D. Fr. Toleti ... Commentaria vnà cum quaestionib. in octo libr. Aristot. de physica auscultatione. Item, in lib. Arist. de generat. & corrupt

발행: 1598년

분량: 892페이지

출처: archive.org

분류: 철학

411쪽

Texl. xlix. Quaestio iiij. 38s

communiter passiones proprias per subiecta , nec aliter definiri rossibile est.

Ex hoc eti m sequitur secundu fundamentum,quod non omne af nd. iid , quod in definitione proponitur ut determinans est forma rei essentialis,& ei interna, cum disserentiae in accidentibus a subiectis sumantur,ut simitas est nasi curvitas,nasus contrahit sed non

ob id simitas est formaliter nasus, sed est curvitas, ct tota ipsus

essentia est talis curuitas, puta nasi Sie pari modo dico, locus definitur per subiectum: subiectum Not. enloci est tale corpus, quod continet rem immobiliter , ut declara- tiam loci.bitur postea. Locus autem est huius corporis superficies prima, essentia tamen loci formaliter superficies est contracta quidem disserentia mateliali subiecti, sicut in definitione simitatis. unde locus non est relatio, sed superficies habentis relationem ad lo

catu m.

Et proinde locus quantitas est formaliter,nam eum disserentia Nora. a subiecto sumitur, non est constituenda res in praedicamento talis disserentiae, vel potius eius a quo sumitur disserentia issicut smitas non est in praedicamento, ubi nasus, sed in qualitate se

maliter,

Et ut exactius intelligas, non dico tibi quod ipsum mei subiectum sit disserentia, sed quod penes ipsum sumatur disserentia : Disserentia enim est modus accidentis ad tale subiectum, ita ut subiectum sit , quod complet disserentiam: & demum perinde iudica de loci de nitione , ac de definitione simitatis,& alterius proprij accidentis in abstracto. Et haec sunt not tu digna. Supetest ut soluamus argumenta. Ad primum Iandvn. resp. est, quod non tantum superficies est locus, sed talis superficies, puta

corporis continentis, rid tamen quod sit virtus conservativa. Nec

locus definitur per superficiem ut per subiectum, sed ut per genus scut simitas per curvitatem.Nec locus est,ut album:est enim abstractum locus non concretum: Abstracta autem per propria genera definiuntur. Ad secundum dicimus, sursum & deorsum esse loca contratiae sed non ratione qualitatum. Sic enim essent contraria activa dc passiua inter se quod falsum est,sed sunt contraria,quia oppositas habent distantias, & situs, &ob id sunt termini motuum diue sorum corporum, puta grauium&levium. Sunt etiam contraria ratione qualitatum, sed non propterea sequitur, quod essentia loci sit qualitas, sicut ignis & anua, contraria elementa sunt ratione contrariarum qualitatum,sed non ob id elementa ipsae qualitates

412쪽

s 6 In lib. iiij.Physic. Arist. Cap. V.

essentialiter sunt. Argu mentum certe est satis debile. Ad tertium pati modo respondeo, Locus conseruat quidem ratione qualitatum quas habet, sed non ipsa qualitas locus est. Et sunt multae instantiae circa argumenta asta, quae aduertenti va

minimum nota trunt.

Ad argumentum Scoti respondeo, quod relatio illa contrahit, sed se tenet ex parte subiecti ipsius loci. Locus enim est superficies continentis, & talem relationem habentis, ob id locus non esse relatio, sed superficies. Et iterum nota solutionem, quia argu mentum Scoti traxit multos in suam sententiam propter vim apparentem, sed iudicio meo, puto non esse doctrinam certam peripateticam.

Ad ultimum dicendum es , quod suisum & deorsum sunt in

loco,&sunt in Vbi, sed aequi uoce, sicut acutum inferro, &in voce. Vox enim acuta,& gladius acutus, non tamen idem vox, referrum,sursum,& deorsum sic sunt in loco Locus enim est superficies continentis, lLaec autem est continentis sui sum,aut deorsuo .

