De futuro impiorum statu libri tres ubi advers. deistas, nuperos origenistas, socinianos, aliquosque novatores Ecclesiæ Catholicæ doctrina de psnarum inferni veritate qualitate et æternitate asseritur et illustratur. Authore p.f. Jo. Vincentio Patuzz

발행: 1748년

분량: 459페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

DE FUTURO IMPIORUM STATU

ctus Thomas sa) , ad quod utiles sunt aeternae poenae quibus reprobi

puniuntur dicens : is impiorum poenae in perpetuum duraturae non eis, , runt omnino inutiles . Sunt enim utiles ad duo . Primo ad hoe is quod in eis divina justitia conservetur , quae est Deo accepta pro- , , pter se ipsam . Unde Gregor. q. Dialog. : omnipotens Deus , quia is pius est, miserorum cruciatu nou poscit r: quia autem justus est, ab ini- , , quorum ultione in perpetuum non sedatur. Secundo ad hoe sunt utiles,

is ut de his electi gaudeant , dum in his Dei justitiam contemplania, , tur, di dum se evasisse eas cognoscunt . Unde in Psal. 37. , laeta , , bitur jussus, eum viderit viηdi iam Sc. Et Isaiae 66. erunt, sei licet imais pii, usque ad sarietatem υi ηis, scilicet sanctis, ut Glossa dieit. Ee,, hoe est , quod Gregor. dicit ε. Dialog. : iniqui omnes aeterno supplicio, , depalati sua quidem iniquitare puniuntur, S tamen ad Hiqxiae ardeburi, s licet ut justi omnes N in Deo υideaut gaudia, quae perceperunt , re in

,, illis perspiciant supplicia , quae eυaserunt ἰ qua Ienus tanto magis in aeω,, ternum diυinae gratiae debitores se esse cognoscant, quanto in aeternum mais D Ia puniri conspiciunt , quae ejus adjutorio υicerunt. XIII. Adhue tamen se victos sat eri renuunt Adversarii, aliaque ex parte praelium instituunt, ut evincant pugnare cum divina pietate &clementia aeternas improborum poenas . Inquiunt ergo, hoe vi suapte poenam habere, praesertim si aliquandiu duret, ut nocentem ad cor rectionem tandem adducat, & ad paenitentiam scelerum , quibus eam promeritus est, veluti compellat . Quis enim est adeo sui oblitus de hostis, tam pervicax & obstinatus in scelere, qui atroci supplicio conistinenter atritus tandem non resipiscae , ac Iudicis pietatem Iaeri mis& gemitibus non exoret y Hoc itaque spectato rerum eursu , di hominis conditione, ac natura, eveniat, Oportet, in omnibus damna istis . Cum enim tot unde quaque acerrimis tormentis opprimantur,

tamque vehementi ardoris sensu crucientur ob divinae legis transgressiones, incredibile plane est, ut errores suos tandem non agnoscant, illosque execrentur, atque adeo sincerum de commissis delictis animi dolorem concipientes, assiduis fletibus & elamoribus divinam non interis pellent clementiam , ut sibi ignoscat , finemque irae suae demum imis ponat. Porro hac in damnatis posta dispositione, quis sibi persuadeae, Deum adeo misericordem & elementem nullo pietatis sensu erga miseros permotum iri, nec eorum auditurum gemitus & clamores, ut veniam scelerum concedat, eosque ab horrendo in serni carcere in meliorem statum reducate Haec ferme illi.

XIV. Verum inani spe se, aliosque lactane, misereque deeipiunt

qui rem ita futuram opinantur. Ea quippe confundunt omnino, quae

distinguere deberent juxta dispositionem a Divina Providentia sapienistissime constitutam , nempe satum Diae ,'flatum termini . Equidem

poena

a in suptem . quaest. are. ad 4.

