In Lamentationes Ieremiae commentarium ex auctoribus Graecis collectum. In easdem Antonii Agellii presbyteri regularis explicatio

발행: 1589년

분량: 223페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

31쪽

is IN CAPUT PRIMUM

vel quia nullus ad eos accedebat qui sacra munera expet ret. Quin etiam virgines inquit Sion abducuntur, haud dubiu quin a victoribus hostibus. Eius DEM. Quod vero ad excerussiorem intelligentiam pertinet, speculatricis contemplatricisq; facultatis quae Sion vocatur, multae sunt varioru dogomatum viae mysticorum simu I & naturalium, & moralium, etiam rationalium sortasse, quae ad propositarum rerum intelligentiam & contemplationem serunt. Cum itaque quispiam horum exercitatione perdita consulas fuerit, omnes hae viae lugent nullo ambulante. Cumq; celebritas proposita sit in praedictis vijs,neque exquirendo,& ut ita dicam perintranseundo quispiam per eas iter habet, & lugent, quia dum non inuestigantur, neque per eas tenditur desolantur, propterea quod qui ambulabant exciderint, & a viiijs ad peiora

Exod. 1 vitia captivi ducti sint. EIva DE M. Tribus per annum tem poribus lege praeceptum erat ut omne masculinum appareret, in Pascha,in festo primitiarum,& in Scenopegia. His igitur tribus sestiuitatibus Iudaei undique conueniunt Ierusalem , Ergo secundum historiam nullo in Sion propter urbis

euersionem veniente, lugent viae. Secundum altiorem intelligentiam vero, disciplinae per quas ad virtutem quisque imgreditur,in luctu sunt,proposito discentium amputato: ὶ Om, nes portae eius destructae .l OLYMν IOD. Doctores,qui nem ipsi ingrediuntur in regnum Dei,& ingredientes prohibent. Sacerdotes eius gemunt. l SavERI Ex EPIs T LA ADMON ac re os . Sacerdotes eius pro eo ut docerent gemunt,tacentes taciturnitarem sibi quidem luctuosam, fidelibus vero damnosam. Ox T M P I O D. Ad litteram,quia nulli sunt qui offerant. Ad spiritualem vero intelligentiam, sacerdorales illi virtutis modi, quia nullus accurrit. i Virgines eius abductae .l Ex INca RTO. Sacratae Christo virgines locum ex loco mutant,& abducuntur.& nihil ipsi Sion relinquitur pro his omnibus dolenti, atque maerenti, nisi intra semetipsam angi,&aduersos casus aegre serendo, sinsillatim recensere ac lugere, & clamare ad Dominum, i Defecit gaudium cordis nostri .l OLYMν iov. Incorrupti illi&integri mores, i non libere gradientes, propter magistrorum corruptam tr ditionem a

32쪽

TARENORUM IEREMIAE. I

ditionem. I Et ipsa amaricata in se. l ORI aEMis . Illa inquam Sion dulce nihil habens , ipsa per se in amaritudine degit: nam amaricari hoc in loco non est de specie quadam irae accipiendum.

DALETH. V V L G A T A. Viae Sion lugent, eo quod non sint qui veniant adsolenni

tatem. Omnes portae ritu de Uructae, Sacerdotes euu g mentes , Nirgines eius Aquabdae, in Esa oppresa ama

ritudine .

