De futuro impiorum statu libri tres ubi advers. deistas, nuperos origenistas, socinianos, aliquosque novatores Ecclesiæ Catholicæ doctrina de psnarum inferni veritate qualitate et æternitate asseritur et illustratur. Authore p.f. Jo. Vincentio Patuzz

발행: 1748년

분량: 459페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

quidpiam poterit eidem argumento , quo alterius vitae status veritatem adstruimus , opinionum in eo explicando varietas, fabulaeque quam plures, quibus illam adsperserunt, vel Poetae , vel nationes. Quamquam enim in diversa commenta veluti membratim discerpta sit veritas, recolligi tamen, unique formae restitui facile potest , seclusis fabulis, ita ut in re ipsa omnes convenerint , solumque in ea proponenda dissenserint. Hinc Plato in libris de Republ. Poetarum fictiones contemplans , vult quidem contemni , & tamquam aniles fabulas haberi, quae de Coeyto, Styge, vel Tartaro confinxerunt, re tinendam nihilominus esse sententiam de scelestorum suppliciis commentis hisce purgatam, quam & ipse Plato profitetur ae celebrat, &ipsi profitentur ac celebrant Poetae, dum fabulosis narrationibus obis velatam , atque obductam proponunt. III. Animadverto praeterea Iubensque concedo ea, quae plures, maxime Philosophi, de animae natura tradiderunt, haud satis quandoque cohaerere cum iis, quae spectant futurum vitae statum , animaeque ipsius immortalitatem, sine qua ille ne concipi quidem valet. . Permulti sane veteres Philosophi, ac integrae etiam nationes falsa,& absurda non pauca de animae natura credidere. Alii etiam dixerunt vel puriorem quemdam aerem, vel ignem, vel quintum eorpus ab elementis diversum, vel aliud aliquid simile r quae placita eum animae ipsius immortalitate pugnare videntur cui plures saltem existi inmant, quorum sententiam ego non probo in quae ex ejus spirituali natura maxime pendet . Neque tamen ex hoc statim colligere fas est illos animae immortalitatem , aliumque vitae vel beatae , vel miseraestatum non agnovisse : quemadmodum perperam idem quispiam inferret ex doctrina aliquorum Patrum, puta, Tertulliani , quod animam subtili quadam materia constare opinatus sit . Illud itaque ut summum ex hoc colligi potest eos germanam non habuisse de intraneo immortalitatis principio notionem, oc in eo fuisse deceptos, si alias de eorum mente satis liqueat quoad suturam animae conditio

nem .

IV. Demum animadverto : si id solum aliquando constiterit aliis quos posui ne post mortem bonorum operum praemia, jure optimo concludi posse , posuisse etiam malorum poenas r vitium namque re virtus sibi contraria sunt : adeoque si hane praemium manet, illud

manere poenam necessaria consecutione omnibus manifesta deducitur. Quin immo potior ratio, magisque evidens militare videtur pro pinna, quam pro praemio admittendo . Ad exercenda enim virtutis opera , legesque a Deo praestitutas observandas, pluribus aliis titulis tenentur homines, quacumque etiam spe remunerationis seclusa. Tenentur utique Deo obtemperare, fideliterque deservire , ut rerum omnium Principio di Conditori, ut Conservatori, ut temporalium bonorum Iargitori, ut supremo Domino, ut Ultimo fini, aliisque qui Diuitiam by Corale

