장음표시 사용
151쪽
XI. Quantum apud nos Indicis margaritis pre. t um est, de quibus suo loco satis diximus, tantum apud Indos in curatio. Namque ista persuasione gen. tium constant. Gignitur quidem & in Rubro mari, sed nigrius: item in Persico vocatur Iace: laudatissimum in Gallico sinu circa Stoechadas insulas, di in Siculo circa Aciolias, ac Drepanum. Nascitur& apud Graviscas, & ante Neapolim Campaniae:
maximeque rubens, sed molle, & ideo vilissimum Erythris. Forma est ei fruticis, colos viridis. Bac- Iocae ejus candidae sub aqua ac molles: exemptae consistim durantur & rubescunt, quasi corna sativa specie atque magnitudine. Ajunt tactu protinus lapidescere, si vivat. Itaque occupari, evellique retibus, aut acri serramento praecidi. Qua de causa Curalium vocitatum interpretantur. Probatissimum quam maxime rubens, & quam ramosissimum, nec zcabiosum, aut lapideum, aut rursus inane, & concavum. Auctoritas baccarum ejus non minus Indo-xum viris quoque pretiosa est, quam seminis no- α Οεtri uniones Indici. Aruspices eorum vatesque tu
Primit religiosum id gestamen amoliendis periculi arbitrantur. Itaque dc decore dc religione gaudent, Prius quam hoc notesceret, Galli gladios, cuta,
galeas adornabant eo. Nunc tanta penuria est vendibili merce, ut perquam raro cernatur in suo Orbe . Surculi infantiae ad alligati, tutelam habere cre-
152쪽
duntur. Contraque torminum, ac ve Sicae, Sc calculorum mala in pulverem igne redacti, poli ' cura aqua auxiliantur. Simili modo ex vino poti, aut si sebris Sit, ex aqua, Somnum adserunt. Ignibus diarepugnant. Sed eodem medicamine saepius. poto tramdunt lienem quoque absumi. Sanguinem rejicientibus exscreantibusve medentur. Cinis eorum miscetur oculorum medicamentis. Spissae enim ac restigeratia Ulcerum cava explet. Cicatrices extenuad. xo XII. Quod ad repugnantiam rerum adtinet, quam Graeci antipathiam vocant, nihil est usquam venenatius, quam in mari pastinaca, utpote cum radio ejus arbores necari dixerimus. Hanc tamen persequitur galeos. Idem & alios quidem pisces, sed
Pastinacas praecipue, sicut in terra Serpentes mustela. Tanta est aviditas ipsius veneni. Percussis
vero ab ea medetur & hic quidem, sed &mullus,
XIII. a. Spectabilis naturae potentia in his quo-αο que, quibus & in terris & in aqua victus est, sicut & fibris, quos castores vocant, & castorea testes eorum . Amputari hos ab ipsis, cum capiantur , negat Sextius diligentissimus medicinae. Quinimmo parvos esse substrictosque, & adhaerentes spinae, nec adimi sine vita animalis posse. Adulterari a a potique.
153쪽
tem renibus ejusdem, qui Sint grandes, cum veri testes parvi admodum reperiantur. Praeterea ne vetasicas quidem esse, cum sint geminae, quod nulli animalium. In his solliculis inveniri liquorem, &adservari sale. Itaque inter probationes salsi, esse solliculos geminos ex uno nexu dependentes, quod ipsum corrumpi fraude conjicientium gummi cum sanguine, aut Hammonimum : quoniam Hammoniaia ei coloris esse debeant, tunicis circumdati, liquore ueluti mellis cerosi, odore graves, gustu amaro, dc rogeri, hiabiles. Effcacissimi e Ponto, Galatiaque, mox Africa . Sternumenta olfactu movent. Somnum conciliant, cum rosaceo & peucedano peruncto capite: & per se poti in aqua: ob id phreneticis uti-Ies. Item lethargicos cdoris suritu excitant: vulva rumque exanimationes vel subditi. Et menses ac secundas cient, duabus drachmis ex aqua cum pulegio pota. Medentur & vertigini, opisthotonis, tremulis, spasticis, nervorum vitiis, ischiadicis, stomachicis, paralyticis, per unctis omnibus: vel triti Road crassitudinem mellis cum semine viticis, EX ace to aut rosaceo. Sic & contra comitiales sumpti Poti Vero contra insationes, tormina, venena. Dis serentia tantum contra genera est mixturae. Quippe adversus Scorpiones ex vino bibuntur: adversus phalangia & araneos, ex mulso, ita ut vomitione reddantur; aut ut retineantur, cum ruta: adversus
154쪽
chalcidas cum myrtiter adversus cerasten & preste Ias, cum panace, aut ruta, ex vino: adversus ceteras Serpentes, cum vino. Dari binas drachmas satis est: eorum, quae adjiciantur, singulas. Auxiliantur privatim contra Viscum ex aceto: adversus aconitum ex lacte, aut aqua: adversum elleborum album ex aqua mulsa nitroque. Medentur dentibus, infusi cum oleo triti in aurem, a cujus par te doleant: aurium doloribus melius, si cum meco- Ionio. Claritatem visus faciunt cum melle Attico inuncti. Cohibent singultus ex aceto. Urina quoque fibri resistit venenis, & ob id in antidota additur. Adservatur autem optime in sua vesica, ut aliqui
