Historiae naturalis libri xxxvii

발행: 1783년

분량: 454페이지

출처: archive.org

분류: 약학

391쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XXXVI. 38

duntur adstringi morsu, non prius utiles. Quingentorum est pasitium non amplius litor s spatium , idque tantum multa per secula gignendo suit vitro. Fama est, appulsa naVe mercatorum nitri, cum sparsi per litus epulas pararent, nec esset cortinis attollendis lapidum occasio, glebas nitri e nave subdidisse. Quibus accensis permixta arena litori S , translucentes novi liquoris fluxisse rivos, & hane fuisse originem Vitri. LXVI. Mox, ut est astuta & ingeniosa solertia, non fuit contenta nitrum miscuisse: coeptus addi& magnes lapis: quoniam in se liquorem vitri quoque , ut serrum, trahere creditur. Simili modo &calculi splendentes multifariam coepti uri: deinde conchae, & fossiles arenae. Auctores sunt, in India e Grystallo fracta fieri, & ob id nullum comparari Indico. Levibus autem aridisque lignis coquitur, addito Cyprio, ac nitro, maxime Ophirio. Continuis fornacibus , ut aes, liquatur, massaeque fiunt colore pingui nigri cantes. Acies tanta est quacunque , ut citra ullum sensum ad Osia consecet, quidquid afflaveriti corporis. Ex massis rursus sunditur in ossicinis, tingiturque. Et aliud satu fguratur, aliud torno teritur, aliud argenti modo caelatur, Sidone quondam iis ossicinis nobili: siquidem etiam specula excogitaverat. Haec fuit antiqua ratio vitri. Jam vero & in Vulturno mari It: liae arena alba nascens, sex M. pass. litore, inter Cumas atque Liternum, quae mollissima est, pila molaque teritur. Dein miscetur tribus partibus nitri pondere vel mansura, ac liquata in alias sor-

392쪽

386 C. PLINII SECUNDI

naces transfunditur. Ibi si in assa, quae Vocatur ammonitrum: atque haec recoquitur, & fit vitrum Purum, ac massa vitri candidi. Iam vero per Gallias Hispaniasque smili modo arenae temperAntUr. Ferunt Tiberio principe excogitatum vitri remperamentum , ut flexibile esset: & totam ossicinam artificis ejus abolitam, ne aeriS, argenti, auri metallis pretia detraherentur: eaque fama crebrior diu, quam certior fuit. Sed quid refert λ Neronis principatu reperta vitri arte, quae modicos calices duos, quos appellabant pterotos, Η-S. sex millibus ven

deret.

LXVII. In genere vitri obsidiana numerantur , ad similitudinem lapidis , quem in AEthiopia invenit obsidius, nigerrimi coloris , aliquando &translucidi, crassiore visu, atque in speculis barietum pro imagine umbras reddente. Gemmas multi ex eo faciunt: vidimusque & solidas imagines Divi Augusti, capti materiae hujus cras1tudine: dicavitque ipse pro miraculo in templo Concordiae Obsidianos quatuor elephantos. Remissit & Tiberius Caesar Heliopolitaxum caerimoniis repertam ibi in hereditate ejus qui praefuerat AEgypto, Obsidianam imaginem Menelai. Ex quo apparet antiquior materiae origo, nunc vitri similitudine interpolata. Xenocrates Obsidianum lapidem in India & in Samnio Italiae , & ad Oceanum in Hispania nasci tradit. Fit & tincturae genere Obsidianum, ad escaria vasa,& totum rubens Vitrum, atque non tranSlucenS,

haematinon appellatum. Fit & album , & murrhinum , aut hyacinthos sapphirosque imitatum, &

393쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XXXVI. 38

Omnibus aliis coloribus. Nec est alia nunc male γia sequacior, aut etiam Picturae accommodatior. .Maximus tamen honos in candido translucentibus,

quam proxima crystalli similitudine. Usus vero ad potandum argenti metalla & auri pepulit. Est autem caloris impatiens, ni praecedat frigidus liquor: cum addita aqua vitreae pilae Sole adverso, in tantum excandescant, ut VesteS eXUrant. Fragmenta te-Porata agglutinantur tantum: rursus tota fundi non

