Historiae naturalis libri XXXVII

발행: 1784년

분량: 365페이지

출처: archive.org

분류: 약학

161쪽

HISTOR. LIB. XXXII. 16r

cant eos triti cum ocimo admoti . Eadem vIs contra venenatorum omnium morsus, privatim scyta-Ien, & angues, & contra leporem marinum, aeranam rubetam. Cinis eorum servatus prodest pavore potus periclitantibus ex canis rabiosi morsibus. Quidam adjiciunt Gentianam , & dant in vino Nam si jam pavor occupaverit, pastillos vino subactos devorandos ita praecipiunt. Decem vero cancris cum ocimi manipulo adligatis, omnes, qui ibi sint, scorpiones ad eum locum coituros Magi di- iocunt: & cum ocimo ipsos cineremve eorum percussis imponunt. Minus in omnibus his marini prosunt, ut Thrasyllus auctor est. Nihil autem aeque adversari serpentibus, quam cancros, suesque percussas hoc pabulo sibi mederi. Cum Sol sit in Cancro, torqueri serpentes. Ictibus scorpionum & carnes fluviatilium cochlearum resistunt crudae vel coctae. Quidam ob id salsas quoque adservant. Impo

nunt & ipsis plagis. Coracini pisces Nilo quidem

Peculiares sunt: sed & nos haec omnibus terris de-2omon tramus. Carnes eorum adversus scorpiones Valent impositae. Inter venena sunt piscium, pserVimarini spinae in dorso, cruciatu magno laetorum remedio est limus ex reliquo piscium eorum c0r pare . XX. Canis rabidi morsu potum expavescenti is,

faciem perungunt adipe vituli marini. Enicacius, i

162쪽

C PLINII NATUR.

medulla byaenae, & oleo e lentisco, & cera m

Sceatur. Muraenae morsus ipsarum capitis cinere sanantur. Et pastinaca contra suum ictum remedioeSt, cinere Suo ex aceto illito, vel alterius. Cibi causa extrahi debet e dorso ejus, quidquid simile est croco, caputque totum: & hanc autem , ct omnia testacea modice collui in cibis, qu a saporis gratia perit. E lepore marino veneficium restinguunt poti hippocampi. Contra dorycnium echinixo maxime prosunt: & iis, qui succum carpati R biberent, praecipue jure sumpto. Et cancri marini e cocti jus contra dorycnium enicax habetur. Peculiariter vero contra leporis marini venena. XXI. 6. Et ostrea adversantur iisdem . Nec pomtest videri satis dictum esse de his, cum palma mensarum divitum adtribuatur illis. Gaudeat dulcibus aquis, & ubi plurimi influunt amnes: pelagia

parva & rara sunt. Gignuntur tamen & in petro is, carentibusque aquarum dulcium adventu, sicut et o circa Grynium & Myrinam . Grandescunt sideris quidem ratione maxime, ut in natura aquatilium diximus: sed privatim circa initia aestatis, multo lacte praegnantia, atque ubi Sol penetret in vada. Haec videtur causa, quare minora in alto reperian tur. Opacitas cohibet incrementum, & tristitia mi-

Carpath;ἱ biberint.

163쪽

HISTOR. LIB. XXXII. 163

nus adpetunt cibos. Variant coloribus, rusa Hispaniae, fusca Illyrico, nigra & carne & testa Cie cetis. Praecipua vero habentur in quacumque gente spissa, nec Saliva sua lubrica, crassitudine potius spectanda, quam latitudine: neque in luto capta, neque in arenosis, sed solido vado, spondylo brevi

atque non carnoso, nec fibris lacinioso, ac tota in alvo. Addunt peritiores notam, ambiente purpureo crine fibras, eoque argumento generOSa interpretantur , callibi epharata' adpellantes. Gaudent & pere- 1 ogrinatione, transferrique in ignotas aquas. Sic Brundisiana in Averno compasta, & suum retinere succum, & a Lucrino adoptare creduntur. Haec sint dicta de corpore.

Dicemus & de nationibus: ne fraudentur gloria sua litora: sed dicemus aliena lingua, quaeque peritissima hujus censurae in nostro aevo fuit. Sunt ergo Muciani verba, quae subiiciam: Cyzicena ,, majora Lucrinis, dulciora Britannicis, suaviora Μeiulis, acriora Lepticis, pleniora Lucensibus, et o M .icciora Coryphantenis, teneriora Istricis, candi is diora Circeiensibus. ις Sed his neqMe dulciora, neque teneriora esse ulla compertum est. In Indi co mari Alexandri rerum auctores pedalia inveniri

prodidere. Necnon inter nos nepotis cujusdam noma in eisl ibi phara.