XIV. 4. Geminus similiter victus in aquis terraque testudinum, effectusque par: honore habendo, vel propter excellens in usu pretium, naturaeque proprietatem. Sunt ergo testudinum genera, terrestres, marinae, lutariae, & quae in dulci aqua viro viant. Has quidam e GraecIs emydas adpellant. Terrestrium carnes sustitionibus propriae, magicisque artibus resutandis, di contra venena salutares produntur. Plurimae in Africa . Hae ibi amputato capite pedibusque, pro antidoto dari dicuntur: & ex jure
in cibo sumptae, strumas discutere, lienes tollere: item comitiales morbos. Sanguis earum claritatem visus facit, suffusionesque oculorum tollit. Et coin
155쪽
tra serpentium omnium ct araneorum ac similium venena auxiliatur, servato Sanguine in sarina pitulissactis, & cum opus sit in vino datis. Felle testu dinum cum Attico melle glaucomata inungi prodest:& scorpionum plagae instillari. Tegumenti cinis vino & oleo subactus pedum rimas ulceraque sanat. Squamae e summa parte derasae, dc in potu datae, Venerem cohibent. Eo magis hoc mirum, quoniam totius tegumenti farina accendere traditur libidinem. Urinam earum aliter quam in vesicis dissectarum, Io inveniri posse non arbitror: & inter ea hoc quoque esse, quae portentosa Magi demonstrent, adversus aspidum ictus singulare, essicaciore tamen, ut ajunt, cimicibus admixtis . ova durata illinuntur strumis, & ulceribus frigore aut adustione factis. Sorbentur in stomachi doloribus. Marinarum carnes admixtae ranarum carnibus contra salamandras praeclare auxiliantur. Neque est testudine aliud salamandrae adversius. Sanguine alOpζςi rum inanitas, & porrigo, omniaque capitis ut cera curantur. Ι narescere eum oportet, lentequ*ablui. Instillatur & dolori aurium cum lacte mulie 'rum. Ad Versus comitiales morbos manditur Cum pol line frumenti. Miseetur autem sanguis heminis tribus, aceti hemina, vino addito: his & cum hordeacea sarina, aceto quoque admixto, ut sit quod devoretur sabae magnitudine . Haec singula & matuti-
156쪽
na & vespertina dantur, dein post aliquot d es bina vespera. Comitialibus instillatur ore diducto, his, qui modice corripiantur. Spasmo cum caStoreo clystere infunditur. Quod si dentes ter anno col- suantur testudinum sanguine, immunes a dolore fiunt. Et anhelitus diScutit, quasque orthopnoeas vocant: ad has in polenta datur. Fel testudinum claritatem oculorum sacit: cicatrices extenuat: tonsillas sedat, & anginas, & omnia oris vitia: privaxo tim nomas ibi: item testium. Naribus illitum comitiales erigit, adtollitque. Idem cum vernatione anguium aceto admixto, unice purulentis auribus prodest. Quidam bubulum fel admiscent, decoctarum
que carnium teStudinis succum, addita aeque vernatione anguium. Sed vino testudinem excoquunt.
Oculorum utique vitia omnia fel in unctum cum melis te emendat: suffusiones etiam. Marinae felle cumsuviatilis sanguine, & lacte, capillus mulierum inficitur. Fel contra salamandras, vel succum decoctae ino bibisse satis eSt. Testudinum est tertium genus in caeno & paludibus viventium . Latitudo his in dorso pectori similis, nec convexo curvata calyce, ingrata visu. Ex hac quoque tamen aliqua contingunt auxilia. Tres namque in succensa sarmenta conjectar, dividentibus se tegumentis rapiuntur: tum evulsae carneS ea
Cum coquuntur in aquae congio, sale modice addi -
157쪽
to: ita decoctarum ad tertias partes Succus, paralysin & articularios morbos sentientibus bibitur De trahit item set pituitas, sanguinem lue vitia tam . Sistitur ab eo remedio alvus aquae frigidae potu . Ex quarto genere testudinum , quae Sunt in amnibus, divulsarum pingui cum algoo herba luso, admixto unguento & semine lilii, ante accessiones si perungantur aegri, praeter caput, mox convoluti calidam aquam bibant, quartanis liberari dicuntur. Hanc testudinem quintadecima Luna capi oportere, rout plus pinguium reperiatur. Verum aegrum Sexta decima Luna perungi tradunt. Ex eodem genere testudinum sanguis instillatus cerebro capitis dolores
sedat: item strumas. Sunt, qui testudinum sanguinem cultro aereo Supinarum capitibus praecisis, excipi novo fictili jubent: ignem sacrum, cujuscumque generis sanguine illini: item capitis ulcera manan tia, & verrucas. Iidem promittunt testudinum omnium fimo panos discuti. Et licet incredibile dictu sit, aliqui tradunt tardius ire navigia, testudi- zonis pedem dextrum vehentia. XV. Hinc deinde in morbos digeremus aquati
lia, non quia ignoremus gratiorem esse universita tem animalium, majorisque miraculi: sed hoc utilius est vitae, contributa habere remedia, cum aliud
alii prosit, aliud alibi facilius inveniatur. XVI. s. Venenatum mel diximus ubi nasceretur.
