D. Fr. Toleti ... Commentaria vnà cum quaestionib. in octo libr. Aristot. de physica auscultatione. Item, in lib. Arist. de generat. & corrupt

발행: 1598년

분량: 892페이지

출처: archive.org

분류: 철학

451쪽

Aduertendum autem quod Arist probat rationes has,& incomvenientia quae sequuntur,nis densiatio sit & rarefactioriamen non mia probat opus esse vacuo ad condensationem,& rarefactionem. Nos autem dicimus ex suppositis.

SVam sententiam de raresectione exponit,quae breuiter primo in in hoc consistit,quod raritas & densitas sunt duae cotratiae

qualitates eductae de potentia materiae, sicut & aliae. Cum autem aliquid condensatur, aut rarefit proprie,non est quia expellatur a liquid, aut ingrediatur aliquid, vel quod partes coniungamur inter se, vel separentur ratione vacui, sed quia educitur de potentia materiae talis qualitas raritas, aut densitas,ita ut si ibiectum mutetur, scut cum et catulum, avi frigidum. Antiqui enim nullam partem rei in rarefactione, vel densatio. Nor Cne mutari docebant, sed solum mavis appropinquari, aut remo ueti inter se. Aristotel. vero non sic, sed cum raresit, aut condensatur aliquid totum mutatur,& partes mutatione accidentali recipiendo qualitatem eductam de potentia materiae, quod apparet, quia in , raro quaelibet pars est rara, quod si rarum s lum esset per partium separationem inter se, partes utique m nerent denta, quod falsum est , ut apparet in his quae rara sunt, de maxime in elementis. Hoc autem posterius magis declabitur. Literam perpende, repetit enim primo ex his quae dicta sunt Exposito in lib.i .Phy.quatuor propositiones de materia. . i. t Prima est, Una est materia contrariorum, i: id, quod recipit unum contrarium,& alterum recipere potes . Et notandum,quod

hic, vel de ipsa materia. vel de subiecto intellim ista possunt:nam ut materia se habet ad formas ipsas substantiales, ita subiectum ad accidentia. Secunda propositio est, Cum aliquid fit, non ex nihilo fit sed

ex potentia in adium educitur: ut aer fit ex eo quod erat potemtia aer:&actu calidum ex eo quod erat potentia calidum. Tettia, Materia non est absque ullo contrariorum , i.absque ulla forma, siue hac siue illa tamen ratione & natura distincta rit,& separata a qualibet forma. Quarta,una numero est materia contrariorum, i. idem pro ut quod ante erat album,modo est nigrnm,nec est alia substantia,&ctim ex aqua fit aer, eade prorsus materia quae erat aqua faetii est aer,nec quicquam illius deperditnm, aut de nouo acquisic. Haee

452쪽

quatuor principia supponit ad declarandam rarefactionem , ec condensationem,quae cuilibet Physico debent iam esse nota. Est autem dc corporis materia,& magni. APplicat principia : Cum ergo materia sit eadem contrariorum,ae magnum,& paruum eorpus contraria & diuersa sint, eadem erit utriusque materia, & subiectum, sicut igitur cum ex aqua fiat aer, eadem prorsus manet materia, ct id, quod in ea erat in potentia, actu fit, ita & cum ex paruo magnum, & ex magno paruum fit,semper est eadem materia in potentia utrumque Est notandum quod ex magno fieri paruum,est densari: ex pax-

uo magnum, rareneri.

Notandum etiam quod rarefactionem coniunxit cum mutatione aeris ex aqua, dc densationem cum mutatione aquae ex aere,

ut intelligas, scut in illis mutationibus quoad substantiam manere semper eandem materiam, nec deperdi, nec de nouo adiungi, sed solum esse pet eauctionem de potentia in actum: ita esse in mutationibus quoad magnitudinem, & paruitatem, quae con densatio ae rates stio sunt: nihil etiam: in nis de nouo subintrat,

nec recedit,sed talum ex potentia in actum sit eductio,& ita fit in aliis densationibus, & rarefactionibus, quae sunt absque generatione substantiae ipsus. Vt enim ex stigido sit calidum. . Titur duplici exemplo Aristot ad id explicandum: Alterum i v est de calido,& magis calido. Cum enim aliquid ex potentia calido fit calidum, nil ab extrinseco aduenit, sed id, quod erat

potentia, idem omnino fit actu. Vlterius cum ex minus calido fit magis calidum , idem quod calidum erat, fit magis calidum, ita eadem materia,quae erat rara fit densa, & e contra, sui mutatione ex potentia in actum,& non quia partes recipiant inter se aliquod

vacuum, vel eiiciant.

