D. Fr. Toleti ... Commentaria vnà cum quaestionib. in octo libr. Aristot. de physica auscultatione. Item, in lib. Arist. de generat. & corrupt

발행: 1598년

분량: 892페이지

출처: archive.org

분류: 철학

131쪽

vel quia non est contenta illa forma, sed plures vellet,& hoc non, quia simul plures recipere non potest: vel quia liabet aliquem motum circa formam cui lapis mouetur ad cetrum,& hoc non, quia nullam motu se habet materia: Vel quia in ea est aliquod principium imrinsecum impellens eam ad formam , & hoc non, qui ipsa esst simplex substantia,nuda omni adiecto: Nullo igitur modo appetit istinam . e Albertus trach s.c .i . dicit materiam aperiore tamam , esse sen. Alb. Atiti a causa uniuersali prima in singulas seimas, unde talis ap- paelitus non est in materia, sed in dirigente & mouente ipsam in

formas.

At vero circa hoc adqerte,appetitum non eue aliud, quam inclinationem quandam in bonum aliquod conueniens ipsi rei. Iste autem appetitus est triplex,intellectivus,sen sitiuus,naturalis. Intelleistiuus est inclinatio rei in bonum , quod iudicat suo intellectu esse bonum, & Eic appetitus est in rationali creatura. Sensi-x uus est inclinatio rei in bonum , quod ipsa res iudicat bonum per sensum, sui appetitus etiam inest brutis, & v te; si, dicitur cognoscitiuus,e quod inclinteio sit in bonum cognitum,& existimatam ab ipsa re esse bonum. Naturalis est inclinatio rei in bonum suum , quod tamen ipsa non cognoscit, qui appetitus inest inanimatis etiam,& insensibilibus, ut lapis appetit centrum. Hic autem appeti ins non est aliud, quam propensio & conuenientia quaedam ipsus rei ad tale bonam. Dixi autem quod talis res non cognoscit esse bonum. Nam Deus gloriosus , qui unam quamque rem ordinavit in suos fines, & propensionem dedit siegulis in sibi conueni intia,ipse cognouit talias, in quae res absque cognitione tendi int,esse i liis conuenien tia. Iuxta hoc dico primo: Materia non appetit formam appetitu 1 .eo l. intellectivo, nec sensitiuo: hoc autem est notum: quia materia nullo modo cognoscit,nec sensi nec intellectu . Dico secundo , quod ma dia appetit formam naturali appeti- .couesu. tu In primis, quod appetat, patet, quia habet inclinatione in singulas formas , ut in id, quo perficitur ergo appetit, nec ista inclinatio aliud est , quam quitat materia sic sit proportionata fingu-ss formis, ut quamuis lub una sit, sub aliis aequaliter esse possit: tamen dicitur appetitus, quatenus cum proportionem hanc ad eas habeat illis tamen est priuata, unde appetitus hic proprie carentiam dicit, dc priuationein , sed formaliter illam proPortionem ad tarmam. Vnde patet error Avicennae, non eniim Hampst hunc modi ina,quo materia dicitur appetere. Ex his seqvitur,quod appetitus materiae est aequalis ad singillas

132쪽

aso In lib. j. Physic.Arist. Cap. vir.

formas, rim magis ad perfectas, quam ad imperfectas, se scurpriuatio est a qualis,ita & potentia,& appetitus.. sirum; nomina materia.

Nomina in ateriae in duplici discrentia sunt, quaedam pio,

, 'pria, quaedam metaphorica. Propria Avicennat. li suffcien . o. c. x assignat sex,quae etiapa recipit Albertus, ita Ll.c 11. Diciturenina hyle, subiecturis,matexta,m Assa,origo,elementum. Hyle dieitur,quatenus est in potentia ad tarmas, cu ipsarum priuatione lubiectum vero respectu fotmq quam habet,quam distinctionena receperunt ex Themist. i. Physi digress . de materia. Notat auicina uicenna, quod hoc subiectum eit primum ad disserentiam subiectorum accidenti*m, qui sunt composit*, posteriora. Dicitur

