune cogiis randi, loquendique damno, atque redarguo : Deas quia bonus, quia ,, Dyleas, quia justus , Me , illudis baudquaquam Delie, Dei permittere να,, est, aut debet . Quanquam nobis ita videatur Iongum plane iter

,, conficiendum superest, antequam eo perveniamus, ut pedem ut ,, figamus, possimusque concludere nos minime decim, ac reipsa ves, rum esse, quod verum nobis apparet . Hic vel maxime illud meis minisse par est , quod dictum est a Propheta , immo ab ipsemetri Deo: non enim cogitationes mea cogitati es υGra : H e viae Destrae

,, viae meae, dicit Dominus . sesa fieri exaIrantur caeli a terra, sic exalta in ,, rae sunt υiae meae a viis victris, ct mitationes meae a cogisatioritas ve-

,, stris ,,. Hactenus ille. VIII. Le.

386쪽

VIII. Legitimum huiusce Theologi discursum confirmare Iubet do ctrina , qua celebris quidam Origenista sa) de alio argumento disserens utitur adversum illos Theologos , qui penetralia divinitatis euriosius

perscrutantur , omniumque rationem noscere volunt . Hos Authoeaste sugillat, ae deridet tanquam frustraneo labore desudantes in araduis pluribus quaestionibus resol pendis, ad quas imbecillo humano luia mine pertingere non licet. Penetrare, inquit, conati sunt, quod B penetrari nequit , & cujus notitia in tempus aliud hominibus re- ,, servata est : in illud videlicet tempus, in quo nihil erit amplius,M quod eos ad continenter Iaborandum, & operandum sollicitet, ae,, urgeat : in illud tempus, quod tempus cognitioris, ct lucis meritori vocari potest , atque Epoeba magni vici, quae ncis in pleno lumine,, collocabit. M Porro inter has arduas, perdissicilesque quaestiones, suibus inutili conatu vexantur humana ingenia , eam quoque recenis et Author , quae permissionem peccati spectat. Consentit ipse peceati permissionem nullum divinae sanctitati praejudicium inferre. Quamis quam enim, scribit, concipi nequeat ab bomine quo pacto , qui maIum alis 3erius permittis , quod impedire Atique valet , tacito saltem consensu illud

non approbet; absiu isibilominus At de Deo marum permittente conqueramur risequiescere immo debemus in clara , quae nobis offulget, idea , quod Deuesanctus sit, adeoque iniquitatem approbare non possit ζ ae interim ea fideli aer impleamus , quae nobis praecipiuηιur, praestolantes Epocbam magnae diei, At de hae Deritate planius iUruamur, quam modo se stra investigare niti.

IX. Tota ha e doctrina in eius Authorem , eaeterosque origenistas retorqueri iure potest relate ad repugnantiam, quam se deprehendi iase putant inter poenas aeternas. & Dei bonitatem, sapientiam, atque justitiam. Si enim, cum de permissione peccati agitur, credendum eme deeernit nullum ex ea inferri divinae sanctitati praejudicium , Iaismet si intelligi ne eat, quod in peccatum tacite non consentiat , qui illud peris mittis , dam alias impedire potest, cur non eademque sentit de praesentiquaestione poenarum aeternitatem spectante ς , , An sorte se merito,, ipsum redarguit D. M Roeches bin non eodem in pretio eme de- bent quaecumque divinae persectiones Θ Cur ardentiore studio sanrii. ,, talem, quam bonitatem supremi Numimis vindicare satagit λ Num

,, quaestio de poenarum aeternitate minus ad mendum nos urget, quam

,, qua ilici alia de permissione peccati, aut levius periculum nobis imis M pendet , dum bonas horas inutiliter insumimus in investiganda is priore, quam posteriore λ Quare utraque non aeque a nobis exiσit, D ut expectemus tempus cognitionum , ct Iuris, o Epocbam magni diei , is ut iis difficultatibus expediamur, quae se nobis ingerunt in hae viis

387쪽

M ia mortali tenebris undequaque circumsepta 8 Nonne summo iure metuere debet, ne illud sibi quoque Obveniat, quod aliis obvenis.