Alterum exemplum est, Si sumamus partem circumferentiae circuli maioris, & faciamus ex ea circulum minotem, tunc id quod ante erat curuum, fiet magis curuum, non accepto alio curuo, sed totum quod erat curuum, tactum idem est magis curuum:Ita in magno dc paruo,raro & denso idem. Quod rarum ante erat, fit densum, & quod erat densum, rarum, & non per vacui interpositionem partibus non mutatis , ut illi Philosophi volebant. Et nota exemplum de circulo: linea enim circuli sic se habeti

453쪽

bet,quod non solum ipsa est: curua, sed & quaelibet ipsius pars, re similitet tota fit magis curua;&quaelibet ipsius pars. Sic Graiore dense. Amplius sicut circuli. Text.M.

IDem exemplum de circulo repetit, adeo ut aliqui textum hunc non esse Arist.putent, ae proinde ab aliis interpretibus praete mittitur,legitur tamen a Philopono,nec est omnino reiiciendus, cum 1 D.Tnom .etiam & aliis recipiatur. Dicit igitur,quod linea curua,dum magis curua fit, non aliud fit magis curuum, nisi quod at curuum:& ignis est calidus, dc albus totus,& non talum laese, sed & partes Ita de raritate Notandum quod albedo tribuitur leni, sicut alij colores vi mentis,non quia proprij colores sint, sed similitudine quadam, dicatur lib. de coloribus. Subiungit duas proprietates rarorum corporum puta leuitatem ac mollitiem: densorum vero grauitatem & duritiem. In feno autem & plumbo, has duas opposito se habete' modo docet, nam plumbum est grauius, non tamen ita

durum, ferrum autem durius .inou tamen ita graue.

Cuius ratio est, quia plumbum est admodum terrestre, & id quod aqueum est, minus habet digestum, & concoctum,atea de causa minus retatutum, cum sit mollius, sed grauius est, sicut limus ante concoctionem, ec carnes grauiores crudae sunt. Ferrum autem habet aqueum concoctum, idcirco durius est, re minus graue,quia magis resolutum.

Ex dictis igitur manifestum est. Text. . .

Concludit,nec esse vacuum separatu, id est,sine corpore: nee sint pliciter, id cst,extra corpora mec in raro, id est, intra ipsi corpora: nec esse vacuum in potentia, id est,cum corporibus coniunctum, licet distinctum ratione ab illis , ut exponit Plii lop. Nisi quis, inquit, utatur aequi ioch vocabulo vacui pro causa motus, tunc enim graue,ae leue dicet vacua quae sunt causa motus lationis:durum autem,& molle sunt causa alierationis cuiusdam, puta passionis, vel impassioni mam molle cedit diuisioni, dutum resistit,ob id hae quali rates dicuntur potentiae vel impotentiae, ut dictum est in ptaedicamento Qualitatis. Quasi dicat, vacuum,qualiter explicatum est, nullum est, nisi quis voeabulo hoc aliquid aliud quod sit velit significare, & ob id concludit dictum esse, quomodo sit vacuum,dc quomodo non sit.

454쪽

18 In lib. iiij. Physic Arist. Cap. m.

stetisti candensatio,cr rarefaemo, re ex quibus causs,re modosant,Ex quo constabit, Ansine diacuo es

sepositoi. 22 s. xj. TRi breuiter in hae difficultatc praestabimus Ilenior

dein tractatio de ratefactione, & condensatione, non est praesentis speculationis. Primum quid rarefactio, quid condensati sint.Secundo,quibus ex causis proueniam. Tertio,quomodo

fiant. Ex quibus facile constabit esse pus se sine vacuo isto Anti

quorum.

