D. Fr. Toleti ... Commentaria vnà cum quaestionib. in octo libr. Aristot. de physica auscultatione. Item, in lib. Arist. de generat. & corrupt

발행: 1598년

분량: 892페이지

출처: archive.org

분류: 철학

481쪽

humerus duarum partium lineae continuae, prosecto male desulatui pet numerum, ne enim quodlibet continuum numerus est.

Lario , Illud prius,& pos erius quod in definitione temporis ponitur , vel est prius,& poisterius spadij ae hoc non,quia tale est permanens, sicut baci m. vel est prius, &posterius motus,& sic

iam tempus esset motius, cum sit aggregatum ex partibus motus, Vel tandem est prius,& pollerius ipsius temporis, & ti,nc tempus definiretur per tempus, ct idem per suas partes quantitatiuas, v xlinea est numerus partium linem. Quinto, Dicitur quod tempus est mensura, mensura ut diciturio Metaph est indivisibilis & minima: at tempus diuisibile est,re longissimum, non ergo est mensura. Circa hoc Strato Philosophus discipulus Theophrasti, ut di .cit Simpl. existimauit non Dene tempus per numerum definiri; cum sit quid continuum, ideoque ipse sic definiebat. Tempus est quantitas in actionibus. Cuius sensum hunc esse alitror Sicut corpora habent dimensionem aliquam, & longi:ndinem, secundum quam ipsus corporis partes possumus permanentes sumere, ita motus, & operationes habent extentionem quandam, non eam , quae corporum est, sed durationis cuiusdam, secundum quam habent partes non permanentes, sed successivas, ac fluentes: & talis quantitas, & duratio tempus dicitur, ita stratqsentiebat. A litet definiebat Plotinus, puta tempus est vita animae in mota transeunte ex alia in aliam vitam Cuius sensum existimo esse: quod tempus est successio transiens, apprehensa tamen ab ipsi anima,ita ut non fit tempus, nisi cum anima totam successionem simul intelligit & percipit: acob id vitam animae vocabat in motu transeunte. De hoc tamen inferius dicemus Alber Saxo. l. i . Tempus esse motum existimat,ita ut res una sit utrumque, quamuis diuersis vocabulis significata, quam opinionem sequuntur Nominales, 3 entes enim distinctiones realium omnia idem esse volunt,& solam vocabulorum disse etiam faciunt,at vero utrumque extremum fugiendum est. vi enim distinguere quae non sunt distincta vitium est: ita non minus ea ubtilina idem assirmare,quae eadem non sunt. Pro determinatione autem sit. primum fundamentum: Quod motus gemmas habet partes,quasda a mobili, quasdam a spacio, ta latitudine,in qua fit motus. v. e. mouetur animal clim pro editur, hic motus, cum quoddam sit accidens in ipso mobili innaerens, est extensum extensione subiecti, sicut albedo cum corpori

inest: ec secundum has paries diuiditurmotus,diuisione mobilis,

482쪽

ut alia sit rata motus, quae est: in capite, alia quae in manu , alia quae in aliis comoris partibus. Hi autem partes simul sunt,ut cum

una est,altera iit.

At cum aliquid mouetur per spacium aliquod, quia in spacio

sunt partes diuersae, priores,& posterior , euenit ut motus per tale lacium factus, habeat partes correspondentes spacio priores, ae posteriores. Sed non sunt partes motus, sicut partes spaci juram prius & posterius in sputo permanentia sunt: at in motu non, sed in mut tione consistunt,quae Ruit,& non permanet.

Radix ergo prioris, & posterioris in motu, est prius & posterius in magnitudine,sed alterum est unum prius & posterius, puta motus a priori,& posteriori magnitudinis Sit secundum funmmeritu. Hoc prius & posterius motus,quod in successione per spacium consistit,ac inde fluit, efficit, & causat inandam variabilem durationem ut alia sit duratio successionis rioris, altera posterioris: & haec talis duratio,& dimensio qumam ac extenuo prioris & posterioris motus,tempus est. ivnde aduertendum,quod tempus duratio est,non quaecunque: est enim duratio quaedam semper manens, nec variationem habens,sicut si fingeres hoc nunc indivisibile manens,& non Euens, ct talis duratio non est tempus, sed dicitur aeternitas, ab antiquis tempus separ bile:est autem tota simul. Non sic tempus,sed est duratio succedens,nec uno modo stans: ob id dicitur,est duratio motus prioris,& posterioris,id est,dur lio semper mutabilis & in eodem non permanens. Vnde tempus est affectio motus,& prius & posterius in tempore: quae secudum durationem sunt, ex priori & posteriori motus consurgunt, quae in successione circa spacium consistunt. Motus ergo prius, & posterius successionem dicunt: temporis vero dicunt durationem, est enim tempus duratio variabilis.

