D. Fr. Toleti ... Commentaria vnà cum quaestionib. in octo libr. Aristot. de physica auscultatione. Item, in lib. Arist. de generat. & corrupt

발행: 1598년

분량: 892페이지

출처: archive.org

분류: 철학

401쪽

do esse his dimensiones sine ullo corpore recepto in eis,& ita v euum esse in natura: Academici vero , & Philop. non admittunt tales dimensiones unquam esse sine corpore aliquo uno,aut ali ro, esse tamen distinis as adimensionibus corporum singulorum:& se defendit Philop.c6tra Atis .& soluit rationes eius: & ipsum multum redarguit. Tertia sententia est quorundam quos citat huic. t. lib. sussc. c. s. semen. c. Hi dicebant hoc spatium esse quid leale, sed secundum se va- cuum quoddam,cuius esse est carentia corporis ita ut repleri possit. Et possumus hoc declarate. Demus secundum potentiam diuinam vacuum vas, cum id possit esse, tunc vasis extrema man bunt, sicut modo sunt distantiae , & erit illud spatium medium, quod non est quid reale, tamen est vacuum, quod repleri potest. Hoc modo dixerunt isti esse locum , quamuis non detur expers corporis alicuius: luia uno recedente alterum succedit. Quarta sententia est Artis .i: est aduertenda. Putat spatium noesse quid distinctum a corpore, quod est inter extrema, ut spatium vasis interius non est aliud, quam ipse aer, cum plenum est aere, aut aqua, cum plenum est aqua : aut quodvis aliud corpus, quod illic est. Tot enim sunt spatia,quod subintrant corpora. Nihil est idem illic nisi eadem si perficies, continens modo unum, modo alterum corpus. Ob id existimat locum non esse sp 1tium, clim nullum sit praeter ipsa corpora sed superficiem ultimam corporis continentis. Hanc sententiam sequitur Them dc eam defindit Simpl. Alex & reliqui omnes , ae modo recepta est omnium probabilissima inter Latinos. At quia ista sententia non ita certa est, quin multis possit redargui , & oppugnari argumentis , proponam octo argumenta Philop & Epicureorum, quibus ipsorum sententia probatur, &etiam aliquot argumenta nostra, quae magnam etiam asserunt difficultatem. Primum argumentum Philop. Corpus ut corpus, in loco est: obiemo sed corpus trinam dimEsionem dicit locus igitur trina dimensio ectra sen- est. Si enim corpus secundum superficiem suam ultimam in loco tentiam esse dicas, hoc iam profecto non est corpus, sed corporis superficiem in loco esse. Secundo, locus est aequalis locato, at locatum est corpus tri- a. nam habens dimensionem : locus igitur trina dimensio est. Si enim aequalitas loci solum sit ad superficiem locati, hoe non est locum locato esse aequalem sed superficiei locati. Tertio, Si locus est supellicies, cum haec sit in ali fluo corpore, I. erit locus mobilis ad motum. illius corporis cuius est superucies:

402쪽

at locus immobilis est. Quartum est argumentum forte contra Arist. seciuitur enim quod vi ima sphaera non esset in loco:hoc tamen est falsum. Phtet , illa sphaera mouetur ver8, localiter igitur est in loco. Quo enim pacto , quod non est in loco, localiter moueri potest Z Nec sussicit dicere,quod est in loco secundum partes,nam talis locus est in potentia,at motus localis iste in actu est. s. Quinto, Si locus esset superficies, sequitur quod dum quis mutat locum non mutat nisi superficiem, ex hoc aute sequitur quod nulla di stantia potest pertransiri, quod probatur. Quia cum superficies sint indivisibiles , quantumcunque cumulentur superficies superficiebus , mon augebitur spatium, sicut nec cum adduntur puncta punctis. c. Sexto probatur, quod si spatium aliquod a corporibus distinctum. Mensura debet esse una distincta a corporibus mensuratis, sed corpora, verbi gratia quae vasis mensurantur, non solum quoad superficies, sed quoad profunditatem ipsorum totam mensurantur: ergo re veta est aliquod spatium mensurans dimensiones corporum distinctum ab ipsis. . Septimo , Multae experientiae docent non posse unum corpus egredi ab oeliquo loco,quin intret alterum, quod ideo fit ne detur spatium vacuum, ut omnes fatentur: est igitur aliquod tale sp tium,quod sua vi trahit semper corpus, & quod natura non patitur corporis expers esse.