402쪽

poena praesertim diuturna vim de se habet avocandi animum a delicto, ct delinquentem ad paenitentiam perducendi , si hujusce mutationis capax sit. At vero si eo in statu ponatur, ubi nulli voluntatis muta istioni sit locus, sed affectu suo immobiliter adhaereat rei, quam nefarie complexus est ob subjecti incapacitatem illiusmodi effectum poena nequaquam parit. Porro ex sexcentis Scripturarum locis constat , hoc a divina Providentia statutum fuisse , ut & praesens vita esset ya Ius viae, qua per bona opera ad terminum deveniremus felicitatis aeternae, & futura flatus termini , tu quo praecluso omni aditu ad meis rendum amplius, vel demerendum, aut praemium reciperemus, aut supplicium eorum, quae hie bene , vel male gessimus . Quae divinae Providentiae dispositio in Scripturis luculentissime declarata, a primis Ecclesiae nascentis exordiis ad nos usque perpetua successione ,

nulloque, si origenem excipias, discrepante pervenit ta), ipsoque

spectato rerum ordine , creaturis otionalibus admodum consentanea est. Condecens quippe erat, ut supremus rerum omnium Provisor creaturis libero arbitrio pollentibus tempus aliquod constitueret, in quo & hene utentes arbitrii libertate praemium, di male utentes supplicium promererentur ἰ aliud vero, in quo alterutrum pro meritorum conditione reciperent . Unde sicut nulla est vicissitudo , fatentibus Adversariis, a bonitate ad malitiam, a virtute ad vitium iis, qui si is bi in hoc statu viae per opera bona aeternam beatitudinem compara is

xunt ; ita nulla vicissitudo esse debuit in iis , qui sibi in hoc eodem

statu per scelera aeternam miseriam promeriti sunt : adeoque nunis quam damnati veram , & salutarem paenitentiam agent, nunquam

sncerum eo ne i pient de suis flagitiis dolorem, aut tristitiam: sed semis per in peccato, peccatique affectu obfirmati citra ullam mutationem persistent. XV. Quod si quis proximiorem huiusce obstinationis in malo caus. sam sciscitetur, duplici ex capite eam derivat S. Thomas in disput.

quaest. H. de υerit. art. I . , quemadmodum S ex duplici capite proinvenit liberatio p peccato. Duo namque ad justificationem concurrant, oporter, diυisa scilicet gratia principaliter operara , S bumanae voluntatis arbitrium gratiae eooperans . Caussa igitur confirmationis in malo,

partim quidem accipienda est ex Deo, partim ex libero arbitrio . Ex Dea quidem , non sicut faciente vel conserυante malitiam , sed sicut non largientegratiam : quod quidem ejus justitia deposcit . Justum est enim , ut qui bene veIle, dum possent, noIuerunt, ad banc miseriam deducantur , ut bene velIe omniso non po sint, sive gratiae subsidio perpetuo careant, unde

' aὶ Omnes eommuniter eonfitentur , quod post diem iudieii non erit aliqua a mellia tutia , vel demeritum Ece. Post diem antem judieii erit ultima eonsumatio bonorum , S malorum , ita quod nihil erit ulterius addendum de bono vel de malo . s. Thora.

in suptem . quaest. 93. art. o.

403쪽

36x DE FUTURO IMPIORUM STATU

posse velle aliquid ad piam , di utilem poenitentiam necessario penodet. Hoe immobile divinae voluntatis decretum subtrahendi damnatis auxilia gratiae, quibus a Peccato resurgant, innumera probant Saeroiarum librorum oracula, quae jam protulimus. Hinc reprobis apud Apo- solum ad Rom. solum ira er indignatio Omnipotentis de nunciatur. Hinc ipsorum status comparatur nocti tenebrosae, in qua nullus divinae elementiae sublucet radius . Hinc allines aliae plures locutiones, quae supernae pietatis salutares influxus ab illo calamitoso Ioeo peni. tus exeludunt. Quare ut sapienter Observat idem S. Doctor par. 2.

quaest. 85. art. 2. ad 3. , quamvis in damuaIis maneat naIuralis quaedam inclinatio ad υirtutem , non tu hen contin is, quod unquam reducatur in a.

ctum: quia nempe deest gratia secundum divinam justitiam. Et assert eonia

gruum eNumplum de caeco, in quo remanet aptitudo ad videndum iis ipsa radice naturae in quantum est animal naturaliter habeny visum . Sed non re

ducitur in actum, quia deest caussa, quae possit reducere eum in actum fom

mando organum .

