Historiae naturalis libri xxxvii

발행: 1783년

분량: 454페이지

출처: archive.org

분류: 약학

141쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XXXII. I 33

ri, sed nigritis: item in Persico Vocatur Iace: lati- datissimum in Gallico sinu circa Stoechadas insulas , dc in Siculo circa AEolias ac Drepanum. Nascitur: & apud Graviscas, & ante Neapolim Campaniae: maximeque rubens , sed molle, & ideo vialissimum Erythris. Forma est ei fruticis , colos Viridis. Baccae ejus candidae sub aqua ac molleS: eXem-tae confestim durantiu & rubescunt, quasi corna sativa specie atque magnitudine. Ajunt tactu protinus lapidescere , si vivat. Itaque occupari, eVellique retibus, aut acri ferramento praecidi. Qua de causa curalium vocitatum interpretantur. Probatissimum quam maxime rubens, & quam ramosissimum, nec scabiosum, aut lapideum , aut rursus inane, & concavum. Auctoritas haccarum ejus non minus Indorum viris quoque pretiosa est, quam feminis nosti is uniones Indici. Aruspices eorum V

tesque inprimis religiosum id gestamen amoliendis periculis arbitrantur. Itaque & decore & religione gaudent. Prius quam hoc notesceret, Galli gladios

scuta, galeas adornabant e . Nunc tanta penuria est vendibili merce, ut perquam raro cernatur in suo orbe. Surculi infantiae adalligati, tutelam habere creduntur. Contraque torminum, ac Vesicae,& calculorum mala in pulverem igne redacti, potique cum aqua auxiliantur. Simili modo ex vino poti, aut si febris sit, ex aqua, somnum asserunt. Ignibus diu repugnant. Sed eodem medicamine saepius poto tradunt lienem quoque absumi Sanguinem rejicientibus exscreantibusve medentur. Cinis eorum miscetur oculorum medicamentis. Spissat

142쪽

136 C. PLINII SECUNDI

enim ac refrigerat, Hulcerum cava explet. Cicatri

XII. Quod ad repugnantiam rerum attinet, quam Graeci antipathiam vocant, nihil est usquam venenatius , quam in mari pastinaca, iitpote cum radio ejus arbores necari dixerimus. Hanc tamen pe

sequitur galeos. Idem & alios quidem pisces, sed

pastinacas praecipue, sicut in terra serpentes mustela. Tanta est aviditas ipsius veneni. Percussis vel ro ab ea medetur & hic quidem, sed & mullus, ac laser. XIII. Spectabilis naturae potentia in his quoque, quibus & in terris & in aqua victus est, sicut &fibris, quos castores vocant, & castorea testes eorum. Amputari hos ab ipsis, cum capiantur, negat Sextius diligentissimus medicinae. Quin immo parvos esse substricto ue, & adhaerentes spinae, nec adimi sine vita animalis posse. Adulterari autem renibus ejusdem, qui sint grandes, cum veri testes parvi admodum reperiantur. Praeterea ne Vesicas quidem esse, cum sint geminae, quod nulli animalium. In his folliculis inveniri liquorem, & asservari sale. Itaque inter probationes, falsi, esse solliculos geminos ex uno neXu dependentes , quod ipsum corrumpi fraude conjicientium gummi cum sanguine, aut Hammoniacum : quoniam Hammoniaci coloris esse debeant, tunicis circumdati, liquore veluti meliis ceros, odore graVeS, gustit amaro, & acri,sriabiles. Essicacissimi e Ponto, Galatiaque, mox Africa. Sternumenta olfactu movent. Somnum conciliant , cum rosaceo & peucedano peruncto capi-

143쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XXXII. 137 te: & per se poti in aqua: ob id phreneticis uti

les. Item lethargicos odoris sussitu excitant: vul- Varumque exanimationes Vel subditi. Et menses ac secundas cient, duabus drachmis eX aqua cum pulegio poli. Medentur & vertigini, opisthotonis, tremulis, spasticis, nervorum vitiis, ischiadicis, stomachicis, paralyticis, perunctis omnibus : vel triti