72쪽

3o DE FUTURO IMpIORUM STATU

satis esse deberent ad nostrum erga ipsum obsequium, & cultum exintorquendum , etiamsi nullum postea praemium expectandum a nobis seret. Non ita se res habet de operibus malis, legumque divinarum transgressionibus , pro quarum justa compensatione nihil aliud oecurris quam poena pro eisdem subeunda, per quam ea ponatur in rein bus aequalitas , quam pulcre declarat S. Thomas libro 3. Con. Gen. cap. I o. Hinc majore quadam nos indignatione commoveri solemus, dum in humana ipsa Republica nefarii homines nullam recipiunt sce, larum suorum vindictam , qu/m cum viros honestos ac probos sine honorum, ac dignitatum praemio conspicimus. Quin immo addo veὲ ex animae immortalitate a quibusdam tantum expressa satis verisimili ratione colligi, recte quoque dς futura poena ac praemio sensisse : neque enim intelligi potest quin superstes anima vel ad felicitatem permaneat , vel ad miseriam . - V. His itaque pro rei dignitate merito animadversis , eonstanter affirmo communem esse, semperque fuisse apud mortales fidem , ausPersuasionem post hanc vitam aliud extare vitae genus, sicut piis justisque selieissianum , ita miserrimum impiis, ae scelestis hominibus. Cum id assero , non eo in sensu propositionem accipi volo , ac si neminem admitterem, qui contra opinatus fuerit. Fateor suisse iam'per, & etiamnum esse Atheos, & incredulos. Novi Epicurum, ejusqque gregales Lucretium , Galenum, Plinium, Alexandrum, aliosque

animos posuisse mortales, atque adeo omnem futurae vitae spem, me

tumque sustulisse . Id unum itaque eontendo , eam persuasionem praevaluisse semper in omni populo ae gentς, & apud meliores cordatio resque Philosophos, ita ut si eum iis qui in adversam iere sententiam D serantur , nee eam habituri sint proportionem , quam mille ad uinnum : quod ad generalem eonsensun adstruendum sufficere , atque inde naturae vocem eruendam nullus jure dissilebitur . Propositionis itaque nostrae sic expositae veritatem quamplurium testimonio , &authoritate prius ostendo, tum deinde inita per omnes gentes, de quibus quidpiam litteris proditum est , exeursione , manifestiorem reddo. UI. Igitur communem fuisse hominum persuasionem impios post mortem suppliciis plecti, sieut & pios praemio donari, constare vi detur ex veterum pIurium, eorumque gravissimorum Scriptorum authoritate, qui eam tamquam indubitatam vel asserunt, vel supponunt. Id in primis disertissimis verbis testatur Seneca, qui Epist.

II. ait: eum de animorum immortalitate Ioquimur, non Icυ momentum sipua ποr babet consensus hamisum aut timentium inferor, aut cesentium .

Utor bac persuasioηe publiea : paremque facit hu)usmodi consensum cum eo, qui Dei existentiam spectat. Testatur id etiam Sextus Em Piricus libro 7. contra Mathemat. affirmans de inferis, sicut de Diis, nes bomines babere notiollem. Idem quoque habet Plato in Apolog. opinionem de vita iunctorum statu apud omnes comnunem proPO-nens:

73쪽

nens: & lib. de Repub. , ubi impiorum supplicia resere, tamquam non sibi credita, ae persuasa modo, sed a superioribus saeculis, S anis liquis nationibus manantia. Disertum item est de hae consensiona

testimonium , quod suppeditat liber de secretiori parte dirinae sapientiae fecundum AEnptios inscriptus, qui Aristoteli a quibusdam adjudicatus fuit, at certe antiquissimi est Authoris sa . Nam lib. I. cap. 4. sic

disserit: Veterum, recentiorumque oeologorum, ρbiIUUborxm , ac populorum famma frit e feHis animum corporis illecebris captum , inde odium statim laeurrere: atque iccirco peccata esste fugienda, ct illas corporis illere, bras Iollandas: Sie enim Deum nobis futurum propitium. Neque vero si mastores de aximi immortaIitate dubitassent, ad eam confirmandam , dictan. re natura, legem posuissent , cai nemo adυersatur, nisi qui υitiis detinetur.

VII. H is suffragatur Cieero lib. I. quaest. Tu . ubi sic loquitur: Auistboribus gaidem ad isam sententiam s de animae immortalitate ) quam υis obtinere, uti optimis possumus: quod in omnibus causis S debet , S ID.

Iet valere plurimum . Et primum quidem omni antiquitate, quae quo propivs aberat ab ortu, et divina progenie, hoc melius ea forarise, quae erant vera, cernebat. Itaque illud unum erat insitum priscis illis , quos Caseos appellat Ennius, esse in morte sensum , neque excessu vitae sie deleri bomi, nem , ut funditus intereare idq- tum mulIis aliis rebos, rum e Pontificio dure, o ceremoniis sepulcrorum intelligi Iicet , quas maximis ingeniis prae, Atti nee tanta cura coluissient, nec violatas tam inexpiabili Religione famxissent , nisi bae et in eorum mentibus mortem non interitum es omnia totis Ientem , atque aetentem , seae quamdam quasi migratioηem, commutationem que vitae , quae in claris viris, ne forminis dux in caelum solerer es, is caeteris bumi S retineretur , S permaneret tamen.

VIII. Testes etiam eommunis hujus notionis Ioeupleti is mos habe.mus Sanctos Ecclesiae Patres. S. Ioan . Crysostomus Homil. 6. de perficharit. postquam supplicia memoravit, quae justissimus Judex improbis luenda reservat, haec subdit: num contradicentibus persuademus quae de illa s Gehennast narraηtre non esse fabulam λ Ita enim vera sunt, ut non nos tantum, sed etiam Poetae , Philos bi , re fabularum Seriptores de futura pro merito sorte pbdos bati sint, ct improbos in inferno rem

clari dixerim. Nam etiamsi baec vere ut sunt, enarrare non potuerunt, utis

pote qui ex ratiocinio tantum, S ex nostra doctrina male aerepta ad G permoti fuerim ; attamen illi imaginem quamdam judicii adepti fuerant. Cootos enim memorant, mr blagribonias, solos , edi 'gis aquam , o Taristarum rantum a terra distantem, quantum ipsa o caelo , multor qmque

alios tiItionis modos. Et homil. 4. de Fat. & Provid. de Graecis, ac caeis teris idem sensisse Oeneratim amrmat, ita incredulum hominem alloquens : nibura post hane vitam erit, o homo δ ct tu bane sententiam ompta nasy Graeci , qui tot in rebus delirarunt, hujus tamen dogmaIis veritati

ηοη restiterunt. Diod si illos sequaris, aliquam certe iIIi υitam pos bane

74쪽

esse concesserunt , ct rationes reddendas , S judicia apud inferos, ct supplicia, oe bonores, calculos, atque judicia. Sι Iudaeos interroges, atque baeis reticos, si quemcis bominem , reυerebitur ille bujus dogmatis viritatem. Et si in aliis differant bomines, in boc tamen omnes conveniunt , S dicunt eorum , gnae bis gesa sunt , rationem ibi reddendam esse. IX. Idem testatur S. Clemens Alexandri n. lib. s. stromat. dicens:

SuppIicia post mortem , ct poenas, quae igne Iuuntur a barbara pHIssopbia , o universa Musa poetica , es Graeca etiam surripuit philosophia. Eadem

etiam tradunt S. Theophilus Antioc. lib. I. ad Autes. n. I A., Minuis eius Felix in octaυis n. 3s., Lactantius Firmianus lib. I. n. 3., S. Gregorius Nagian Zenus orat. in Julian. , & alii. X. Praeter haec summorum virorum testimonia essicax argumentum sumitur ad eamdem de futuro immortalis vitae statu communem hominum persuasionem comprobandam , ex plurium Deorum cultu, qui totum olim ferme orbem pervagabatur. Nam utcumque idololari triae origo explicetur, illud exploratum esse debet homines praeseriatim fuisse, quos a morte tamquam Deos gentes colebant. Id fuse

commonstrat S. Augustinus in libris de Civitate Dei, confirmatque aut horitate Gentilium Scriptorum . Lib. 6. cap. 7. tradit Euhemerum Messenium omnes talis Deos non fabulosa garrulitate, sed bisorica diligentia homines fusse, mortalesque conscrip e. Et lib. 3. cap. 26. idem

veluti extra dubium omne constitutum proponit inquiens: tanta bormines impii caecitate in montes quodammodo offendunt, ut non adtendant in omηibus litteris Paganorum aut non in nisi, aut vix in nisi Deos, qui

non bomines fuerint , mortuisque diυini bonores delati sint. OmmAIo, quod Varro dixit, omnes ab eis mortuos exissimari manes Deos , ct probat per ea sacra, quae omnibus fere mortuis exbibentur. Idemque probare pergit authoritate Hermetis, sive Mercurii Trismegisti. XI. His omnino assentitur Cicero lib. I. de Nat. Deor. dicens: quid , qui aut fortes, aut claros, aut potentes υiros tradunt post mortem, ad Deos pervenis, , eosque ipsos, quor nos colere, precati , veneratique δε- Ieamus. Ac deinde: quae ratio maxime tractata ab Eubemero est , quem noster oe interpretatus, ct secutus in praeter e aeteros Ennius. Ab Euhemero autem S mortes oe sepulturae demoUrantur Deorum. Libro item 2.: δε- Depit autem visa bominum , consuetudoque eommunis, ut beneficiis Excellentes viros in caelum fama , ac Loluntate testerent. Hinc Hercules , bino Cain post, ct Pollux, biso AEUculapius, binc Liber . . . . binc etiam Romulus, quem quidem eumdem esse Quirinum puIant. Quorum cum remanerent antis mi , atque aeternitate fruerentur , Dii rite sunt habiti, cum o optimi Gent, o aeterni. Hinc Tullius ipse lib. 2. de legib. commendat hanc legem: retanto ei illos , qxos in caelum merita vocarunt , Herculem, Liberum , AE-sculapiam , Cossorem, Pollucem, Quirinum. Hinc etiam Apotheosis Caesarum & Augustorum, de qua frequens in Romana historia mentio. XII. Equidem non inficias eo, alios praeter homines fuisse apud

gentes

75쪽

gentes Deos, ac praesertim Solem, Iunam, astra. Sed illud tamen ra. tum firmumque est morem hunc consecrandi homines in Deos apud omnes ferme nationes invaluisse, nempe veteres Etruscos, Romanos,

Pelasgos, AEgyptios, Assyrios , Phryges, Cilices die. de quibus legi potest Io: Gerardus Uossius lib. I. de Orig. Idololatriae, ubi rem hanc

erudite admodum pertractat. XIII. Ex his itaque hoc conficitur argumentum: Non poterant tot tamque variae nationes homines in Deos consecrare, atque una tam inquam Deos eoiere & precari, nisi persuasum ipsis fuimet eorum an iis mas a morte supere me, easdemque in statu plane beato ac felicissimo reperiri, unde etiam cultores suos juvare possent, ac ornare beneficiis . Talem porro vitae statum non alia ratione assecutos eme putabant , quam ob singularia merita, quae sibi in hac mortali vita praeis claris virtutum operibus comparaverant . Igitur ex opposito inferre Iieet alium quoque miseri me vitae statum credidisse, qui iis pro meis Tito deberetur, qui pravis actionibus se in hoc mundo dedidissent, Reipublicae pacem sceIeribus, ac flagitiis perturbassent, humanoque generi damna, ac ruinas intulissent. Alterum quippe sine altero, ut jam praenotavimus, non videtur posse consistere. Verum a generaliis Lus hisce argumentis ad peculiaria descendamus , omniumque praeci. Imarum nationum, sive quae olim extitere , sive quae hodieque extant, sensum hac de re perscrutemur. Λb ea exordium sumo natione, quae omnium jure meritoque habetur antiquissima , Iudaeorum videlicet, eujus libris cum De istis disputans non aliam fidem tribui postulo , quam quae probatis caeterarum gentium monumentis tribuitur.

Judaeorum ab Excidio Hiero obmitano ad baec tempora firma de aIterius υλLe statu persuasio, nemine refragante. suid censeant aliqui de vetustioribus Judaeis. Concordes in eadem veritate res semper Diise pluribus manifestum fit. Frustra opponitur Mosaicae legis de praemiis , poenisque si quuturis silentium . Legis illius indolas , S ingenium declaratur . Egregia de bae re S. Augustini distinctio . Ecclesias ae locus late exρ tus . suam futile sis argumentum , quod a Sadducaeis adversarii promunς. I. V Udaeorum itaque de futura impiorum sorte sententiam primos loco vestigaturus, triplicem eorum statum distinguo: alterumst a prima corum Origine ad usque Christi servatoris nostri &Q exeidii Hierosolymitant aevum : alterum a Christo , & eversa