IV o A a I s plurimis caesis,magna ex parte captis,non nullis etiam hac illacque dispersis, nulli sunt, qui iuxta gentis consuetudinem e diuersis locis ad templum quod erat in Sion , solennitateniq; ac festum diem celebrandum ter in anno veniant. itaque etiam ipsae viae, quae olim erant frequenti discursu tritae, propter infrequentiam venientium confusis vestigijs atque deletis, ita ut internosci non possint, paene lugere videntur. portae etiam illius nullo aut exeunte aut ingrediente desertae sunt: neq; enim ut prius ibi iudicia adhuc exercentur,neque seniorum coetus eo conuenit, nulla ibi publica negotia nulla priuata commercia agitantur, nulla holocausta nullae victimae, nullae oblationes per eas inseruntur. Sacerdotes religionis ipsius maiestate ac pietate venerabiles, quorum vultus habitusq; humano propemodum erat augustior, accincti sacco lugubri amictu gemunt, sacrificijs ac libationibus de domo domini ablatis.Virgines quae prius laetae& alacres pro gentis more choros ducebat,& sestiuo in Deiq; laudem compotito carmine mulcebant aures, nunc squalidae Conticescunt, dolore maeroreque consectae . at ipsa ciuitas quae sacerdotes ac virgines comprehendit, veluti pia mater liberorum aerumnas grauiter feres, quid aliud dicam ut eius magnitudinem doloris indicem Θ ipsa intimo atque acerbissimo maerore torquetur, & amaritudine oppressa et t. l Viae Sion lugent. l Diuina lege sancitum erat, ut Israelitae ter in anno ad sestos dies celebrandos Ierusalem conuenirent: i Ter Exod. tr. in anno inquit apparebit omne masculiniim tuum coram Domino Deo. t duitructo igitur templo, Itidacisq; interem pris, C captis, Disjliasi ' by Cooste

33쪽

18 IN CAPUT PRIMVM

captis, sugatis, summa erat viarum solitudo,nemine ad celabrandas se lituitates veniente. i Lugent, i autem ex maximo affectu dictum est, & vijs anima carentibus sensiis doloris datus,quod in transsatis verbis est efficacissimum. i Ad solennitatem .l Solennitatis nomine communiori usu festus dies appellatur: nonnullis autem hoc nomine templum significari Psal. a. visum est: quomodo dictum est etiam in psalmo 73. Et gloriati sunt qui oderunt te,in medio solennitatis tuae .lHE. L X X. Facti sunt tribulantes eam in caput, m inimici eius felices fιδε sunt: quia Dominud humiliavit eam propter multitudinem impietatum eius . 'Paruuli Guae abierunt iucaptiuitatem antefaciem tribulantis. OR t o E N i s . Litterae sensus eiusmodi est.tribulabant

Iudaeae regionem, vel tribulare certe eam volebant nonnulli ante captiuitatis tempora, sed non poterant, Deo

protegente Iudaeos,quum illi diuino auxilio se dignos pra st abant.posteaquam vero peccauerunt filij Israel, 5 prophe

ta s non modo non audieruut, sed etiam interseserunt, tunc

in potestatem tribulantium traditi sunt, ita ut hostes illis in caput hoc est principcs fierent, ut Symmachus interpretatus est. Ac sortasse cum inimici a tribulantibus aut subiecto aut etiam cogitatione diuersi essent,felices se esse putabat, quod in inimicorum potestatem venissent ij,qui erant peccatorum suorum merito derelicti S cum Dominus propter multitudinem impietatum eos humiliasset, qui legem violauerant, eo

usque, ut ne infantibus quide illorum ulla misericordiae pars relicta esset, sed in captiuitatem pergerent, & a tribulante quouis agerentur. i Felices facti sunt. l OLYMMon. Elati sunt Babylon ij & noxij daemones. ORIGE N. Cum principes facti essent ac laetati, quod Dominus propter multitudinem impietatum ad humilitatem redegisset eos, qui sedera in sanctis eloquijs descripta, cum eo inita non seruassent. Paruuli eius abierunt in captiuitatem .l OLYMMOD. Etiam qui propter peccatum nondum rei sunt, ad parentum poena affliguntur. aut paruulos vocat homines sanctos propter pe

cata

34쪽

TARE NORVM IEREMIAE. Io

cata multitudiuis. aut etiam paruuli sunt animae quae nuper cum colere pietate occepissent, in cursu virtutis lapsae sunt,& ad vitium reuersae. In a M. Qui in captiuitatem abducunt cum pueros ante minent,ambulare cogunt: idem quoq; daemones faciunt, animam quocunq; eis libit uni fuerit compellenteS.