ad crassitudinem mellis cum semine Viticis, ex aceto aut rosaceo. Sic & contra comitiales sumti: poli vero contra inflationes, tormina, venena. Dioferentia tantum contra genera esst mixturae. Quippe adversus scorpiones ex vino bibuntur: adversus phalangia & araneos, ex mulso, ita ut Vomitione reddanturr aut ut retineantur, cum ruta: Zdversus chalcidas, cum myrtite: adversus cerasten& presi eras, cum panace, aut rura, ex Vino: Bd-Versus ceteraS serpentes , cum vino. Dari binas drachmas satis esto: eorum quae adjiciantur, singulas. Auxiliantur privatim contra viscum ex aceto: adversus aconitum ex lacte, aut aqua: adversum elleborum album ex aqua mulsa nitroque. Medentur & dentibus, infusi cum oleo triti in aurem, a cujus parte doleant: aurium doloribus melius, si cum meconio. Claritatem visus faciunt cum melle Attico inuncti. Cohibent singultus ex aceto. Urina quoque fibri resistit venenis, & ob id in antidota additur. Asservatur alitem optime in sua vesica , ut aliqui exstimant. XIV. Geminus similiter victus in aquis terraque testudinum, effectusque par: honore habendo , Vel propter excellens in usu pretium, naturaeque prD

144쪽

138 C. PLINII SECUNDI

prietatem. Sunt ergo testudimim genera, terrestres, marinae , tutariae, & quae in dulci aqua vivunt. Has quidaro e Graecis emydas appellant. Terrestrium carnes suffitionibus propriae, Magicisque artibus refutandis, & contra venena salutares Produnttu. Plurimae in Africa . Hae abi amputato capite pedibus hie, pro antidoto dari dicuntur : &ex jure in cibo sumtae , strumas discutere, lienes

tollere : item comitiales morbos. Sangius earum claritatem visus facit, suffusionesque oculorum tollit. Et contra serpentium omnium & araneorum ac similium venena auxiliatur , servato tangitinein farina pilusis factis, & cum opus sit in vino datis. Felle testudinum cum Attico melle glaucomata inungi prodest: & scorpionum plagae instillari. Tegumenti cinis vino & oleo subactus pedum

rimas hiilceraque sanat. Squamae e summa parte derasae, & in potu datae, Venerem cohibent. Eo magis hoc mirum, quoniam totius tegumenti farina accendere traditur libidinem. Urinam earum aliter quam in vesicis dissectarum, inveniri posse non arbitror : & inter ea hoc quoque esse, quae portentosa Magi demonstrent, adversus aspidum ictus singulare , essicaciore tamen, ut ajunt, cimicibus admixtis. ova durata illinuntur strii is, & hulcerihus frigore aut adustione factis. Sorbentur in stomachi doloribus.

Marinarum carnes admixtae ranariim carnibus contra salamandras praeclare auxiliantur. Neque est testudine aliud salamandrae adversius. Sanguine alopeciarum inanitas, & porrigo, omniaque capitis

145쪽

NATUR. HISTOR. LIB XXXII. 339

hulcera ciu antur. Inarescere elim oportet, lentequaablui. Instillatur & dolori aurium cum lacte mulierum. Adversus comitiales morbos manditur cum polline frumenti. Miscetur autem sanguis heministribus, aceti hemina, vino addito: his & cum lio deacea farina, aceto quoque admixto, ut sit quod devoretur fabae magnitudine. Haec si1ngilla & matutina & vespertina dantur , dein post aliquot dies hina vespera. Comitialibus instillatur ore diducto, his qui modice corripiantur. Spasmo cum castoreo clystere infiinditur. Quod si dentes ter anno colluantur testudinum sanguine, immunes a dolore fiunt. Et anhelitus discutit, quasque orthopnoeas Vocant: ad has in polenta datur. Fel testudinum claritatem oculorum facit: cicatrices extenuat: tonsillas sed i , & anginas, & omnia oris vitia: privatim nomas ibi: item testium. Naribus illitum comitiales erigit, attollitque. Idem cum vernatione anguium aceto admixto, unice purulentis auribus prodest. Quidam bubulum fel admiscente decoctarumque carnium testudinis succum, addita aeque vernatione anguium. Sed vino testudinem excoquunt. Dci lorum utique vitia omnia fel inunctum cum melle emendat: suffusiones etiam. Marinae felle cum su- viatilis fanguine , & lacte , capillus mulierum inficitur. Fel contra falamandras, Vel succum decoctae hibisse satis est. Testudinum est tertium genus in coeno & pa-Iudibus viventium. Latitudo his in dorso pectori similis, nec convexo curvata calyce , ingrata Visu. Ex hac quoque tamen aliqua contingunt at

