Historiae naturalis libri XXXVII

발행: 1784년

분량: 365페이지

출처: archive.org

분류: 약학

191쪽

HISTOR. LIB. XXX l I. rot

extra haec sunt rotundae in Oleario usu cochleae: cucumis, cynopus, caminarus', cyn Osdexta. Draco: quidam aliud volunt esse dracunculum: est autem

gerriculae similis: aculeos in branchiis habet ad caudam spectantes, sic ut scorpio laedit, dum manu tollitur. Erythinus, echeneis, echinus, elephanti locustarum generis nigri, pedibus quaternis, bisulcis: praeterea brachia duo binis articulis, singulisque sors cibus denticulatis. Faber sive zeus. Glau-cisci, glanis, gonger, gerres, galeos, garus. Hip- Iopus, hippuros, hirundo, hali pleumon , hippocampos,

hepar, hela catenes. Sunt lacertorum genera: loli-go volitans, locustae, lucernae, leprish, lamyrus, lepus, leones, quorum brachia cancris similia sunt, reliqua pars locustae. Mullus, merula inter saxati. Ies laudata, mugit, melanurus, maena, meryx, mum raena, mys, mitulus, myi Scus, murex. Oculata, ophidion, ostrea, otia: orcynus: hic est pelamidum generis maximus, neque redit in Maeotin, similis tritoni, vetustate melior: orbis, orthragoriscus. Pha- ΣΟger, phycis saxatilium: pelamis: earum generis maxima apolectus vocatur, durior tritone: porcus, pi tiaru S, passer, pastinacar polyporum genera; pe

clines maximi & nigerrimi aestate, laudatissimi Mityle n is, Tyndaride, Salonis, Altini, Antii, in in

192쪽

C. PLINII NATUR.

sula Alexandriae in AEgypto: pectunculi, purpurae,pegrides', pinna, pinnoterae. Rhina, quem squatum Vocamus: rhombus. Scarus principalis hodie: Solea, sargus, scilla, sarda: ita vocatur pelamis Ionga, ex Oceano veniens, scomber, salpa, sparus, scorpgena, Scorpio, Scia deus, Sciaena, scolopendra, smyrus, sepia, Strombus, solen, Sive autos, si v Udonax, sive onyx, sive dactylus: Spondylus, smarides, stella, spongia. Turdus inter saxatiles nobilis reo thynnus, thranis, quem alii xiphiam vocant: thassa, torpedo, tethea: triton pelamidum generis magni rex eo uraea Cybia fiunt. Veneriae, uva. Aiphias LIU His adjiciemus ab Ovidio posita nomina, quae apud neminem alium reperiuntur; sed fortassis in Ponto nascuntur, ubi id volumen supremis suis temporibus inchoavit: bovem, cercyrum in scopulis viventem, orphum, rubentemque erythinum, sparulum , pictas morinyras, aureique coloris chrysophryn , permeca, thragum, & placentem cauda la-2Obrum, epodas lati generis. Praeter haec insignia piscium tradit channem ex seipsa concipere, glaucum aestate numquam adparere, pompilum, qui semper comitetur navigiorum cursus, chromin, qui

nidificet in aquis. Elopem β quoque dicit esse nostris

193쪽

HISTOR. LIB. XXXII. 1 3

incognitum undis: ex quo adparet falli eos, qui eumdem acipenserem existimaverunt. Elopi palmam saporis inter pisces multi dedere. LV. Sunt praeterea a nullo auctore nominati, sudis Latine adpellatus, Graecis Sphyraena, rostro similis nomine, magnitudine inter amplissimos, rarus, sed non degener . Adpellantur & pernae concharum generis, circa Pontias insulas frequentissi mas. Stant velut suillo Crure longo in arena defi-Σae, hiantesque, qua limpitudo est, pedali non mi- ronus spatio, cibum venantur. Dentes in circuitu

marginum habent pectinatim spissatos. Intus pro spondylo grandis caro est. Et hyaenam piscem vidi in AEnaria insula captum. Exeunt praeter haec purgamenta aliqua relatu indigna, & algis potius adnumeranda, quam animalibus.

194쪽

C. PLINII SECUNDINATURALIS

HISTORIAE

LIBER XXXIII.

