In Lamentationes Ieremiae commentarium ex auctoribus Graecis collectum. In easdem Antonii Agellii presbyteri regularis explicatio

발행: 1589년

분량: 223페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

181쪽

tus pavor; &, devorabunt eos aues morsu amarissimo. I ED. dit,l quasi igneum halitum ac vaporem cum impetu & copio..se efflauit. i Et deuorauit fundamenta eius. t Vel ad litteram muros & sundamenta ciuitatis intelligit:vel figurate per fundamenta reges & principes accipiendi sunt,quibus tamquam .hasibus ac fundamentis tota ciuitas nititur . significat autem totum esse statum ciuitatis euersum.

LAMED. L X X. Pon crediderunt reges terrae, Universi habitatores orbs, quoniam ingredietur inimicuου tribulans per portas Ierusalem

OR t o E N is. Fortasse etiam propter munitionem loci,&muri & habitatorum sortitudinem, maxime vero Propter Deum qui semper urbem illam protexerat. Et certe ante Nabuchodonosor, ingressus frequenter Aegyptius , accepit thesauros ex domo Domini; sed tamen urbe non euersa: nota eniin nimis urgebat,etiam si erat hostis praeterqua quod non incredibile est & secundo & tertio illud miraculum accidisse. fortasse reges terrae etiam ipsos daemones appellat,quitet renis hominibus imperant; de quibus dictum elidastiterunt reges terrae & principes ipsorum conuenerunt in unu ,

aduersus Dominum & aduersus Christum eius, & ij quinam sint, indicatur in illis verbis, i Si enim cognouissent, numqua Dominum gloriae crucifixi uent et i & in illis, i ut innotescat principibus & potestatibus in caelestibus per Ecclesiam mulisai formis sapientia Dei. putabant enim numquam tradenda esse Ierusalem in finem,quoad haec gens maneret, promissio. nem ad patres factam cogitantes, & nihil de Christo scientes. OLYM IOD. Hi qui erant in virtute prae stantes,regale sacerdotiii. Ing M. Illa quae a Deo semper protegebatur multitudo. illa enim altera deserta erat . i Quoniam ingredietur inimicus & tribulans per portas Ierusalem. OLYMPi on. Propterea quod Dominus dixit , portae inseri non praeualebun t adu ersus eam, i ut neq; praeualuerunt,& si illis ad tempus ut turbarent permissum est.

182쪽

Non crediderunt reges terrae in iniuersi habitatores ombu , quoniam ιngrederetur hostis in mimicus per portas Ierusalem.

CV Μ prophetae Regibus Ierusalem atque principibus

eius & habitatoribus terrae Iuda praedicerent, ut vias suas corrigerent, ne forte iratus Deum urbem in hostium potestatem traderet, & per portas captae Ierusalem introire permitteret, haec illi vana putabant,nullamq; his praedictionibus fidem adhibebanima praedictionibus falsorum prophetarum placentia & iucunda prophetatium occupatis animis,

aures veris vaticinationibus obstruxerant.

Non crediderunt .l In Ieremiae prophetia de Ioacim rege Ierem. 3ε. legimus,eum usque adeo Ieremiae vaticinijs excidium praedicentis non credidisse,ut librum in quo illa descripta erant, a Baruch Ieremi ae notario allatum disciderit,& in ignem coniecerit. Ibidem quoque Sedeciam eius successorem teremiae Ierem. ιι vera vaticinanti non adhibuisse fidem scriptum est. Principes quoq; ciuitatis egisse ut talia praedicans tamquam seditiosus& incentor populi in lacum mitteretur,idq; a Rege obtinuis- - ise: tantum abest vi illi crediderint . , Quoniam ingrederetur hostis .i Capta iam urbe ingressos Principes Regis Babylonis Ierem. ι .sedisse in porta Ierusalem , habet ut in Prophetia Ieremiae.'Habitatores orbis,nos totius orbis intelligit,sed usus est scripturae,ut orbis nomine loca quae habitentur appellet, ad disistinctionem locorum qum non habitantur,& desertae sunt. ιMEM. L X X. Fropter peccata prophetarum eius,iniquitates sacerdotum

eius, undentis anguinem iussum in me o nuae. O Rine Nis. Sanguis iustus proprie ille. fuit Saluatoris nostri Christi,quem qui effuderunt prorsus perierunt cum pro estuso prophetarum sanguine modice castigati fuis. sent. OLYMpio non I. Ipsi Ierusalem haec a Romanis acciderunt propter Christi sanguinem. generaliter vero ducit de iis qui interimunt filium Dei di ostentui habent, cum se .