S. Octavo, Intellectu concipimus distantiam & spatium inter i

tera vasis nullo concepto corpore ex his quae illic sunt igitur sphtium in sua ratione nullum dicit corpus, sed illam ipsam dimensionem: Haec sunt argumenta Philop. Sunt etiam argumeta alia ad probandum non esse superficiem locum Unde sit nouum: stat aliquid in eodem loco manere mutatis multis superficiebus ambientibus non igitur superficies est locus Antecedens probatur. Ponamus corpus aliquod in aere positum per tempus aliquod quiescere, & quod aer venti fatu moueatur,est argumentum: illud corpus quiescens illo tempore manet in eodem loco , & tamen cum vento moueatur aer, noua, renoua secundum se totum ambitur superficiei non ergo superficies locus est,esset enim tunc in pluribus locis. ro. Deeimo , Si superficies esset locus , tunc superficies ignis esset locus aeris,sed hoc esse non potest,nam ignis adversatur aeri: locus autem naturalis rei est conseruativus, no ergo est superficies.l Quod si dicas quod est locus naturalis, quia communicat in uria

qualitate, nihil valet responsio, nam hac causa facilius corrumpentur

403쪽

'mur inuicem, quam duo contraria elementa, quia minor est pugna,& minor resistentia. Duo autem omnino contratia magis durant: quia ratione duarum qualitatum contrariarum , licet una agat, altera defendit,& resistit. undecimo, Si superficies , puta aquae, locus esset terrae, terrae scpartes mouerentur ad illam superficiem aquae, de lapides , & retia qua grauia: at haec prorsus ad centrum descendunt, non igitur so-periacies est locus. Duodecimo , Quia unum corpus duo haberet loca,imo plura, Icquia est corpus partim in aere, partim in aqua, parrim in terra collocatum, at nullus dicet, nisi quod in uno est loco: superficies tamen multae sunt, & distinctae. Haec sunt praecipua argumenta, quae contra sententiam Aristot.fieri communiter positant, Pro huius quaestionis determinatione respondetur aliquot conclusionibus. Petima concluso, Spatium illud non potest esse talis substantia, quam Psocius constituebat, probatut si talis substantia est, vel est in corporea, vel corporea. Si incorporea, non poterit extensia esse, Ac profunda cum locato: hoc enim corpori inest. Si co

porea, quantitatem ergo habet, penetrabriarque cum corpote quolibet. at duorum corporum penetratio naturae non conceditur , ut alibi probandum est, non igitur est spatium illud substantia.

secunda concluso, Spatium illud non est sola quantitas, aut .conia dimensio realis, ut imaginabatut Philop. probatur. Si illa esset quantitas v lla realis, utique penetraret se cum corpore locato, quod etiam admittit Philop. Sed quod id non possit esse, probat Themi. Nam sequitur, quod duo corpora se possent eodem modo

penetrare.