Ubi vero, est esse in loco hoc est, aut cile sursum, aut deorsum unde ut di Serunt locus, & esse in loco, ita locus sursum& deo sum disserunt ab esse sursum in loco, aut esse deorsum. Quare cum dicimus leuis tendit sorsum, terra deorsum, tunc significant i eum, cum vero dicitur ignis sursum est, terra deorsum est , signi fieam Vbi. Ob id non sunt in te eaedem species, ac consequenter non sunt idem Locus,& Vbi. Ex praedicamentis constat. Aulacio si immobilis. ANtiqui locum esse immobilem cognouerunt, ut referunts: mpl.Them.& Philop. unde inter suppostiones loci, unam posuit Eudemus locum esse immobilem & merito, ut dicit The.

quia locus est terminus motus localis. Termini autem est immibilem manete aliter vix attingi possiet Praeterea. quia moueri est locum mutare, quod si locus mutaretur, profecto qui per se mouetur, locum non mutaret. At quomodo locus sit immobilis, non omnes conueniunt unde circa hanc quaestionem est algumentum in oppositum, Iocus est accidens corporis alicuius mobilia, puta ipsius cornanentis,sed omnia accidititia mouentur ad motum subiecti, locus igitur mobilis est. Secundo, Coelium est locus ignis, tamin mobile est. Et unum elementum locus est alterius: at elementa mobilia sunt, ergo

locus.

. Tertio,

413쪽

Texl. xlix. Quaestio v. 38

Tertio,Si locus immobile quid esseta Physco non consideraretur, qui mobilia speculatur, at Phy sici est de loco disserere,est ergo mobilis. Aduertendum , quod cirea loci immobilitatem duo sunt modi dicendi Alter est Iandvn. q. s.sequentis Averr. cum m. r locum mobilem quidem esse oo per se, sed per accidens ad motum subiecti: sed immobilem dici dupliciter Uno modo, quia ad motum

corporis quod in loco est, non necessano mouetur, sed manet locus recedente corpore Altero etiam modo , quod non mouetur illo motu,quo mouetur corpus ad ipsum locum. Non est sicut albedo , quae mouetur aliquo modo motu tendentis ad albedinem.

Non sic locus, sed ipse macet, corpus est, quod ad ipsum mouetur, nec locus versus locatum tendit. Ita explicat loci immobilitatem , & videtur Philop. priori modo explicare. Et non est dubium hanc doctrinam esse veram. Est enim locus

sic immobilis,ut non moueatur ad corporis motum. Cum enim cum corp're locato imouetur iam non loci, sed vasis obtinet rationem.

Alij veto longe melius aliam maiorem loci immobilitatem a. seniet. ponunt, ut nullo modo moueri possit, idem perseverans, & est o- praestanti pinio Realium & sumunt eam ex S.Thoma, supra texi I. ircunt ex D. r. unumquemq; locum habere certam quandam distantiam a mundi partibus,qua variata non est idem locus, & qua manente idem est locus, etiam mutatis superficiebus continentibus ,& secundum hanc relationem distantiae locus est immobilis prorsus . nam licet recedat cum corpore continente superficies , iam non est idem locus ubicunque fit, quia non habet eandem distantiae re- lationem , quae loci unitatem praecipue facit, & sc explicant loci fimmobilitatem. Et re vera mihi placet haec immobilitas: aliter enim oportebat dicere, quod si ego quiesco hic,& mutatui sus exficies, qxi d i onsum in eodem loco, quod non est concedendum. Ut eigo dicar in eodem loco perseuerare, oportet loci immobilitatem .pi orsus

constituere.

At contra horum sententiam solent duo fieri argumenta. Pri- r.era comum est: Illa relatio distantiae quae est in supe ficie continente, irasentenest accidens in subiecto existens, ego mouetur ad motum sub tiam D. lecti.&ita est mobilis per accidens, imo sequitur quod etiam si rhom

quis non moueatur, quod loca omnino mutentur mutatis superficie iis,quia mutantur relationes,&succedunt nouae relationes, ex parte subiecto ium,quae multa succedunt.

Ad Loe te spondeiu subtiliter profecto Reales. quod illa: i Sol.

414쪽

Nota.

lationes mutantur in indiuiduo mutatis subiectis,&superficie bus continentibus, non tamen mutantur in specie: quia omnes sunt ad eundem terminum distantiae , & fusticit ad unitatem loci numeralem,quod sint relationes distantiae eiusdem speciei, & ad eundem terminum, & consequenter sic non mouetur ad motum subiectorum,nam in specie eadem manci relatio. Alterum sic argumentum,Quia dato casu quod coelum mutaretur, profecto ego manerem m eodem loco isto, si non discederem ab eo ,& tamen relatio mutaretur, quia iam partes mundi

mutatae essent.