XVI. Haec itaque prima ac principalis origo est, cur damnati de sceleribus suis saliua rem paenitentiam nunquam concipiant . ΑItera est humana ipsa voluntas obfirmata in pravo erga objectum peccati sui asse tu , quo verba sunt ejusdem Sancti Praeceptoris quaest. T. de malo damnari voluntas omnia , quae υπIς, υult in ordine ad pejersum finem, cui adhaeret : quia semper est aut in actuali , aut in υrtuali de Grio illius finis , utpote fatilo sibi connaturali. Quod amplius declarat loco

citato de verit. ad I . inquiens : peccatum libero arbitrio adveniens xon

adimit aliquid essentialium : quia sic species liberi arbitrii non remaneret. Sed per peccatum aliquid additur, scilicet unitio quaedam liberi arbitrii eum ne perυersio , quae ei quodammodo naturalis efficitur . Eι ex hoe nectistatem habet, sicut S alia , quae sunt libero arbitrio con naturalia . Id exemplo satis, ut mihi videtur, idoneo explicari potest , eorum videlicet, qui impotenti aliqua cupiditate vel odii, vel vindictae, vel libidinis a sua iatur, maximeque si ob vehementem ejusdem impetum in insaniam, aut amentiam incidant. Eos sepe videas adeo defixos in objecto in ordinatae assectionis, ut continenter de eo cogitent, ac loquantur, nec ab ejusdem desiderio, & complacentia dimoveri queant, tametsi aut sagellis atterantur, aut ex ejus prosecutione plurima sibi mala obvenire cognoscant. Non absimili modo si, qua: hic contingunt, exemisplo esse possunt illorum, quae in alio vitae statu futura sunt θ obstinationem Damnatorum in malo intelligere licet . Adeo insaelices perti. naciter adhaerescent rc bus iis, quas perverse dilexerunt, ut inordinatae cupiditatis vi obruta ratione, & amisso consilio , quamquam terribiles divinae ultionis ictus jugiter experiantur , nunquam tamen pra vum deponant assectum, malintque potius dirissime cruciari, quam de peccatis, quorum c. ussa. eruciantur', sinceram poenitentiam agere. Cori upta igitur erit Damnatorum mens , di incapax sanum aliquod

404쪽

eapiendi eonsilium : ipsique adeo semper in erronea judicia prodeuntes melius sibi esse iudieabunt vitam in tormentis traducere, quam ex animo odio illud habere , quod maximam ipsis miseriam infert rquo manente iudicio fieri minime potest, ut voluntas a pravo objecto avertatur, veramque de peccato suo poenitentiam agat. Sed adishue audire proderit S. Thomam de hac re ita loquentem opus. 3. cap. 173. , , Ex hoc, quod voluntas malorum obstinate firmetur in m a. ,, Io, semper appetent ut optimum, quod prius appetierunt. Non ,, ergo dolebunt se peceasse . Nullus enim dolet se prosecutum esse, , , quod aestimat esse optimum Dolent ergo mali , quia peccata commiserunt, non propter hoc, quia peccata eis displiceant : quia D etiam tunc malent peccata illa committere, si saeuitas daretur,

, , quam Deum habere: sed propter hoc, quod illud, quod elegerunt, ,, habere non possitnt, dc illud quod respuerunt, possent habere. Si eri igitur & voluntas eorum perpetuo manebit obstinata in malo, &,, tamen dolebunt de culpa commissa, & de gloria amissa , , . Hi ne etiam in suppl. quaest. 98. art. 2. admittit in eis sem damnatis aliquam

de peccato scenitentiam , non qua peccatum ipsum propter se abominentur, sed ratione poenae quam pro peccato subire coguntur, assecta ad peccatum semper retento. Sine aliqua aversione, inquit, voluntatis continget , quod damnati de peccatis paeniteant : quia boe πω refugient in

peccatis , quod prius appetiserunt , sed aliquid aliud, scilicet poenam. ANque ex his in auras abit Adversariorum argumentum, quia opus sit quidpiam aliud adjungere.