Sit tertium fundamentum. Numerus duplex est. Et numerans, qui formalis dicitur :& numeratus, qui materialis voc tur. Numerus numerans, est abstractus a materia quacunque, ut ternarius secundum se, & quaternarius, & smiles. Numeratus ve ro est contractus in materia, ut numerus hominum , numerus

lapidum. Disserunt autem numeri bi, sicut figura abstracte considerata,& figura in materia aliqua.Aduertendit praeterea,quod numerans,cum abstractus sit,communis est omnibus rebus, ut ternarius secundum se, communis

est lapidibus,hominib. & aliis: at numeratus non, sed solum illi inesta

483쪽

inest in quibus est, sciat tentarius hominum in ipsis est, ec rem rius lapissum in ipsis lapidibus.

Ulterius , cum numerus numeratus si in ipsis rebus , fit ut per ipsum formaliter, sint numerabiles. Vnde sicut albedo in patiere, ipsum ficit visibilem: ita numerus in ipsis rebus,ipsas facit, ut nu- metati possint,ob id numeratus dicitur. At qui abstractus est, non facit ipsas res numerabiles , imo petipsum numeramus res, quatenus rea numerantes sub aliquo nia. mero,quem mente habemus,complectimui,ac ob id talis numerus numerans dicitur.

Tempus ergo ut dictum est j non numerus abstractus, sed

numeratus est , puta numerus partium motus prioris, & posterioris. Aduertendum tamen diligenter, quod numerus numeratus duplex est. Alter cuius unitates,& partcs discretae sunt in qualitate, ut numerus hominum, numerus lapidum, & smilium:& talis num merus non est tempus, cum tempus continuum sit. Alter est, ca- ius partes discretae sunt qualitate, licet non quantitate, ut dicimus numerum partium eius seni continui, cum partes heterogeneae sunt: cum enim similares sunt, non faciunt ullum numerum proprie,talis numerus est tempus : nam tempus essentialiter

dixit fluxum, & variationem partium praecedentium, de subsequentium, Ac ad explicandam hanc vatietatem , dicitur numerus motus

piloris & posterioris, ac si dicatur. Est quantitas, &duratio qua dam varias habens partes, puta priores, & posteriores:& ita tent- pus consequitur motum , sua parte motus ex diuersis partibus constat, puta priori, & posteriori, & non quatenus motus similaris est : nam partes illotus, motus sunt, sicut partes temimes

tempus.

At in essentia sua tempus hoc habet, ut secundum diueritis pa tes fluat: ob id numerus dicitur, sed non numerus in discretione quantitatis,ut dicemus adhuc in solutione argumentorum. His igitur suppositis sit prima conclusio, Tempus est,& non est motus, sed est aliquid motus. Quod tempus fit, satis ex communi omnium consensu patet. Quod vero non sit motus, praeterquam quod manifeste id docet Arist. probarit r.

Quorum species,& disserentiae sinit diuerta &ipsa sunt cliue se: sed motus&temporis disserenti ae sunt diuersae similiter& species: ergo & ipsa diuersa sunt. Minoi patet de disserentiis. Nam

tempus non dicitur velox,aut tardum, motus se. Praeterea, motus

sucum,aut deorsum dicitutino tempus. De s ciebus patet. Nam

484쪽

jugmentatio, alteratio , latio species sunt motus, sed non tem

poris.

Pri aeterea secundo, Q a tempus re motus diuersas habent definitiones, ut notum est: sunt igitur diuersa. At quamuis non sit motus, aliquid tamen motus est, puta ipsius passio, est enim illa extensio prioris, & posterioris motus secun-

dum durationem. Et merito motus passio ponitur: nam tempus cisim variationem dicat, adiungitur naturae,& accidenti,cuius esse de natura variationem patitur,qualis res est motus. Secunda conclusio,Tempus duratio quaedam est, non qua cunque sed partes habens in mutatione continua consistentes: differt enim aduratione quae aeternitas est, haec enim tota simul est, nec