circa primum aduertendum quod condensatio non aliud est quam motus quidam in densitatem, sicut rarefactio motus in raritatem: cum autem raritas & densitas qualitates quaedam sint fit ut rarefactio,& conden satio alterationes sint, nam alteratio motus est in qualitatem. Rarum autem dicitur id, quod parum materiae sub multa continet quantitate:econtra, densum quod sub parua quatitate multum continet materiae. Hoc autem apparet, cum ex stuppa fit ignis, illa enim materia stuppae,quae sub parua erat quantitate, pol ea sub magna ignis quantitate est,ac raritatem recipit. Est autem aduertendum duplicem esse rarefactionem, & condensationem,& propriam,& impropriam. Impropria est,quae fit absque mutatione, & alteratione aliqua partium rei, sed solum per approximationem, vel partium separationem, sicut spongia, cum eleeta est aqua, vel aer, condensata dicitur, cum vero plena est aere,vel aqua rarefacta est: talis autem densatio de rarefactio,imn fit absque corporis externi intromissione, vel expulsione : &haec mixtis inest frequenter: elementa enim saltem ignis, & aer non habent hanc densationem,uel raritatem. Antiqui itaque non

cognostebsit nisi hanc talum cum hoc discrimine quod illi ponebam intra corpora vacuos poros: nos vero plenos subtiliore corpine,& sic diximus superius cinerem condensari. Alix est condensatio & rate actio propria,S. haec non fit corporis alter: us expulsione,vel receptione, ted mutatione ipsus subiecti ex potentia in actum, ut scut quod erat calidum, fit frigidum, non quia ab intrinseco quicquam recipiat, sed quia materia,quae erat in potentia frigida, fit actu frigida, ita sit rara, & densa actu, ex eo quod erat in potentia, ut dicetur paulo post. Haec igitur densitio vel rarefactio tribus ex causis prouenit. Prima est alteratio secundum calorem & frigiditate io, calefactio enim rarefactionis est causa, frigefactio vero condensationis, non

quod ipsa calefactio sit talesactio, aut seigefactio condensatio, i sunt

455쪽

Text. lxxxvj. Quaest. m. ' cry

sunt enim alterationes diuersiae. Sed quod ex illis istae sequantur,

ut ex causa.

Sunt aliquot experientiae. Primo videmus igni appositas castaneas,& oua,& glandes magno impetu rurripi,& proiici, quod non fit nisi quia cum ista ventosa sint,ipsorum aer intus inclusus

a calore rarefit, ac raresain us maiorem petit locum, quem extra quaerit. Praeterea, experimur aquam frigidam minorem partem ollaepccupare,c letaetam vero ollam excedere Similiter vires,& pilae plenae aere, si cum igni apponantur, optime comprimuntur, accidenti maxime refluunt, quia aer ratefactus latera continentis tartiter occupat, ac extendit. Similiter, si olla optime catafecta interius, postea vertatur, ita ut os deorsum aquae superficie occludatur, ascendit aqua, quia aer illic inclusus, rarefactus calore praecedenti, totam illam occupabat,postea aquq frigidit te densatus, minorem occupat locum, ae partem ollae deserit propq os quod proximum est aquae, hunc autem locum aqua ascendens occupet t. Sunt etiam aliae passim ex perietitiae, quibus solam calefae ionem, & frigefactionem rarefactionis, 2 condensationii causum esse percipitur. Altera causa est generatio. Cum enim inferiora elementa exsuperioribus fiunt, ut ex igne aer. ex aere aqua,ex aqua terra, n- densatio est,cum vero e contra ex inferiorib superiora,raresectio est: & hoc statis est expetientia compertum. Videmus enim fu- Experiemum ex ligno procedentem, & vapores aqu* multo maiorem ma.caulocum occupare. A. In hac generatioire interuenit etiam alteriitio secundum cal

rem, & frigiditatem, sed quia talis alteratio est coniuncta cum generatione substantiq,dicimus, di attribnimus generationi caucam rarefactionis & densationis, ad differentiam primi modi, quo sola alteratio sine generatione substantiae, capsa est rarefactionis & densationis Et quia post generationem ex vi ipsius se mae solet masiis vel minus densari materia,vel rarefieri. Tettia caula est motus locatis. Hic enim densationem facit, ex nimia enim partium compressione fit aliquando densatio, re

se aer ex vento um motu condensatur,quo cessante rarefit. Hae

igitur sunt cauta,quibus condensatio dc rarefactio proueniunt. At circa modum quo fiant, aduerie mentem Aristot esse hanc, quae tibi sufficiet pro praesenti .Quod densatio & raietastio fiunt, quia scut materia fit calida, vel irigida, non recepto aliquo extrinseco, sed quia erat potentia calida,& frigida: ita materia est inpotentia ad maiorem vel minorem quantitatem, & cum ma tot

456쪽

sit,uel minor,proprie ex eo fit quia erat potentia,non quia ei i-

quid intromittatur,& inde est rata,& densa. autem considerandum, quod sicut ex materia educitur calor, sui tamen non erat in actu,nisi tantum potentia, ita educit maior quantitas, vel minor quantitas, ubi non erat nisi potentia, ut enim de nouo calor in eadem materia, ita de nouo maior, vel minor quantitas producitur. Raritas autem & densitas, qualitates sunt admodum cum quantitate coniunetae, ita ut ipsam sequantur.