materia, ut ex ea omnes res naturales sunt conlaetae , & ob eandem rationem secundum Avicennam dicitur massa, quamuis secundum Albertum dicta sit massa , quatenus in diuersas portio, nes diuisa, vatia coposita faciat. Dicitur origo,quatenus est principium generationis rerum : Dicitu'lementum, quatenus ex eo omnia primo componuntur,& in eam ultimo resolutitur. Attende non estre aliud o nimia in materiam resolui ultimo,quam quod ex cotruptione nihil iit superstes ipsius rei,nisi sola materia, citera corrumpuntur. Haec sunt propria nomina.Sed est circa ista primo notandum, quod non oportet,hyle, tamateriam duo nomina reputare, ita ut diuersa lignificent, cxim prorsus adterum sit GLucum, idern significans, quod apud nos materia. Id igitur quod tribuitur hyle, tribuatuc materiae: & quod materiae dedi mus, det ut etiam massae. Vlterius est notandum, luplicem esse materiam, & primam, resecundam. Materia prima oon aliud est, quam ista stibilantia, de qua diximuA , nude, & secundum se coia ria. Secunda vero es eadem dispositionibus & qualitatibus induta: unde non disserunt istae substantiae, ac si sint duae substantiae, ted sicut eadem nuda, eadem cum qualitatibus. Si prima consideretur, esst eiusdem rationis in omnibus rebus naturalib. si vero secunda no est ea leni, sed vatia, secundum quia vatiae formae varias habent in materia dispostrones:& de talib.dixit Arist. lib. de coelo, cap. s. nos citrum

unam omni qm materiam. Circa nomina metaphorica Albertus assignat quatuor Dicitur enim m3teria,sylva, mater,foemina, turpe. Sylva propter consu sionem, ut enim multa artificiata continentur in pota trita, decox

fuse in sylux sic for ae in 'steria: haec autem confusio est in se.

r ora T.

133쪽

terra inatio ae indisserentia materiae ad formas.AEDicitur mater, quia ex ea procedunt formae. Dicitur formina, quia recipiens ab agente formam producit compositum. Dicitur turpe, quia caret secundum se forma,quae est pulchritudo,potestque per talem formam fieri pulchra

Circa haec nomicis aduerte, 'uod quamuis ita verum sit, tamen in xta Arist.materia non dicitur mater formarum, sed eorum quae fiunt, nempe compositorum. Haec satis de materia Ad textum Aristotelis redeamus.

Quot igitur,&quae sint principita Text. r. EX his quae dicta sunt de materia Aristot vult soluere rationes

philosephorum qui processerunt ex huius materiae ignorantia. Ob ia. expetientiam enim, i. ob paucam in Dialectica exercitationem,qua nescierum per se,& per accidens distinguere, a veritate longe remoti sunt. Dubium igitur ipsorum proponit. Si fit aliquid, vel fit ex ente, vel ex non ente: ex eo te heri non potest, quia iam esset ens,antequani factum esset: nec ex non ente, quia non ens nihil est, ex nihilo autem nihil fit, semper enim aliquid est praesupponendum. Vnde ex hoc negauerunt generationes,&

rerum corruptiones.

Et sic itaque quod consequenter accidit. Text.*2. Non talum illo errore contenti sunt, nam consequenter dixerunt non esse, nisi ens unum,& non multa. Multitudo enim generationem , & Eetionem praecedentem importat: &vt icit Philoponus. si multa essent, unum non esset aliud,& ita esset nossens,unde esset non is,& ex tali generatio esse posset. Nos autem dicimus,quod ex eo,quod est. Text. 3. Olens A. ist. errorem antiquotum aperire ex indistimatone ipsorum, conatui illorum propositiones distinguendas esse probare, nempe ex ente fit ens, seu ex non ente fit ens: ob cuius gratia dicit ea, esse aliquo modo sit miles aliis qu. ae tamen surit diauinguedae. Dicit igitur, nihil disiecte quatum ad modum loquendi, inter has prcipositiones: ex ente fit aliquid, ex non ente fit aliquid Non ens agit, aut patitur, seu ens agit & patitur. Et inter has,

ex medico fit aliquid ficu ex n6 iudico fit aliquid Medicus agit,

134쪽

isi In lib. i. Physic. Arist. Cap. viii.