Tertiam , omnIumque praecla itum contra .eIerna supplicia argumentum prost nitur , quod υidelicet cum Iustitia diυina pugnare videantur. Quorumdam sementia reiicitur , qui putant haud oportere ut poenam inter ct culpam ἀ- qualitas inυeniatdir , adeoque Deum punire posse supra peceantis meritum.

Aliam prorsus ideam nobis ingenerant de supremo Judire Deo saerae litterae S recta patio. Asseruntur responsa , quae Origenistarum argumento adoborat S. Augusinus, aliique Patres, ac Neologi. I. Ertium, ae postremum argumentum , quo tum Soeln Iani,

tum Origenistae aeternas impiorum poenas maxime oppu-

gnant, sumitur ex ipsa divina Iustitia , eui tale supplicium

aperte adversari confidentissinae a Trinant. Aiunt scilicet : seeundum immutabilem iustitiae legem sua debet esse inter culpam , & poenam proportio, aut aequalitas, ut nempe nemo amplius puniatur, quam meritum eius exposcat. Nulla porro est , neque intelligi potest proportio, aut aequalitas inter culpam momentaneam, aut temporariam,

di poenam sempiternam. Igitur Deus summe iustus , qui reos supra ZE a merita Disitigod by Corale

405쪽

364 DE FUTURO IMPIORUM STATU

merita neque punit, neque punire Valet, pro culpis temporariis non inseri poenas aeternas, planeque Iustitiae Dei injurii sunt, qui hujusi modi poenas ab illo inserendas existimant, omnemque destruunt diυitiae aequitatis ideam , ut scribit Author Relig. Essent. oec. Hoc idem arguo mentum erat, quo potissimum permovebantur & Infideles,& veteres Orioenissae ad poenarum aeternitatem negandam . Quidam eorum in. quit S. Augustinus lib. 2I. de Civit. Dei cap. XI. in contra quos defendi, mus Ciυitatem Dei, injustum putant , vς pro peccssiis quamIibet magnis, parυo scilicet tempore perpetratis , pa a quisque damneIDr aeterna. Et apud S. Ioannem Chrysostomum Homil. 2 s. ad Roman ., cur, aiebant Origenistae , in Hernum punimur , cum bic br i tempore peccaυerimus P Quod di apud S. Gregorium Magnum tum in Moralibus , tum in lib. Diale. Iegere est.

II. Nonnulli Authores sa) dissicultatis pondere pressi negant priorem expositi a nobis argumenti propositionem, quod nempe nec emesit, ut culpam inter & poenam proportio aut aequalitas inveniatur, si is . ve quod nemo citra piaculum puniri queat supra commissi delicti res ritum , di exigentiam . Hinc puniri peccata docent aeterna poena ob Iegem duntaxat a Deo latam, qua illa ita punire decrevit ad praeceis storum suorum observantiam validius inducendam, & homines ab ipsorum transgressione deterrendos . III. Sententiam hanc a vero prorsus alienam censeo, &sacrae Scriis Iturae, ac divinae Iustitiae notioni adversam. Nam in primis sacrae Iit terae saepe tessantur Deum in finali Iudiciu unicuique redditurum promeritorum suorum conditione. Sic Matili. 36. com. 27. dicitur : His Ilus bominis υenturus. est in gloria Patris fui : o tunc reddet unicuique secundum opera sua. Paria leguntur in Epist. ad Rom. cap. 2. , di Apo-

m itur : qua tum glarificatat se , S in deliciis suis , tantum die illi ior

amentum cI luctum . His autem , aliisque smilibus textibus sua veritas minime constat , non admissa proportione inter culpam, & poenam α ternam. Tunc enim non redderet Deus unicuique juxta opera sua,