D se refert nimium curiosis Theologis , qui exiguum Iumen mortalitas a Deo concessum negligenter , dum tumes maJG buc arque ilIue anxie per

quirunt, fallaribus quibusdam fulgoribus , ct inaribus spectris decepti fuist ,

totaque υita aberrantes fateri IaMem compulsi sunt z expectaυimus lueem , oe eece tenebrae e claris atem , ct ecce obfcκrisas perquam caliginosa. X. Hisce animadversionibus aliam postremo loco adjicio, quae sola ad omnes Adversariorum offucias e X humana ratione petitas difflaniadas lassicere potest. Quamquam in rebus iis, in quibus vel silet prorissus divina revelatio, vel obscura est di ambigua, magna sit humanis ingeniis relicta libertas , ut ea , quae veritati propiora sbi videantur, suscipiant, ac teneant; in iis tamen, in quibus suprema veritas et ais re locuta est, non eadem patet ingeniis libertas : sed ea submisso a nimo recipere tenemur , licet peculiaribus id eis nostris non respondeant, & juxta Apostoli dictum in captivitatem redigere intellectum aliter opinantem in obsequium Dei . Idque sane recta ipsa ratio deis poscit omnino . Humana quippe mens errori obnoxia est , fallique potest , ac saepe fallitur in iis etiam, quae sibi clariora videntur. At falli nequit divina sapientia , nec quemquam sallere divina veracitas: atque adeo dum aliqua nobis eredenda Proponit, ambitiosi nimium, temerarii, atque insipientis ingenii fuerit ea respuere , quae demissis oeulis suseipienda sunt, Deoque loquenti praeserre imbecillimum meniatis nostrae lumen contra ac divina revelatio testatur, aliquid repraeis sentans. Neque prosecto mirum nobis esse debet plura esse in musteriis a Deo revelatis , quae perspici a nobis nullatenus possint. Ut enim scitissime docet S. Thomas lib. I. Contin Gent. cap. Σ. : quanto intelleiactus est superior, S magis elaυatus , taηio pt ro potest intelligere, quae inferior intellectus capere non potest . Sed intellectas divinus maxime exeedit humanum e ergo aliqua in seipso Deus cogno cere potest, quae humanus inis rellectus omnino capere non potes . Ex quo infert : Sicut igitur maximae amentiae esset idiota , qui ea , quae a Pbilosopbo proponuntur, falsa esse assereret propter boc , quod ea capere non potes ; ita oe multo amplius nimiae

stultitiae esset homo, si ea, quae divinitMs revelantur, falsa esse suspicatur

ex hoc , quod ratione iηυestigari non po=wnt. XI. At reponunt Adversarii neutiquam se ambigere de Dei reueis

Iantis veracitate , sed duntaxat de existentia divinae revelationis quo is ad poenarum aeternitatem , quae nativis hominum id eis ac notionibus adeo adversatur : non inficiari se humanam rationem divinae aut horitati fasces debere submittere, eaque certo credere, quae attestatur

in sacris libris tametsi lumini suo impervia : solum adduci non posse

ut credant divinam extare aut horitatem, quae dogma tam absurdum, quodque cum Dei naturae ac dotibus directa acie pugnat, testificetur .

XII. Si haee ipsi bona fide, di animo ingenuo proserunt, igitur

prius

388쪽

prius ostendant, oportet, dogma de aeternis impiorum paenis non esse in sacris litteris revelatum , aut obscuram admodum di ambiguam esse divinam revelationem: quo peracto, licebit ipsis in suae hvpothesis subsidium vocare argumenta a promptuariis humanae rationis educta. Quid e contra , Seriptura aut penitus praetermissa, aut leviter &in speciem tantum explorata , ad tribunal humanae mentis caussam appellant, uniceque, aut saltem inprimis in iis ar3umentis promovendis insistunt , quae mens eadem humana suppeditate Praepostera haec est disputandi ratio, atque indigna prorsus Christiano Theolo. go , qui in fidei veritatum examine a sacris litteris iter instituere deis hei, di ab Ecclesiae traditione, quae legitima sensus earumdem regula ae interpres est : illudque humili me prompteque suscipere , quod EX iis revelatum esse constiterit, quamquam vulgaribus id eis adversum appareat. Verum non hanc ipsi viam arripiunt, sed ab humana potius incipiunt ratione, ac sustema illud constituunt, quod placitis & ingenio ejusdem arrideat : tum vero ipsum sacris subinde textibus aptare student, divinasque sententias detorquent, eludunt, invertunt , subvertunt, ut iis qua dant enus accommodent, frustra reclamante verborum proprietate , & perspicuitate , ac tot saeculorum consensa , & tot Christianorum firma persuasione . Qui ita se gerunt, non humanam rationem divinae aut horitati, sed divinam authoritatem humanae rationi subjiciunt, atque postponunt.