183쪽

168 . IN CAPUT QUARTUM

semel factam redemptionem per suas vocum nouitates eueris

tanta

MEM. LGATA. Propter peccata prophetarum ritu, ω iniquitates sacerdotum ritu , qui effuderunt in medio risu sanguιnem --

Lurum .

CV i v s urbis ruina & excidium praecie ue peccatis fausorum prophetarum,& iniquitatibus sacerdotum eius adscribendum est 3 qui cum Reges & principes In caedem innocentium , & insectationem sanctorum prophetarum instigarent,ipsi potius effudisse iustorum sanguinem putadi sunt, quam illi qui eorum persuasionibus impulsi iustos necabant. ita qui prohibere scelera debebant,& animos Regum ac principum a malefactis auertere, ij scelerum eiusmodi suscipiendorum illis auctores erant, adeo ut sceleribus publice contractis ceteri omnes quodammodo impiarentur,& contagiu ad uniuersam ciuitatem pertineret, communi ruina & excidio

expiandum. Propter peccata prophetarum eius. l De falsis prophetis vana praedicentibus & populum decipientibus teri

Ictem. 23. Se Ieremiae prophetiam capite a 3. qui visionem cordis sui loquebantur non de ore Domini, dicebantque blasphemantibus Deum,i locutus est Dominus, Pax erit vobis:& omni ambulanti in prauitate cordis sui,Non veniet super vos inalum. Ietem. 2o. in eadem prophetia legimus teremia a Phassur sacerdote percussum,& missum in neruum . Eundem quoque talia prophetantem a sacerdotibus & prophetis morte damnatu, & apud Populia ac principes tamquam de capitali crimine accusatu . Quae vero aduersus Ieremiam hic sacerdos molitus est, eadeaduersus alios quoque innocentes ac iustos viros &hunc&alios sacerdotes & salsos prophetas esse molitos credi no absurde potest, qui cum regibus essent intimi, illorum animos. Parum graues ad piorum hominum necem eXacuebant. itaq, de Ioacim rege Iuda legimus quod sanguinem innocentem Ierem. . a effuderit;& Ieremias ipse capite 7. & aa. monet hortaturque

vi ab hoc scelere abstineat,minime id moniturus nisi fieri consueuissetiHoc etiam piaculo contaminauit Manasses rex Iuda ciuiis

184쪽

TARE NORVM IEREMIAE. iis

da ciuitatem Ierusalem, cuius inter cetera scelera illud quoq; liber quartus Regum commemorat , i factum est, inquit, ver .r .hum Domini cotra Iudam, ut auferret eum coram se propter peccata Manasse uniuersa quae fecit, & propter sanguine innocentium quem effudit,& impleuit Ierusalem cruore innocentium: ob hanc rem noluit Dominus propitiari. Hoc vero quod de Manasse dicitur, LXX. in extremo si bro Paralipomenon secundo Ioacim regi tribuunt. facta aut e regum prophetis & facerdotibus adscribuntur, hos enim illi in consiliu ad hibere solebat in rebus dubijs, unde etiam de Saul scriptum est in libro primo Regum, Deum illi non respondisse neque per t.Ret. 1a somnia neque per sacerdotes neque per prophetas. his namque consultoribus & ille utebatur & alii reges usi sunt.

ommotisunt tigiles ei tu in plateis,poliati fiunt in sangui

ne. Cum is non possent, tetigerunt Ne timenta eorum. OL TMMoo. In Christo quidem,propter metum Iudaeorum etiam qui inter eos religiosi erant Deique cultores commoti sunt.Generaliter vero a firmitate commoti sunt

angeli eius in vijs suis. osti oaΜIs. Symmachus ait, ' Inst biles facti sunt caeci in exitibus, polluti sunt in sanguine, ut non possent attingere vestes eorum . t Vigiles scriptura angelos vocat but apud Daniciem. Hi vero erant per quos etiam Diniel . fortasse illa per Moysen lex data est, iuxta illud, 'Si enim qui Hςb- per angelos dictus est sermo. l Hi namque cum prius assidue

an ipsa,& in templo permanerent, commoti discesserunt. Io- Iosephus sephus enim in libris de captiuitate narrat, sacerdotes cum de nocte ad templum pro more ad sacra ministeria exhibenda venissent, primo quidem commotione a se auditam dixi se, deinde vocem repentinam percepisse , transeamus hinc: quando etiam iuxta Symmachum, instabiles & etrabundi facti sunt,& caeci,inquit,in exitibus.non enim erat visio distinguens,non rex non propheta neque princeps , defecerant enim , .Regi. . posteaquam ille aduenit cui erant reposita, qui erat expecta- GM '

tio gentium .i Polluti sunt in plateis. l OLYMν Ion . Nam qui non potest peccato resistere,ab illo polluitur. i Cum ipsi non. - Υ postent,

185쪽

possent,tetigerunt vestimenta eorum. I Eius os M. I Quicun que, inquit, in Christum baptizati estis, Chriitum induulis. lait igitur, etiam de ipsa fide illos periclitatos.