partes habet sed in indivisibili consistit, at tempus partes habet, ut saepe dictum est ac ob id optime ab Arist. dicitur numerus,quo

explicaret partium variationem & diuersitatem. Tertia conclusio,Tempus est mensura formalis motus. Aduerte duplicem esse mesuram Altera est formalis quae mensurata dicitur. Altera mensurans, quae activa dicitur. Mensura formalis est, quae inhaerens alie ii iesum facit formaliter mensurabile,aut numerabile. sicut linea huic ligno inhaercs, ipsum facit formaliter mensurabile, id est ut mensurari possit,& h. aec ratio mensurae inest cuicunque quantitati respectu sui subiecti, eo enim quo subiectum quantum est,uel discretum, vel continuum, mensurabile,aut numerabile est formaliter, sicut partes per albedinem se malitet sunt visibiles.' Mensura mensurans est, qua sumpta, ut quad. am regula cedita alia extra semensuramus, ut vina: vel palmo mensuramus alia

quanta.

Differt autem vitaque mensura, quod formalis est in eo, cuius est mensura,cum si illius accidens & forma at mensurans est extrinseca rei numeratae, cum non sit illi inhaerens. Ulterius, formalis inest cuicunque quatitati:omnis enim quantitarum subiectum sacit mensurabile, at mensurans non inuenitur in omni quantitate, sed in certa quae sit parua, & minor re mensurata, ut sui multiplicatione menturetur,ut palmo mensuramus qualitatem magnam spacii, tota ergo spacij quantitas mensura est formalis,nam mensurabilem facit totum pannum, at parua quλn

titas mensurans est. - -

Aduertendum igitur, quod utraque mensura inest tempori .Primo tamen serinalis: ipsum enim est,quo formaliter motus me&rabiles sunt secundum prius &posterius: at mensurare inest parti' temporis quae assumitur,ut ceria quantitas ad mensurandu totum

485쪽

motum. Vn e diebus, oris, annis, mensuramus ipsa multiplicando,quod si aduertis tempore ut mensurante, mensuram us motum ratione temporis,ut mensurae mensuratae, sicut quanti tale ae tua aliqua mensura mensuramus totum subiectum quantum, ita tempus vitae at cuius,tempore quodam mens uiam ut, utraque enim mensura est tempus. Tamen communiter, & vir: uersaliter tempus est mensura tal- malis motus id est, per ipsum motus formaliter redditur in cnsurabilis, renumerabilis secundum prius,ac posterius,& per haec p - ct cenclusio,& sunt ista valde notanda.Possumus igitur respondere ad argumenta, cet quorum solutione adhuc magis illa clara fient Ad primum facilis est solutio, dicimus enim tempus esse, nam res luccessauae, & quarum natura non est y manens, non sunt, neque existunt sicut rea permanentes: harum eni in partes omnes simus Sinnat retrum succe si uarum non est ulla totas ais id enim naturae ipsarum repugnat, sed

sat est, i uod aliquid continuatiuum partium ipsarum sit: licet Gnim tempus prius, & posterius non sint secundum se tota, est et men nunc utrumque coniungens ae terminus utriusque, & hoc stat est ad ipsius existentiam amrmandam.

Ad secundum, inuenio aliquos dicendi modos: Aliqui dicunt, 'uod nunc temporis corrumpitur in seipse,pet vltimum siti esse, ut sit verum dicere, nunc modo est, cum ipsum est tamen im mediate, post hoc non erit, nec ex hoc sequitiat quod sit cum corruptum est,ut patet. De tempore autem consequenter opo tet dicere, quod tempus corrumpitur in suo ultimo nunc, ut dies in ultimo nunc, & quaecunque alia pars temporis, & scpetvltimum sui esse desinit, vel primum non esse: non tamen oportet, quod nunc corrumpatur in alio nunc,nec tempus in alio tempore,& sic dicit Simpl.

At Alex. Meta. c s rex ir dicit,tempus non corrumpi,nec generari,similiter ipsam nune, quod idem dicit hic Alber traei. .ca. I. dicit non corrumpi aut generari nunc, scd incipere,aut desinere esse.