164쪽

C. PLINII NATUR.

menclator tridac na adpellavit: tantae amplitudinis Rintelligi cupiens, ut ter mordenda eSSent. Dos eorum medica hoc in loco tota dicetur. Stomachum unice reficiunt: sastidiis medentur. Addiditque luxuria frigus obrutis nive, summa montium & maris ima miscens. Μolliunt alvum leniter. Eadem quoque cocta cum mulso, tenesmo, qui sine exulceratione sit, liberant. Vesicarum ulcera quoque repurgant. Cocta in conchis suis uti IO clausa venerint, mire destillationibus prosunt. Testae OStreorum cinis uvam sodat, & tonsillas admixto melle. Eodem modo parotidas, panos, mammarumque duritias, capitum ulcera ex aqua: cutemque mulierum extendit. Inspergitur & ambustis. Et dentifricio placet. Pruritibus quoque & eruptionibus pituitae ex aceto medetur. Crudae si tundantur, strumas sanant, & perniones pedum. Purpurae quo

que contra venena prosunt.

XXII. Et algam maris theriacen esse Nicandereto tradit. Plura ejus genera, uti diximus: longo folio& latiore, rubente, aliave crispo. Laudatissima, quae in Creta insula juxta terram in petris nascitur: tinguendis etiam lanis ita colorem adligans, ut elui postea non possit. E vino jubent eam dari.

XXIII. r. Alopecias replet hippocampi cinis,

nitro magnit lars.

165쪽

HIs To R. LIB. XXXII. 16s

ti tro & adipe suillo mixtus, aut Sincerus ex aceto. Praeparant autem sepiarum crustae farina medica mentis cutem, & muris marini cinis cum oleo: item echini cum carnibus suis cremati: set scorpionis marini. Ranarum quoque trium, si vivae in olla concrementur, cinis cum melle: melius cum pice liquida. Capillum denigrant sanguisugae, quae in nigro vino diebus XL Rcomputruere. Alii in aceti sextariis duobus sanguisugarum Sextarium in vase plumbeo jubent putrescere totidem diebus, mox illini in ro Sole. Sornatius tantam vim hanc tradit, ut nisi oleum ore contineant, qui tinguunt, dentes quoque eorum denigrari dicat. Capitis ulceribus, muricum vel purpurarum testae cinis cum melle utiliter illinitur: conchyliorum, vel si non urantur, farina ex aqua: doloribus, castoreum cum peucedano dc ro

XXIV. Omnium piscium fluviatillum marinorumque adeps liquefactus Sole admixto melle, oculorum claritati plurimum confert: item castoreum cum mel le . Callionymi fel cicatrices sanat, & carnes ocu lorum supervacuas consumit. Nulli hoc piscium c 'piosius, ut existimavit Menander quoque in Commoediis. Idem piscis dc uranoseopos vocatur, ab ocu lo, quem in capite habet. Et coracini sel excitata) LX.

Plinius T. VIL

166쪽

C. PLINII NATUR.

Isis visum. Et marini scorpionis rus curn oleo vetere aut melle Attico incipientes suffusiones discutit: inungi ter oportet intermissis diebus. Eadem ratio albugines oculorum tollit. Mullorum cibo aciem oculorum hebetari tradunt. Lepus marinus ipse quidem venenatus est: sed cinis ejus in palpebris p los inutiles evulsos cohibet. Et ad hunc usum utilissimi minimi: item pectunculi salsi triti cum cedria: dc ranar, quas diopetas φ, dc calamitas vocant: io sanguis earum cum lacryma vitis, si evulso pilo palpebris illi natur. Oculorum tumorem ruboremque sepiae cortex cum lacte mulierum illitus sedat; dc per se scabritias emendat. Invertunt itaque genas id agentes, dc medicamentum auserunt post paulum, rosacesque inungunt, & pane imposito mitigant. Eodem cortice dc nyctalopes curantur, in sarinam trito & ex aceto illito. Extrahit & squamas

ejus cinis. Cicatrices oculorum cum melle sanat,

pterygia cum sale dc cadmia singulis drachmis. Emeneto dat dc albugines oculorum jumentorum. Ajunt dc ossiculo ejus genas, si terantur, sanari. Echini ex aceto epinyctidas tollunt. Eumdem comburi cum

viperinis pellibus ranisque, dc cinerem adspergi potioni jubent Magi, claritatem visus promittentes.

Ichthyocolla adpellatur piscis, cui glutinosum e t

167쪽

HISTOR. LIB. XXXII. 16

eor; um: idemque nomen glutino eius. Hoc epinyctidas tollit. Quidam eX ventre, non e corio, fieridie uni ichthyocollam, ut glutinum taurinum. Lau datur Pontica , candida, ct carens venis squamisque,& quae celerrime liquescit. Vadescere autem debet concisa in aqua, aut in aceto nocte ac die: mox

eundi marinis lapidibus, ut facilius liquescat. Utilem eam in capitis doloribus adfirmant, & tetanothris . Ranae dexter oculus dextro, sinistro laevus, suspensi e collo nativi coloris panno, lippitudines rosanant. Quod si per coitum ranae eruantur, albugi nem quoque, adligati similiter in putamine ovi. Reliquae earnes impositae sugillationem rapiunt. Cancri etiam oculos ad alligatos collo mederi lippitudini dicunt. Est larva rana in arundinetis & herbis maxime vivens, muta ac sine voce, viridis, si sorte hauriatur, ventres boum distendens. Hujus corporis humorem specillis derasum claritatem oculis inunctis narrant ad serre : ipsasque carnes doloribus Qculorum superponunt. Ranas etiam quindecim 'conjectis in fictile novum juncis configunt quidam

Ouccoque earum, qui ita effluxerit, admi cent Vitis albae lacrymam, atque ita palpebras emend/nt, inu tilibus pilis exemptis, aeu ita tillantes hunc Succum in ve tigia evulsorum. Meges psilothrum palpebra rum faciebat in aceto enecans putrescentes, ct ad hoc utebatur multis variisque per aquationes au-

168쪽

168 C. PLINII NATUR.

tumni nascentibus. Idem praestare sanguisugarura cinis ex aceto illitus putatur. Comburi eas oportet in novo vase . Idem taeniae jecur siccatum pondere x, IV cum oleo cedrino perunctis pilis novem

mensibuS.

XXV. Auribus utilissimum batiae pigcis sei r

cens , sed & inveteratum vino: item bacchi, quem

quidam myxona vocant: item callionymi cum roε ceo infusum: vel castoreum cum papaveris Succo.

xo Vocant & in mari pediculos, eosque tritos instilis lari ex aceto auribus iubent. Et per se conchylio insecta lana magnopere prodest. Quidam aceto dc nitro madefaciunt. Suntque, qui praecipue contra omnia aurium vitia laudent gari excelleatis cyathum, mellii dimidio amplius, aceti cyathum in calyce novo lenta pruna decoquere, subinde spuma pennis detersa, & postquam desierit spumare, tepidum infundere. Si tumeant aures, coriandri succo prius mitigandas iidem praecipiunt. Ranarum adeps instil-xo latus, statim dolores tollit. Cancrorum fluviatilium

succus cum farina hordeacea aurium vulneribus e sa-cacissime prodest. Parotides muri cum testae cinere cum melle, vel conchyliorum ex mulso curantur.

XXVI. Dentium dolores sedantur ossibus draconis marini scariscatis gingivis: cerebro caniculae in oleo decocto adservatoque, ut ex eo dentes semel anno colluantur. Pastinacae quoque radio scarificare

169쪽

HISTOR. LIB. XXXIL 16

g7ngivas, & in dolore utilissimum. ConterItur is,

& cum elleboro albo illitus, dentes sine vexatione extrahit. Sal amentorum etiam fictili vaςe combustorum cinis, addita farina marmoris, inter remedia est. Et cybia vetera usta' in novo vase, dein trita, prosunt doloribus. AEque prodesse dicuntur omnium salsamentorum spinae combustae, tritaeque, & illi . tae. Decoquuntur & ranae singulae in aceti heminis, ut dentes ita colluantur, contineaturque in ore

succus. Si fastidium obstaret, suspendebat pedibus raposterioribus eas Sallustius Dionysius, ut ex ore virus deflueret in acetum servens, idque e pluribus ranis. Fortioribus stomachis ex jure mandendas dabat. Maxillaresque ita sanari dentes praecipue putant , mobiles vero supra dicto aceto stabiliri. Ad hoc quidam ranarum corpora binarum praecisis pedibus in vini hemina macerant, & ita collui dentium labantes jubent. Aliqui totas ad alligant maxillis. Alii denas in aceti sextariis tribus decoxere ad ter ii 3 partes, ut mobiles dentium stabilirent. Necnon XXXVI ranarum corda in olei veteris sextari sub aereo testo discor ere, ut infunderent per aure

dolentis maxillae. Alii jecur tanae decoctum & tri' tum cum melle imposuere dentibus. Omnia supra cripta ex marina rana efflaaciora. Si cariosi & fue-

170쪽

tro C. PLINII NATUR.

tidi sunt, centum in furno a re fieri per noctem praecipiunt: po,tea tantumdem Salis addi atque ita fricari. En hydris vocatur a Graecis colubra in aqua vivens. Hujus quatuor dentium superioribus in dolore superiorum gingivas scarificant , in seriorum inferioribus. Aliqui canino tantum earum contenti sunt. Utuntur & cancrorum cinere: nam muricum einis dentrificium eSt.

XXVII. Lichenas & lepras tollit adeps vituligo marini: maenarum 'cinis cum mellis obolis ternis ejecur pastinacae in oleo decoctum : hippocampi, aut delphini cinis ex aqua illitus. Exulcerationem sequi debet curatio, quae perducit ad cicatricem. Quidam delphini iecur in fissili torrent, donec pinguitudo similis oleo fluat, ac perungunt. Muri cum vel conchyliorum testat cinis maculas in facie mulierum purgat cum melle illitus, cutemque erugat, extenditque septenis diebus illitus, ita ut octavo candido ovorum foveatur . Muricum generis sunt, quae vo-2o cant Graeci coluthia, alii corythia, turbinata aeque, sed minora multo, essicaciora etiam , dc oris halitum custodie utia. Ichthyocolla erugat cutem, extenditque, in aqua decocta horis quatuor, dein contusa, ct subacta ad liquorem usque mellis. Ita praeparata in vase novo conditur, & in usu quatuor drachmisa muraenarum. speantur, sph. Ed. Brol.

SEARCH

MENU NAVIGATION