Si enim dicatur non posse, quaer'. Aut id prouenit ratione qualitatum, aut ratione solius substantiae, aut ratione quantitatis. Ratione qualitatum esse non potest, quia multae se penetrant in e dem subiee o,nam albedo, dulcedo, humiditas,frigiditas,in v mco lacte simul sunt. Non ratione substantiae, quia substantia de se penetratur cum substantia , ut forma cum materia, anima cum corpore. Id igitur prouenit ratione quantitatis, quod si quantitas non obstat secundum opinionem hanc,profecto duo corpora se penetrabunt. Praeterea secundo, si illud spatium quantitas est, datur iam accidens sine subiecto, quod siue dubio magis est absurdum, quam dicere locum esse superficie in , imo illud est impossibile. Respondet Philop quod illa quantitas semper est cum corpore

404쪽

s 8 In lib.ii .Physic. Arist. Cap. v.

locato aliquo.Ista responsio nulla est,na vel est re eo,ut in subi

elo inliae sue vel non: Si non, iam est idem incoueniens,si autem sc, cum postea eadem quantitas maneat recedente illo corpore,

datur unum accides quod migrat de subiecto in subiectum, quod prose sto difficilius sustinetur, quam nullum esse locum: non est igitur tale spatium locus. s.cobel. Tertia concluso, iudicio meo, probabilis est opinio, asserens illud spatium vacuum secundum se locum esse, nec in oppositu invideo rationem demonstrantem. Non enim admittit ista opinio tale spatium vacuum unquam dari, Quin sit repletum corpore, tamen in re esse tale spacium vacuum Lecundum se. Nec facile hoe negare possunt qui extra coriumponunt spatium inane,& qui dicunt Deum posse vacuum facere. At non obstante hoc, est areum e tum contra opinionem hanc.

vel illud spatium,secundum se est aliquid,vel nihil. Si nihil non ergo locus est. Si aliquid,tunc vel substantia, vel accidens,& recurrunt argumenta superiora.

Quod ii dicat, esse quid priuatiuum, nempe quod potest recipere secundum sertunc argumentor. Vel illa potentia est aliquid, vel nihil ,&semper argumentum procedit donec conuincat illud esse nihil . Possem ego respondere argumento, quod est quid priuatiuum habens potentiam, ut repleatur: verum ista potentia non est in ipso, cum sit priuatio sola, sed in corpore quod illud replere potest, quidquid tamen dicatur e vera difficultas manet.

.eones. Quarta conelusio omnium opinionum facillima , & quae minus patet calumniis est Aristotelica quod locus fit superficies c

tinentis,&modo communiter est recepta.&iuxta eam nos procedemus in sequentibus & conabimur argumentis omnibus propositis satisfacere./. Ad primum est aduertendum , quod superficies dupliciter potest considerari. Vno modo, viso perficies est, & sic non est aliud quam latitudo sine profunditate Altero modo,ut terminus est totius profunditatis ante se.& quod huic accidit hac consideratione dicitur toti accidere corpori, unde tactum dicimus inter corpora fieri, cum tamen sit secundiam superficies tamen non est tactus ratione superscietum, ut superscies sunt, sed ut pros inditatis, tacuiuslibet dimensionis termini sunt. Modo respondeo ad argumentum,quod corpus non est in loco ratione superficiei ut superficies solu est,sed ut totius ultimus te

minus est. Ob id totum corpus in loco est,& locus lagens totum empus locatu dicitur tangere:& se respondet Albe . va i. c. io.

405쪽

ac sumpsit ex Auic. lone solutionena. NAd secundum respondeo ex Averr. Com. r. quod duplex aequalitas est,& secundum dimensionem, & secundum continentiam. locus quidem non est aequalis aequalitate dimensionis, qui

sie haberet profundi tar e: sed est aequalis secundum continetiam. Nec hoc est esse aequale tantum in supeltate, quia tui diximus

hic superficiem ut terminus est totius corporis consideramurum, Aliter respondet Alber trach. t c dicitque,quod locus etia ha- a M. bet profunditatem,non aliam a profunditate locati, sea eandem. Verum locati emia trinseca, quam vocat per essentiam, loco es extrinseca, quam vocat secundum e rectum, quatenus illa superficies externa, quae locus dicitur, cum ipse locato unum totum ambitum, & crcumscriptum consstituit, & unum est centrum corporis locantis & locati; ut superius diximus. Ad tertium respondet S.I , supra i ex .i Pro cuius inteollactione adurrte Quod locus non solum est superficies continens: sic nim non disse tret a vase, sed ulterius addit immobit: tatem, quod sic contineat,ut sit immobilis,& fixus. Haec autem immobilitas est secundum distantiam quandam a partibus mundi, & secundum situm, qui distantia immobilis est, ut hic stus, de dis amia.