In cuius declarationem aduerte: quod non quid uid est quod

ante non erat: nec quidquid est,& postea non erit, est genera pile, aut corruptibile, non enim valet consequentia : hoc non erat,&modo est: ergo generatu m est : nam generatio & productio, de motus ipse de nono sunt, & ante non erant. saepe tamen non est facta generatio alia generatione, nec motus alio motu: esset enim processias in inlinitum,ut doc*t Ar il lib. s. Si igitur motus no fit,nec generatur, da est ipsum fieri,& gene-

486쪽

co In lib.iiij pii sic. Arist. Cap. xij

rari:& tempus est cum motu. Nec tempus generabitur, aut corrumpetur, quamuis desinat esse, vel incipiat esse. unde non opor- . t et aliud tempus constituere,quo sit,& fiat tempus et sicut nec est

alia mutatio,qua fiat mutatio, quod si tempus definit, vel incipit esse secundum partes, & nunc, id est, quemadmodum dixi prius.

Haec obserua.

Ad tertium attende, quod tempus non est numerus partium quantitatis discretione, sed qualitate partiti: Quod est dicere Non . sic tempus numerus est prioris,& posterioris, quasi hae rin quantitate discret: sint, sed in qualitate,curis alia ratio priori , alia po sterioris sit. quod autem sic est numerus, est continuum quantum,& tale est tempus; unde Stratonis definitio in re non est diuersa ab Aristo definitione, cum motus quantitas illa sit tempus tamen exactior est definitio Arist. quae explicat id in quo tempus sermalitet consistit, puta in duratione variabili: non ergo ad quantitatem discretam, sed ad continuam tempus reduci debet, ut dictum est in praedicam. Ad quartum, una occurrit dissicultas, An, cum tempus dicitur numerus prioris, & posterioris motus, ibi prius, & posterius sint

ipsus motus partes,ita ut tempus non sit aliud, quam duae partes motus. An non sic, sed quod tempus, sit alia quantitas praeter prius,& posterius motus Communiter enim videntur dicere interpretes, tempus esse illum numerum duarum partium motus: quod videtur inconueniens, nam tunc idem erit prius, & posterius temporis, & motus, & eadem continuitas, cum tamen text.ro . aliud prius, & posterius in tempore, aliud in motu, aliud in magnitudine ponatur: similiter de continuo. Alij dicunt, quod tempus est quantitas quaedam, de non partes motus: ponuntque motum habere quantitatem continuam, ratione cuius partes habet,& praeter hanc ponunt tempus Plures

alij sunt modi dicendi,quos omitto, at secundum nos res est manitasta, qui superius propriam diuisibilitatem assignauimus tempori, motui, & spacio,& omnes illas ostendimus esse intet sedistinctas. Unde respondeo, ad argumentum cum S. Thom. tex. ICI. quod prius & posterius quae in definitione temporis ponuntur, sunt ipsius motus in ordine ad spatium, & hoc non tollit motum habere ali aspartes a spatio:nam definitur tempus pet subiectum, regenus, sicut qui dicit risibilitas, est aptitudo hominis ad risum,ita tempus est numerus motus prioris,ac posterioris, ae s clarissime dicas,Tempus est quaedam duratio,& velut longitudo mouentisse per paries diuersas priores,ac posteriores spatis alicuius,& loci.

487쪽

Ad quintum, facilis es solutio: triensura enim mensurans est , quae debit esse certa, indivisibilis,id est, minii na,& parua non tamen mensura mensurat: haec autem primo tempori conuenit, ut declaratum e in conclusione tertia Hactenus de quaestione. uic nim nunc in toto tempore. 2 mist xiij.CIcca titulum aduerte,quod sicut lineae partes puncto indiui- . sibili copulantur, ita etiam partes temporis quodam indiuisibili continuentur, quod dicitur instans, aut Nunc . Est autem dii ficultas, an unicum sic instans per totum tempus, ita ut non stalii id tempus quam unicum instans, aliter & aliter se habens. &in hoc di sicultatem facit Aristo qui tex. o. . docet nunc esse in

tempore, sicut unum mobile in motu, S Tho. s.p q. IO.art. . ad 2.3c Alber libi de quatuor coaequaevis. q. s. art i 1. videntura gerere esse unicum. Nunc per totum tempus.