Vnde quantum ego existimo (imo ita est: secundum Aristotelem non fit mutatio secundum taritatem,vel densitatem,quin hii quid quantitatis deperdatur, vel acquiratur de nouo loquor diutem de propria condensatione,& rarefactione. Secundum tamen Auerroem, qui tenet materiam semper habere coniunctam quantitatem sibi, ut nunquam de nouo acqui- ratur vel deperdatur, nec tota, nec ulla quantitatis pars, dicet quod in condensatione, vel rarefactione non deperditur quicquam quantitatis, aut acquiritur, sed aliter& aliter se habet, reprobaebile hoc est.

At nos, qui quantitatem non in sola materia,sed incomposito constituimus, ac ipsam deperdi, & acquiri diximus, non reputamus inconueniens dicere, quod sicut in remissione caloris, &intensione aliquid caloris deperditur, vel recipitur, ut probaui-

. mus postea,ita in ista rarefactione,&condensatione circa quan-- ctatem. Imo cum ex generatione proueniunt, scut cum ex hqua aer, vel e contra fit, probabiliter etiam dicitur, tunc tota quantitas mutatur,& noua acquiritur sub eadem manente materia Re enim corrupta, vi probabilis ait opinio, omnia ipsus accidentia corrumpunturi de hoc tamen alibi latius dicemus. Satis sit de quaestione hac. Alius etenim est eius proprius disputandi locus Ex dictis liquet ad rarefactionem,uel condensationem non esse necessiarium vacuum,ut antiqui Philosophi putabant, sed sine vacuo fieri posse.

formae inteudantur additione paratium gradu alium.

sio xij. et U IEcquaestio circa tex. 8 .mouetur,ubi Aristoteli docet,ina II gis calidum fieri ex minus calido, non adueniente calido nouo Pro sensu autem quaestionis aduerte, quod intensio non hiiud est quam motus, quo una forma fit persectior in eadem parte sub

457쪽

Text. lxxxvj. Quaest xij. si

te subiecti: ut cum albedo,quae in manu erat, fit persee ior, ut secundum eam manus magis & magis dicatur alba. Dixi autem in eadem parte,nam aliqua qualitas dupliciter potest augeri . uno modo secundum quod plures partes subiecti informat,ut cum calor crescit, & dilatatur per aliquod continuum successive, calefaciendo plures subiecti partes, & talis dicitur extensio formae. Altero modo augetur in eadem parte subiecti, acquirendo maiorem & maiorem vim, ut cum calor in manu existens sit maior,& maior, & tale augmentum intensio dicitur: oppositum vero decrementum remis o. Disserunt erro intensio,& remissio formae ab extensione & di- Nota. minutione eiusne iii, haec enim sumuntur secundum plures vel pauciores paries quantitati uas subiecti,illa vero secundum perfectionem maiorem, vel minorem,in eadem parte subiecti, potestque esse, ut simul fiant intenso, & extensio, imo intensio & di-na inutio Semper tamen obseruandum est, hos esse valde diuersos motus. In praesenti autem loquimur de intensione & remissione, &petimus: An cum intenditur calor, noua aliqua caloris particula producatur supra calorem praeexistentem: in remissione vero cor- rumpatur,an non sic. sed semper eadem qualitas sit absque acqui- sitione vel doerditione alicuius partis qualitatis. In hac di incultate sunt quatuor sententiae principales. Prima est Buti. quam sequitur Durand. i. Sentent. distinct. i . quaestio.