quam ego a caelo habeo, & a reliquis omnibus non mutatur, sed Quoquo tendam,situs,& distantia alia erit. Locus igitur qst seper es continens cum certo situ,& distantia. Et ratione huius,locus mutari non potest, nec ullo modo cum re ipsa discedere, sed

ipse manet re non manente.

Respondeo ei eo ad argumentum: quod superficies, vitalis est, mutatur ad subiecti mutationem: at cum distantia. de stus, qui ad loci naturam requiritur, si eadem, non varietiu, locus immobilis est Non enim esse in loco est contineri,sed sic contineri, im distantia,& situ determinato, se immobili. Solutio notanda est. Ad argirinentum quartum non opo ite trest ondere,quia de loco caeli net quaest o paulo post & id exan nabitur. . 'Ad in intum responsio facilis est, admittendo superficies additas superficiebus non augere profundum, & locum esse superficiem Tamen neganda est consequentia,quod non pertranseaxuer distantia. Debebat en m I hilop ad iter ere quod spacium Quod pertransitur. longum est, & locus etiam longus est, non enim est

limpliciter indivisibilis,ob id spacium transitur. Nec via secu*dum profunditatem, sed secuet dum longitudinem considerator, dc peragitur: non fit enim loculis motus per profundum, sed per

longitudinem.

406쪽

c. Nota.

seo In lib. iiij. Physic Arist. Cap. V.

Ad sextu respondeo,quod vas & locus potest esse mensura prosunditatis:sed non est opus,quod per profunditate,& distantiam

aliam a corpore,quod in loco est. Mensuramus enim profundum, quia ex corpor: b.receptis in vase cognoscimus, quantum distent extrema vasis, qua distantia postea a quocunque corpore particulari abstracta, postea mensuramus singula corpora. Sicut qui duos digitos distantes poneret, & aliquo corpore cognosceret quantum distarent: postea distantia illa a corpore tali cognita, &abstracta mensuraret quidquid inter digitos esset. Ad septimum argumentum: Respondeo vetas esse illas experientias omnes,quod non intrat unum corpus, nisi aliud egrediatur,nec potest unum egredi, nisi aliud intret,& verum est causam esse, ne detur vacuum, sed non dari vacuum est dicere, ne partes continentis simul iungantur: non quod sit aliquod spacium, secundum se vacuum,cum non sit aliud spacium,quam corpus in medium, quo ablato opus est sis pactum inter duo extrema, si non aliud esse potest,extrema iunguntur. Hinc apparet,quod cum extrema fortia sunt non potest egredi corpus, nisi aliud succedat, ut in clepsydra: quod si debilia n xim iunguntur, ut in vire: quod si fortia sunt, tamen fit magnus impetus, ut corpus egrediatur, nec ita facile aliud intrare potest, rumpit Vr continens, qua causa saepe rumpuntur bombardae,

uia ab aere non ita facile repleri possunt, igne fortissime egre-

iente.

