In Lamentationes Ieremiae commentarium ex auctoribus Graecis collectum. In easdem Antonii Agellii presbyteri regularis explicatio

발행: 1589년

분량: 223페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

191쪽

Lubricauerunt messi a nostra in itinere platearum nosira rumi, appropinquauit finis no fieret completi sunt dies no-fisi, quia venit finis noster. ET cum auxilio Dei careremus,a quo gressus nostri diria

gerentur, & dilatarentur ac firmarentur, in ipsis quoque plateis quae latae erant, arct at a sunt vestigia nostra, & infirmata lubricauerunt, & in praeceps ruerunt 3 & ne ipsis qui de adiumentis &instrumentis quae nobis suppetebant, uti Potuimus,quibus antea facillime uti licebat. Iuvenes nostri fodites ac strenui, quibus tamquam vestigiis insistebat nostra Q. uitas, in ipsis quoque latissimis plateis in quibus ante versari

soliti erant corruerunt . itaq; illis cadentibus tota simul ciuitas collapsa est . appropinquauit tandem praestitutus a Deo finis noster,quo tamquam filum praecidendi & tamquam matura poma decerpendi eramus. Completi sunt dies, ut iam. quam oues gregis inrerficeremur & mactaremur.

t Lubricauerunt vestigia nostra. t Verbu Hebraeum rix aliqui transtulerunt,i venati sunt, i ut Symmachus. in LXX.legitur, ἐγρήσαιίρ, i venati sumus . t Sed B. Hieronymus videtvr in suo Hebraico codice legisse rix a mx quod est angustum esse r& quia in angustis locis cum vestigiu firmiter premi non posisit, labimur, i ideo transtulit, lubricauerunt vestigia nostra .l Sc

placet admodum haec lectio & interpretatio, cum gratiam non modicam habeat ex cotrario a di esto, i in itinere platearum nostrarum. lhabet enim τὸ δεξον: mirum namque est quomodo in plateis quae latae sunt,eorum vestigia snt arctata. significat autem figurate, consilia & adiumenta quibus salutem tueri suam poterant, & quibus ad eam diem res steteratinunc in arctum & angustum esse redacta. Aut vestigi orum nomine iuuenes bello strenuos intelligit , qui in plateis corin Ie em p. ruerint,&fame & glladio interierint, iuxta illud quod cap. q. prophetiae suae dicit , i Ascendit mors per senestras nostras, ingressa est domos nostros,disperdere paruulos de foris,iuue

nes de plateis. l l Appropinquauit finis noster. I finis tamquapraefiniti alicuius spatii extremum. ex quo ollenditur,definita e sse

192쪽

ta esse apud Deum omnia, tumque esse incipere cum ille praestituerit,tunc item cessare & intercidere, cum spatium illud praefinitum emensum sit: unde in psalmo 38. David postulat notum sibi fieri finem suum, & numerum suorum annorum .& mensurabiles,seu ut Symmachus transtulit, palmares positos a Deo dicit dies suos. In Hebraeo autem finis &maturitas, seu matura aestas,quam graeci ο-ειεν dicunt, similia nomina sunt, & ut solet scriptura, verborum similitudine gratia aspergit,ut indicet quasi fructus esse homines, cumq; maturi sint,& finis vitae a Deo praestitutus, aut cladis alicuius praefixum tempus venerit,tamquam matura poma decerpi . unde

haec duo nomina finis & maturitatis praeclare in Amos coniuncta reperiuntur capite 8. i Quid vides Amos Θ & dixi vii ci-- num pomorum.& dixit Dominus ad me, venit finis super populum meum Israel. l hoc est matura sunt poma vi decerpantur. i Completi sunt dies nostri. t ex metaphora ciuium,quae ad macellum aptae sunt. ut idem dixit in prophetiae suae capite a 3.l aspergite vos cinere optimates gregis, quia completi sunt dies vestri ut interficiamini. l Haec dixit de tempore quo capta est ciuitas. iam post captam ciuitatem quid euenerit exponit.

COPH. L X X. ' Leues fuerunt persecutores nomisuper aquilas caeli: super montes exarserunt : in deserto insidati sunt nobis.