8. & Gotredus; ut recitat s. Tho m. i. vi recitat Sentent. distin-

'ion. ig.quaestio. prima, articu l. secundo Dicunt in intentionec lorem praecedentem corrumpi, de nouum generari, & produc , similiter de ullis qualitatibus, ut cum ex paruo calore fit ma tot, & intensior, calor iste remissus corrumpitur & nouus intensior producitur: similiter in remissione corrumpitur intensior, taproducitur remissior Huius sentent: ae praecipua ratio est. Intenso & remissio sunt

motus, ergo ex contrario in contrarium tendunt terminum : sed

termini coli traiij simul esse non possunt, ergo calor, qui erat remissus, & calor qui erat intensus, cum sint termini motus, simul

non sunt,sed unus corrumpitur altero accedente.

Exemplum ponit Duran. scut in motu locali semper sunt loca diuersa, & unus corrume itur altero succedente, ita in mimis, se .cundum quas est intensio,& remisso. Altera selitentia est libr.: . q. t . & Gregor. I. senten distinc .i et q. art. I Hi in i orma accidentali considerant duo: Alterum essentiam ipsius sermae: Alteium existentiam, peta ipsam 1ctua

458쪽

actualem inhaerentiam in subiecto,ut albedinis essentia est ipsius natura,& sibstantia, inhaerentia vero in subiecto ipsius est exsstentia ita in aliis qqalitatibus Dicunt ergo quod intenso, & remisso non fit per additionem,uel ablationem aliquam in essentia qualitatis &formae, sed

eadem prorsus est qualitas intensia, quarum erat remissa, absque ac Histione, vel deperditione, intenso autem &remissio tantum iit secundum existentiam,& inhaeremiam, haec enim suscipit magis & minus. Probant ex S.Meta tex .io.ubi dicitur, quod essentiae formaruconsistunt in indivisibili: ut una non sit maior, & minor, ut ter- narius unus non est: alteri maior: si igitur lio: ita est, non potes esse additio, vel ablatio in essentia. Praeterea,quia natura rei est in certo gradu naturae: non ergo suscipit magis,ec minus: haec enim incertitudinem faciunt aeclis. Tertia sententia est Scoti. i. Sem. dist. I T. q. s quam sequuntur Nomipales puta qualitates intendi additione nouae qualitatis, ut calor intensor fit , quia nouus calor producitur, & cum calore praecedenti coniungitur,& unitur in eadem subiecti parte. Vnde

disieri a Burteo, quod Bulle. dicit priorem qualitatem non mari re Scot.vem,quod manet cum sequenti,&fit unus calor intensus,

in remissione vero perdit ut aliquid caloris, & residuum manet, donec fiat totius perditio. Haec sententia probatur ptimo. Ita se habet augmentum intel- Chut sensibile: sed sensibile fit partium additione,ergo invocat argumentum sensibile, quod fit in extensone, ut cum aqua additur aquae, & cum calor extenditur per subiecti partes, constat autem hoc fieti productione nouarum partium. Vocat augmentum intelligibile, quod fit in eadem parte secundum in

tentionem.

Et argumentum est, quod sicut cum extenditur calor nouus &nouus calor producitur, in diuersis tamen subiecti partibus, ita

etiam cum intenditur, producetur utique nouus,& nouus calor, in eadem tamen pa te. Secundo, Motus realis terminum habet realem ad quem, distinctum a termino a quo, ergo calor, qui intensione acquiritur,

non est idem calor qui praecelsit, sed pars de nouo producta, ita

erit in remissione. Iri

Tertio, Non fit transitus de contradi istorio in contradictorium,sne acquisitione alicuius realis, vel deperditione: sed cum calor intenditur, vel remittitur, tabiectum ex non intenta fit in

459쪽

tensum, de ex non remita remissum , ergo in remissione, vel intensione noua qualitas acquiritur,vel deperditur. Quarta sententia est S.T.Prima secundar,q.si .art. i. ad 1.& Secunda,secundae,q. x .art. s. quem sequuntur plerique viri docti in

8. Metaphys Dicit, quod cum qualitas remittitur, aut intenditur. nihil de nouo acquiritur, nihil de nouo deperditur, sed eadem omnino manet intensa & remissa, solum intenso consistit in hoe quod magis est radicata in subiecto, remissio vero quod minus est radicata Esse autem radicatam magis vel minus, non est aliud quam quod magis si educta,vel minus, ex potentia in actum. Vnde radicem intensionis, vel remissionis ponunt in indisserentia formae, secundum quam magis, vel minus potest educi de potentia subiecti. Sunt enim aliquae sermae accidentales indigerentes,ut nomagis uni quam alteri in sint subiecto, ut albedo indisserens es , ut niui,vel cigno, vel alteri insit, & haec indifferentia accidens facit

commune.