158쪽
Auxilio est piscis aurata in cibo . Vel si ex melle sincero fastidium cruditasve, quae sit gravissima, incidat, testudinem circumcisis pedibus, capite, cauda, decoctam, antidotum esse, auctor est Pelops, scincumque Apelles. Qui ' esset scincus, diximus:
saepius vero, quantum veneficii in menstruis mulierum. Contra omnia ea auxiliatur, ut diximus, mullus. Item contra pastinacam, & Scorpiones terrestres marinosque, & dracones, & phalangia illi-3O tus sumptusve in cibo. Ejusdem recentis e capite cinis contra omnia venena, privatim contra sungos.
Mala medicamenta in serri negant posse, aut certe nocere, stella marina vulpino sanguine illita, & ad-sxa limini superiori, aut clavo aereo januae. XVII. Draconis marini scorpionumque ictus, carnibus earum impositis: item araneorum morSuS Sanantur. In summa contra omnia venena, vel potu,
et ictu, vel morsu noxia, succus earum e jure decoctarum, essicacissimus habetur. Sunt & servatis et o piscibus medicinae, salsamentorumque cibus prodest a Serpente percussis, & contra bestiarum ictus, mero subinde hausto, ita ut ad vesperam cibus vomitione reddatur. Peculiariter a chalcide, ceraste, aut quas sepas vocant, aut elope, dipsadeve percussis. Contra scorpionem largius sumi, sed non
159쪽
rum quidem morsus non aliud praesentius habetur. Privatim contra presteris mor um sarda prodest. Imponuntur salsamenta & contra canis rabiosi: vel si non sint serro ustae plagae, corporaque clysteribus exinanita, hoc per se suffcit. Et contra draconem marinum ex aceto imponuntur. Idem & cybio effectus. Draco quidem marinus ad spinae suae, quaserit, venenum, ipse impositus, vel cerebro toto
prodest. XVIII. Ranarum marinarum ex vino & aceto Iodecoctarum succuῖ contra venena bibitur, & contra ranas rubetae venenum, & contra salamandras.
E fluviatilibus, si carnes edantur, jusve decoctarum orbeatur, prosunt & contra leporem marinum, dccontra serpentes supra dictas. Contra scorpiones ex vino. Democritus quidem tradit, si quis extrahat ranae viventi linguam, nulla alia corporis parte adhaerente, ipsaque dimissa in aquam, imponat supra cordis palpitationem mulieri dormienti, quaecumque interrogaverit, vera responsuram. Addunt etiamnum o alia Magi, quae si vera sunt, multo utiliores vitae e Xi timentur ranar, quam leges. Namque arundinς transi Xa natura per os, si surculus in menstruis de figatur a marito, adulteriorum tardium fieri. Carnibus earum in hamum additis, praecipue purpuras certum est allici. Iecur ranae geminum esse dicunt, obiicique formicis oportere: eam partem, quam adm
160쪽
petant, contra omnἱa venena esse pro antidoto. Sunt, quae in vepribus tantum vivunt, ob id rubetarum nomine, ut diximus, quas Graeci phrynos vocant, grandissimae cunctarum , geminis veluti cornibus, plenae veneficiorum. Mira de his certatim tradunt auctores. Illatis in populum silentium fieri. Ossiculo, quod sit in dextro latere, in aquam serventem dejecto, refrigerari vas, nec postea servere, nisi exempto. Id inveniri objecta rana formi r Ocis, carnibusque erosis: singula in solium addi. Et aliud esse in sinistro latere, quo dejecto ferveret
videatur, apocynon vocari. Canum impetus eo cohiberi, amorem concitari, & jurgia, addito in potionem. Venerem ad alligatum stimulare. Rursus a dextro latere refrigerari serventia. Hoc & quartanas sanari ad alligato in pellicula agnina recenti, aliasque febres. Amorem inhiberi eo. Item cx his ranis lien contra venena, quae fiant ex ipsis. XIX. Auxiliatur vero etiam effcacius colubra ineto aqua vivens: huius adipem & set habentes, qui crocodilos venentur, mire adjuvari dicunt, nihil contra bellua audente. Essicacius etiamnum, si herba potamogiton misceatur. Cancri fluviatiles triti potique ex aqua recentes, Seu cinere adservato, contra venena omnia prosunt, privatim contra scorpiO-
num ictus cum lacte asinino: vel si non sit, capri no, vel quocumque. Addi & vinum oportet. Ne-