ORI O E N is . Narrat entin Iosephus, ne montes qui dein fugientibus praesidio fuisse. illuc igitur nos trahentes accedebantur, hoc est ad poenas sumendas exarserunt aduersus nos.potest autem & de apostolis intelligi, quorum iuuentus ut aquilae renouata est. Ο Mon. Ad litteram quidem , quia illos etiam qui ad montes fugiebant consecuti hostes interficiebat. ad spiritalem intelligentiam, a tumidis elatisque actionibus exarserunt. In deserto insidiati sunt nobis J EIvs Da M. Inhumanis moribus.

2 COPH.

193쪽

ε 8 IN CAPUT QUARTUM

COPH. V V L G A T A Delociores fuerunt persecutores no Di aquilis caeli: Fuper montes persecuti sunt nos, in deserto in dati sunt nobis.

IA M vero capta urbe, cum fugissemus,velocius nos hostes insecuti sunt, quam aquilae volant ad avicularum aucupium . neque, ullus nobis tutus fuit ad fugiendum locust nam seu montes fuga peteremus, eo nos velocillime insectati sunt 3 seu in campos uigeremus, ibi quamuis apertissima & minime ad insidias apta loca essent,tamen ex astutia insidias nobis poster ut . ita seu velocitate pedum opus esset,nihil illis velociussu it, seu allii ac fraudibus, nihil insidiosius, in ipsis apertis plonisque locis astu nos ceperunt. i Velociores fuerunt persecutores nostri . t Digna nimirum poena, ut qui in equorum Aegypti velocitate sperauerant, ij hostes velociores aquilis haberent. qnod Isaias praenuntiansis 3 ait, i Et dixit is nequaquam sed ad equos fugiemus rideo su-gi ctis.& super veloces ascendemus: ideo velociores erunt qui Ierem. 4. persequentur vos. iEt Ieremias ipse de Chaldaeorum exercitu, i Ecce quasi nubes ascendet,& quasi tempestas currus eius: velociores aquilis equi illius: vae nobis quia vastati sumus. lVidetur autem indicare illa Sedeciae regis & principum comprehensionem, de qua in eode prophetiae suae libro cap. 3y.

I. εω. ab. I Cum vidisset, i principes nimiru regis Babylonis ingressos Ierusalem, i Sedecias rex Iuda & omnes viri bellatores, fugerunt,& egressi sunt nocte de cillitate . l& paulo post, i persecutus est autem eos exercitus Chaldaeorum , & comprehenderunt Sedeciam in campo solitudinis Iericho,& captum adduxeriit ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Reblatha. RECH S. ' L X X.

Spiritus om nosiri brinus Dominus comprehensus est in

corruptιonibus nostris, ιn curru dximuae evmbra Niue-muae ingentibuae. OL T M ν r o n. Hoc est,ipse vita nostra, ipse anima nostra. O a I a . Nonnulli dixerut,inter praecipuos viros aper