Sunt etiam aliquae indisserentes,ut a subiecto abesse, vel ades se possit,& haec indigerentia facit qualitates separabiles. Sunt tandem aliquae indifferentes, ut plus minusve perfecte a

subiectis participari possint,& haec indifferentia ipsas tacit intensibiles,& remittibiles. Haec autem indisserentia aliquando prouenit ex diuersa natu- ra subiectorum , ut calor ignis est intensior, aeris remissior, quia

natura ignis talem petit calorem, aeris vero talem.

Aliquando prouenit ex diuersa dispositione eiusdem subiecti,

ut mel dum magis ac magis comprimitur, fit albius, quia deper-di t humidum,& magis disponitur ad calorem. Haec est sententia fideliter exposta,in qua dicitur antensionem vel remissionem fieri per maiorem, vel minorem in subiecto et dicationem, siue id fit propter naturam subiecti, siue propter ma- v iorem, vel minorem dispositionem. Probatur primo, si intenso fieret additione gradus ad gladum, quaero,cum illi gradus unam faciant formam , vel illud unum e rit compositione, vcl continuatione , vel subiecto. Non compositione, quia in accidenti non est compositio, nisi generis , t di

ferenti ae,aut actus, & potentiae quales non sunt illae , quae ex diuersis gradibus sunt, praesertim cum sint eiusdem rationis,& neuter se habeat, v t determinans, aut ut determinatum. Nec erunt v- Dum continuatione, cum illa graduum vnio non sit secundum quantitatis partes intentio enim in unica fit parte. Nec erunt v

num subiccsto , quia quae sic sunt unum , sunt di initia specie, ut

460쪽

albedo,& dulcedo in lache: csim ergo non possint unam sermam

facere,non sic erit intensio.

a. Secundo , Ille gradus de nouo productus, vel est eiusdem speciei,vel diuersae. Non diuersae,nam duo gradus caloris non differunt specie,si ergo sunt eiusdem speciei, disserunt numero: at duo accidentia numero tantum differentia in eodem subiecto ador-quald esse nequeunt,cum numerica accidentium distinctio a subie,stissumaturmon ergo sic intentio fieri potest.s Tettio, Stat formam indivisibilem magis & minus suscipere: ergo non fit per additionem, vel ablationem. Antecedens probatur. Visio est indivisibilis operatio & intelle Silo,& stat has intendi , & remitti, dum obiectum magis vel minus comprehenditui: non igitur illo modo intensio dc remissio fiunt. Hae fuere de intensione opiniones.

Pro huius quaestionis determinatione quorundam terminorum explicatio est maxime aduertenda, quae apud philosophos in hac materia solent occurrere, praesertim apud calculatorem Suiset termini autem sunt hi,gradus formae, pars gradu is, non b gradus latitudo formae. D' - Gladus tarmae est illud minimum formae,quo ad intensionem quod potest adhu per se manere in aliquo subiecto, sicut vocamus minimum in extensone , quod per se potest existere ab aliis partibus separatum , ita vocamus in intensione , vel remissione graduum , quo remissior non potest per se actu in subi cto esse. Pars vero gradu alis formae est, quicquid formae quod non potest ob eius remissionem actu per se esse , sicut in extensone qua- titatis,sunt particulae ita minimae, ut non possint esse per se nisi cum alii*continuae, ita in forma intensia sunt caloris palliculae ita remissae, ut no sint unquam per se,& vas vocamus partes graduales.Vnde in uno gradu sunt plures graduales partes, quia est diuia sibilis in infinitum in potent R. Et ut facilis intelligas, debes imaginari in calore, vel in alia qualitate intensibili duas magnitudines. Altera est secundum quam plures subiecti partes in tarmat & haec extensionis magnitudo dicitur,quae ei externa est a subiecto prodeniens. Altera est, secundum quam in seipsa fortior est, vel debilior, maior aut m nor. Dicimus enim plus albedinis inesse lacti, quam saccaro,& talis magnitudo dicitur intensionis, cuius partes, quae aetii possunt existere per se in subiecto, gradus dicuntur. quae veto non possunt per te existere nisi cum aliis coniunctae, qui inexistentes dicuntur,& in potentia graduales vocamus partes. Non

SEARCH

MENU NAVIGATION