Hierosolymorum urbe ad haec usque tempora : ac demum statum, quem nunc obtinent in universo mundo. Iudaeos aevi nostri anima Fum post mortem vel praemia vel supplicia profiteri, nul Ius dubitate

nosque infra de horum placitis aliqua differemus. In eadem quoque E fuisse Diuitiaco by Corale

76쪽

suisse sententia eos, qui praecesserunt ad Hierosolymae usque eversio. nem, & Christianae Religionis initia, res adeo comperta est, ut plane & otio meo, S Lectorum patientia abuterer, si id latius ostendere vellem. Constat id apertissime de Iudaeis, qui Christi, & Apostolorum aetate vixerunt, tum ex Evangeliis, & canonicis Epistolis,

tum ex Iosepho historico in libris Antiq. . Dilate. , & de bello Judaico . tibi enarrat quid de poenis post obitum , vel praemiis sentirent sectae

inter Hebraeos ceIebratissimae Essenorum, & Pharisaeorum, piis nempe animabus amoena loca assignasse, vitamque faelicissimam , malis vero procellosa , ae tristia, gemitibus aeternisque cruciatibus damnata: cujus Aut horis verba opportunius alibi proseram . Constat id etiam. de caeteris, qui successere, Iudaeis tum ex libris Talmudicis , qui plurimis in locis di terram viυentium, di Gebennam praedicant, tamquam sedes piis, impiisque paratas, & impiorum supplicia varia describunt: tum ex aliis libris Rabbinorum sequioris aetatis , qui ipsa inferni lo- ea distinouunt , pluraque tormentorum genera proponunt ad scelestos plectendos . Qua de re consentiunt omnes , nec ullum inveni, qui eam in dubium vocare ausus fuerit II. Ex horum Iudaeorum post Iegem abolitam, post templum everissum , eorumque in varias gentes dispersionem in alterius vitae statu profitendo firma consensione , legitimam conjecturam informa iare statim licet, non tum primum ipsorum animis hanc insedisse sententiam , sed eam a suis majoribus continenti serie accepisse , semperque ab illis suisse prohatam. Quis enim sibi persuadeat melius de animae sorte, divinaque Providentia sensisse Iudaeos ex eo tempore, quo suis pulsa sedibus misera gens, extorris ac profuga aliarum nationum imperio ubique paret, sine templo, sine sacerdotio, sine ulla Reipu.blieae facie; quam dum eorumdem florebat imperium, ae Sacerdotibus, Dei Prophetis, virisque sanctissimis, in iis, quae Religionem

spectant, instruebantur δIII. Nihilominus id sibi, aliisque persuadere non verentur aliqui,s fides Balaagio sa) di Calmetto b . Putant hi nimirum Iudaeis

olim solas innotuisse poenas vel praemia temporalia pro justorum, pravorumque operum merito quorum praecipuum sui damentum illud idem est, quo veteres quidam Haeretici ad legem Mosaieam reprobandam adducti sunt , quod nempe non alia praeter ista lex illa polliceatur aut comminetur, ut in Mosis Pentateucho, maximeque in libro De uteronomii videre est . IV. Alii vero opifiantur sola Machabaeorum aetate ex commercio

eum Graecis didicisse Iudaeos diligenter inquirere in ea, qua ab Homero, di Hesiodo.scripta fuerant de inseris , Tartaro, campis Elysis die. ac tune primo Iudaeorum Doctores in sectas varias distractos

esse. Tom. 4. lib. 6. eap. at. Hist. Iud. n in Dicti Mi.