tissime Iosiam lugere: sperabant enim propter illius religione

194쪽

TARE NORVM IEREMIAE. 379

Ierusalem in medio gentium in summam gloriam extollendam . in medio namque gentium est Ierusalem. idem vero inqui ut, figura erat Chri iti,pro iniquitate populi mortuus. At qui non in corruptionibus populi comprehensus est, sed quia Prohibente propheta occurrit Nechao Pharao, quamuis ille Pugnare aduei lus eu nollet. Ergo iuxta beatum Apostolii velamen super faciem Iudaeorum politii est dum legitur Moyses.vhi velo conuertus ille fuerit ad Dominum, autertur velamen. Dominus autem spiritus est. ipsis autem prophetae verbis spiritum dicit ipsum Dominum. quibus igitur velamen est superpositum,nunquam dicent, i Spiritus otis nostri Chri lius Dominus, i ted illi tantum qui reuelata facie gloriam Domini speculantur, quibus se n. per ante mentis oculos est Dominus, ut nimirum spiritus ille qui in prophetis operabatur erat Christus, qui etiam homo factus dicit, ' ipse qui loquebar adsuin,l ipse ide spiritus,& Dominus,& Christus. hunc coccperunt qui prius in seipsis pietatis semina corruperant. sed nos prophetae non alium oris nostri spirit u existimantes, post nostra conceptione, non adhuc in nobis ipsis locum habetes, sub umbra gratiae Christi tegimur,no amplius apud Iudaeos, sed in omnibus gentibus, cum ablatu ab illis, propter iacinus in Christum admissum, regnu Dei datum sit gctibus. Ecce enim vivunt inter nos prophetae,ioque tes de eo atque praedicantes,no adhuc apud illos, qui usque in praesens suis illum cor-τuptionibus cingunt,quotidie illum blasphemantes. Aquilas autem dixit, i Spiritus narium nostrarum. l Symmachus vero 1 spiratio natium nostrarum .il Na Dei amatores assidue Chri-1 um spirant, ante oculos illum habentes. Sciendum vero est quod sicuti Christus spiritus in prophetis locutus est, ita etiapater. dicit enim Paulus in illa ad Hebraeos epistola, i Multi fariam multisque modis olim Deus loquens in prophetis, nouissime diebus istis locutus eli nobis in filio. l Ad eundem modum etiam Spiritus sanctus: dicit enim Salitator, i Bene dixit in Esaia Spiritus sanctus,auditu audietis & non intelligetis. lIn epistola vero ad Corinthios Paulus donis enumeratis in quibus est etiam prophetia,inquit, i haec autem omnia operatur unus atm idem spiritus, donans cuique ut vult. I hoc est Z a iure

piedi intel

195쪽

18o IN CAPUT QUARTUM

iure suo & authentice,non seruiliter. Dici aurem conuenienter potest spiritus oris Christus, qui spiritu nobis prophetiae donarit. nain prophetia os seu facies est prophetarum, spiritus vero donum,umbra lex. umbram enim habet lex futuroru honorum. vixerunt igitur in nobis prophetae etiam in umbra legis . donum ergo Propheticum quo exitus uniuersae prophetiae spectat, Christus est, hoc est a Christo,vel cuius gratia erat prophetae, nam finis legis ac prophetarum Christus. Dici autem non incommode potest etiam ex persona Apostolorum atque credentium in ipso namque vivimus&moueis mur&sumus .l I In cuius diximus umbra vivemus . t hoc est ad eius imitationem . dicit enim etiam beatus Apostolus,

Imitatores mei estote,sicut & ego Christi . l j Captus est incorruptionibus nostris. l OLYMPIOD. Nam propter iniquitates nostras traditus est . cui professi sumus, sere ut ab illo tecti ab aduersariorum impetu conseruemur.

RECH S. V V L G A T A. Spiritus orss no Hri chrassus Dominus captus est in peccatu

no Eris. cvi dxim uae, in umbra tua νι uem uae ιn gentibus. IL ι v o vero post omnes has calamitates lamentandum nobis praecipue est,& omni dolore prosequendum,quod spiritus oris nostri Christus Dominus,que spirando vivimus,quii spirare desinimus morimurriui ipse Dominus est Deusq; noster, in peccatis nostris tamquam retibus ac laqueo captus est, & mortis vinculis ligatus, quamuis mortis doloribus diu teneri non potuerit,eosque soluerit;& que putabamus nobis tegumento ac praesidio fore inter infestas nobis inimicasque

gentes, ei nostris peccatis mortem attulimus.

i Spiritus oris nostri Christus Dominus . t Negari non potest quin sis LXX. sic interpretati sunt hunc locum , Christus D

minus,de Iesu Christo Domino intelligendum putarinr. nam c liristi nomen quamuis & aliis regibus commune sit, tamen ex ijs nemo Christus Dominus aut dictus est aut dici potuit, sed tantummodo Christus Domini , ut David de Saule libro secundo Regum,3Quare non timuisti mittere manum tuam