CAPUT XX.

Primum expeηditur Origenistarum argumentum ex Dei Bonitate, o P υἰ- dentia arcessitum . Illud sibi jam proposuerat , dilueratque Angelicus Doctor S. Nomas . Illustratur solutio ab ipso Ira ita. Done foret naturale hominis desiderium erga beatitudinem, si eam consequi non posset , nou au em si actu non consequatur . Neque optimi Pr Moris mMnus id a Deo exigit, ut neminem ab eadem exeludat, ess in aeternum perire sinat. Futile argumentum Anonymi Scriptoris depellitur . Alia ejusdem baliu-cinatio notatur. Quod primo N principaliter in rebus creatis extra sὸ respicit Deus , est bonum totius uniiss ἰ in quod etiam piarium perpetua damnatio conspirat. I, H Uas capite superiore praemisimus, animadversiones lassiceis. N re plane debent homini Christiano omnibus , quae Sociis

niani di Origenistae adversus poenarum aeternitatem conis torquent, humanae rationis argumentis depellendis, contemnendisque . Nihilominus, ne vim eorumdem pertimescere videamur, praestat ea in aciem efferre , quantique roboris sint, peculiariter expendere. Primum itaque argumentum , quod veluti Gorgonis

389쪽

3 3 DE FITURO IMPIORUM STATU

mi, optimi, sapientissimique Provisoris creaturarum omnium, ma.

ximeque rationalium , cum qua Pugnare aperte dicunt aeternam reis

proborum miseriam. Illud ita proponit celebris inter nuperos Origeianistas Λnonymus Author , , impossibile est quod supremus rerum ori mnitIm artifex, ac moderator Deus eum finem non consequatiir,

,, quem sibi in earum conditione praestituit. Finis autem, quem sibi is praestituit, & ad quem rationales creaturas ordinavit, est ipsarumis beatitudo, sive persecta & sempiterna felicitas , ut evidenter apis, , paret ex naturali propensione, aut innato appetitu, quo in ipsam, , Omnes volentes, nolentesque feruntur . Igitur, si ad hane nullo is unquam tempore pervenirent, finem Deus sibi praestitutum nonis assequeretur , ac vehemens illud, quod in nobis est, beatitudinis is appetitus frustraneus di inanis esset, immo ad hoc tantum inditus,, fu i siet , ut homines amplius torquerer, ac miseriores efficeret :,, quod de divina bonitate cogitare nefas is ca). II. Hoc argumentum, quo inaniter triumphat, di ovat Anonymus, jam sibi proposuerat , ac solverat Ange Iicus Doctor S. Thomas ia . dist. o. quaest. 2. an. 3. his verbis : ,, sicut dicit Anselmus in lib. M 2. cur Deus Homo, non es justum ut Dens creaturam , quam fecit adri beatitudinem, omnino perire sinat. Ergo videtur, cum quaelibet erea. , , tura rationalis creata fuerit ad beatitudinem, non esse justum, ut , , omnino perire permittatur, , . Quid porro huic argumento responis det sanctus Praeceptore ,, Λd tertium , inquit, dicendum , quod An is selmus intelligit non esse justum quantum ad decentiam divinae ,, Bonitatis : & loquitur de creatura secundum genus suum . Nonis enim est conveniens divinae bonitati, ut totum unum genus creaia is turae deficiat a fine , propter quem est factum . Unde nec omnesis homines, nec omnes Angelos damnari convenit. Sed nihil prohi is bet, quin aliqui ex hominibus , vel ex Angelis in aeternum pereant, is quia divinae voluntatis intentio impletur in aliis, qui salvantur . , , Hoc est divinam bonitatem non decet, quod & facto ipso comprobatur, ut vel omnes Angelos , vel omnes homines excidere sinat ab aeterna beatitudine, ad quam creati sunt : unde nec in caeteris rebus invenimus omnes ab eo fine deflectere, propter quem sunt institutae. Verum sicut divinae Bonitati, & Providentiae non adversatur, quod aliqua sint in quolibet genere, vel specie, quae finem generis, vel speciei proprium non eo asequantur; iva nec adversabitur, quod altis