Facti sunt bosses eius in capite inimicι eius locupletati sunt,

quia Pominus locutus e Usuper eam propter multitudinnem iniquitarum eiuslaruuli eius Hia sunt in captiuia ratem ante faciem tribulantu. QV i aduersus Ierusalem semper inimicum animum gesserant,id quoque affruuti sunt, ut ad malignitatem

suae voluntatis, etiam potestatem acciperent ,&domini ac

principes illius facti sunt. in eorum ditione ac potestate posita est,qui in eam hostili sunt animo. illi in caput, illa in cauda facta est, ut ei te terrimis dominis necesse emet etiam adulari. Accedit ad dolorem, quod eos suis spolijs ac preda locupletatos videt,omnibusq; copijs plenos, cum ipsa in summa om- 'nium rerum inopia versetur: cum ipsa inquieta sit & maxima perturbatione fluctuet, illos quiete summa & tranquillitate frui conspicit, ex suis cladibus & aerumnis laetos & alacres , quasi omnes in illius perniciem conspirauerint,& in unius cais put foederati inter se consociatiq; sint.Neque vero tanti mali euentus temere cccidit, sed diuino decreto ac prouidentia factum est ut ijs malis assiceretur,peccatis S iniquitatibus illius multis simul ac magnis ita commerentibus; nam quia saepe a Deo desciuit,eiusq; religionem cultumque deseruit ac fidem

violavit,iusta illi poena irrogata est, ut quae Deo suo benevolent illimo Domino atque benignissimo lubij ci sponte noluit, inimicorum suorum potestati ac ditioni subderetur inuit a. Paruuli eius, qui adhuc in sinu matris fouebantur,qui no nili materna ubera nouerant, qui vixdum pedibus conlistere po' terant, ducti sunt in captiuitatem non libero incessu, sed ante faciem tribulantis ex impellentis & ad ambulandum urgentis inimici.

35쪽

IN CAPUT PRIMUM .

Facti sunt hostes eius in capite . t In capite fieri , est Domi. num alicuius ac principem fieri,in sua potestate ac diti iis aliquem habere .contraque in caudam fieri, est alteri sub1jcia balterius imperio ac dominatione esse. itaque legimus in Deuteronomio cap. 28. i Constituet te Dominus in caput & non in caudam;& eris semper supra & non subter.l i Inimici eius locupletati sunt. l Hebraeum verbum abo, & locupletem esse significat,omnibusq; copijs abundare,quo sensu LXX. dbxerunt 10 9 Lνουσαν,abundauerunt,dc B. Hieronymus, locuplitati sunt.& quieto statu frui,cui contrarium est agitari, commoueri, perturbatum esse: postremo pacem atque concordia habere. quae tria in expositione comprehendere volui. iuuia Dominus locutus est super eam . l Beatus Hietonymus verbum Hebraeum ab ruri deduxit, quod est loqui ; L X X. a m quod est dolere,itaque transtulerunt, o κίειος ἐπι---- λῶν vi,quia Dominus humiliauit,seu dolere fecit,seu amixit ea. i Propter multitudinem iniquitatum eius.l Quamuis iniquitas omne peccati genus comprehendere videatur , quia conistra legem atque acquitatem iit, veraque sit illa B. Ioannis sententia, i Omnis qui facit peccatum, & iniquitatem facit, di peccatum est iniquitas , t tamen hoc loco rebellionem,auerasionem a Deo, fidei quam illi debemus violationem , foederucum illo initorum ruptionem significate ideoque apte LXX. reddiderunt, i multitudinem impietatum cum igitur haec ciuitas multipliciter Deum offendisset, eius foedere ac iure violato quo se ad illum colendum adorandumque devinxe- rat; cumque se ab illo auertisset, & ad idola confugisset, non mirum si tantis malis, quanta sunt ea quae commemorauit saffect a est. i Paruuli eius ducti sunt in captiuitatem .l Parin uult dicuntur di Ν, at Hebraea voce, tamquam racemi quidam sub soliis latitantes, ac saepe vindemiantis oculas manusqucifugientes. inde aptissimo vocabulo a LXX. saeperedduntur φυνιδε rvt enim racemi solijs teguntur , sic hi sub matris umbra sinuque fouentur.