ut occideres Christum Domini ξ l& libro primo, i Propitius

sit mihi

196쪽

TARE NORVM IEREMIAE. i 81

sit mihi Dominus ne faciam hanc rem Domino meo Christo Domini. l Christum vero Domini dici quemquam, nisi eum I. qui idem Deus sit, blasphemiae esset . nam vox Domini hoc loco tetragrammon illud nomen indicat, quod solius Dei veri proprium est nomen. Ergo LXX. aperte cognouerunt illa ineffabilem hominis Deique in eadem persona unitatem, cis Christum Dominum appellauerunt. quod etiam beatus Lucas fecit, cum angeli ad pastores euangeli sinu exposuit, i An- Lu e Mnuntio, inquit, vobis gaudium magnum quia natus est vobis

bis hodie Saluator qui est Christus Dominus, in ciuitate Dadvid. t Quod si Iesus, Christus Dominus ab angelo dicitur , Se Christus Dominus Hebraice non nisi Quadrilittero nominet

indicatur no modi,& tarn non nisi verus Deus appellatur,cui dubium esse potest,eundem Christum hominem, eundem v rum Deum esse , eundem a LXX. interpretibus Deum k hominem agnitum Quomodo igitur hoc ignorauerunt tam clarum tamq; firmum testimonium qui perfido animo & ore ausi sunt dicere, Christum non esse Deum verum,aut ex scripturis. id haberi & confirmari non posse Θ Atque omnium fere antiquorum Doctorum consensu receptum est, hunc versum ad Christum Dominum, Iesum Saluatorem nostrum pertinere . sunt tamen qui de Iosia intelligendu ad litteram putent,quod fere omnes Hebraei dicunt;idque ex eo confirmant, quod libro a. Paralipomenon scriptum sit, i Vniuersus Iuda&Ieru - 2. Par. In salem luxerunt eum Ioliam nempe Ieremias maxime,cuius

omnes cantores atque cantrices usque in praesentem die la-

metationes super Iosia replicat,& quasi lex obtinuit in Israel, Ecce scriptum fertur in lamentationibus .l Hebraeorum ex positionem probat B. Hieronymus in commentarijs in La chariam prophetam in caput Ia. Eo tempore, inquid, post Zacch. ta Teges peccatores spes omnis popuIi erat in losa,& occiso illo magnus planctus in urbe commotus est, sicut legimus in Hebraico Oiritus oris ne stri Christus Dominus captus est in peccatis nostris. licet alij iuxta intelligentiam spiritalem hoc reserant ad Dominum iesum. l Huc usque Hieronymus.Sed m

ror quomodo de Iosia intelligere potuit Christum Dominu , ut ipse idem transtulit,nisi sorte non Christum Dominum, sed Chria

197쪽

18a . IN CAPUT QUARTUM .

Christum Domini transferendum putauit,utroque enim mo - - do in Hebraico legi potest .certe ii Christum Dominum transtulit,ut LXX. secerunt,& eum. transtulisse omnes etiam antiquit simi codices testatur,non niti de Iesu Christo Domino intelligi potest. Sunt inter ipsos Hebraeos qui haec de Iosia dici negent, sed alia ratione, videlicet, quia hae calamitates de quibus per totum conquestus est,non lotiae, sed Sedeciae tepore acciderunt post Ioliae mortem , & paulo post scriptum est, j Completa est iniquitas tua filia Sion. tquod de Ioliae tepore intelligi non potest, cum illa clades & illa poena iniquitatis quam iniquitatem vocat, eamque completam dicit, Iosiae tempore non modo non completa, sed ne coepta quidem esset .ideoque de Sedecia haec accipere malunt, qui proxime ante ipsum excidium ciuitatis regnum tenebat , & Captus in

campis Ierichontinis, & Antiochiam ad regem Chaldaeoru ductus, inde vinctus in Babylonem est perlatus . t Spiritus oris nostri . t Optime spiritus oris nostri Iesus Chtillus dicitur, qui