queunt, praeterquam abrupta sibimet. Tingit ars, veluti cum calculi fiunt, quos quidam abaculos appellant , aliquos etiam pluribus modis versicolores. Vitrum sulphuri concoctum serruminatur in laiapidem. LXVIII. At peractis omnibus, quae constant inge nio, artem natura faciente, succurrit mirari, nihil paene non igne perfici. Ignis accipit arenas, ex quibus

alibi vitrum, alibi argentum, alibi minium, alibi plumbi genera, alibi pigmenta , alibi medicamenta

fundit. Igne lapides in aes solvuntur, igne ferruni gignitur, ac domatur, igne cremato lapide caementa in tectis ligantur. Alia saepius uri prodest. Eademque materia aliud gignit primis ignibus, aliud secundis , aliud tertiis. Quando ipse carbo vires hahere incipit restinctus, atque interiisse creditus, majoris fit virtutis. Immensa & improba rerum naturae portio: & in qua dubium sit plura absumat, an pariat.

LXIX. Est & ipsis ignibus medica vis. Pestilentiae , quae Solis obscuratione contrahitur, ignis sus f tu multiformiter auxiliari certum est. Empedo-

394쪽

388 . C. PLINII NATUR. HIST. LIB. XXXVI.

cles & Hippocrates id demonstravere diversis locis. Ad convulsa viscera, aut contusa, ut M. Varro : ipsis enim verbis ejus utar: Lix cinis est, inquit, foci. Iride enim cinis lixivius potus medetur: ut licet videre gladiatores, cum deluserunt, hac juvari potione. Quin & carbunculum genus morbi, quo duos Consulares nuper absumtos indicavimuS , querneUS carbo trituS cum melle sanat.

Adeo in rebus damnatis quoque, ac jam nullis, sunt aliqua remedia, ut in carbone ecce & cinere. LXX. Non praeteribo & unum foci exemplum, Romanis literis clarum. Tarquinio Prisco regnante tradunt repente in soco ejus comparuisse genitale e cinere masculini sexus, eamque, quae insederat ibi, Tanaquilis reginae ancillam Ocrisiam capti-Vam, consurreXisse gravidam. Ita Servium Tullium natum, qui regno successit. Inde & in regia cubanti puero caput arsisse Visum, creditumque Laris familiaris filium. Ob id Compitalia & ludos Laribus primum instituisse.

395쪽

LIBER XXXVII.

397쪽

NATURALIS HISTORIAE

LIBER XXXVII.

I. T nihil instituto operi desit, gemmae sti- persunt, & in arctum coacta rerum naturae majestas, multis nulla sui parte mirabilior. Tantum tribuunt varietati, coloribus , materiae , decori, violari etiam signis gemmas nefas ducentes. Aliquas Vero extra pretia ulla, taxationemque humanarum opum arbitrantes, ut plerisque ad sum mam absolutamque rerum naturae contemplationem satis sit una aliqua gemma. Quae fuerit origo gemmarum , & quibus initiis in tantum admiratio haec exarserit, diximus quadamtenus in mentione auri anulorumque. Fabulae primordium a rupe Caucasea tradunt: Promethei vinculorum interpretatione fatali: primumque saxi hujus fragmentum inclusum ferro, ac digito circumdatum, hoc fuisse anulum, & hoc gemmam. ΙΙ. His initiis coepit auctoritas, in tantum amorem elata , ut Polycrati Samio severo insularum ac litorum tyranno, felicitatis suae, quam nimiam fatebatur etiam ipse, satis piamenti in unius gemmae voluntario damno videretur, si cum fortunae Volubilitate paria faceret: planeque ab invidia ejus

398쪽

C. PLINII SECUNDI

392 abunde se redimi putaret, si hoc unum doluisset. Assiduo ergo gaudio lasitis , prosectus naVigio in