Quod si re veta illud spacium esset,dicat mihi Philopontis,cut

saltem per paucum temporis non datur expers corporis, cum tam stupenda fiant in natura, ne vacunm manent. signum ergo est non esse aliud spacium praeter corpus egrediens,quo deficiente ab alio succurri debet. Atque haec solutio in via Aristotelis est tenenda: sed iam dixi quod opin Arist.probabilitatem habet,non necessitatem. Ad octauum dico, quod quantumcunque spaeium intelligatur inter duo latera vass, non intellecto corpore aliquo in particulari, non tamen sequitur quod sit tale spacium praeter particularia corpora. Mathematicus enim separat quidem, & abstratiit triangulum a corpore,non tamen ob id triangulus est in re aliquis qui si praeter particulares. Dicit enim Themist.& Simpl. 8c bene quod ex eo,quod in illo vase omnia corpora, quae recepta sunt, vidimus aequalia, inde incommuni sumpsimus certam distantiam inter illa latera abstrahendo a particulatibus corporibus: Et sic argumenta Philop. manent taluta,saltem probabilioribus solutionibus, quam sit ipsus opi

407쪽

opinio concedentis penetrationem, S transmigrationeni accidentis in plura subiecta Superest ad alia quae troposuimus argumenta respondere. Ad nonum ergo aduertendum,quod diximus solutione ad ter--ν.tium,quod locus non silum est continens ted dis itiam & situm dicit. Est autem hoc obseruandum, quod unitas vel pluralitas locorum non ex sola superficiei unitate, vel pluralitate est sumenda, sed praecipue ab ipsa di stantia,& situ. Potest enim esse quo

plures sint superficies, & succedant aliae aliis: non tamen multitiplicetur locus, quia manet eadem distantia, & situs. Et contra, mutato situ, mutat ut locus, etiam perseuerante superficie. Nec propterea dicimus Elam distantiam locum esse,est enim superficies etiam, ut dicetur postea. Dico igitur adagumentum, quod si solam nos d ceremus superficiem locum, tunc mutata essent loca: at locus superficies immobiliter continens est, & donec manet supelficies aliqua, cum eodem tamen si tu ,idem est locusmon tamen esset locus, si nulla esset superficies ambiens. Ad decimum diximus iam de loco elementorum in primaquq stione At circa dispositionem hanc,& constitutionem elementorum,aduerte quod illa elementa coniuncta sunt ut locus,&locatum, quae contrarietatem habent, sed non multum activam, &destrueli uani, sicut ignis & aer, communicant enim in calore, quae quilitas est activa val db quod si contrarietatem habent, id est,in seco & humido, qui non nullum activa sunt, ob id melius conseruantur, quam ignis,& aqua. vlterius terra cum aqua in fil-giditate conueniunt qu. ae activa multum est,at in humido & sicco pugnant, quae non sunt valde destructiva Aer vero, & aqua, quavis in calore & fiigiditate pugncnt, non tamen est admodum intensus calor aeris, ut possit corrumpere aquam frigidam, nec frigiditas aquae praeualere potest contra magnitudinem aeris.vide igitur quam conuenienter,&pro conseruatione cuiusque propria sint disposita elementa. Ad undecimum Alber. trac. i. c. II. notat quod quanto corpus aer magis proximum est caelo, tanto est calidius, quanto autem malis Congatur,tanto frigidius est. Hinc est quod ignis est calidisimus,aer minus calidus, aqua frigida, centru terret fingi dissimum. Notat ulterius,quod corpus tendit ad locum naturalem praecipue ut conseiuetur, unde fit ut ubi magis conseruari possit,& magis viget virtus conseruatiua,illuc tendat Cumque i nis magis coim

seruetur prope caelum, ciliit ipse calidissimus sit, ideo tendit semper usque ad caelum,& aer consequenter usque ad ignem,quia ibi suum habet calorem non ita vehementem. At terra non ad aquae

408쪽

In lib.iiij Pli sic. Arist. Cap. v.

supersciem tendit, quia licet locus sit naturalis, non tamen ibi

virtus ipsius conseruatiua residet, sicut in centro, propter maximam elongationem ceni ri a caelo,ob id ad centrum tendunt grauia.