sed supra ipsorum meritum, & qualitatem , hec pro peccati mensura esset re plagarum modus , ut verbis Scripturae loquar, sed longe illam

supplietum excederet. IV. Ulterius sacra oracu Ia perpetuo praedicant iustum Deκm esse iaaemnibus υlis fuis , judicaturum orbem :errarum in aequitate, veraque oe justa esse judicia ejus, idque in executione ipsa supremae sententiae, qua re probos ad sempiternas poenas damnabit, ut patet ex Apocalypsi cap. a 9. m. 2. . Haec autem , aliaque similia salvari ne tuiquam possunt,

si reproborum merita poenam aeternam ex se non exigerent, cui ala nam O

406쪽

LIB. TERT. ΑοvER. NUPEROS ORIGENISTA ; Er C. summo Iudice ad dicentur . Nam, ut ex communi hominum sensit docet S. Thomas 2. 2. quaest. 56. , justitia nuicuique tribuit , quod ista debetur, ejusque medium, quod respicit, rei est, ηοη rationis, seu consistitiη quadam proportionis aequalitate rei exterioris ad personam exteriorem . Unde recte observat in A. diste ψ6. quaest. I. art. I., non ex boc tantum

ilici aliquid eose justi m , quia est a Deo volitum , fere quia est debitum alia

cui rei creatae secundum ordinem cremurae ad 'creaturam. Hac de caussa

saepe in saeris libris. Justitia Dei veritas nominatur : quia inquit ibidem S. Doctor in eum υeritatis ratio consistat iet adaequatione rerum ad inis re semim, inde est , quod nomm veritatis transfertor ad significandam a I- aequationem operum justitiae ad rationes iustitiae e es baec est υeritas , quom dicimus Justitiae veritatem . Et fecundum boc ipsa Iustitia est idem , quod veritas. Sed tamen fustitia dicitur seeundum aequalitatem exterius constituis ram : sed veritas dicitur secundum commensuratioπem exterioris aequalitatis ad rationes , quae sunt in mente. U. Roboratur haec doctrina ex discrimine, quod versatur inter bonitatem , & Iiberalitatem Dei , ejusque Iustitia in , di aequitatem :quod eleganter citato loco declarat .idem S. Thomas dicens : Deur Mnator omnium bonorum est , ct in eum omnis peceator peerat . Unde ipse potest plus conferre de bonis, quam sit alicui debitum , S minus inferre de malis, UA Niam poenam totaliter relaxare: nec in boc contra justitiam, sed praeter justriam faceret . Sed si alicui mious conferret de bonis , quam ei debetur, υri plus puniret, quam peccasset , boc contra ordinem justitiae esset , nee Deus boe posset loquendo de potentia ordinaria. Hi ne vulgatum

illud : D ur de suo bonus est, de nostra justus.

VI. Demum , ut plura alia argumenta non attingam, id aperte colligitur ex illis Scripturae testimoniis , quibus asseritur nullam imis piis futuram conquerendi caussam de divino Judicio, & sententia a summo Iudice in eos lata . Sic amicis interrogantibus de Dei judicio respondit S. Iob cap. 9. . vere scio , quos ita sit, ct quod non justificetur homo compositus Deo . Si Doruerit contendere eum eo , noet poterit ei respondere unum.tro mille : hoc est , ut explicat S. Thomas : non poterit respondere. Nam reatus bomo in judicio diυino baesitabit , obmutesces, respondere, aut contradicere, aut se tueri minime poterit. In PIDI. pariterso. & apud Apostoluin in Epist. ad Rom. Iegimus de Deo , ut justiFeeris in sermonibus tuis , I υincar cum judicaris . In formonibus tuis , quiabus pernam comminaris , oe vineas cum judicarir , ius cum aliis in judi-rio compararis : vivus tu nimirum, ac superabis illorum accusatio es, qui te fert se calumniantur qγ'si injustum , aut nimium crvdelem scelerrum vi: revi sa). Hine etiam Sapientiae s. dicitur : accipiet armaturam eteius illius e influet pro iborace justitiam , es accipiet pro galea judicium certum , sumet scutum inexpugnabile aequitatem . Quibus phrasibus describitur Deus

407쪽

366 DE FUTURO IMPIORUM STATU

Deus tanquam paratus ad retundenda impiorum calumniant tym i a. eul a , suamque justitiam ab injustis accusationibus vindicandam. Proia secto, si vera esset sententia , quam impugnamus, contendere utique jure posset peccator cum Deo ad sempiternum cruciatum ipsum damia nante, eique respondere, quod amplius exigat in punitione, quam ipse peccando promeritus sit , nec eam in infligenda poena proportionem, & aequalitatem servet, quam justitiae lex omnino deposcit, atque adeo nec Deus vinceret, cum judicaret, aut justitiam suam ab ipsorum posset accusatione defendere. VII. Cum igitur ratum, certumque eme debeat Deum non punirci damnatos supra meritorum rationem, nec poenam infligere, quam sibi debitam ipsi non fecerint , neque in hoc ideae nostrae fallantur; sequitur ut ad examen vocemus alteram adducti Syllogismi propositionem , nullam scilicet proportionem esse inter peccatum temporarium , S poenam aeternam. S. Λu 'ustinus, qui non semel hoc sibi argumentum obje- eit, dupIiei illud responsione refellit. Respondet in primis, cognoscere nos minime posse quaenam poena sit Proportionua peccato, sed ho ad Dei judicium pertinere , adeoque perperam homines hoc uti a

gumento ad impugnandam poenarum aeternitatem. uia cuique culpae

scribie lib. de Nat. boni coni. Manich. cap. 3I. in quatiis , es quanI poena debeatur, Emini judicii est , non bumani, sic scriptum est : o a pitudo divitiarum sapientiae , di scientiae Dei, quam insciutabilia sunt judicia ejus , & investigabiles viae ejus . Subditque : quia vero cuus peccatoribus poena debita redditur, κω est iniquitas apud Deum , sic dieitc Apostolus) : quid dicemus ' Nunquid iniquus Deus , qui interdiram p Uno autem loco S bonitatem S seυeritatem ab illo esse is iter admonuit dicens e vides ergo bonitatem di severitatem Dei, in eos quidem , qui ceciderunt, severitatem, in te autem bonitatem, si persemanteris in bonitate.

VIII. ΑItera ejusdem responsio ess, non debere poenam, ut iussa sit, aequari quantitati durationis culpae, ut in quolibet constat humano judicio, quod justum ab omnibus reputatur. Quam res non sonem susse declarat lib. o. de Cis. Dei cap. x I. his verbis: ,, Injustum puta ne sInfi- ,, deles) ut pro peccatis quamlibet magnis, parva scilicet tempore peris, , perratis, poena quisque damnetur aeterna : quasi ut Ilus id unquam ju-o stitia Iegis attendat, ut tanta mora temporis quisquσ puniatur is quanta mora temporis, unde puniretur, admisit. Octo genera paeis narum in legibus esse scribit Tullius, damnum , vincuIa, verbera , ta in ,, Lonem, ignominiam, exilium , mortem, servitutem . Quid horum est, quo is in breve tempus pro cujusque peccati celeritate coarctetur , ut tanta vindicetur morula, quanta deprehenditur perpetratum, nisi sorte, , Talis e Id enim agit ut hoc patiatur quisque, quod fecit. Unde iliso lud est Iegis : oculum pro oculo, d entem pro dente. Fieri enim potest, is ut tam brevi tempore quisque amittat oculum severitate vindictae ,r, quam

408쪽

M quam tulit ipse alteri improbitate peccati. Porro autem si alienae, , taminae osculum infixum rationis sit verbere vindicare, nonne qui , , illud puncto temporis secerit, incomparabili horarum spatio verbe D ratur , & suavitas voluptatis exiguae diuturno dolore punitur en Quid in υinculis, nunquid tandiu quisque judicandus est esse debe- re , quandiu secit undς Meruic alligari , cum justissime annosas, , poenas servus in compedibus Pendae, qui verbo, aut ictu eeleri meri transeunte vel lacessivit Dominum, vel plagavit Z Iam vero dam- D num , ignominia, exilium , fervitus, cum plerumque sic infliguntur, M ut nulla venia relaxentur, nonne pro huius vitae modo similia poeu, , nis videntur aeternis Z Ideo quippe aeterna esse non possunt, quia , , nec ipsa vita, quae hic plectitur, porrigitur in aeternum : & tamen M peccata , quae vindicantur Iongissimi temporis poenis, brevissimori tempore perpetrantur, nec quisquam existit, qui censeret tam eiis D to nocentium finienda esse tormenta, quam cito factum est vel ho. D micidium , vel adulterium, vel sacrilegium , vel quodlibet aliud , , scelus non temporis longitudine, sed iniquitatis,& impietatis ma. ,, gnitudine metiendum . Qui vero pro aliquo grandi crimine morte D mulctatur, nunquid mora, qua occiditur, quae perbrevis est, ejus, , supplicium leges aestimant, & non quod eum in sempiternum au. ,, serant de societate viventium ' Quod est autem de ista Civitatei, mortali supplicio primae mortis, hoe est de Civitate illa immorta.

, , li homines supplicio secundae mortis auferre. Sicut enim non emia D eiunt leges hujus Civitatis, ut in eam quisque revocetur Ocelsus se nec illius, ut in vitam revocetur aeternam secunda morte da missa natus is . Haec ii Ie.

IX. Par est responsio, quam ante S. Augustinum egregie persecutus est Theodorus Episcopus Abucarae Disptit. I . coni. origen' sa)inquiens : , , Omnem justitiam vel ex Dei lege, vel ex legibus, quas, , homines sanxerint , vel ex rebus naturalibus cognoscimus. Harum, , autem justitiae specierum nulla poenam tempora Iem irrogat, prout

fornicatur qsispiam , vel furatur , vel occidit unicaei horae spatio. , , At lex Dei, hominumque leges homicidam capitis damnantes,

extremoque supplicio facinorosum aliquem asscientes, non unius, , in eum horae spatio animadvertunt. Sed si morte quidem plectant, D aeterno eum supplicio ossiciunt : vel si verberent, diuturnum ei, , dolorem ex rebus inferunt . Quin tu quoque si adulterum quem D piam cum uxore, filiave dc prehenderes, non unius illuni horae, , spatio puniendum, sed trucidandum censeres : quod quidem aeter- , , num est hominibus supplicium . Sed ipsae quoque rerum naturae, , perinde se habent . Cum enim nobis, ne frigidam v. g. bibamus, , aquam, neve quoque noxio cibi genere utamur, interdictum sit, in

409쪽

368 DE FUTURO IMPIORUM STATU

,, vetitum tamen nitamur , diuturnas nimirum poenas damus . Ita , , que saepenumero fit ex squae frigidae potu , ignisve contactu, vel ,, aceti usu, continuum morbum incurramus. Atqui natura justissi is ma est dic. , , X. Atque eadem quoque proposito argumento responsio adhibetura S. Ioann. Chrvsostomo Homil. 25. red Rom. , dc communiter a Theologis cum eorum Principe S. Thoma, qui I. 2. q. 87. art. 3. hans dissicultatem versans is dicendum, ait, quod pinna peccato proporis D tionatur secundum acerbitatem tam in judicio divino , quam ia, , humano. Sed in nullo judicio requiritur, ut poena adaeque - ,, tur culpae secundum durationem . Non enim quia adulterium vel ,, homicidium in momento committitur , propter hoc momentanea, , poena punitur : sed quandoque quidem Perpetuo carcere, vel exi- lio, quandoque etiam morte : in qua non consideratur occisionis is mora, sed potius quod in perpetuum auferatur a societate vivenis,, tium: & sic repraesentat suo modo aeternitatem poenae inflictae divi