36쪽

THRENORUM IEREMIAE. a IVA V. L X X. Et ablatus ea a filia Sion omnia decor eius: frelisint prim

cipes eius velut arietes non inuenientes pascua: Est ab

bant a que fortitu ne antefaciem insequemu .

OR I c a N i s. Littera nobis quam marime poterimus declaranda est,ac quaerendum quae nam sit filia Sion,& quibus in rebus decorem habeata, quae sint etiam pascua quibus indigent principes filiae Sion, arietum initar pastu ca-xentium:& quomodo ij viribus cassi abeunt ante faciem in se quentis. Existimamus igitur ipsum montem Sion esse, Synagogam quae in ea erat, filiam Sion appellari: Decorem vero tiliae Sion, copiam vestium, quae copia direptionis tempore ab hostibus capta exijt ab his a quibus legitime possidebatur, hoc est asportata est: hoc enim exeundi ve ibit rem significantius expressit. principes vero Synagogae,cum incumberct ho Origene stes, &captiuos ducerent, consueto victu indigentes, factos arietibus similes pastum non inuenientibus. Vt vero arietes pastu minime accepto, si agantur, debiliter ambulant, violentiae insequentium cedentes; sic principes quoque cum capti essent,& in victorum regionem abducerentur, ibant sine fortitudine ante faciem inlequentis. EI vs DEM FER. ANAG cEN. Iuxta sublimiorem vero intelIigentiain,talis quaedam

anima est filia Sion: Exempli gratia, ut filia iustitiae quae iusta est, & filia Sapientiae quae sapiens, sic quoniam Sion specula est, speculatrix de per contemplationem inuestigatrix, apte filia Sion appelletur. Decorem vero illius ac dignitatem quid aliud conuenienter intelligam quam diuitias veritatis cum sapientia contemplandi sancta dogmata coniunctasξSiquis igitur post dignitatem decoremqὁ partum, haec retinere,ac diuinas diuitias augere neglexerit, defluunt quae dudum eius ornamenta fuerant, & exeunt. Principes vero illi duces verbi,& qui ad eiusmodi decorem acquirenda ducunt, arietum in morem ovium gregi praeeuntium, di pascua non inuenientium, ipsi quoq; ad inopiam rediguntur, ubi illa ad- 'vertere neglexerint,quae tum ipsos tum ouestim pinguare ut

ixa dicam possunt Ideoque debilitati , di insequente com 'prehensi,

37쪽

. IN CAPUT PRIMUM .

prehensi,qui est aduersarius noster diabolus,ante illum eunt, quocunque is agere voluerit compulsi. Quod si rursus praedicta haec filia Sion, suae pulchritudinis atque decoris curam habuerit, & suae dignitati tuendae studium impenderit spernet Sc irridebit Assyriorum regem,ut ab Esaia didicimus, di

cete, i Sprevit & irrisit te virgo filia Sion. i Facti sunt principes et iis velut arietes non inuenientes pascua. OLYMPIOD.

Sive sacerdotes,sive qui alio modo duces erant populi, cum qui aliquid eis offerrent,nullos haberent. Iuxta iliblimiorem vero sensum,ubi negligentia eos qui in discedo excellere poterant, quasi aestus quidam exiccauerit, modi illi didascalici hoc est doctoribus apti, pascua non inueniunt. I Et abibant

absque sortitudine ante faciem insequentis OLYMPIOD. Cum in captiuitatem inquit agerentur, non amplius fortes erant; aut aliter, debiles facti sunt in peccati quodammodo vultum aspicere eique resistere non valentes.