Io.in. r.. Vt vitam in nobi S post resurrectionem in nouaret, in apostolos

insufflauit dicens, i Accipite Spiritum sanctum. t nam vita Christi vivere nisi eius spiritu participato non possiimus. po test etiam sic intelligi,qui carus erat nobis ut ipse spiritus oris nariumque nostrarum quem spiramus. Captus est in peccatis nostris. t peccata dixit B. Hieronymus quae in Hebraico

sunt mureno corruptiones,vel retia, vel foueae eorum: quoruuero ξ nempe persecutorum, de quibus dixerat, i velociores fuerunt persecutores nostri aquilis caeli. l Sed LXX. transtulerunt, αν τως ωφειραε-, & Beatus Hieronymus item, in Peccatis nostiis . unde coarguitur legisse eos in Hebraeo, inn)rma, retibus autem vel laqueis vel foueis ut nonnulli volunt, leones capi solebat, & leonibus saepe in scriptura Reges comparantur. itaque figurare ait tamquam de leone rege intelligens, captus est in foveis seu in corruptionibus nostris, ut etiam de rege loquens Ezechiel eandem figuram tenuit,ut LXX. transtulerunt cap. I s. e. ὁ φθορα in φθη .in corruptione,hoc est in fovea & laqueo eorum captus est . quo in loco Beatus Hieronymus vertit,i in vulneribus eorum captus

est. l ergo etia hoc loco verti potuit, captus est in vulneribus nostris

198쪽

THRENORUM IEREMIAE. i 83

nostris,quibus illum vulnerauimus. Captum aute suisse Chrissum & tamquam funibus ac doloribus mortis ligatum , ut il-Ios potentia sua rumperet,B. Petrus dicit in Actibus, i Quem Aaa: Deus suscitauit solutis doloribus inferni,iuxta quod impossi- bile erat teneri illii ab eo Seu igitur laqueos & senes intelligas quibus captus est, seu peccata ut B. Hieronymus dixit, seu foveas, optime omnia in Christo Iesu Deo nostro conueniunt. nam peccatis nostris tam qua funibus & laqueis captus est, & in insernum descendit, ut ide B. Petrus ibidem Dauid testimonio prolato dicit, eum neque in inferno derelictum , esse,neque carnem eius vidisse corruptionem .

CHS EN. L X X. Gauderilaetare siti a Idumaeae quae babitas seuper terram, etiam super te transibit calix Somιni, inebriaberis Fundes.

OR t c ε Η i s . Sermo ad genus Edom hoc est Esau fratris eius dirigitur,malorum illis magnitudinem praedices. hoc namque est, i inebriaberis & effundes: l de quibus etiam PDI. 13 Dauid dicit, i memor esto Domine filiorum Edom in die I

rusalem,qui dicunt exinanite exinanite usque ad fundamentuin ea nam cum fratres essent & vicini, iam inde ab ipsa stirpe inditum odium seruauerunt. Cum vero de Christo dixiLset,opportune etiam huius gentis meminit . nam illam vi pote Liae Ierrena appelletur, euersurus erat Christus, & caeleste aet urus. virtus enim atque cognitio comminandi vim habet aduersus eos qui erroribus & ebrietatibus vacant. quorum inebriatio ipsa est carnis mortificatio, supereffusio autem etiasapientiae carnis extinctio. OLYMOov. Idumaea in vetustate peccati semper accipitur. Super te transibit calix Domini. l OLYMν io non I . Illi peccati vetustati propheta poculum praedicit, ipsum nempe per Crucem interitu, ut post inebriationem & casum,etiam ex abundanti eius interitus in s. Cor. ascperpetuum prolongetur. iEt est undes. l prolongari illius interitum significat, quum etiam nouissima inimica destruetur

199쪽

i 8 . IN CAPUT QUARTUMCΗsEN. V V L G A T A. Gaude ιν laetare filia Edom quae habitas in terra Hus r

ad re quoque perueniet calix, rnebriaberis atque nuda l. ris . 1 V vero gens Idumaea quae terram Hus incolis,nostrae genti semper inimica, iam excidio Iudaeorum laeta, duci malis de cladibus abes, laetare scilicet & gaude: nam haud semper ab his malis immunis eris. ad te quoque calix irae indignationisq; Domini amarus ac veneno insectus perueniet, quem etiam inuita bibes; eoque hausto, quasi austerissimo vino inebriata trepidabis & agitaberis,& consilij inops quid tibi sit agendum non intelliges. nudaberis etiam ut turpitudo peccatorum tuorum appareat, dc pro illorum magnitudine atque grauitate plectaris. necnon ambitu murorum disiecto, quasi vestium operimento spoliaberis.