Discipuli autem S Thom explicant ipsum in hac sententia, quam sequitur Capte. x. d et si et se eam explicans. dicit, quod in linea est punctum intrinsecum,& est: aliud extrinsecum. Intri inte- cum est,quod ipsa est linea continuans eius partes, & huiusmodi sunt multa punis a in linea. Aliud est extrinsecum, quod suo mo- tu lineam totam facit,& hoc vinciam est pet totam lineam Dicitur autem extrinsecum,quia non est in linea, ut continuans, cum sit per totum: nec est pars, cum sit indiuisibile. Ita dicit in tempore,csse nunc intrinsecum continuans partes ipsius, & hoc non v-num, sed multa sunt: est aliud extrinsecum, quod non est aliud, quam praesentia mobilis facientis tempus, si iactenus est sub mutato es e, &indiuisibili motus, & tale unum est per totum tempus Haec autem non secundum imaginationem tantum ponuntini doctores, sed etiam in re: imo dicunt motum dis ingui te i- er H tempore, sicut a mobili. Ista explicatio sententiae D Tho. non probatur, Nam non po- est percipi, quae res sit illudamnetum extrinsecum, ni si ipsametinea, nam quod diciter punctum suo motu lineam facere, id lo-um habet in imaginatione tantummam multis probat Arist. lib. . punctum separatum moueri non posse Quod si sumas puctum xistens in corpore mobili, cui videtur responderi linea tanquam cium, illud punctum non fuit lineam illam, imo praesupponit et pundio, sicut spacium mobili. Quod si sumas punctum at .aod separatum, impossibile est quod iaciat lineam mon enim inlo generet causae non quantum,& indivisibile, potest cicere di sibile : non igitui tale punctum est, nisi rex imaginat: opem

488쪽

Mathematicum.

Vnde consequenter nunc non potest esse unum, nam praesentia mobilis non est formaliter nunc, quamuis sic eadem, non tamen ob id, unum mirices . Nam si sumas mobile, ut est sub in tu, sicut nunquam est sub unica parae motus, nisi sub alia, & alia, et sub uno,& alio mutato esse,ita non est semper sub unico nun c. Adde quod si unum nunc esset per totum tempus procedens,iam tempus esset ex nunc solis compositum, nam ideo Aristo t. docet punctum, si sit separatum, non posse moueri per lineam aliquam, quia linea tunc eu et composita ex punctis, punctum per lineam

gradiens non tangriet, nec mutaret aliud,quam puncta. Quamobrem existimo non esse unum sormale nunc per totum tempui,sed plura,'uod expresse docet Aris .3. Mettac. s. ter. 1 . in fili.

Ad id autem quod Arist dixit, esse unum nunc,respondet Simp. quod ob id in stantia & nunc secundum te unum dicuntur,quamuis plura sui, quia non habent, per quid distinguantur, ut sola

considerantur. Scot. lib. 3. Meta. loco citato, licit esse unum specie, non numero Themist dicit esse unum subiecto. Existimo ergo esse dicendum, sicut in textu exposuimus,quod

comparatio Aristia in hoc consistit, quod mobile diuersis in partiabus uimptum spacij motus est causa, ita nunc sumptum in priori, & in posteriori facit tempus, non tamen quod sit prorsus idem nunc ratione, sub subiecto, id est, quod non debet multiplicari

subiectum cum nunc,sed idem subiectum est, nunc tamen multicens is plicatur formaliter. Non enim est tanta unitas mobilis in motu, itari . quanta nunc in tempore, cum illa sit in xior, quia ipsum mobile est subiectum quod unum est: at nunc ab ipso labiecto unitatem habet Haec est etiam sententia Graecorum, nec oppositum reperitur in S.I ho ut etiam ex discipulis ipsius aliqui confitentur Clica distinctionem temporis a motu non opus est ex prosei id contendere.Sat est,quod tempus non realiter imotu,sed ratione sicut motum a mobili dis inlium ponimus,& omnes rationes oppositum probat ritum non conuincunt, nisi hanc formalem distinistionem : nam haec sufficit, ut res habeant diuersas definiti nes, sint iri diuersis praedicamentis, & genetibus, possint inuicem separari, ut multoties dictum est, quamuis contraria etiam opinio sit probabilis. Ad textum redeamus, nam quae circa temporis naturam xestant,in processu ipso examinabimus.. Quo

489쪽

stdoniam autem tempus est mensura motus. Texta iis .m iam explicuit quid sit tempus, explicat quid sit esse in

ore, & quae dicant ut esse iii epipore. P imo, explicat quid motum esse in tempore, & hoc ex definitione: cum enim tempus si numerus,& mensura motus, non erit aliud motum es se in tempore, quam motum mensurari a tempore, ita ut ipsi tanquam mensurae subdatur, ut sicut tempus partes habet non ita mul, ita et: ni ipse motus Intermittit autem quomodo motus mensuretur a tempore: eclo ahitur demens ira mensurante de qua diximus,quaest. I;. Dicit, quod motus liliquam partem mensuramus parte certa temporis, postea per illam mensaramus totum motum multiplicando: sicut in continuis sumimus unam partem longitudinis certam, putavinain, & hanc multiplicando, totum spacium mensuramus, ita tempore certo partem motus mensuramus, puta die, aut anno, aut mense,& postea talem partem multiplicando totum motum

mensuramus.