VAv. V V L G A T A. Et egressus ess a filia Sion omnis decor eius sicli sunt prin

cipes erus melut arietes non inuenientes pascuais abi runt absique fortitudine ante faciem Fubsequentiae. , FI u i a Sion quae prius tamquam Regina quaedam ominni regio cultu ornata, in honore & admiratione omniuetrat, & maiestatem regiam prae se ferebat, iam omnibus illis praeclaris ornametis spoliata est,regia dignitate ablata, principum splendore obscurato, nullam iam Sacerdotij venera- mone relicta, templa diruto, sacra supellectili direpta,augusto illo secroque cultu ac religionibus euersis. Principes eius qui viribus opibusque pollebant, & ad res gerendas populo duces erant, fame confecti atque debilitati,viribus exhaustis, non iam ceteris praeeuntes, sed tamquam arietes gregum duc Pastum unde peterent non habentes, infirmis vestigijs incesserunt, neque aut salutis cupiditas, aut insequentis hostis timor vires ad ambulandum addere poterat. Itaque cum fugere non valerent, ab hostibus comprehens captique sunt.

Filia Sion. l Filiam Sion ,habitatores la coetum ipsum ciuiubionia Ieruialem vocat,vsitato scripturis loquendi modo, ut solenta

38쪽

ΥΗRENORVM IEREMIAE. 23

solent filiam Iesu salem, filiam Babylonis,filiam E dom dicere,

tamquam in utero matris Sion contentam: quod enim est in utero matris foetus, hoc quodam odo in urbe coetus populi. Omnis decor eius.l Decorem ex Hebraeis nonnulli regnum esse existimant: quod si quicquid decet & pulchrum est, cur non multa alia ornamenta illius ciuitatis decorem eius fuisse putemus Θ De quo decore multa apud Ezechielem legimus capite 16. i Et unxi te oleo,& vestiui te discoloribus, dc calceavi te hyacintho,dc cinxi te bysso,de indui te subtilibus, de

ornaui te ornamento,& dedi armillas in manibus tuis, de torquem circa collum tuum, dc dedi in aurem super os tuum, dccirculos auribus tuis, Sc coronam decoris in capite tuo, de or

nata es auro dc argento, de vestita es bysso de polymito de multicoloribus: Similam Sc mel Sc oleum comedisti,de decora sacta es vehementer nimis,& profecisti in regnum. quem omnem decorem,quia male Sc usa erat, ab ea auserendum paulo post vaticinatur. Et denudabunt inquit, te vestimentis tuis. de auferent vasa decoris tui, dc derelinquent te nudam plenamque ignominia. lii Facti sunt principes eius velut arietes. l Apte principes arietibus comparauit: nam ut illi gregibus ovium praeeunt, Sc sunt ovibus sortiores, sic principes cum viribus polleant, populos praecedunt: Arietes autem Hebraea lingua a sortitudine appellauit. Quamobrem admirabiliter ac praeter opinionem subiunxit, abierunt absque sortitudine: l hoc est arietes esse arietes desierunt. De quibus

scriptum est in libro huius ipsius prophetae capite ultimo, i Et omnes viri bellatores sugerunt, i de quae sequuntur: et Iaulo post, cum eos Chaldaei insequentes comprehedissent ,

Omnes inquit principes Iuda occidit in Reblatha. Ante

faciem subsequentis, φ ante faciem Chaldaeorum insequentium . Poteli etiam noc quod de principibus dicitur, non de eorum fuga dc Chaldaeorum insecutione atque comprehensione intelligi , sed ad illud tempus reserri, cum captiui ducerentur, de propter toleratum famis incommodum adeo infirmi ac debiles essent, ut etiam instante victore dc ad it crimpellente,vix ingredi possenta

39쪽

IN CAPUT PRIMUM

Recordata est Hierusalem derum humiliatunia suae es eiectionum suarum , omnium desiderab ilium suorum

quae fueruns in Aebus antiquis, cum caderet populuae eius in manu tribulantis , non esset qui auxiliaretur ei. V identes inimici eius, raserunt super transmigrati

ne eius.