Errauerunt caeci in plateis, postulι sunt sanguine: eumque non postsent, tenuerunt iaciutaae suas . . FO C igitur suis iustorum sanguine,& tanto scelere inis quinati , errauerunt a suis sedibus pulsi,& hac illac discurrentes,tamquam surijs agitati, nullas certas sedes hebenistes oberrauerunt. cumque ad instar caecorum rectum iter noviderent,neque viam tenere possent, lacinias aliorum hominum,cum velles arripere non possent,& extremas oras vestiutenuerunt. ab illis auxilium & opem suis rebus afflictis vel minimam quaerentes.

Errauerunt caeci in plateis, i hoc est tamquam caeci . Hoc autem errandi verbum ara in habraeo eorum est proprie,qui certas sedes nullas habent, sed errabundi vagantur.vnde etiain psalmo ro8. positum est, i nutantes transferantur fili j eius& mendicent,& ei j ciantur de habitationibus suis .i & de Cain qui fraterna se caede polluerat, scriptura dicit, habitas. se eum profugum in terra, cum hac illac quasi mente motus circumiret. Omnia autem haec de caecis errantibus, poli tisque sanguine, & contingentibus aliorum lacinias,& it in ris ductorem quaerentibus,figurate de Iudaeis iustorum se guine pollutis, & ab aliis gentibus auxilium petentibus dicta sunt, a quibus tamquam piaculo contaminati repulsi reiectique sunt. nam & ab Agyptijs aduersus Nabuchodonosor auxilium petierunt, quod in Ieremia cap. 37. scriptum est. I Cumque non possent cum lapsi essent caeci in lubrico &in sanguine quem fuderant cecidissent, neque se possent erigere , neque oculis capti rectum iter tenere, aliorum lacinias tenuerunt, ab illis 3c subleuari, & ad rectum iter duci poscentes.

186쪽

THRENORUM IEREMIAE. I7I

Reced te ab immunias, vocate imos , recedite reced te, nolite tangere, quιa accensi sunt s atque etiam commoti. H. rite ingentibuae, non addent incolere. OR t o a re is . Apostolis mandatur,ut de medio Iudaeorufugiant, qui Christi sanguine polluti sint. Vocationem vero eorum etiam angelis commisit di, nisi forte Apostolis ut il-Ios immundos ad paenitentiam vocent praecipit , quod sece. ruut cum dixerui, i Vobis oportebat primum praedicari ver Act. itebum . t illis vero nolentibus iubet fu gere , ideoque tamquam illi nossent,subiungit,i ecce conuertimur ad gente l O oi,ihmi,..ion, Hortamini inuicem abscedere ab immundis.illa enim dotiis legit verba, i vocate ipsos,l hoc significant, quisq; vestrum socium di hi admonete. Accensi sunt. l ORIoavis. Hoc verbo lignita eii Aos ipcatur ignis ille captae ciuitatis. illud praeterea, i Commoti sunt. t transitum ad seruitutem indicat: illud vero, i non addent in colere, i perpetuum illos incolatum habituros, neq; altero opus futurum. OLYMpio v. Dicite illis, inquit, ne adiiciatis in gentibus incolere, hoc est cum alienis ne misceamini.

Recedite polluti clamauerunt eu, reced te, abite nolite rangere siurgati quippe sunt es commorι,ἀxerunt ιntergen . tes. non addet ultra ut habitet in es. HO S conantes saltem lacinias tenere,ii quorum laciniae

erant,& a quibus auxilium flagitabant,a se reiecerunt, dicentes, rccedite polluti sanguine, recedite, abite a nobis, nolite vestes nostras contingere, nolite a nobis opem auxiliumque petere 3 tum inter se loquentes dixerunt , Iurgato esse inuicem Iudaeos,& contentionibus rixisque inter se celatavisse,ideo commotos esse,& errare vagosq, ac profugos cir cum ire , neque posthac sore ut illorum Deus inter illos habi tet, cuius seruos occiderint.