ut patitur,deniq; nilius dictit in locutione per ens, aut per alium

Quate cum hoc dupliciter dicatur. Text. T . SI militudine inter illauptopositiones posita, unam illarum distinguit. Dicit igitur,de medico dupliciter ensiciamus,aut per accidens, aut per se: per accidens: cum illa euunciamus, quae ipsi insitant,sed non ut medicus est . sed ut aliquid aliud coniunctu habet: ut si dicas, medicus aedificat, medicus sit albus: haec enim non illi,ut medico, sed ut aediscatori, R nigro insunt. Per se vero insunt, quae illi,ut tali instant, vi medicus medetur, medicus fit nori medicus. Cuna aute ea, auae ei, ut tali insunt, enunciamus, i ne dubio maxime proprie enueiamus. Ita similiter fit in ente , & no ente: enunciamus enim per se,& pet accidens, licet maxime proprie cum per se, ut ea, tuq enti, vi ens es ,& non enti,ut non ens est insunt Sed iid ob id non sunt tries pio positiones multiplicea: possumus Cnim enunciare accidens: atq; in hoc errauerunt, inquit,plailosoplii, quod non diuiserunt, sed contenti fuerunt cum sensu per se. Hic considera breuitatem Aristo t. noluit enim propositiones enarrare, in quibus de non medico aliquid dicitur per se , ut non medicus sit medicus: aliquid per accides, ut n5 ut medicus fit musicus. Similiter de non ente tantum dixit, non autem de ente,quia

in textrum sequenti dicturus erat id latius,no esset eiusdem repetitio. Nos autem & ipsi dicimus. Text. s. DIstinctionem modo applicat, diqitque primo, ex nou ente nihil fieri simplicitet, id est, per se, fieti tamen Ex non ent taliquid per accidens:fieri aliquid per se ex non ente, est quod nonens ut non ens faciat aliquid.& hoc fieri non potest : fieri vero ex non ente per accidens, est quod non ens faciat aliquid, sed non ut non ens est,sed secundum aliam rationem, & hoc fieri potest, mistud est materia, quae est non ens per accidens ratione priuationis, non est per se non ens: Sc ex tali materia fit res , unde ex non ente fit ens, sed per accidens. Nam materia est non ens ratione priuationis, haec tamen est per se non ens, nec ex ea fit perne res. Et aduerte, quod cum dicit, ex non ente fieri per accidens, intellige,ut ex parte componente, de hoc enim est sermo nempe de principio,ex quo intrinsecq res factae sunt. At quia Antiquei noli cognoscebant hanc ni areriam, satiae esset per accidens non ens, icia Omne non ens arbitrabal vilesie pet se non ens,& nihil, ob id dicit,

135쪽

dicit, est mirabile, &-paret,quo modo ex non ente per accidens fiat aliquid, Non enim ipsi tale principium cognoscebant,quod per accjyns esset non ens

Post illam unam propositioncm distinxit inerripe ex non erire se aliquid, ac docuit, veram esse, si icnsum pri accides iacia nempe ex aliquo, quod si non qns, licet n-y Lppn qni est, aliquid fieri posse.

Alteram modo distinguit propositionem, nempe ex ente fit a- obeae liqui ,dicit is ex rate per se non fieri aliquid, id est quatenus e , ente, resed per accidens, id est ex illo, ieod est eni, sit aliquid, sed non ut eae nc eo. ens est : ita similiter dicendum est, de hac fit cos et estcnim per se sat ali- sumpta falla, non enita fit ens, ut ens , quia oppx bat ante illi,d quid. nullum esse ens alias non fieret sed per accidenseu vera, puta fit

liquid, sellicet, ignit, aqua, ico, quae qui cm sunt ens, Ad non

fiunt in quantum ens.

In cuius declarationem adverte,quod semper illius, quod fit, ius negatio praecedit, ut fiat: unde si eni ut ens fieret, oportebat nullum praecedete ens,& ita ex nihilo fieret,quod esse non potest. At cum non sat ens ut ens , sed hoc vel illud ens, satis est, quod praecedat aliquod non ens, puta non ens illud, quod debet fieri,licet hoc non ens sit aliud ens: iv hoe est , quod Arist. intendit docere: quod ut fiat hoc ens, ut re vera fit,non oportet ex nihilo fieri. ised ex aliquo ente,quod non si illud, quod drumbet sexu Quod si dicas, si fit hoc ens, puta lapis,& hoc est ens: ergo utens Respondet Aristoteles id probate.quod fit per accidens. qu tenus hoc ens, quod per se st,est ens. Hoc etiam liuestige ex parte subiecti ,ex aliquo fit aliquid non ex eo, quod illud, ex quo fit, sitens quamuis illud sit ens: sed ex eo,quod est in potentia d,quod

debet fieri ac piopterea per accidens fit ex eme. Haec autem omnia veritatem habent ponenda materiam, ut ab Aristotele ponitur, quam non cognoscentes Antiqui, has propositiones non distinxerunt. Tu aduerte hanc expositionem. Post laaee ex eplo ostendit Aristoteles quomodo ex eme aliquid per accidens tali dicatur j fiat animal quoddam ex quodam animali,ut canis ex equo,seu vermes ex cane, tue animal non solum fit ex quodam animali, sed etiam ex animali, sed per accidensa equia quoddam illud animal est animal petie enim animal non fit ex animali:quia iam animal est,sed ex non animali.

Et si aliquid sit. Trat. I. Concludit id quod est, nee fieri per se ex me, nec ex nun en

136쪽

nes,ut dictuni est,saciut sensum per se. At quia posses dicere quo.

modo nec ex rete,nec ex non ente fiunt & fiunt ex aliquo vide. - tur iam medium inter contradictoria dari Respondent, non esse contradictoria: cunae enim dicimus, non ens, non negamus omne

eris, sed aliquod, puti non ens, quod debet produci. Similiter cum dicimus ens,aliquod ens dicimus, potestque esse quod fiat ex alixivo,quod seeundum se non sit ens aliquod ,nec sit n5 ens aliquod, & id est materia, uae non secundum se est no ens producendum, sed rationh priuationis,nec secundum se est id ens,puta aqua,autum, ignis,aut aliud,ex quo illud fit,sed est in potentia utrumque.

. Vnus igitur modus. Text. Q.

TI modum praedictum intuendi esse docet,alterum tamen I I ponit, ni Spe per distinctionem entis in ens actu & ens potentia,ut dica iniis: id quod est actu,seri ex eo, quod est potentia,

de ex eo,quod non est actu. unde fit ex ente,& ex non ente:haec enim omnia veriscantur ponendo hane materiam huius naturae, ut diximus, quam non aduertentes antiqui dubitarunt, sed per eius cognitionem,ipsorum soluuntur dubitationes.

mTangentes igitur. Text. py.TN cosidetationis priuationis modo, antiquos reprehendit quos Idam, qui cum matellam attigissent, tamen insufficienter dixerunt,non separantes,& distinguentes priuationem. Inter hos fuit Plato,qui materiam a priuatione non separauit, ac inde concessit per se aliquid fieri ex non ente admittens argumentum Parmetnidis: Quicquid est piae ter elis,esse non ens. Ductus autem est Plato ad idem existimandum, priuationem esse cum materia, quia numero & iubiecto compererat esse unum,ac inde esse unum potentia,id est, ratione,collegit, quod quidem falsum est. Non enim,

quae numero unum sunt, ratione stati in unum sunt: probat autem priuationem, & materiam differre. Primo , materia est non ens, secundi im accidens tamen: at priuatio est non ens pcrse:non ergo priuatio est materia.

Nota . Aduerte, quod es er se non enseta priuationem, aliud simpliciter non ens. Simpliciter non ens, est nihil hoc aurem non est priuatio: At per se non ens,est id quod intrinsece claudit aliquianon ens,& talis est priuatio:dicit enim negatiouem,sed cum aptitudine: alterum non ens,alterum ens.

Whi. a. unde nota disserentias quatuor secundum se non res, hoc est priua

137쪽

timatio . per accidens non ens, hoc est materia, ciliae non claudit intrinsece priuationeni. Simplici ter,& hoc est inlithnonens simplicitet,&hoc est ensim perlectum. Seeundo probat priuatione ni non esse materiam. Matrea est prope substantia, non autetm priuatio : non et o priuatio est ma- teria Per substantiam intelligit perfectam subii sitiam qualis est prima Dicitur autem materia prope substantia, quia est pars intrinseca huius prima & perfectae substantiae. Ouidam autem quod non est.

Vantum existimo, obiectioni respondet: Posset qui data dicere,nonne Plato maceriam magnum de paruum dixit:.ergo

distinxit illam in duo,sicut ipse Arist.kespondet,no sic Platonem Ael bdelitia principia posuisse, nam permagnum, & paruum,siue singula obiecti=per se siue utraque stimul, idem principium significauit , pura ma- m. teriam , sunt enim duo nomina eiusdem principis priuationem ivero iieglexit,quam Aristoteles principium facit. Et subdit rationem quare Plato priuationem despexit, inter principia computate: quia materia est permanens in re,& est maret eorum quae fiunt:at priuatio intellectum intendenti,& imaginem id est, ipsam contemplanti,videbitur potius ad maleficium, id est, corruptionem rei tuere. Ob id enim corrumpitur res: quia materia est priuata aliis simis. Non ergo priuatio debet inter principia computari, cum principia potius faciant ad esse ipsius rei,quam ad non esse, ad generationem, di non ad corruptionem.

Existente enim quodam diuino . Text i I. i.

SVam opinionem eo stituit tria principia distinguens.Primum Tria priuest diuinum quid&appetibile,& hoc est forma, non Deus,ut et .secum vult Themist Forma autem dicitur diuina: quia est quaedam parricipatio dc limilitudo esse diuini, iuxta illud, i. de coel. c. s. ab illo supremo principio omnibus aliis exactius , aliis ogustatius esu, vivereque dependet. i iterum principium est hie oppositum, puta priuatio Tettium est ipsa materia appetens forma hac. Istis vero qui priuationem a materia no separat, accidit dicere, quod priuatio appetat formam, cum sit idem eum materia. Et ita idc appetit sui ipsius corruptio nem per se quoJes eii' potest Vnum enim coriarium per se non appetit alterum, nec forma seipsam appetit, quia careret sui, cum

nihil appetat nisi id, quod non habet. Relinquitur quod materia appetat formam, sicut turpe appetit esse pulchrum.HA ne quis

138쪽

existimaret materiam esse turpem,addit,id esse per accidens,putaratione priuationis. Et nota intentum Arist. vult enim ostendere cum forma sit quid appetibile,ponendum esse appetitum,hic non erit in pthiatione, erit in materia:& non secunaum se,sed ratione priuationis. Oportet ergo priuationem non negligere, ias forma non erit quid appetibile,cum sit diuinum,quod salium est. Corrumpitur autem,& fit. Text.MAteriae singularem' proprietatem ultimo loco tradit. Arist.mnipe esse per se incorruptibilem,per Maeldens vero corru- ptibilem:explicat autem utrumque: Est quidem per accidens cor Vaptibilis , quia amittit priuationem formae, quam acquiriti quae - . : E : priuatici erat accidens ipsius materiae: sed substantia eius, & po- tentia semper inmet,ob id incorruptibilis est per se. Hoc autem enim materia esset corruptibilis tunc fieret:cum autem in omni mutatione oporteat aliquod praesupponere subiectum: m o ante productionem materiae deberet praecedere aliquod subiectum Fquitur iam,quod esset antequam esset. nam illud subiectum esset materia prima. Nam materia est primum subiecti im, ex quo inexistente fit aliquid per se,haec enim est ipsius definitio. vltetius fi corrumpitur, in aliquod ultimum relatuitu Nergo esset corrupta antequam corrumperetur, illud enim ultimum materia si elatius diceret, cum in omni generatione semper aliquid sit praeexistens subiectum, de in corruptione aliquid permanens, non poterit materia generari, nec corrumpi, illud enim subiectum permanens, & antecedens esset materia, non autem id quod fit,

aut corrumpitur.

De principio autem secundum sorinam. Text. 83.

Postquam sufficienter de materia dictum est , alcitide serina,

nempe prima,an una sit, an plures, quot & quae sint,non esse Physici tractare, sed Metaphysici. De crinis vero generabilibus Physici est disserere & in sequentibus disseretur. Nunc satis est, quot sunt principia, & quae determinasse. Prosequamur ulterius, aliud,inquid,sumentes principium: intellige cum Auerme, aliud principium scientiae,nam hucusque principia plura esse ostendit, in secundo libro ab alio orditur principio, quae fiunt, aut natura,

aut alia cauta fieri. ota. Hic aduerte, quod compositum naturale, ex materia de forma constat,tamen non est eiulam modi una,Maltera par. Nam materia

139쪽

laeti, est ei lem rationis in omnibus naturalibus ita videtur una numero materia secundum se omnium eorum, non tamen datur una serm1ptima, sed plures secundum rerum compositarum phiralitatem. Quod si datur aliqua forma communis,illa est abstracta & separata a rebus, nec est pars ipsarum rerum,sicut Idea, secundam Platonem,aut gloriosus Deus et unde Physicus talern formam non considerat, sicut materiam: est enim separata a sensi:

Metaphi seus est, qui illam cosiderat cum diligentia id est,quantium ad quid st,nam quantum ad an sit, hoc est pliuscum, ut notat hic Averroes contra Avicennam,& hos alibi ostendemus. Hinc est quod Physicus non agit separatim de forma, sicut de offomo , materia:serae singulta speciebus formatu sigillatim:haec enim Ph sic, upli sicae sunt. . . inde bices,quate sicut fuit una materia, non fuit una tarma 'im, forma.non esset tunc generatio nec corruptio. Quod si dicas, potentia Puti sol. materic est communis,debuit ergo terminari in tarmam aliquam communem aduerte,quod hoc fuit unum motivum Avicenni ad , ponendam formam corporeitatis, dc sine dubio, nestio, an bene perpendit naniram potentiae imiteriae, nam potentia ista non est determinata ad unum , sed indisserens, ut enim potentia ad contraria recipienda ,& potentia generis ad disserentias non est agunum quid, ita nec potentia materiae, sed sim per manet apta ad recipiendam formain, sic est conuenientissimum plincipium ad mutationes naturalem aliquid Arma trafuerit in mis ria. ouae Do xvj. SEt ius huius quaestionis est,cum constet compostum materia Sensus et confici, de sernia, ac materia sit iligenerabilis, serm ae vero de

nouo producantur, dubium est,an aliqua erilitas praefuerit in materia, ex qua talis fuerit facta forma, alias enim videtur ea ex hi-hilo tacta, materia enim non est pars tarinae. Circa hanc siti aestionem multi extiterunt sententiae prima fuit r.sentes: illorum philosophorum ante Arist. qui non intelligentes ex quo possent de nouo tales produci tarmae , ptotius de inedio abstule . iunt generationes substantii de novo, docen es generationes ese quasdam alterationes, aut quas da atomorum praecedentium con gregationes,ut late dictum est. Altera sententia fuit quorundam,quorum refert Duran.2.sen. d.It. ui dicebant, in materia praecedere quasdam entitates, ex quibu,

uni factae postea sermae,ut singulae sim pio singulis tarmis,

entitates vocabant possibilitates tarmarum. . . . Vt

140쪽

ATertia sententia fuit alioru qui dicebat, partes formaru praece dere in materia,sed remissas valde, postea generatione intendi, Mita quaelibet forma praecedit in maletia subesse remisso & debiti. Quarta sententia fuit Alberti tract. s. c. 3.& ca. i s. qui dicit formas omnes secundum esse,& existere produci, tamen in materia fecundum essentiam praecedere, ita ut materia iit, ut quidam h bitus formas omnes fecundum essentiam praehabens. Non quod sint plures,sed unum sunt, nempe ipsa materia: thationes horum omnium hae sunt. r.ratio. Prima & omnium fortissima est. Cum forma ignis,uerbi grat tia, producitur, vel aliquid illius formae praefuit in materia, vel non:s praefuit,haberer intentum: Si non, ergo ex nihilo est facta quod non est concestum agentibus naturalibus. a. ratio. decundo: omne simile appetit suum simile: si ergo materia appetit formam, aliquid habet, in quo ei similetur, & hoc non est ,

nisi aliquid formae. -

s. Tertio: si nihil formae praecedit in materia: ergo non est discrimen inter has formas, & animam rationalem. Nam anima bochabet, quod nillil ipsius praecedat in materiam: quod autem sit discrimen huius, & illarum, notum est: haec enim non educitur de potentia materiae,illae vero sic. . Quarto: Ptiuatio est principium naturale per se generationis; ergo aliquid dicit praeter genetationem: hoc non est forma cuius est priuatio nec ipsa materia: ista enim sunt principia per se: ergo

aliquid aliud,& hoc est principium formae.

Haec sunt argumenta communia omni opinioni praedictae ex tribus vltimis,& sunt praecipua eorum. .cones . Ut autem hanc di incultatem a principiis aperiamus , sit prima conclusio. Praeter materia oportet aliquam aliam partem substantialem ponere,qui si compositum,& ea est mima: probatur. r. ratio. - Primo compositum substantiale est quoddam perfectum &completum in substantia, hoc non fit per materiam:est enim im- perfecta,& in potentia, ut dictum est: ergo aliud oportet ponete, quo perficiatur. Ulterius nullum imperiectum in aliquo genere

perficitur in illo genere, nisi per aliquid illius genetis. Sed materia est imperfecta substantia, & efficitur perfecta in composto substantiae: ergo per aliquid substantiae: ergo praeter materiam,est alia substantia in composito,& haec est forma.

Secundo, Omne agens tam intellectuale,quam naturale pro

prium in effectu facit umilitudinem: ergo in producto est propria

similitudo agentis: haec non est materia,quia materia unius ratio

nis est in omnibus ergo aliquid aliud est, quo peculiariter Venti

SEARCH

MENU NAVIGATION