146쪽

C. PLINII SECUNDI

xilia. Tres namque in succensa sarmenta conjectae, dividentibus se tegumentis rapiuntur : tum evulsae CarneS earum coquuntur in aquae congio, sale modice addito: ita decoctarum ad tertias partes succus, paralysin & articularios morbos sentientibus bibitur. Detrahit item fel pituitas, sanguinemque Vitiatum. Sistitur ab eo remedio alvus aquae frigidae potu. Ex quarto genere testudinum, quae sunt in amnibus, divulsarum pingui cum algoo herba tuso, admixto unguento & semine lilii, ante accessiones si perungantur aegri, praeter caput, mox convoluti calidam aquam bibant, quartanis liberari dicuntur. Hanc testudinem quintadecima Luna capi oportere, ut plus pinguium reperiatur. Verum aegrum sextadecima Luna perungi tradunt. Ex eodem genere testudinum sanguis instillatus cerebro capitis dolores sedat: item strumas.. Sunt qui testudinum sanguinem cultro aereo supinarum capitibus praecisis, excipi novo fictili jubent: ignem

sacrum, cujuscunque generis sanguine illini: item capitis hulcera manantia, & Verrucas. Iidem pro mittunt testudinum omnium fimo panos discuti. Et licet incredibile dictu sit, aliqui tradunt tardius ire navigia, testudinis pedem dextrum vehentia. XV. Hinc deinde in morbos digeremus aquatilia , non quia ignoremus gratiorem esse universitatem animalium , majorisque miraculi : sed hoc utilius est vitae, contributa habere remedia, cum aliud alii prosit, aliud alibi facilius inveniatur. XVI. Venenatum mel diximus ubi nasceretur. I. Auxilio est piscis aurata in cibo . Vel si ex melle

147쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XXXII. I I

sincero fastidium cruditasve, quae sit gravissima, incidat, testudinem circlimcisis pedibuS, capite, cauda , decoctam, antidothma esse, auctor est Pelops, scinctimque Apelles. Quid esset scinctis , diximus:

saepius Vero, quantum veneficium in menstruis mulierum. Contra omnia ea auxiliatur, ut diximus, mullus. Item contra pastinacam, & scorpiones terrestres marinosque, & dracones, & phalangia illitus sumtusve in cibo. Ejusdem recentis e capite cinis contra Omnia Venena, privatim contra fungos. Σ. Mala medicamenta inferri negant posse, aut certe nocere, stella marina vulpino sanguine illita, &affixa limini superiori, aut clavo aereo januae. XVII. I. Draconis marini scorpionumque istas,

carnibus earum impositis : item araneorum morsus sanantur. In summa contra omnia venena, Vel

potu, vel ictu, Vel morsu noxia , succus earum ejure decoctarum, efficacissimus habetur. Σ. Sunt &servatis piscibus medicinae , salsamentorumque cibus prodest a serpente percussis, & contra bestia. rum ictus , mero subinde hausto, ita ut ad vesperam cibus vomitione reddatur. Peculiariter a chaucide , ceraste, aut quas sepas vocant, aut elope , dipsadeve percussis. Contra scorpionem largius sumi , sed non evomi salsamenta prodest, ita ut sitis toleretur: & imponere eadem plagis conVenit. Contra crocodilorum quidem morsus non aliud praesentius habetur. 3. Privatim contra presteris morsum farda prodest. Imponuntur salsamenta & contra canis rabiosi: vebsi non sint ferro ustae plagae, corporaque clysteribus exinanita, hoc per se sussicit.

148쪽

s 42.

C. PLINII SECUNDI

Et contra draconem marinum eX aceto imponuntur. 4. Idem & cybio effectus. Draco quidem maxinus ad spinae suae, qua ferit, venenum , ipse impositus , vel cerebro toto prodest. XVIII. s. Ranarum marinarum ex vino & aceto dococtarum succus contra venena bibitur, & contra ranae rubetae Venenum, & contra salamandras. 6. E fluviatilibus, si carnes edantur, jusve decoctarum sorbeatur, prosunt & contra leporem mari num , & contra serpentes supra dictas. Contra scorpiones ex vino. Democritus quidem tradit, si quis extrahat ranae Viventi linguam, nulla alia corporis parte adhaerente, ipsaque dimissa in aquam, imponat supra cordis palpitationem mulieri dormienti, quaecunque interrogaverit, Vera responsiiram. Addunt etiamnum alia Magi, quae si vera sunt, multo utiliores vitae eXistimentur ranae, quam legeS. Namque arundine transfixa natura per os, si surculus in menstruis defigatur a marito, adulteriorum taedium fieri. Carnibus earum in hamum additis , praecipue purpuras certum est allici. Iecur ranae geminum esse dicunt, objicique formicis oportere : eam partem, quam appetant, contra Omnia venena esse pro antidoto. 7. Sunt quae in vepribus tantum vivunt, ob id rubetarum nomine, ut di-Ximus, quas Graeci phrynos Vocant, grandissimae cunctarum, geminis Veluti cornibus, plenae veneficiorum. Mira de his certatim tradunt auctores. Illatis in populum silentium fieri. Ossiculo, quod sit in dextro latere, in aquam serventem dejecto, refrigerari Vas , nec postea fervere , nisi exeinto. Id m-

149쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XXXII. 1 3

veniri objecta rana sormicis, carnibiisque erosis risingula in solium addi. Et aliud esse in sinistro latere , quo dejecto serVere Videatur, apocynon Vocari. Canum impetuS eo cohiberi, amorem concitari, & jurgia, addito in potionem. Venerem adalligatum stimulare. Rursus a dextro latere refrigerari ferventia. Hoc & quartanas sanari adalligato in pellicula agnina recenti, aliasque febres. Amo rem inhiberi eo. Item ex his ranis lien contra venena, quae fiant ex ipsis. XIX. 8. Auxiliathu' vero etiam essicacius colubra in aqua vivens : hujus adipem & fel habentes qui crocodilos Venentur, mire adjuVari dicunt, nihil contra bellua audente. Essicacius etiamnum , si herba potamogiton misceatur. 9. Cancri fluviatiles

triti polique ex aqua recentes, seu cinere asservato, contra Venena Omnia prosunt, privatim contra scorpionum ictus cum lacte asinino : vel si non sit, caprino, vel quocunque. Addi & Vinum oportet. Necant eos triti cum ocimo admoti. Eadem vis contra Venenatorum omnium morsus, priVatini scytalen, & angues , & contra leporem marinum, ac ranam rubetam. Cinis eorum servatus prodest pavore potus periclitantibus ex canis rabiosi morsibus. Quidam adjiciunt Gentianam, & dant in vino. Nam si jam pavor occupaVerit, pastillos vino subactos devorandos ita praecipiunt. Decem Vero cancris cum ocimi manipulo alligatis, omnes qui ibi sint scorpiones ad eum locum coituros Magi dicunt: & cum ocimo ipsos cineremve eorum Percussis imponunt. Minus in omnibus his marini pro-

150쪽

C. PLINII SECUNDI

stini, ut Thrasyllus alictor est. Nihil autem aeque adversari serpentibus, quam cancros, suesque percussas hoc pabulla sibi mederi. Cum Sol sit in Cancro , torqueri serpentes. t o. Ictibus scorpionum& carnes fluviatilium cochlearum resistunt crudae vel coctae. Quidam ob id falsas quoque asserVant.

Imponunt & ipsis plagis. Coracini pisces Nilo quidem peculiares sunt: sed & nos haec omnibus terris demonstramus. Carnes eorum adversus scorpiones Valent impositae. II. Inter venena sunt piscium, porci marini ibinae in dorso, cruciatu magno laesorum: remedio est limus eae reliquo piscium eorum

corpore.

XX. 11. Canis rabidi morsu potum expavescentibus , faciem perungunt adipe vituli marini. Efficacius , si medulla hyaenae, & oleo e lentisco, &cera misceatur. IJ. Muraenae morsus ipsarum capitis cinere sanantur. Et pastinaca contra suum ictum remedio est, cinere suo ex aceto illito , vel alterius. Cibi causa extrahi debet e dorso ejus, quidquid simile est croco, caputque torum : & hanc autem, & omnia testacea modice collui in cibis, quia saporis gratia perit. E lepore marino Veneficium restringuunt poti hippocampi. ΙΑ. Contra dorycnium echini maxime prosunt: & iis qui succum Carpathii biberint, praecipue jure sumto. Et cancri marini decocti jus contra dorycnium efficax habetur. Peculariter vero contra leporis marini Venena. XXI. IJ. Et ostrea adversantur iisdem. Nec potest videri satis dictum esse de his, cum palma mensarum divitum attribuatur illis. Gaudent dul-

SEARCH

MENU NAVIGATION