Metallorum naitirae.

nunc, ipsaeque opes, & rerum pretia dicentur , tellurem intus exquirente cura multiplici modo: quippe alibi divitiis foditur, quaerente vita aurum, argentum, electrum, ses: ali

bi deliciis gemmas dc parietum digitorumque pigmenta: alibi temeritati ferrum, auro etiam gratius inter bella caedesque. Persequimur omnes ejus fibras, vivimusque super excavatam, mirantes dehiscere aliquando, aut intremiscere illam; ceu veroro non hoc etiam indignatione sacrae parentis exprimi

possit. Imus in viscera ejus, & in sede Manium opes quaerimus, tamquam parum benigna serti lique,

195쪽

qua qua secatur. Et inter haec minimum remed brum gratia scrutamur: quoto enim cuique fodiendi cau sa medicina est λ Quamquam & haec summa sui par te tribuit, ut minime parca, facilisque in omnibus quaecumque prosunt. Illa nos premunt, illa nos alin seros agunt, quae Occultavit atque demersit, illa, quae non nascuntur repente. Mens ad inane evolans reputet, quae deinde sutura Sit finis saeculis omnibus exhauriendi eam: quousque penetratura avaritia. Quam innocens, quam beata, immo vero Io& delicata esset vita, si nihil aliunde, quam supra terras, concupisceret, haberetque non nisi R quod se. cum est lII. Eruitur aurum, & chrysocolla iuxta, ut pretiosior videatur, non natura. Parum erat unam vitae invenisse pestem, nisi in pretio esset auri etiam sanies. Quaerebat argentum avaritia: boni consuluit interim invenisse minium, rubentisque terrae excO-gitavit usum. O prodigab ingeniat quot modis auximus pretia rerum λ Accessit ars picturae; & aurum et o argentumque ς caelando carius fecimus. Didicit homo naturam provocare. Auxere dc artem d vitiorum irritamenta. In poculis libidines celebraverunt , ac per obscenitates bibere. Abiecta deinde sunt haec, a) eon v rceret , brevotoμquo , n ii q. b) Heu pro boosa i.

196쪽

1 6 C. PLINII NATUR.

& sordere coepere: & auri argentique nimium fuit. Murrhina & crystallina ex eadem terra effodimus, quibus pretium saceret ipsa fragilitas. Hoc argumentum opum, haec vera luxuriae gloria ex Istimata est, habere quod posset statim totum perire. Nec hoc fuit satis, turba gemmarum potamus, ct smaragdis teximus calyces: ac temulentiae causa tenere Indiam juvat: & aurum jam accessio est. III. 1. Utinamque posset e vita in totum abdi-xo cari auri sacra fames', ut celeberrimi auctores dixeret Proscissum est conviciis ab optimis quibusque,& ad perniciem vitae repertum. Quantum seliciore aevo, Cum res ipsae permutabantur inter se, Sicut& Trojanis temporibus factitatum Homero credi conveniti Ita enim ut opinor in commercia victus gratia invecta. Alios coriis boum, alios ferro capti visque rebus mutasse tradit: quamquam & ipse mirator auri, aestimationes rerum ita fecit, ut centum boum arma aurea permutasse Glaucum diceret cum et o Diomedis armis novem boum. Ex qua consuetudine multa legum antiquarum pecore constat, etiam Romae.

IV. Pessimum vitae scelus fecit, qui id primus induit digitis. Nec hoc quis secerit traditur. Nam de Prometheo omnia sabulosa arbitror, quamquam

illi

Rin obdisara, sacrum fame, tit g. a. rixere. proscissum ab

197쪽

HIs To R. LIB. XXXIII. εο

illi quoque ferreum anulum dedit antiquitas: vin culumque id, non gestamen, intelligi voluit. MI

dae quidem anulum, quo circumacto habentem ne mo cerneret, quis non etiam fabulosiorem sateatur pManus & prorsus sinistrae maximam auctoritatem conciliavere auro, non quidem Romanae, quarum in more 'ferreum id erat, ut virtutis bellicae, insigne. De regibus Romanis non facile dixerim. Nullum habet Romuli in Capitolio statua, nec praeter

Numae Serviique Tullii alia, ac ne Lucii quidem

Bruti. Hoc in Tarquiniis maxime miror, quorum e Graecia fuit origo, unde hic anulorum uSus venit, quamquam etiam nunc Lacedaemone ferreo utuntur. Sed a Prisco Tarquinio omnium primo filium, cum in praetextae annis occidisset hostem, bulla aurea donatum constat: unde mos bullae duravit, ut eorum, qui equo meruissent filii, insigne id haberent, ceteri lorum. Et ideo miror Tarquinii ejus statuam sine anulo esse. Quamquam & de nomine ipso ambigi video: Graeci a digitis adpellavere, apud nos prisci ungulum vocabant: postea RGraeci & nostri symbolum. Longo certe tempser ne Senatum quidem Romanum habuisse aureos manifestum e t. Siquidem his tantum, qui legati ad exteras gentes ituri essent, anuli publice dabantur: a) q. mere f

Plinius T. VII.