ut a conixa hoc est argumentum Nam quo tendit lapis, vel est

ruralis, vel non Si non : non est motus naturalis: Si vero est, ergo praeter locum aquae alius est naturalis. Quod si dicas es se locum partis naturalem, non valet. Nam qui locus est totius, idem & partis. Plaeterea, Si superficies aquae locus est naturalis, iam dei elisus lapidis versus centrum esset violentus,quia elong tui per eum lapis a loco naturali. Est autem motus violentus per quem corpus magis a naturali loco elongatur: eadem se lutione

Alber. utitur Iandv. q. T.

i videtur esse dicendum,lociam terrae naturalem esse sub a- qua, de aere, ita ut nunquam super aquam, aut aerem esse possit, ubi cimque sit: ita aqua sub acre est, ubicunque sit. Si igitur rapis deorsum descendit in centrum, ex eo est quod aerem vel aquam

sib se inuenis, & locum habet sub ipsis, & sc descendit aqua,

dum aerem inuehit sub terra, quousque terram attingat, & aer statim asceiidit cum ab aqua occluditur Et haec doctrina obseruanda est. , . Ad ultimum respondetur ex s. Meta c. de uno,ubi dicitur. ars sunt unum in uno genere, sunt plura in alio genere, & Quae iunt plura in uno, in alio genere unum sunt. Vt una domus dicitur in ratione figurae, cum tamen multae sint substantiae, ita multae su-retficies, ta discontinuae in ratione superfici dirum faciunt locum unum,& continuum in ratione loci. continuus enim locus dicitur, cum continui partes omnes nulla intermedia amplectitura dc sic manent argumenta soluta quae contra Arist. facta uint. Haec de quaestione.

u lacus formaliter si superficies. 23 s. ii . A.ij, FI Toc dubium mouetur propter Latinos, qui exactius omniat usidiis. 11 perquirere solent' Et autem dissicultas, cum locus non sit

tantum superficies,sed quid aliud, an tarma & natura loci consistat in alto,an in superficie Circa hoc Iand. q. s. dicit,in loco duo esse. Alterum est ipsa ta-peifiei es,& hoc est subiectum loci. Alterum est virtus conseruati ua,& hoc est ipsius Mima. Adeo quod tota natura loci sit ista vi

tus, superficies enim subiectum est, non de natura eius, unde iri fert,locum esse in secundas pecaeqnui;/xi la . Hanci, senten.

Iandis.

409쪽

Texl. xlix. Quaest iiij

Hanc sententiam probat primo. Locus definitur per superfi- t ratio. ciem, ut per subiee iam cuna sit accidens, accidentia autem per IOD.

subiec um definiuntur. igitur aliud quid locus' praetersuperficiem Non videtur autem quid aliud locus sit, nisi illa virtus conservativa.

Secundo, Quia sursum, ec deorsum sunt contraria loga,& con- x. tratietas non iu in superficiebus, sed in qualitatibus: ergo locus qualitas est Tertio, Quia locus conseruat locatum, hoc autem qualitati f. potius quam superficiei inest,ergo qualitas est. Haec Iand.

Altera est opinio Scoti, quodlib. 1.quae communiter est opin, a. sentem realium H dicinit,locum dupliciter considerari. Vno modo ma- scoli.terialiter,& sic superficies est. Altero modo formaliter,& sic rei tio est: haec autem relatio est alia continentiae qua locatum continet, & alia dis antiae, quam habet ut sit immobilis ad mundi

paries,ut superius diximus. Probatut haec vinio. Locus est superficies cum tali relatione lpretatibduplici, sed superficies contrahitur per talem relationem,ut sit lo- se,incus:ergo locus formaliter est relatio: nam constituens, ut ecterminans, rmae locum habet.