I Recedite polluti. l adhuc in figura caecorum sanguine contaminatorum perdurat,quos reiectos esse ab ijs quorum lacu Υ a nias

187쪽

nias illi prehenderant dicit. nimirum agentibus quas a die. rant Iudaei,& quorum opem flagitabant, auxilium ab illis negatum. i Nolite tangere. t nolite lacinias tenere. nolite a nobis vel minimum auxilium petere. ijs enim dicitur ne tangat, qui ut paulo ante dixit, tenuerant lacinias suas, nempe cae cis.

in quorum figura Iudaeos e suis sedibus pulsos , & pron. gos propter est usum ab eis iustorum sanguinem intelligit. quod autem Iudaei illis caecis figurentur languine pollutis, etiam verba sequentia satis indicant. J Iurgati quippe sunt&commotio Commoti idem est cum eo quod superius dixit,t errauerunt caeci in plateis. l ijdem sunt ergo caeci de quibus lupra diXit,& Iudaei, de quibus nunc ait, iurgatos esse de

commotos nam caecorum in sanaui ne lapsorum, & inquinatorum figuram, ad denota dos mores Iudaeorum effundetium piorum sanguine assumpsit. Sunt autem haec verba gentium

ad quas pro iugi abierant polluti illi iustoru sanguine Iudaei: conti erso namque inter se sermone dicebant, iurgati sunt hi Iudaei qui a nobis auxilium poscunt, S: in iurgio caedem se, cerunt, ideo commoti sunt, dc tamquam homicidae e iis sedibus pulli, digna iurgij caedisque poena , ut incertis sedibus

errent. ideoque indigni ut a nobis auxilium quod petunt auferant . Iurgari autem non verbis modo, sed manibus ac telis& ferro contendere est. iurgati vero sunt, quum repugnantes vaticinijs prophetarum ,&iustorum hominum monitis resi. 1tentes eos occiderunt. J Non addet vitia ut habitet in eis. 'I e Deo intellexit noster interpres, re ut non vltra inter eos habitet, templo iam incenso dc euerso. In Hebraico autem est, i non addent ultra ut habitent seu peregrinentur , ut LXX.

re , quorum verborum hic sensus erit: gentes illas ad qlias ut ιDi peregrinarentur Iudaei eiusmodi caedibus polluti abie-

Iant,inducit propheta dicentes, non addent eiusmodi homines ut peregrinentur & incolant. non permittendum est ut apud nos adhuc versentur , ne nos etiam contagio sui sceleris Inquinent.aut,non addent habitare, non umquam posthac in sua regione Scin Iudaea terra habitabunt, quam caedibus

comaminaverunt.

PHE.

188쪽

THRENORUM IEREMIAE. 173

PHE. L X X. multus ae omini pars eorum, non addet refἶicere eos. scies, sacerdotum non acceperunt senum non sunt miserti. O Ris a M is . Supplicium a Christo irrogatum indicat . dicit enim David,i vultus autem Domini super facientes mala. t Non respiciuntur aute ab eo dum in eo quod sunt manent .nam i cum intrauerit plenitudo gentiu ,omnis Israe Isaluabitur,l & de cetero ut fidelis respicitur. quod si scribatur, i pars eorum, nimirum intelligitur eoru de medio exeuntium .de hostibus autem accipitur illud, isacies sacerdotum non acceperunt, i omnes enim abduxerunt. OLYMO D. Hoc est,non sunt veriti. l Senum non sunt miserti. Eorum qui in virtute consenuerant non sunt miserti , sed illos etiam Peruerterunt haeresiarchae, Iudaeorumque magistri.

sacerdotum non eriabuerunt, neque henum miserimunt. V Vixus & ira Domini diuisit & disseminauit eos inter

gentes,neque ultra miserebitur eorum: quia neque faciem sacerdotum, & prophetarum utilia consulentium atq3 recte monentium veriti, neque senum miserti sunt . ita neque religionis ratione flexi sunt in sacerdotibus, neque naturae confide ratione commoti sunt in senibus,& imp ij simul de inhumani.