altum, anulum mersit. At illum piscis eximia magnitudine regi natus, escae vice raptum, Ut faceret ostentum, in culinam domini rursus Fortunae insidiantis manu reddidit. Sardonychem eam gemmam fuisse constat: Ostenduntque Romae, si credimus , Concordiae delubro, cornu aureo Augusti dono inclusam, & novissimum prope locum, tot praelatis, Obrinentem. III. Post hunc anulum regia fama est gemmae Pyrrhi illius, qui adversus Romanos bellum gesi sit. Νamque habuisse traditur achaten , in qua novem Musae & Apollo citharam tenens spectarentur, non arte, sed sponte naturae ita discurrentibus maculis, ut Musis quoque singulis redderentur insignia. Nec deinde alia, quae tradatur, magnopere gemmarum claritas exstat apud auctores r praeterquam Ismeniam choraulem, multis fulgentibusque uti solitum, comitante fabula vanitatem ejus, indicato in Cypro sex aureis denariis smaragdo, in quo fuerat sculpta Amymone, jussisse numerari: & cum duo relati essent, imminuto pretio, male hercules curatum, dixisse: multum enim detractum gemmae dignitati. Hic videtur instituisse, ut omnes musicae artis hac quΟ-que ostentatione censerentur , veluti Dionysodorus aequalis ejus & aemulus, ut sic quoque par Videretur. Tertius, qui eodem tempore fuit inter musicos, Nicomachus, multaS gemmas habuisse traditur , sed nulla peritia electas: sorte quadam his

399쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XXXVII. 393

exemplis initio voluminis oblatis adversiis istos, qui sibi hanc ostentationem arrogant, ut palam sit eos tibicinum gloria tumere. IV. Polycratis gemma, quae demonstratur, illibata intactaque est. Ismeniae aetate multos post annos , apparet scalpi etiam smaragdos solitos. Confirmat hanc eandem opinionem edictum Alexandri Magni, quo vetuit in gemma se ab alio scalpi, quam a Pyrgotele, non dubie clarissimo artis ejus.

Post eum Apollonides & Cronius in gloria fuere: quique Divi Augusti imaginem similem express1t, qua postea principes signabant, Dioscorides. Sulla Dictator traditione Iugurthae semper sgnavit. Est

apud auctores, & Intercati ensem illum , cujus patrem Scipio AEmilianus ex provocatione interfecerat , pugnae ejus emgie signasse: vulgato Stilonis Praeconini sale, quidnam filisse facturum eum , si Scipio a patre ejus interemtus esset. Divus Augustus inter initia Sphinge signavit. Duas in matris anulis jam indiscretae similitudinis invenerat. Altera per bella civilia, absente eo , amici signavere epistolas & edicta, quae ratio temporum nomine ejus reddi postulabat, non infaceto lepore accipientium , aenigmata afferre eam sphingem. Quin etiam

Maecenatis rana, per collationem pecuniarum in magno terrore erat. Aligustus postea ad evitanda convicia sphingis, Alexandri Magni imagine signavit.

V. Gemmas plures, quod peregrino appellant nomine dactyliothecam , primus omnium habuit Romae privignus Sullae Scaurus. Diuque nulla alia

fuit, donec Pompeius Magnus eam quae Mithrida-

400쪽

tis regis fuerat, inter dona in Capitolio dicaret.

ut M. Varro aliique ejusdem aetatis auctores confirmant , multum praelatam Scauri. Hoc exemplo

Caesar Dictator sex dactyliothecas in aede Veneris Genetricis consecravit: Marcellus Octavia genitus in Palatina Apollinis cella unam. VI. Victoria tamen illa Pompeji primum ad margaritas gemmasque mores inclinavit: sicut L. Scipionis , & Cn. Manlii ad caelatum argentum, &vestes Attalicas, & triclinia aerata : sicut L. Mummii , ad Corinthia & tabulas pictas. Id uti planius noscatur, Verba ex ipsis Pompeji triumphorum actis subjiciam. Ergo tertio triumpho, quem de piratis , Asia, Ponto , gentibusque & regibus in septimo operis hujus volumine indicatis, M. Pisone, M Messala Consulibus , pridie Kalend. Octob. die natalis sui egit, transtulit alveum cum tesseris tu sorium e gemmis duabus latum pedes tres, longum pedes quatuor : & ne quis de ea re dubitet, nulla gemmarum magnitudine hodie prope ad hanc

amplitudinem accedente, in ea fuit Luna aurea pondo XXX ) lectos tricliniares tres: Vasa ex auro& gemmis abacorum novem : signa aurea tria, MinerVae, Martis & Apollinis : coronas ex margaritis

triginta tres : montem aureum qUAdratum cum cer

vis & leonibus, & pomis omnis generis, circumdata Vite aurea: Mustum ex margaritis, in cujus fastigio horologium erat. Imago Cn. Pompeji e margaritis, illa regio honore grata, illius probi oris Venerandique per cunctas gentes, illa, inquam, margaritis , severitate victa, veriore luXuriae trium-

SEARCH

MENU NAVIGATION