qui di ex ΛngeIis , di ex hominibus ab ea faelicitate deficiant, ad

quam

390쪽

LIB. TER T. ADVER. NUPEROS ORIGENISTAS ETC. 349 quam genus humanum di Angelicum conditum est : neque ex hoe finem, quem sibi proposuit, non obtinet Deus. Nam si sermo sit da fine ultimo , qui est Deus ipse, ejus gloria, suarumque persectiois

num manifestatio, hunc semper eonsequitur, quemadmodum & finem huic proximiorem, qui in bono totius universi consillit. Quoad finem vero peculiarem attinet aeternae faelicitatis hominum, & Angeis lorum, hune consequitur in iis omnibus , quos absoluta di essica ei voluntate ad salutem pervenire decrevit. At necesse non est, ut eumdem etiam consequatur in eaeteris aliis, quos in ipsum essicaeiter non Ortinavit, quamvis omnibus naturalem appetitum indiderit erga beatitudinem.

III. Verum clarior apparebit argumenti solutio , quod ex hae innata omnium erga beatitudinem propensione derivat nuperus Origenista , proposita alia ejusdem Sancti Thomae doctrina , quam tradit Id. 3. Cont. Gent. eap. s I. Docet ille in iis, quae ad aliquem finem ordinata sunt , distinguendam esse potentiam eonsequendi finem , di actualem finis consecutionem. Haec rebus omnibus in finem ordinatis

necessum non est ut conveniat e prior autem omnino convenire deis het, alioquin inutile foret ae frustraneum naturale erga finem desiis

derium. Unde infert , quod eum impossibile sit naturale desiderium esse inaηe , quod quidem esset , si ποn esset p sibile perinnire ad diυiuam subsantiam intelligendam, in quo creaturae intellectualis beatitudo posita

est, necesse est dicere , quod possibile est substantiam Dei videri per intelirium S a IDbstantiis intelletiualibus separatis , animabus uostris . Ad

quae S. Thomae verba hoc commentarium appingit eruditus Franciis scus Ferrariensis : is diligenter attendendum , quod non infert Sanis M Etus Thomas , quod naturale desiderium esset inane, si intelle. , , Eius non videret substantiam divinam, sed si non e stet possibile ,, ipsum pervenire ad divinam substantiam intelligendam : quia non ,, dicitur desiderium naturae esse inane, si in aliquo individuo nonis adimpleatur , sed si non si in individuis natura non orbatis misis tentia, & capaeitas ad impletionem talis desiderit . Si enim in in-M dividuis non esset talis potentia, nunquam naturae desiderium adisis impleretur : sed si in illis sit capacitas rei desideratae, naturae desiis ,, derium quandoque in aliquo impletur : di hoc lassicit ad hoe, ut is non sit inane di frustra is .

IV. Argumentum igitur ab Anonymo Scriptore tantopere iactatum id unum probat, quod inane esset desiderium rationalis naturae , Neontra ordinem Providentiae divinae , si potentia careret consequendi beatitudinem , neque vel homines , vel Angeli ad eamdem re ipsa pervenirent postquam etiam id omne praestitissent, quod praestare utique poterant, ac debuerant. At vero inde non sequitur, quod rationales omnes creaturae ad beatitudinem pertingere debeant, multoque

minus quod supremus Rector , ac Provisor Deus a proposito sibi fi

SEARCH

MENU NAVIGATION