I Facies Domini, i faciem seu vuItum pro indignatione sumi consuetum est,ut in psalmo 33. I Vultus autem Domini super facientes mala. t nonnumquam pro moerore,ut in primo Regum capite primo, i vultus eius nempe Annae non sunt amplius in ditiersa mutati. l potest etiam hoc signincare, I sa-cies Domini diuisit eos, i quia a se repulit & disiunxit, ita ut

amplius eos non aspiciat, neque eorum misereatur.quae poena conuenientissima est, cum ipsi neq, sacerdotum, neque senum faciem acceperint, ac veriti sint. apti ssime aute haec omnia in infelices ac perfidos Iudaeos cadunt, qui cum Christidi apostolorum sanguine maculati sint,ut caeci per orbem ese

189쪽

rant prudentiae ac fidei lumine carentes,&vestimenta laciniasque gentium contingere nituntur, ab eis auxilium & ope& sedem in qua habitent petentes, & in eorum terris commorari postulantes a quibus repuls,tamquam Cain te terrimo paricidio maculati proiugi & nutantes,& hac illac discursantes oberrant. de quibus gentes dicut,iurgatos illos esse,& in iuris gio caede se contaminasse, ideoque commotos & e terris suis pulsos numqua fore ut in suis adhuc sedibus habitent,ex quibus Imperatorum edictis eiecti sunt, quod senum &apostolarum ac prophetarum facies non erubuerint. I Facies iace dolum non erubuerunt fortasse & inter ceteros de se hoc intelligit . nam & ipse de sacerdotibus fuit qui erant in Atra thoi, ut in titulo libri sui legitur.& faciem eius non erubuit Sedecias,loquentis ad se ex ore Domini, ut est in libro a. Ρ ralipomenon, capite ultimo. Α IN. . L X X.Lam adbue essemus, defecerunt oculi nostri ad auxilium nο-

sirum, vana reθicientibus nobis s reb eximus ad gentem nou saluantem. ORi o a n i s. A captiuis haec dici videntur, cum eos paeniteret quod Aegyptiorum & Assyrioru ope nisi suis. sent. nihil aute prohibet quo minus ab ijs dici possint qui ex circucisione crediderant. desecimus frustra in lege sperantes. na lex neminem saluat, ut dixit Paulus.ergo neq; qui legi adinhaerescunt iuuari post gratia poterui. t Respeximus ad gente non saluante .l OLYMν. Qui obsidebantur quide,quia vanissime sperauerat obsistere posse Romanis. Qui vero in peccato , Dei fiducia relicta, vanissime ad suum ipsoru auxiliu respexerui. Eius Ba M. Ad humanu auxiliu aspicientes intumuimus.

A IN. V V L G A T A. cum actue subsisseremus, defecerunt oculi nonri ad auxia

tem quae saluare non poterat.

QVVΜ no dum perditi essemusted adhuc subsisteremus

190쪽

TRRENORUM IEREMIAE. 37s

defecerunt & extabuerunt oculi nostri cnm desiderio expectantium exercitum Pharaonis , & sperantium eius auxilium vanum: quu respiceremus tamquam de specula alioua speculatores,sicunde gens auxilio veniret,quae nullam salutem aut

opem erat allatura.

4 Cum adhuc subsisteremus. In vivo adhuc corpore exta buerunt oculi, prae nimio desiderio ,& expectatione , cum circum quaque ire quintissime spectaremus sicunde auxilium veniret. Aegyptios autem significat in quibus spem possi rant,& a quibus auxilium expectabat, ut est in Ieremiae prophetia cap. 37. qui cum ingentia promisissent , vanispromis sis eos in perniciem egerunt ,& Chaldaeis prodiderunt . nam vix egressi ex Aegypto, rursus redierunt, & spem Iudaeorum sesellerunt. Quid igitur perditis iam rebus ab ijs sperandum est,a quibus cum integrae res nostrae e gent, in fraudem acti,& decepti sumus

T SADE. L X X. v evati sumus paruulos nosgros ne irent in plateis nostu: impleti sent aeter nosiri, adeafinis nocter.

ORi o 1 M a. Nam a Saluatore piscatores hominum s cti illi discipuli, venabantur expiscabanturque I daeos sensibus paruulos, ne per latam dc spatiosam patrum suorum irent viam ἱ quos etiam Saluator significabat dicens, sinite paruulos venire ad me . t OLEMO Ono M. Ad Muia r hiitoriam quidem, quia obsidebant neque sinebant pueros in plateas exire . ad interiorem intelligentiam, exiguas cogitationes nostras, inquit, seruauimus, ne cupiditatum pr Pensione per latas libidinum plateas ferrentur. 1iquet igitur quamuis nos omni ratione seruemus, ni fi in Deo speremus, ore ut captivi ducamur . i Appropinquauit tempus n strum. l Eius is a M. A sanctis haec dicuntur, calamutates eorum qui propter peccata plectuntur , suas puta tibus a

SEARCH

MENU NAVIGATION