장음표시 사용
211쪽
suo rempublicam etiam circumscripserit: nec jam Quiritium aliquo, sed universo nomine Romano in
fami, rex Mithridates Aquilio duci capto aurum in os insedit: haec parit habendi cupido. Pudet intuentem tantum nomina ista, quae subinde nova Graeco sermone excogitantur, expresso argenteis vasis auro aut incluso: quibus deliciis veneunt tam inaurata quam aurea, cum Sciamus interdixisse castris suis Spartacum, ne quis aurum haberet aut argentum.
Tanto fuit plus animi sugitivis nostris. Messala Ora- 1 olor prodidit, Antonium Triumvirum aureis usum vasis in omnibus obscenis desideriis, pudendo crimine, etiam Cleopatrae. Summae apud exteros licentiae fuerat, poculo aureo pulvinis subdito, Philippum regem dormire solitum. Agnonem Teium Alexandri Magni praesectum aureis clavis sussigere crepidas . Antonius apud nos in contumeliam naturae vilitatem auro fecit: proscriptione dignum, sed Spartaci . XV. Equidem miror populum Romanum victis et o gentibus in tributo semper argentum imperitas e , non aurum: sicut Carthagini cum Annibale vici ML oxi M p pondo annua in quinquaginta annos, nihil auri. Nec potest videri penuria mundi id evenisse.
Iam Midas ct Croesuu infinitum pos ederant. Iam
212쪽
Cyrus devicta Asia pondo xxx Iv Μ invenerat, praeter Vasa aurea, aurumque factum, & in eo solia ac platanum, vitemque. Qua victoria argenti quingenta millia talentorum reportavit, dc craterem Semiramidis, cujus pondus quindecim talenta colligebat. Talentum autem A gyptium pondo Lxxx patere Varro tradit. Iam regnaverat in Colchis Salauces &Esubopes, qui terram virginem nactus, plurimum argenti aurique eruisse dicitur in Suanorum gente, xo & alioqui velleribus aureis inclyto regno. Sed &illius aureae camerae, &Rargenteae trabes narrantur,& columnae, atque parastaticae, victo Sesostri h AEgypti rege, tam superbo, ut prodatur annis quibusque sorte reges singulos e subjectis jungere ad currum solitus, atque ita triumphare . XVI. Et nos fecimus, quae posteri fabuloSa arbitrentur. Caesar, qui postea Dictator fuit, primus in AEdilitate munere patris funebri, omni adparatu
arenae argenteo usus est: serasque argenteis hastis ςeto incessivere tum primum noxii, quod etiam in municipiis aemulantur. C. Antonius ludos scena argentea secit. Item L. Muraena, & Caius Princeps in Circo pegma duxit, in quo suere argenti pondo
C xxiv Μ4. Claudius Successor ejus, cum de Britannia triumpharet, inter coronas aureas, v G M pondo a) is abest . b) Sesostra. e) vasis. dὶ M abest.
213쪽
do habere, quam contulis et Hispania citer or, 1xC , quam Gallia Comata, titulis indicavit. Huj deinde successor Nero, Pompeii theatrum operuit auro in unum diem, quod Tiridati regi Armenia ostenderet. Et quota pars ea fuit aureae domus ambientis urbem XVII. Auri in aerario populi Romani fuere, Sex. Iulio, L. Aurelio Coss. septem annis ante
bellum Punicum tertium, pondo XvI Μ. DCCCx, argenti xxii Μ, LXX, ct in numerato, LX D, Lxx XV, IO
Ni cccc. Item Sex. Iulio, L. Marcio Coss. hoc est, belli socialis initio, auri pondo S xvῆ, XX Μ, DCCCXXIX. C. Caesar primo introitu Urbis β, civili bello suo,
ex aerario protulit laterum aureorum xv ς Μ, argenteorum, XXXV Μ, f& in numerato, H-S cccc .
Nec fuit aliis temporibus respublica locupletior. In tulit AE milius Paulus, Perseo rege g victo e Macedonica praeda H-s MM cce, a quo tempore populus Romanus tributum pendere desiit. XVIII. Laquearia, quae nunc & in privatis do- 2omibus auro teguntur, post Carthaginem eversam primo inaurata sunt in Capitolio, Censura L. Μum inii. Inde transiere in cameras quoque & pariete , qui jam ct ipsi tamquam vasa inaurantur: Cum sua
214쪽
aetas varia de Catulo existimaverit, quod tegulas aereas Capitolii in aurasset primus.