Gaude & laetare. l per dissimulationem & ironiam haec dicta sunt .non enim quasi a monente,sed ab improbante dicuntur; ut illud in Ecclesiaste, ii laetare iuuenis in adolescentia tua, i & quae sequuntur. deinde, i Et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in iudicium. Erat enim Edom in potestate Regum Iudaeorum,quorum excidium nimis inteperanister tulerat,adeo ut cum hostibus Chaldaeis muros urbis euertentibus adesset,& eos ad illos disturbandos hortaretur ,ut in psalmo I 36. scriptum est i Memor esto Domine filioru Edom in die Ierusalem, qui dicunt exinanite exinanite usque ad fundamentum in ea. t i Quae habitas in terra Hus . t Hus inter duces Seir, & Horraeos recensetur Geneseos 3 6. de primo libro Paralipomenon capite primo . t Ad te quoque perueniet calix. t Diuinae vindictae portio. Hic ille calix est, de quo prophetae Ieremiae praeceptum est a Domino ut omnibus gentibus propinet. I Sume,inquit,calicem vini suroris huius de manu mea, & propinabis de illo cunctis gentibus ad quas ego mittam te, Sc bibent,& turbabuntur, Sc insanient a facie gladij quem ego mittam inter eos: lcumq; inter ceteras gentes commemorasser Idumaeos, i dices ad eos inquit,bibite &inebriamini,& vomite,& cadite,neque surgatis a facie gladij

quem Diuili co by Cooste

200쪽

quem ego mittam inter vos. l f Inebriaberis . t ex transtatio.

ne ebi torum qui circumeunt & agitantur, trepidationem dc nutum,& inopia consilij significare voluit, adeo ut imminenspei ic ulum qua ratione vitent non inueniant. iuxta illud psal-nu. t Turbati sunt & moti sunt scu t ebrius, & omnis sapieti a P in ' eoi um d morata est. l ' Atque nudaberis. l praeter eam significi lionem quae superius posita est, illam quoque habere hoc

verbum potest,ut sit,verecunda di infirma δ et egere. ina munita, tu quit,rerrae tuae apparebunt per quae hostes ingredian. tur. ut Genesis a. dixit Ioseph , T immunita terrae explorare Gen. a. venistis. l Aut nudaberis ambitu murorum ablato atq; diti seo. Nonnulli etiam verbum matre ligni fica re volunt,euacuaberis, evomes . quibus fauet locus ille Ieremiae 2 3. Bibite &Inebriamini & vomite. t quod ii ita exponendum videtur, figurate dictum est filiae Edom ut vomat, hoc est ut cilies suos emedio sui effundat ,& illis in captiuitatem abeuntibus sua.

euetur,&inanis remaneat.

THAU. L X X. Mefecit iniquitar tua sitia Sion, non assiiciet ultra ut transemgrare lesectat. Visitauιt iniquitates tuas filia Edom,

reuelauit super ιmρietates tuas. CR οε HI s. Sat poenarum exoluisti, in quibus Edom succedet.quod vero ait, I non ad ij ciet ut transmigrare te iaciat, i vel ad te uocat ione respiciens dixit,non enim diu. tius manebis in capti ilitate , cum integram mensuram exple- leris,mimiit enim supplicium Deus non ad ij cit. Vel si ad se. Cundana captiuitatem respexit, tamquam quae fit rura non esset, quomodo post priorem illa a Romanis accidit vide igitur ne de nouissima sermo sit, quae propter Christum contigit, post quam altera non fuit; & omnis Israel saluabitur post ple- Rom. it. ni Ludinem gentium iniquitate relicta . quo facto ,reliqua erit ipsa consummatio,& terrenorum hominum poena,cum iudicium expectetur . Potest etiam ad Ecclesia sermo dirigi,quae antiquae illius est synagogae filiat sine paenitentia namque Rom. 1.

sunt Dei dona : huius igitur iniquitas desecit diuini baptismatis ope: quam Eccletiam non vltra hostibus tradit ille qui - Aa dixit,

SEARCH

MENU NAVIGATION