77쪽

esse . Plures enim Graecorum dogmata approbarunt , adeoque di vitam aliam, in qua tum probi, tum improbi pro meritis reciperent , posuere : caeteris vetera gentis praejudicia retinere visum est . Atque

inde subortas credunt eas sectas , quae postremis Reipublicae Iudaeorum saeculis Iudaeos ipsos inter se diviserunt : Pharisaeis, di Esseniis

Graecorum doctrinae maxime consentientibus: Sadducaeis autem in v eis iusta Hebraeorum traditione perseverantibus. U. At quam longe a vero abludat utraque sententia , innumera sunt, quae evidenter ostendunt. Plurima dabimus in secunda ac teristia hujus operis dissertatione, ubi de qualitate, ac duratione poena inrit m disseretur. Pauca interim , sed prorsus decretoria , argumenta sulse iant. Primum sumitur ex tribus hisce principiis, quae rata semis per apud Hebraeos. fuisse, dubitare nefas . Primo scilicet quod mortui ad vitam rehocari possent, ac Omnes demum revocandi serent,

ut patet ex mortuis ab Elia, & Eliseo suscitatis, scut lib. I. , & 4. Regum legitur, di ex eo, quod non infrequenter sacri Prophetae, ac praesertim Ezechiel, & Oi eas de reditu agat e captivitate Bibylonica, & Hebraeorum liberatione sub nomine dc emblemate universalis resurrectionis, quam omnibus perspectam supponebant. Secundo, quod iidem mortui per visum mortalibus interdum apparerent : de quo sacrae litterae nonnulla exempla subministrant . Tertio , quod de suturis eventibus consulerentur , de quo plura occurrunt in iisdem sacris codicibus, qui procul dubio Iongo ante Homerum , caeterosque Graecos Poetas, intervallo conscripti sunt, egregia documenta. Nam ct in Levitico cap. 29. , & ΣΟ. damnantur, qui mortuos consulentes interrogant, & lib. I. Regum, ut alia praetermittam, celebris reser

aur historia Saulis Pythonissam consulentis , sciscitantisque ut collo. quio cum Samuele jam demortuo, frui sibi liceret: quod neutiquam fecisset, nisi defuncti Prophetae animam tum suisse superstitem existimasset. Quorsum autem manerent animae post discessum a corpore, nisi vita sive felici, sive misera pro ratione eorum, quae in corpore gesserint, fungerentur RVI. Praeterea dum Patriare ha Iacob iam letho proximus, semetip- sum spe salutis , ae Redemptionis solabatur inquiens : salutare Iuum expectabo, Domine , non temporariam quidem, sed aeternam salutem

animo prospiciebat . Balaamus quoque cur tam ardenter optasset sernori morte justornm , fierique πουissima sua borum similia , si nihil post obitum sibi sperabant, metuebantque Iudaei δ Quid signifieabat Regius

Propheta, cum diceret: credo Didere bona Domini in terra viυeηIium au t, placebo Domino in regione υiυorum , nisi praemia illa in Patria caelesti justis a Dei munificentia parata λ Ut e contra quid ipse aliique homine terrae oblIυionis, terrae miseriae, Regionis umbrae mortis , Putei a se si , Perditionis simili uinque intelligebant , nisi loeum illum calar-O

78쪽

tia damnantur P Abigail etiam dum sic Davidem aifata est saJ: misanima Domini mei custodita quasi in fasciculo υiventium apud Domiisum Deum tuum. P&rro inimietarum tuorum anima rotabitur, gain is impetu , ct fasciculo fundae; nonne tropica hac locutione designavit, quod in populi opinione jam erat, diversam nempe in altera vita justorum , injustorumque sortem y Quid enim fascicuIus --ωium , nisi futura piorum felicitas, quid aηimae rotario, nisi impiorum in inferno erucia istus RVII. At sine tropis, ac metaphoris loquuti sunt alii phires . Tobias cap. 2. v. I 8. sic reponebat parentibus, & cognatis, qui eum iris videbant , quod nullum ex bonis operibus, quae faciebat, fructumperet peret : Filii Sanctorum sumus , oe vitam illam evectamus, quam Deus daturus est bis , qui fidem suam nunquam mutant ab eo. Iudith cap. 16. χα ita de seeIestis pronunciabat .' Dominus omnipotens vindieabit iuris : in die judicii visitabit illas : dabit enim ignem, re υermes in carnes eorum , ut urantar, S se riant usque in sempiternum. Daniel etiam eam x1. a. de suturo judicio loquens scribit : multi de his qui dormium in terrae puluere, Gigilabunt , alii in vitam aeternam , alii in opprobriωα , invideaat semper . cxi -tem docti Deriην , fulgebunt quo splendor firmamenii , oe qui ad justitiam eradiunx multos , quin festa in perpetuas aeter nitates . Quid clarius e VIII. Permulta alia occurrunt eiusdem rei disertissima testimonia. in Iudaeorum historia, in libris Iobi, Psalmorum , Proverbiorum, melesiastis, Sapientiae, Melesiastici, di in Prophetiis Isaiae , Ezechielis aliorumque sacrorum Vatum , quorum non pauca in locis a m avdatis expendam. Hi omnes ei tra ullam dubitationem Μaehabalea tempora praecesserunt, immo plures praecessere ipsum Homerum, Heis