Tertia est opinio quotundam Modernorum,qui dicun locum f. i. esse in praedicamento Vbi,& probant. Quoium sunt eaedem species, sunt idem genus: sed Locus, & Ubi easdem habent species, puta sursum dccleorsum : ergo sunt idem genus. Minor prebatur, nain maior cum consequenti a nota est, quia ad Di rei pondetur per sursum & deorsum, ut ubi effignis 3 sursum . ubi terra Z deo

sum. Viterius,etiam ac loco praedican sar: omnis ocus aut sur- .:

sum aut deorsum est dixit Atti . tex. o.Haec sunt aliorum iii

In hoc tamen sit prinia concluso, Locui non est qualitas essentialiter. H qc est contra Iandu.& quoeanquam satis est certa,pr batur tamen. AEqualitas.& continentia sunt. ppssiones s item fluentes a natura loci,& fors an di fierentiae ipsius: sed qualitatem nulla sequitur aequalitas, & continentiae haec enim quantitatis propria sunt,non ergo locus est qualitas. . . iPraeterea Si locus esset qualitas conseruitiua,vsique susciperet. magis & inmus, quod falsum est. Locus enim non est magi xlocus, i d maior locus, quod quantitati conuenit. A senis quiem, quod non negamus este qualitatem conseruatiuam in loco. Est enim, sed dicimus non esse illain essentiam loci sed proprietatem adiutictam,& comitantem locum ratione subiccti,in quo i 1 s versicies quae locus est,iu t. . .

410쪽

ss In lib. iiij Physici Arist.. Cap. v.

Secunda conclusio , Locus Dimalltcr nonaererelatio aliqua. Hanc eisdem argumentis probo. Quia re vera locus , ut locus, non esset aequalis, & locus, ut locus, non esset in praedicamento quantitatis, econtra Aristotel. In re enim serm- inspiciendum est. Sed praecipuum esse arbitror argumentum nostrum contra illam Scoti distinctionem. Peto enim, an essentia tota loci sit latio,an superficies cum relatione. Dicere, quod tala relatio, via detur omnino non recipiendum. Si ergo est superficies cum rei tione , locus profecto esset unum per accidens, quia ex duplici

praedicamento componitur, puta ex quantitate,& relatione. Non ergo distinguere oportet unum materiale, alterum formale, &quod absurdius es , utrumque in recto praedicare de loco, ut ipsi faciunt dicentes, locus est superficies,& locus est relatio. Tertia concluso, Locus non est praedicamentum ubi. Harceonclusio ex declaratione utriusque, puta loci, & ipsius Vbi nota fiet. Pettende igitur,quod sicut album esse, & albedo digerunt, ita quodammodo Vbi,& Locus. Album esse, est effectus ipsius albedinis , eo enim quod albedo in subiecto consideratur, fluit album esse, ita intellige, locus est superficies continens, Vbi, est esse in loco,de contentum esse a loco. unde dicebat Gilber. Vbi,est ei exin lati prio corporis 1 circunscriptione loci pto ueniens, id est, ubi , est ei re inlcriptio passio a loco circunscribente proueniens.

ut ergo aliud est Roma, aliud esse Romae, aliud classis, aliud esse in classe,sie Vbi 1liud est a loco. Quatta conclusio, Locus serm iter loquendo: est supe ciem

non quaecunque sed cori oris continentis immobiliter. Pro declaratione aduertendum, multo aliter se habere naturam substantiae a naturis accidentium. Substantiae natura est absollita labia completa per aliquid quod non sit. substantia. Accidentium vero natuxa incompleta est,a substantia enim pendet, de in substantii perficitur. Vnde sequitur unum notandum,quod cum substantiae naturae non dependeant ab alio extra se,omnia sua genera,& disserentias habet in se quae sunt pariter substantia. At accidentia, cum a substantia dependeant, non habent in se completam naturam, nec omnes dirierentias in proprio genere habent, sed dependenter . substantia,& a subiectio habent. Hinc est,quod Arist. . Meta. c. x. praedicamenta penes substantiam distinxit.& li. .e. .docet accidentia definiri per addita memtum, i. per dissetentia extra proprium suu genus, ec sic definim us

SEARCH

MENU NAVIGATION