Ostendit autom, quid mensuretur in motu . Dicit duo in motu, mensurari. Alterum ei ipsius 'antitas,quam a spacio habet. Alterum est ipsius esse, nam ens successisum est ob id totus motus tempore mensiuratur: unde ob id in principio textus dicit, tempus mensuram est e motus, &moueri. Per motum intellexit esse motus, per moueri quantitatem, ipsius quam habet, dum sit in magnitudine,ut explicat S Tli Est igitur motum esse in tempore,abeo mensurari.

Manifestum est,quod& aliis.

HInc colligit in uniuersum esse in tempore, non aliud esse quam mensurari a tempore, & habere flaccessionem:& mutationem cum ipso tena pore,quod est mensura successiva, ac mutabilis. Hoc autem probat distinguendo duplicem sensum, qui potest esse huius,quod est in esse tempore,& excludendo illorum

unum.

Esse in tempore potest facere hunc sensum, Esse,quando tem, iis est: Ut illa dicantur esse in tempore, quae sunt, cum tempus'. Alter sensus est,ut esse in tempore sit sicut esse in numero. Dupliciter autem aliqua dicuntur esse in numero. Vno modo. uia partes,vel accidentia ipsius sunt,ut par,impar,& unita. es in umero sunt Altero modo, quia a numero continemur,& num u ntur, Puta quia numerus ipsorum dicitur esse ut denarius ho- inuio, de aliorum.

490쪽

g Inlla iiij physic. Arist. Cap. xij.

Vnde possiimus colligere, tripliciter posse dici esse in tempore.

Vno modo esse, cum tempus est. Altero modo . esse partem, aut passionem temporis. Tertio a tempore mensurari. Dicit quod duobus vltimis modis aliqua dicuntur esse in temporemam tempus numerus quidam est: od id, sicut in numero, sic etiam in tempore aliqua dicuntur esse,nam nunc prius,posterius tanquam aliquid temporis in ipso dicuntur esse:reliqua omnia quae in tempo-ie esse dicimus .ut in mensura quadam in ipso sunt successiva, t men sicut res in loco permanenti. Manifestum autem, & quod non est.

EXcludit primum modum , quo dicebat res esse in tempore,

quia sunt cum tempus est Dicit, quod sicut non dicitur esse in loco, aut in motu esse, cum locus, aut motus est, sic nec esse in tempore, nam sic possemus dicere, quod coelum est in grano milh, quia est, cum hoc est,imo quodlibet esset in quolibet vltetius probat, Nam esse in tempore cum tempus est, profecto est quid accidentale: accidit enim quod tempus sit illud, cum res est:& accidit rei quod tempus tale ut:simili ter de loco,& mo tu: at esse in tempore dicit connexionum necessariam, ut unum non accidat alteri: habet enim habitudinem ad illud intrinsece;&necessari h sicut mensura ad mensuratum Quod est dicere, Si non esset aliud esse in tempore, quam esse eum tempus est accidentale hoc esset,& posset esse, quin tempus esset: at esse in icmpore non sic, non enim potest esse id quod est in tempore sine tempore quodam, sicut nec mensuratum sine sua

mensura. Quoniam autem est innumero

Ostendit qualiter se habeant ea, quae sunt in tempore. Haec

enim continentur, & exceduntur a tem ore, sicut numerus excedit numeros iminores,& unitates sub se contentas Hinc est, quod nulla eorum quae in tempore sunt, ipsi tempori aequalias: int, sed alicui parti tantum, aut praeteriti, aut raturi, aut v-t iiit lite.

Et ratio huius superioritatis est, quia quae sunt in tempore, eontinentur ab ipso, sicut quae sunt in numero ab ipso: quae autem innumero comprehenduntur, minora sunt ipso: unde euenit,quae in tempore sunt,omnia finita esse. Non solum autem a tempore exceduntur, sed ab eo patiuntur, quod probat ex communi dristo omnium. Nam dicere consuesci

SEARCH

MENU NAVIGATION