fiodum bi caeterosque Poetas Graecos: alii vero vel syncroni, vel eoa vi supparesve fuerunt hisce Authoribus , adeo ut eorum nemo qui dispiam ex horum scriptis delibare potuerit, vel saltem deIibaverit, &in suetum suum transtulerit, merumque commentum, atque illud quidem putidissimum sit hanc primo Iudaeos imbibisse de suturae viistae poenis opinationem, quando soluta iam captivitate, die verso Peris aram imperio cum Graecis rerum potientibus eoir versari caeperunt. IX. Qui adverstis splendidam hanc veritatem ariolantur, deplorata sententiae suae patrocinium quaerunt in ipsis saeris libris, eaque praecipue opponunt , ut jam advertimu&, quae olim a quibusdam haereticis, alio licet fine, objecta , jam a Sanctis Patribus, Eccles aeque Doctoribus penitus contrita fuere . Ajunt itaque primo loco , haud melius di gnosti

oranti Regum Iuda, di Aecabi s aut Iea Regum Israel.

79쪽

gnosci posse , qua olim tenerentur opinione Iudaei quoad praesentem quaestionem, quam ex lege ipsis a Mose data, & quidem dirina institutione, ac mandato, ut praesumitur . Porro si legem inspicimus, non alia pro justorum pravorumque operum retributione, nisi te misporalia praemia pollicetur, aut supplicia minatur. Deterret si quidem lex illa a praeceptorum transgressione Israeliticum populum comminationibus praematurae , vel ignominiosae mortis, intentat excidium capitale, familiae destructionem , soli sterilitatem , in alienas terras transmigrationem , caedem in bello, atque hostium persecutionem , caelum aeneum, ac terram ferream , hisque similia. Allicit e contra ad legis observantiam spe vitae diuturnioris , messis uberimae, victoriae de inimicis, divitiarum, aliorumque sensilium bonorum copia . Nuspiam vero aut mors aeterna , aut cruciatus post vitam hanc perinferendi de nunciantur : Nuspiam de Paradisi, aut alterius vitae gaudiis sermo. Qui igitur, colligunt illi, fieri potest, ut rudis populus

ita a Legislatore suo institutus , sola spe temporalium bonorum enuintritus, minisque praesentium malorum duntaxat absterritus , de bonis aliis, malisque majoribus, atque futuris cogitaret δX. Hanc Objectionem , quam magno illi verborum apparatu exagingerant, & cui maxime fidunt, vel uniea hac animadversione funditus diruere, & labefactare possem, quod nempe tum nuperi Iudaei, tum qui extitere per viginti ferme retro saecula , non aliam habent, habueruntque legem praeter Mosaicam , in qua de paenis tantum praemiisque temporariis, expressa saltem , mentio fit : neque tamen amisbigere possumus quin iidem di cogitarint, & cogitent de futurae vitae remuneratione, di exitio, horumque extantiam persuasissimam semis per habuerint . Quidni igitur idem quoque credidisse putemus antiquiores Iudaeos, nihil omnino obstantibus promissionibus , ae minis honorum malorumque temporalium, de quibus Iex loquebatur: Id sane eos indubitanter credidisse assirmant recentiores Iudaei, ae Rabbini, & tamquam exploratum habent Thalmud istae, aliique ex veteribus : quorum de hac re testimonium repudiari jure nequit. XI. At enim vero qui ita in hoc argumento Mosaicae legis verbis insistunt, vel non attingunt, vel se attigisse dissimulant scopum , quem sibi praecipue in ea serenda praefixit divinus Legislator. Ea neminpe erat illius legis indoles, ae ingenium , ut sub figuris rerum sensilium, ac temporalium, praesignaret mysteria gratiae in novo scedere revelanda, resque spirituales, caelestes ac sempiternas: ut tum ex iis, quae passim tradit S. Paulus, tum ex aliis plurimis manifestum est. Quare etiam doctrina de statu futurae vitae vel felici, vel misero sub figuris ac typis terrae promissae, selicitatis terrenae, aut excidii, mortis, perditionis, aliisque communioribus vocabulis, ac Ioquendi formulis, implicite occulteque enunciabatur: quorum intimum sensum Prophstae, Sacerdotes, caeterique viri sancti caelitus edocti intro-Disi tiroo by Cc oste