XIX. Inventores auri, sicut metallorum fere omnium septimo volumine diximus. Praecipuam gratiam huic materiae fuiSse arbitror, non colore, qui
in argento clarior est, magisque diei similis, dc ideo militaribus signis familiarior, quoniam is longius fulget: manifesto errore eorum, qui colorem siderum placuisse in auro arbitrantur, cum in gemio mis aliisque rebus non sit praecipuus. Nec pondere, aut facilitate materiae praelatum est ceteris metallis, cum cedat per utrumque plumbo. Sed quia rerum
uni nihil igne deperit, tuto etiam in incendiis rogisque. Quinimmo quo saepius arsit, proficit ad bonitatem. Aurique experimentum ignis est, ut simili colore rubeat, ignescatque: id ipsum obruSSam v Ocant . Primum autem bonitatis argumentum est, quam dissicillime accendi. Praeterea mirum, prunae violentissimae igni indomitum, palea citissime ardeSce-2o re: atque ut purgetur, cum plumbo coqui. Altera causa pretii major, quam minimum usu deteri, cuiuargento, aere, plumbo, lineae producantur, manusque sordescant decidua materia. Nec aliud laxius dilatatur, aut numerosius dividitur, ut pote cujus unciae in septingenas & quinquagenas, plure qVebracteas, quaternum utroque digitorum, Spargantur. Crassissimae ex his Praenestinae vocantur, etiamnum
215쪽
retinentes nomen, Fortunae inaurato ibi fidelissime simulacro. Proxima bractea quaestoria adpellatur. Hispania strigiles vocat auri parvulas massas, quod super omnia solum in massa aut ramento capitur. Cum cetera in metallis reperta igni perficiantur, hoc statim aurum eSt, consummatamque materiam protinus habet, cum ita invenitur. Haec enim inventio ejus naturalis est: alia, quam dicemus, coacta. Super cetera non rubigo ulla, non aerugo, non aliud ex ipso, quod consumat bonitatem, minuatve Iopondus. Iam contra salis & aceti succos domitores
rerum, constantia: superque omnia netur, ac texitur lanae modo, & sine lana. Tunica aurea triumphasse Tarquinium Priscum Verrius docet. Nos vidimus Agrippinam Claudii Principis, edente eo navalis praelii spectaculum, adsidentem ei, indutam
paludamento, auro textili sine alia materia . Attalicis vero jampridem intexitur, invento regum Asiae. XX. Marmori & iis, quae candefieri non pos sunt, ovi candido illinitur: ligno, glutini ratione et ocomposita: leucophoron vocant. Quid sit hoc, aut quemadmodum fiat, suo loco docebimus. inau rari argento vivo, aut certe hydrargyro, legitimum
erat: de quibus, ut dicemuς, illorum naturam reddentes, excogitata fraus est. Namque aes cruciatur in primis, accensumque restinguitur sale, aceto,
216쪽
alumine. Postea exarenatur, an satis recoctum sit,
splendore deprehendente: iterumque exhalatur igni, ut possit edomitum, mixtis pumice, alumine, argento vivo, inductas accipere bracleas. Alumen in purgando vim babet', qualem esse diximus plumbo. XXI. 4. Aurum invenitur in nostro orbe: ut omittamus Indicum, a formicis, aut apud Scythas gryphis erutum. Apud nos tribus modis: fluminum
ramentis, ut in Tago Hispaniae, Pado Italiae, He-1o bro Thraciae, Pactolo Asiae, Gange Indiar. Nec
ullum absolutius aurum est . ut cursu ipso trituque perpolitum. Alio modo puteorum scrobibus effoditur, aut in ruina montium. Quare utraque ratio dicetur. Aurum qui quaerunt, ante omnia segullum tollunt: ita vocatur indicium. Alveus hic est: arenaeque la-Vantur , atque ex eo , quod resedit, conjectura capitur. Invenitur aliquando in summa tellure protinus, rara felicitate: ut nuper in Dalmatia Principa et o tu Neronis, singulis diebus etiam quinquagenas libras fundens. Gummi inventum est in Summo ceSpite, talutatium h vocant, si & auro ea tellus subest . Cetero montes Hispaniae aridi sterilesque, dc in quibus aliud gignatur, huic bono coguntur sertiles esse: quod puteis foditur, canalicium vocant, alii canaliense: marmoris glareae inhaerens, non il-
217쪽
lo modo, quo in Oriente Sapphiro atque Thebaico, aliisque in geminis scintillat, sed micas amplexum marmoris. Vagantur hi venarum canales per latera puteorum, & huc illuc, inde nomine invento: tellusque ligneis columnis suspenditur. Quod effossum est, tunditur, lavatur, uritur, molitur in farinam, ac pilis cuditur'. Vocant argentum, quod exit a fornace: sudorisque, qui e camino jactatur, spurcitia, in omni metallo Scoria adpellatur. Haec in auro tunditur, iterumque coquitur. Catini sunt ex Iotasconio. Hoc est terra alba similis argillae . Neque enim alia flatumh, ignemque, & ardentem materiam tolerat. Tertia ratio opera vicerit Gigantum. Cuniculisper magna spatia actis cavantur montes ad lucernarum lumina. Eadem mensura viailiarum est: multis