se nitus a MXI. Falluntur itaque Adversarii , dum a brevi temporis mora, qua peccatum committitur, arguunt contra justitiam aeternae poenae, qua a Deo punitur : idque exemplo humani judicii compertissimum est in allatis exemplis : neque enim quispiam suit, qui illud injustitiae culpandum putaret, quod supplicii durationem non aequet eum duratione delicti . Sed di ipsi Λdversarii fateri coguntur proportio nem aut aequalitatem inter poenam ct culpam sumendam non esse ex mora temporis , quo culpa commissa est , sed potius ex aliis principiis , nisi sibimet ipsis refragari velint . Si enim juxta eorum placiis tum damnatorum poena protrahenda est ad innumera ferme saecula, nemo non intelligit proportionem aequalitatis non esse inter breve spatium, quo peccatorum vita praesens concluditur, di sutura illa

immensa spatia, quibus in inferno punientur.

410쪽

CAPUT XXIII.

AEquitas aetmiae poenae cIarius manifestatur . Duplex peccati genus, ala rum quod veniale appellam : alterum quod mortale . Huic solam poenam nunquam desisuram Aser se respondere docet Catholiea fides . Juste peccatum bocce puniri perpetua poena damni , sive priuativa tu lantereυincitur. Juste etiam puniri poena aeterna sensus , sive positisa, duplici S. Thomae ratione defenditur. I. Uamquam solutio argumenti praecipui Adversariorum ab N N Augustino , aliisque Patribus, ac Theologis adhibita opti- ma sit , nihilominus intimiorem non assignat radicem , di caussam condignitatis peccati ad poenam sempiternam et nec, nisi aliud quidpiam addatur, omnino quiescit animus terribile illud supplicium sedula cogitatione perpendens. Quare neque Doctor Angelicus S. Thomas satis habuit eam attulisse solutionem , sed nonnullas praeterea admodum congruentes rationes adjecit, ex quibus ae quitas aeternae poenae manifestior apparet. Verum ut liquidius constet,

qua ratione peccatum poenam hane sibi debitam faciat, illud in anteis cessum praemittere consultum est, quod & Catholica fides, di lumen ipsum naturale docet , duplex nempe peccati genus esse distinguendum , alterum quod Theologi υeniati nominare consueverunt, alterum , quod Dibale. Istud positum est in perversione ordinis, sive reincessu , di aversione a Deo ultimo fine; di conversione ad creaturam tanquam ultimum finem : illud vero consistit in quadam inordinatio- Ne circa ea, quae sunt ad finem , ordine ad Deum ultimum finem coninservato . Duplici huic peccato duplex quoque Ionge dispar Poena resepondet juxta Ecclesiae doctrinam , mortali quidem aeterna, veniali vero temporaria , vel in hac, vel in futura vita luenda . Quam Ecclesiae fidem rationi admodum consentaneam pluribus in Iocis ostendicS. Thomas , sed praecipue lib. I. coni. Gentes cap. I I. inquiens :is dupliciter contingit peccare : uno modo sic quod totaliter intentio,, mentis avertatur ab ordine ad Deum , qui est ultimus finis bono- , , rum 2 ct hoc est peccatum mortale. filio modo sie, quod manen is te ordine humanae mentis ad ultimum finem , impedimemum alis, quod afferatur, quo retardatur, ne libere tendat in finem: & hoc , , dicitur peccatum veniale. Si ergo secundum differentiam Reccatois rum oportet esse dimerentiam poenarum, consequens est, quod il-

, , te, qui mortaliter peccat, sit puniendus sie, quod ex ei dat ab ho- , , minis fine a qui autem peccat venialiter, non ita, quod excidat, , , sed ita quod retardetur, aut dissicultatem patiatur in adipiscendo,, finem : sic enim justitiae servatur aequalitas, ut quomodo homos, peccando voluntarie a fine se divertit , ita poenaliter contra suam Λ a a ,, vo

SEARCH

MENU NAVIGATION