80쪽

spiciebant, rudique populo aperiebant. Atque hinc prognatum putat V. CI. Grotius sa) discrimen illud inter Iudaeos antiquitus celebratum , legis scriptae,=lagis oratis, quam traditionem appellant & ab ipso Mose prosectam credunt: non quod res aliae in traditione sue. rint , aliae in lege seripta : sed quod ea , quae in lege scripta occultius continebantur, enucleatius, & apertius per legem Oralem pro

ponerentur.

XII. Sed ut veritas magis effulgeat, abigaturque occasio omnis eaqlumniandi vetus testamentum , quod pro militiones, minasque temporarias duntaxat efferret, aliis tantum praefiguratis , & adumbratis , sub oculos ponenda est egregia distinctio veteris testamenti, sive legis scriptae quam tradit S. Augustinus lib. de gestis Patast. cap. s. Hoc Enim nomine, ut docet ille, vel intelligitur pactum illud, quod in Monte Sinai factum est, vel omnia , quae tum in Mose , tum Hagiographis, & Prophetis continentur. Si lex primo in sensu accipiatur, prout proprie designat pactum in Sina factum, quo modo accipitur ab Apostolo in suis eum Iudaeis disputationibus, non habuit nisi ter. rena promissa, terrenasque comminationes, ut ex Levitico, & Deu teronomio satis constate quae bona ampliora vel deteriora mala ex ipsa Dei intentione adumbrabant , ac figurabant. Si autem sumatur in sensu posteriore , dicendum omnino est, non typicam tantum , dcumbratilem continere futurorum bonorum , malorumque notitiam , sed satis expIicatam & apertam, adeo ut a quocumque etiam rudi Ois re intelligi facillime posset, ut liquet legenti libros Iobi , Psa Imorum , Salomonis, Prophetarum aliosque. Responsio certe ut ab aliis pluribus afferendis supersedeam 3 cap. tertio hujus Differt. relata , quam adhibuere tum David, tum Hieremias, S Habacuc institutae quaestioni, quare via impiorum prosperatur 3 non obscure dec Iarat, aliam esse vitam, in qua homines digna factis recipiant. Daniel quoque adeo aperte de omnium tum proborum tum improborum reis surrectione, & judiet o di meruit, ut clariora vix desideres: nec plane populus ea, aliaque similia legens, vel audiens, quidpiam diversum poterat intelligere. Hinc vidimus quid Tobias di Iudith ex communi gentis Iudaicae sensu dicebant. Hinc pueri, quos Antiochus crudeliter necari jussit, & sibi inter immania tormenta gloriosam in caelo mercedem , & iniquo Regi damnationem in inferno paratam in dubie a me verabant. Hinc Latro ipse , vir, si quis alius, omnino rudis , a Christo , quem morientem cernebat, petiit ut Regnum i gressus , sui memor esse vellet, vocemque, quam a Salvatore inauis divit , hodie mecum eris in Paradiso , probe ab eo fuisse intellectam nemo negare ausit.

XII 1. His tamen non acquiescunt, quos in hae disputatione adversarios

SEARCH

MENU NAVIGATION