que mensibus non cernitur dies. Arrugias id genus vocant: siduntque rimae subito, & opprimunt operatos: ut jam minus temerarium videatur e profun- d. maris petere margaritas: tanto nocentiores feci- λοmus terras. Relinquuntur itaque fornices crebri mon tibus suStinendis. Occursant in utroque genere Fili ces. Hos igni dc aceto rumpunt. Saepius Vero, quoniam in cuniculis vapor dc fumus strangulat, caedunt, fracturis CL libras fere agentibus: egerunt-
218쪽
que humeris noctibus ac diebus, per tenebras pru-Σimis tradentes: lucem novissimi cernunt. Si longior videtur silex, latus sequitur fossa, ambitque. Tamen in silice lacilior existimatur opera. ESt namque terra ex quodam argillae genere, glareae mixta candidam vocant in prope inexpugnabilis. Cuneis eam ferreis adgrediuntur, dc iisdem malleis: nihilque durius putant, nisi quod inter omnia auri fames durissima est. Peracto opere, cervices fornicum xo ab ultimo caedunt. Dat signum ruina, eamque Solus intelligit in cacumine montis ejus pervigil . Hic voce ictu ve evocari jubet operas, pariterque ipse devolat. Mons fractus cadit ab sese longe, fragore, qui concipi humana mente non possit , & flatu incredibili. Spectant victores ruinam naturae. Nec tamen adhuc aurum est: nec sciere esse, cum fodere . Tantaque ad pericula dc impendia satis fuit cau- ae, Sperare quod cuperent.
Alius par labor, ac vel majoris impendii, flumieto na ad lavandam hanc ruinam jugis montium ducere obiter a centesimo plerumque lapide. Corrugos vocant, a corrivatione, credo: nimirum & hic labor est. Praecepisse libramentum oportet, ut serat is
qua influat: itaque altissimis partibus ducitur. Convallis & intervalla substructis canalibus junguntur. Alibi rupes inviae caeduntur, sedemque trabibus ca- atae Praebere coguntur. Is qui caedit, senibus pei '
219쪽
det, ut procul intuentibus species ne serarum qui dem, sed alitum fiat. Pendentes majore ex parte librant, & lineas itineri praeducunt. Itaque insisten iis vestigiis hominis locus non est. Manus trahunt omne vitium in sportis. Id genus terrae urium vocant. Ergo per silices calculosve ducuntur, & urium evitant. Ad capita dejectus in superciliis montium piscinae cavantur: ducentos pedes in quasque partes& in altitudinem denss. Emissaria in his quina pedum quadratorum ternum sere linquuntur, & re- ropleto stagno excussis Obiuramentis erumpit torrens tanta vi, ut saxa provolvat.
Alius etiamnum in plano labor. Fossae, per
quas profluat, cavantur: agangaS 'vocant: eae sternuntur gradatim utice. Frutex est roris marini similis, asper, aurumque retinens. Latera cluduntur
tabulis, ac per praerupta suspenduntur, canali ita profluente de terra in mare. His de causis jam promovit Hispania. In priore genere, quae exhauriuntur immenso labore, ne occupent puteos, in hoc a Gτigantur. Aurum arrugia quaesitum non coquitur, sed statim suum est. Inveniuntur ita massae. Nec non in puteis etiam denas excedentes libras. Palacas h Hispani, alii palacurnas: iidem quod minutum est, balucem vocant. Ulex siccatus uritur, & ci-
220쪽
nis ejus lavatur substrato cespite herboso, ut sidat aurum. Vicena millia pondo ad hunc modum annis singulis Asturiam atque Gallaeciam & Lusitaniam praestare quidam prodiderunt, ita ut plurimum Asturia gignat. Neque in alia parte terrarum tot Saeculis haec fertilitas. Italiae parci vetere interdicto patrum diximus: alioqui nulla secundior metallorum quoque erat tellus. Exstat lex Censoria Ictimulo ruinaurifodinae, Vercellensi agro, qua cavebatur, ne
O plus quinque millibus hominum in opere publicani
XXII. Aurum faciendi est etiamnum una ratio ex auripigmento, quod in Syria soditur pictoribus , in summa tellure, auri colore, sed fragili, lapidum specularium modo. Invitaveratque spes Caium Principem avidissimum auri: quamobrem jussit excoqui magnum pondus: & plane secit aurum excellens, sed ita parvi ponderis, ut detrimentum Sentirdi, illud propter avaritiam expertus: quamquam auripig-zo menti librae x, iv permutarentur: nec pOStea tentatum ab ullo est.
XXIII. Omni auro inest argentum vario pondere , alibi nona, alibi octava parte. In uno tantum Galliae metallo, quod vocant Albucrarense b, trice sima sexta portio invenitur: ideo ceteris praee t.