198쪽

C. PLINII NATUR.

19 gcredo, quoniam ita eκterorum honoratissimi intellia gebantur. Neque aliis uti mos fuit, quam qui ex ea causa publice accepissent; vulgoque sic triumpha

bant. Et cum corona ex auro Etrusca sustineretura tergo, anulus tamen in digito ferreus erat, aequa fortuna triumphantis, & servi hcoronam sustinentis. Sic triumphavit de Iugurtha C. Marius : aureumque non ante tertium Consulatum sumpsisse traditur. Hi quoque, qui ob legationem acceperant aureos,ao in publico tantum utebantur his: intra domos vero ferreis. Quo argumento etiam nunc sponsae muneris erreus anulus mittitur, isque sine gemma. Equi dem nec Iliacis temporibus ullos fuisse anulos videor nusquam certe Homerus dicit, cum & codicillos missitatos epistolarum gratia indicet, & conditas arcis vestes, ac vasa aurea argenteaque, & ea colligata nodi, non anuli, nota. Sortiri quoque Contra provocationem duces non anulis tradit. Fabricam

etiam Dedin fibulas, & alia muliebris cultus, sicutro inaures, in primordio factitasse, Sine mentione anulorum. Et quisquis primus instituit, cunctanter id fecit, laevisque manibus, latentibusque induit: cum, si honos securus fuisset, dextra fuerit ostentandus. Quod si impedimentum potuit in eo aliquod intelligi, etiam serioris usus argumentum est, majuS ia

199쪽

HIs Το R. LIB. XXXIII. is st

laeva fuisse, qua scutum capitur. Est quidem apud eumdem Homerum virorum crinibus aurum implexum: ideo nescio an prior usus a seminis coeperit. V. Romae ne suit quidem aurum nisi admodum exiguum, longo tempore. Certe cum a GalIis capta Urbe pax emeretur , non plus quam mille pondo potuere. Nec ignoro Μ. Crassum duo milli pondo auri rapuisse suo dc Pompeii secundo Consulatu , e Capitolini Iovis solio, a Camillo Ibi condita, & ideo a plerisque existimari duo mill a pondo roeollata. Sed quod accessit, Gallorum praeda suit,

detractumque ab his in parte captae Urbis delubris. Gallos autem cum auro pugnare solitos, Torquatus indicio est. Adparet ergo Gallorum templorumque tantumdem, nec amplius fuisse: quod quidem inaugurio intellectum est, cum Capitolinus duplum reddidisset. Illud quoque obiter indicare convenit,

quoniam de anulis sermonem repetimus, aedituum custodiae ejus comprehensum, Dacta in ore anuli gemma, statim exspirasse, ct indicium ita exstinctum. Ergo ut maxime duo tantum millia pondo, cum capta est Roma anno ccc Lxiv suere, cum jam capitum liberorum censa essent COI millia, quingenti LΣxio. In eadem post annos CCCVM, quod ex Capitolinae aedis incendio ceterisque omni-

ψ ignoro, d. m. p. a. De PompeJὶ tertis C.

200쪽

C. PLINII NATUR.

bus delubris C. Marius filius Praeneste detulerat , tredecim millia pondo; quae sub eo titulo in trium pho transtulit Sulla, & argenti vi millia. Idem ex reliqua omni victoria pridie transtulerat auri pondo x v millia, argenti pondo centum & quindecim millia.

VI. Frequentior autem usus anulorum non ante

Cn. Flavium Annii filium deprehenditur. Hic namque publicatis diebus fastis, quos populus a paucisio Principum quotidie petebat, tantam gratiam plebis adeptus est, salioqui libertino patre gen tus, & ipse Appii Caeci scriba, cujus hortatu exceperat eos dies, consultando adsidue sagaci ingenio, promulgaveratque, ut aedilis curulis crearetur cum Q. Anicio Praenestino, qui paucis ante annis hostis fuisset, praeteritis C. Poetelio & Domitio, quorum patres Consules fuerant. Additum Flavio, ut simul& Tribunus plebis esset. Quo iacto tanta Senatus indignatione exarsit, ut anulos ab eo abiectos fuisse et o in antiquissimis reperiatur annalibus. Fallit plerosque, quod tum & Equestrem ordinem id fecisse arbitrantur. Etenim adjectum hoc quoque, sed &rhalera posita, proptereaque nomen Equitum adjectum est. Anulos quoque depositos a nobilitate, in

Annales relatum est, non a Senatu universo. Hoc

actum P. Sempronio, P. Sulpicio RConsulibus. Fla-

SEARCH

MENU NAVIGATION