Ad hoc respondent, quod non est opus intelligere has orbis partes veras, sed imaginarias, quod est dicere, relatio distantiae non est: opus quod sit,& sumatur a polis mundi his, sed a polis repartibus, a quibus imaginamur aliquid distare, & haec semper restat, quantumcunque mutentur corpora coelestia,& olbis partibus, ita dicunt Reales locum esse immobilem, ac mihi haec opinio placet, nam re vera locus videtur sic esse immobilis, ita it variari nequeat. Sed tamen non est dicendum quod locus sit trulis relatio distatior, nec quod in loco relatio includatur, ut quaestione praecedenti ostendimus contra Scotum, sed quod illa immobilitas sumatutpenes eundem modum se se habendi, nempe quod superficies siese habet, vi talis modus se habendi non sit alibi: at hunc modum se habendi explicamus per relationem distantior, no tanten quod sit te vera illa di stantiae relatio. Et credo sine dubio hoc esse ad modum rationabila. Quis enim credet esse relationem realem ad terminos imaginarios , nisi illa relatio non esset, nisi imaginari ad loci immobilitatem explicandam. Ad argumentum igitur primum respondeo, quod superficies quidem mouentur ad motum corporum , tamen illa fixio & immobilitas , quae per distantiam explicatur, eadem manet, etiam superficiebus succedemibus pluribus. Et eodem modo respondetur ad secundum,Corpora enim mo uentur,ec elementa: id tamen quod loci rationem facit non mouetur,dc hoc etiam docet Aristot. qui coelum locnm i mobilem vocat,quia quantumcunque moueatur circulariter, illum tamen situm,& velut distantiam non mutat, & hoc est testimoni si contra Iandvn.& Aucrroem, quod de immobilitate, quam S. Thom. exponit, sic Aristot intelligendus, cum dicit, locum esse itum bilina .

Ad tertium dicimus ex simpl. in principio libri , quod locus quamuis sit immobilis, Phylico consideratur ut est terminus

415쪽

Texl. xlix. Quaestio vi. 38s

motuum corporum naturalium. Quae enim Physicus considerat sed est quod aut mobilia sint, aut ad motum habeant ordinem. ires incorporeaefui in loco. Qua . c.

BReuiter a nobis haec difficultas est determinanda, ut salieni explicationem termino:um habeamus ,& nudam duntaxat veritatem. Non enim loci praesentis est eam omni ex patie discutere,cim sit potius quaestio Theologica, Adueite igitur quod dupliciter apudTheologos dicitur aliquid esse in loco Vno modo definitive, altero modo circunscriptiud. Id definitive est in loco,quod sic est alicubi, quod extra illum locum no sit. Sic enim in suo quisquis est loco , ut ibi .existens sit in alio. Hoc enim est definiri, vel esse definitiue in loco, esse loco alicui praesentem secundum suam propriam substantiam ut Angelus hoc modo potest esse in loco, tum eu praesens loco alicui per suam praesentiam cum ibi ope x xux, hiiivg. Nec est esse definitiue in loco, ut aliqui putant, quod sit aliquid totum in aliquo toto, & totum in qualibet parte, sicut anima est in corpo ie,quia est tota in toto corpore , & tota in qualibet parte: hoc enim non est ratio formalis existendi in loco den-nitiue,esse sic alicubi, quod non sit simul alibi: hoc enim est deli- , niri loco,& terminati loco ut diximus, siue si totum in toto, re totum in qualibet parte, sue non. Vnde anima non dicitur esse definitiue in aliqua sui corporis parte,ut verbi gratia in rede,quis etiam simul est in manu: at in toto corpore est definitive, quia

non est alibi. . - - -

Esse autem circunscriptiue est sc esse in loco,ut no solum non si alibi, sed etiam commensuretur loco, ut bi una est pars,non sit alia, & pals locati parti loci respondeat, sicut comora in loco sunt circunscriptiuo, habent se ergo ut superius & interius. Quie- quid enim est circunscriptiue in loco,est etiam definitiue,non tramen, quod est desinitive, est circunscriptiud, nam incorporea es se possunt in loco definitive, sed non circunscriptiue , ut modo

dicetur. -

Est ergo prima concluso. Gloriosus Deus est quidem in omni loco,& ubique, sed tamen , nec circunscriptiue nec definitiue est alicubi,sed alio modo. Haec est nota Non enim est circunscripti-uh, quia non est diuisibilis, ut circum ambiatur loco, & pars parti loci respondeat, nec est definitive, quia ubique est,& in toto mundo,& extra mundum, nullo definitus termino, nullo citcun- scii plus spatio Modus itaque existendi Dei in omni loco es fiotius vocandus incircunscii plus, & indefinitus, secundum cssam .

416쪽

sso In lii, iiij Phy sic. Arist.. Cap. v.

Secunda conclusio. Angeli, licet sint incorporei, in loco esse possunt definitive, sed non circumscriptive. Definitive quidem, cuia sic alicubi sunt quod non sint simul alibi, dum enim in caeloiunt, non sunt in terra, & dum in hoc terrae ioco sunt, simu salibi non sunt, nec in omni loco esse possunt, xcl in pluribus simul locis , nisi forte per diuinam potentiam. Sed circumscriptiue non sunt, quia non habent qualitatem, nec corpulentiam, & inde Pt uenit, quod non sic occupent locum , ut partes partibus loci re spondeant, vel circumscribantur, imo in puncto possunt multi simul Angeli esse. Tertia conclusio. Sola corpora in loco sint, tam definitive, quam circumscripti vh per se: at ipsorum partes , de accidentia per accidens, quia in ipsis totis sunt Et de hoe modo existedi in loco Arist. loquitur in praesenti: & ad Phy sicum de hoc tantum pertinet tractare. Sic enim in loco esse, ratione quantitatis fit, ec similiter ratione motus, qui corporibus inest naturalibus Et ita est in telligendus Aristo t. cum dicit incorporeas substantias non esse an

loco. At de his satis.

Dubium hoc pricipuum est in hac materia propter summam

esius difficultatem. Sunt enim variae sententiae insignium Philosophorum, qui rem fecerunt difficilem. Quantum ego podituero, conabor sententias aliorum ex locis propriis proponere fi- deliter, atque discutere Causa emo huius difficultatis est, quod cum ultima sphaera alicubi sit,& motu locali moueatur, absque dubio ei debetur locus aliquis, clim tamen non habeat extra se aliquid continens & cir- , cundans , de iuxta talis debeat efflocus , non videtur esse in loco, versalie in alterius rationis locum habebit, de quis hic sit, quaeritur in praesenti. In hac parte, quid Arabes, quid Graeci, quid Latini sentiant, aperiam, de quod mihi probabilius est, pro- ponam, Apud Arabes fuit res haec varia. Auemp.ec Alpharabius, ut re- fert Auerr conam, s. fuerunt in is ac sentcntia quod aliter debetur locus corporibus motis recte , puta sursum , aut deorsum, ia corporib. motis circulariter. Ratio sumitur ex diuerfitate linc et redita& circularis, Linea recta de se imperfecta est, & additionem pa- eitur, quare si terminari debet, est per aliquid ex ira lineam, quod ipsam ulterius abire non sinat. Linea vero circularis perfecta est, inec patitur additionem, ob id non indiget aliquo termina me

extra se

417쪽

extra se, sed talum terminatur per id quod in t a se ambit, qui ab

psi commensuratur. Hinc dicunt quod corpori, quod mouetur per lineam rei im, debetur locus ambiens extra, & sic talia corpora sunt in loco circumscribente extra. At corpori circulariter moto solum debetur locus intra: Sic autem est convexum corporis contenti, & sic pu:ant sphaeras superio: es esse in inserio lib.ut

in locis, non econtra.

Illa sententia subtilis est, sed non mihi placet. primo est contra Arist qui infitiores Oibes in superiorib. constituit. in tex. 6 Praeterea quia isti fugientes difficultatem , quomodo ultima sphaera sit in loco, incidunt in aliam, nam caelum lunae non erit in loco nisi in igne, ignis in aere, aer in aqua, aqua in terra, iam terra non habebit locum ullum. Secunda sententia est Aui c. et sui3.c. i. quod ultima sphetra non est in loco ullo modo: dicit tamen quod non mouetur localiter, sed motos ipsius est ad litum, & ita cotra Arist,habet motum esse aliquem, qui non est ad substantiam, nec ad quantitatem nec ad qualitatem, nec ad locum, puta illum qui est ad situm, & talis est

motus cuculatis.

Illa sententia non est recipienda, cum si contra Arist.& pr terea est una ratio contra ipsusn : quia situs essentialiter claudit locum, vel certe supponit locum, ut partes rei situentur in loco. Est enim situs ordo partium ad locum : non igitur situm potest habere nisi simul lo Um. Tertia sententia est Auet co m. s. planὴ absurda. Dicit caelum esse in loco per suum centrum , nempe quia centrum suum habet in loco:& ita fatetur caelum per accidens habere locum , imo ait, quod peius et , quod talis locus per se competit corporib. circula

liter motis.

Ratio Auet est:quia per id res habet locum, per quod habet fit-mitatem,& immobilitatem, at per centrum firmitate habet,quatenus idem semper manet, per id igitur locum habet. Notat autem quod citum totum per se mouetur non sic sidum subiectu in sed secundum intinam. Vocat moueri secundum subiectum, cum totum caelum moueretur mutando centium , vel ad unam pantem , vel alteram partem, & hoc non fit. Semper enim circa idem centrum mouetur c xlum. Vocat mouetri secundum formam:qilia novo, & nouo modo se habet secundum omnes sui partes cum centro Quod apparet, si lineis ipsum caelum diuidas per centrum,videbis nouo modo se habere caelum , dum mo-aetur ad ipsum centrum: permutantur enim lineae , di sircc

418쪽

Sed non mihi placet haec sententia, ta sane miror aliquos

qui hanc receperint,vt Iand q.'. Albectract.r. c. is . est tamen haec opinio omnino reiicienda. Primo: quia,ut S.Thom recte obiicit centium non est aliquid coeli intrinsecum : nec enim est pars,nec

totum, nec accidens ipsius, non igitur per ipsum potest dici esse in loco. Praeterea, quia centrum est indivisibile, hoc autem non est in

loco. Praeterea, cum esset idem centrum omnium orbium , peri idem essent corpora diuersa in loco, & ita essent in eodem loco, nam Averr. concedit quoque quod reliqui inferiores orbes sunt in loco in superioribus per se, ut circulares sunt, & ratione motus proprij sunt per centrum in loco,quae sane omnia sunt paradoxa, ct male secum consentientia. Adde quod ex Graecis Aristot in te pretibus nullus unquam est qui vel innuere videatut aliquem hominum fuisse in hac sententia nedum Arist. Praeterea,Quia sit ob id per centra essent in loco,quia per ipsum habent imm ilitatem,eadem ratione ianua per cardinem,& per anchoram nauis essent in loco: non igitur videtur, quod coelum dicatur esse in loco, quia centrum ipsis sit in loco. Haec dicunt, Arabes, & male.

Graeci vero non omnes etiam conueniunt. Thrmist. enim diae it quod ultima jhaera,quae secundum Aristot. est octava, non

est in loco secvnclum superficiem conuexam, sed secundum concauam , & est in septima sphaera sibi proxima, quae est Saturni unde convexum penultimae est locus ultimae secundum con,

cauum.

Explicat. hod autem modo id fiat, attende. Si diuidas sphaeram Satura feni. rhe. ni in multas portiones, similiter &sphaeram ultimam : videbis Tho n. quomodo cuique portioni superioris respondet portio inferioris. Et ulterius, cum inferior sit tardior in eadem parte, & portione inferioris , succedunt vitae & multae portiones superioris , scita partes videntur mutare locum. Ista est fideliter sententia

Themist. Et quamuis aliquid habeat probabilitatis, non tamen placet, quia ut dicunt Philop.&Simpl. non potest esse quod idem sit licatum alicuius, dc locus eiusdem:at sphaera septima est in ultimavi in loco: non igitur vltima erit in ipsa, nisi ut in locato,& velut

in materia.

Altera sententia fuit Alex. qui, ut Simpl.refert, dixit vitii nam sphaeram nullo modo esse in loco nec per se,nec per accidens nec moueri localiter, unde motum illum noluit localem esse. Quis autem motus esset,non explicuit,ut dicit Simpl. Haec

419쪽

Hare sententia in hoc non videtur vera, quod neget coelum ullo modo esse in loco, cum sit quoddam corpus: & in eo quoamotum coeli localem esse negat, non enim videtur quis alius e possit. Simpl. fatetur quidem nullo modo in loco esse, di tamen concedit motum esse localem, & tunc est noua alia dissicultas, quomodo si localiter mouetur in loco non est. vltima sententia inter Graecos est Pselli,quam breuiter doceri nempe coelum ultimum esse in loco secundum partes:quia nempe partes in loco sunt Quod si petas quis est locus partium,dicet . quod una est locus alterius, sed non locus actu, quia ipsi continua est,sed locus potentia, quae sententia,abstiue ullo dubio,est etiam

S.Tho m. text. &clarius s. ubi docet unam partem, locum alterius in potentia, & continere , & chntineri ab altera et di quod ratione harum partium mouetur , ac mutat locum ipsa ultino soli aera. Haec sententia ploxime videtur ad veritatem accedere, quamuis tria omnino euacuet dissicaltatem quia si una pars locus esset alterius, cum semper sit continua illi,nunquam altera mutaret locum, & sic non moueretur cretum, nec mutaret locum secundum

partes, quamuis respondere possit mutui distantiam & modum, quem partes habent sub illa relatione, ut ante diximus, sed hoc

non explet intellectum omnino. Plaeterea, Quia etiam si esset continua pars adhuc non videtur locus, cum non undiq; locatum ambiat. Praeterea, non video quomodo actu moveatur localiter & locum habeat potentia.

Philop.& hi qui locum ponunt spacium, ab his angustiis liberati sunt, cum locum ultimae sphaerae dicant esse spacium occupatum ab ipsa Et hoc argum situm de coelo fuit unum ex his, uxposuit Philop.contra Ati st. Et re vera, ut diximus. spatium illud. vi aliquid ponebant,non est omnino improbabile. At postquam illud exclusimus cum Ati st. quid mihi videatur proponam. Si hoc

secundum veritatem examine mos , non est saltem tanta dissicultas. Nam nos ponimus coelum empyreum omnium supremum

immobile,quod 'tiam cognouit Plato & alij veteres, ut est videre apud Simpl.qui id etiam asserit, in digressione de loco non lona principio,vbi etiam ait illum esse locum, ubi Deus optimus iis qui digni sunt communicat ea quae sunt per se spectanda,& in hoc primum mobile est, ut in loco, ipsum tamen cum non moueatur, non esi et tantum inconueniens, si quis diceret non esse in loco: at si cundum Ari st. qui coelum primum mobile videtur posuisse,maior est dissicultas.Et re vera dico vel opinionem D. Tho.

420쪽

Ratio

esse veram, vel nullo modo esse in loco secudum Aricut ait Alex&Simi, imo haec videtur esse doctrina Aristo. text.18.ubi contra Zenonem dicit, locum primum non esse alicui, ut in loco, sed ut sanitas in subiee o toto,ita primus locus,qui ctium illud est. Et inlloc reprehenduntur antiqui ab Arist quod locum in loco volebant collocare, dicentes omne ens esse in loco Et ratio poti s lima pro hac sententia Alex.& Simp.haec est. Si in loco est, vel est secundum se, vel secundum aliud, vel secundum accidens. Secudum se non, ut notum est Secundum aliud, minime, quia secundiana aliud in loco est,quod secundum sui patiem in loco est, ut explicat Arist. Caelum autem non habet in loco partem ullam, nisi iri potentia, ut dicit S. Th sed hoc non est habere locum, aut certe non actu locum. Quod. n. in potentia est, absolute non ei aut idicit Themi.quia est intplicta sub se,& hoc iam reiectu est. Nec habet locum secundum accidens, eum non sit in eo , quod est in loco per se, non igitur in loco est. Nec mireris, cum primus sit omnium locus, quod non sit in loco. Quod si dicas, quomodo corpus non est in loco aliquo=Rs5deo,quod nec ipsi Philosephi, qui dicunt esse in loco, sanet locum nisi per accidens, si ergo non miraris quod locum non habeat per

se,& contentus es cum loco per accidens profecto non debes mirari, quod nullum locum habeat , nam dicete quod locum habet per accidens, magis est verba agerre, quam dare an re locum aliquem: talis enim modus cxistendi in loco sere nullus est. Attende tamen quod quamuis in loco non sit, ii tueamur opinionem Alex & Simp. localiter tamen mouetur. Vt enim locali ter moueatur,non oportet quod sit in loco, sed quod circa locvinst. Est enim motus ad locum,& cst motus circa locum. Quod si dicitur esse alicubi, id est , ut dicit Aristotel. contra. Zeno quia in aliquo est, sed non ut in loco, sed ut in contento,uel

alicubi dicitur esse non quod in loco st, sed quod circa locum sit,

hoc mihi rationabile fatis videtur, vel celte sequaris. D. Tho uiae opinionem, nen esse per se io loco secundum se totum, ted esse in loco secundum partes , eo modo quo explicat D. I hQ- .mas,& vidimus. Et haec loco prob biliter sectandum Aristoti sint satis. Ne concordia quadam Aurum digna omnium Uiuionum de ilico. sti . . viij.HActenus Aristo opinione de loco defendimus, ut potuimusrquod pauciores,& minores quam caeterae aliae opiniones vi

deretur

SEARCH

MENU NAVIGATION