CLYMν r ov. Memoria repet ijt,inquit,dies qui humiliationem eius praecesserant,cum Hierusalem habit rent,& oblationes haberent. Aut aliter.Suorum peccatorum crecordati sunt,propter quae captiuitas accidit. On I OEN I . Nam qui dum in malis est,recordatur,no praesentia sed praeterita recolit. ET Pos T pauca. His dubitationibus in hoc loco propositis , dum quaerimus quae nam sit praeteritae humiliationis & eiectionum eius recordatio, propterea quod ceciderit populus eius in manus hostium,& quae subiunguntur illi acciderint, illud observo, fortasse humiliationem proprie non aliam esse quam peccatiivi contra exaltatio non est nisi virtutis executio, & eiectio non est alterius rei quam factorum improborum opus et Haec enim ad nos a Deo ab omnique re praeclara & secundum naturam eij ciendos satis habent virium .Quando igitur temulenta Hierusalem, idest eius habitatores sui minime compos, a peccato humiliabatur, suos lapsus minime aduertebat. Vbi vero eius retributio venit,dum caderet populus eius in manus tribulantis, nullo auxilium serente, tunc demum recordata est eorum propter apiae haec patiebatur, in illis causas fuisse deprehendens, ut caderet populus eius, &sime ullis auxilijs derelinqueretur. Ex pcia et pavo A. Quod si talis anima est Hierusalem quae- raudum videtur,quis nam sit eius populus,quo cadente in marrias tribulantis, quod non esset auxiliator sipsa recordatur dierum humiliationis suae atque etiam suarum quibus eiecta ipsa est ciectionum . ad haec omnium etiam desiderabili uinuiorum, quae fuerant a diebus antiquis. Vide autem ne illae quae in anima sciente sunt speculationes, populus Hierusa-

, lem sit,

Diuiti sed by Corale

40쪽

THRENORUM IERE MI AE. as

Iem sit, qui per incuriam & negligctiam animae cadit, a quo.

uis tribulante prostratus. Excidunt namque negligentibus dogmata, a peccatis regionem obtinentibus elisa in eo qui meliora neglibit, cum ex ratione auxilium nullum habeat. I Omnium desiderabilium suorum. I OLYMPIODORI. Desioderabilia eius ad litteram quidem sunt, Templum,celebritates,oblationes,sacra vasa: ad sublimiorem intelligentiam, recordata est inquit desideriorum suorum, quae cum sequere intur,captiua facta est. 4 Videntes inimici eius, riserunt supertransmigratione eius. OLYMPIODORI. Solent namque daemones quum prostrauerint animam, tunc illam irridere.

uaricationis, omnium desiderabilium suorum quae habuerat a diebus antiquia, cum caderet populus eius in manu bossib, η, non esset auxiliator e viderunt eam hostes , o deriserunt Sabbata eius. IN captiuitate sua Ierusalem quamuis ipse praesentis mali & seruitutis sensus illi molestissimus erat, tamen illorudieru memoria, cum primum affligi coepit & e sua felicitate

deiecta est, multo vehementius torquebatur, eoq; magis angebatur, quod praeuaricationis suae culpam intelligebat sibi

ipsi horum malorum causam extitisse. Tertia accedebat maxima doloris cause,illa pristinae felicitatis memoria, cum illa qua quondam florebat gloriam,opes, rerum ad aspectum pulcherrimarum atque pretiosissimarum copia cogitatione atq3 animo repeteret, templum, vasa sacra, variam supellectilem, altare thymiamatis, aureum candelabru & reliqua sacri cultus instrumenta . Illud autem in primis dolorem afferebat,

quod cum caderet populus eius in manu hostili, libentissime illius perniciem inimici aspiciebant, & eius Sabbata, cessationem, solitudinem destructionemque deridebant.1 Recordata est Ierusalem. t Hebraei hunc locum sic inter. pretantur, in diebus afflictionis suae recordata est omnium desiderabilium suorum quae habuerat et quorum amissione D crucia. Disi h d by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION