D. Fr. Toleti ... Commentaria vnà cum quaestionib. in octo libr. Aristot. de physica auscultatione. Item, in lib. Arist. de generat. & corrupt

발행: 1598년

분량: 892페이지

출처: archive.org

분류: 철학

501쪽

ai ratione formalis dependet, unde est medium ens, inter rationes, & reale, cum partim in intellectu consistat,partim in rebus, hoc sequitur Iand.q. 2I. Ratio pro hac sententia duplex est. A ltera est, quia tempus formaliter innumerato esse consistit: at hoc non consistit abs que intellectu numerante: ergo tempus formaliter ab anima dependet. Altera est,tempus nec secundum totum,nec secundum partem existit unquam,quod enim in re est,indiuisibile est: at aliqua pars diuisibilis, aut totum non est, nisi per intellectum apprehendentem: ergo tempus ab anima dependet. Alii a sententia est absque dubio intolerabilis, & est commentum quoddam nullum nabens fundamentum, quam merito leprehendit Alber. c. 3 .dc io.& in primis sunt rationes aperte contra ipsam. Prima, si tempus formaliter est ens rationis, ergo est in specie entis rationis, nam a serma sumitur species, & penes ipsum se male iudicium de re sumitur,cuius generis & speciei sit: ergo non pertinet ad ullum praedicamentum, nec ad quantitatem: nam praedicamenta entia realia sunt formaliter. Secundo, Si tempus formaliter est ens rationis, cessante in intellectu ipsius operatione actuali, non erit actu tempus, sed potentia, ita concedit Iand sed re vera, falsissimum est. In primis, quia tunc essent motus locales,& aliorum generum: habetent ergo actu mensuram. Quis enim patitur audire, quod motus elementorum non fierent in tempore actu, quod perinde est, ac dicere quod non fierent in tempore, nisi quis sua tu comprehendens tempus: quod asserere indignum est philosepho: est enim

tempus mensura physica, realis, sicut motus: sunt enim utraque palliones entis naturalis.

Praeterea, si res est numerabilis ab intellectu, ergo aliquid est in rebus, ratione cuius sit numerabilis: sicut sparies est visibilis, aliquid est in ipso ratione cuius sit visibilis: hoc autem cium sit

reale, non destructur destrue a potentia, ut quamuis visus destruatur,non destruetur color,sed etiam in se,& ex se manet visibilis: non ergo destruetur destructo etiam intellectu id ratione cuius motus numerabilis est: id autem tempus est: Nam tempus non est numerus numerans in antima, sed numeratus in rebus, puta in motu:&haec est ratio Alber. Praeterea,quarto ex Arist. in praedic ad aliquid . Destructo sensu

dc scientia, non destruitur: scibile, nec sensibile:sed se se habet id quod est nomerabile ad animam numerantem, scut sensibile erumd

502쪽

n 6 In lib. iiij. Physic. Arist. Cap. xiiij

sensum, & scibile ad scientiam: ergo numerante ablato , non auferetur numerabile. Nec sat est dicere, quod iam non erit numerabile, hoc tamen non aufer, quin sit id, quod est numerabile, dc ratione cuius erat numerabile,unde rect dicit Simpl. digiti quinque essent, etiam si nullus unquam numeraret.

Praeterea quinto, Secluta & semoto quocunque intellectu, in notu est prius, & posterius, ct ratio utriusque non est eadem, ergo est tempus seclum intellectu .

Sexto circa primam rationem oppositae rationis arguitur.Nam ex illa probatur, quod omnis numerus est ens rationis, cum numerabile sit, quod si ens rationis esst, iam discreta quantitas noucst genus reale, quod est absurdissimum.

Praeterea, septimo circa alte iam rationem. Nam ex illa etiam probatur motum esse per intellectum, cum nulla ipsius pars conbsistat, nisi tota simul per intellectum. Quis autem audebit motum,qui passo est potissima entis naturalis,& via est in formam

realem , concedere ipsum esse ens rationis. Igitu dicamus nos cum Alber. & S. Th. opusc.de t rmpore. c.I.

de in praesenti,quod tempus formaliter est ens hoc etiam egi egie fatetur Simpl. In cuius declarationem aduertendum primo,cum si l quod in tempore duo consideram n s. unum quod ipsius est essentia, hoc est duratio quaedam partium motus prioris,& posterioris, Alterum est: velut quaedam passio, puta numerabilitas quaedam, &mensurabilitas partium Essentia quidem temporis absoluta est,& ablato quouis liuellectu, maneret: at passio respectiva est,& adnumerantem refertur,Sed hoc duobus modis. Vel actu,ut cum res numerata est,& mensurata:& tunc requirit alterum terminum,&correlatiuum numerantem, & mensurantem:& ita ablato eo, aufertur esse numeratum actu. Altero modo in potentia est passio, id est mensurabilitas ipsa,& numerabilitas,&naec refertur ad numerum mensurantem in potentia,ut scibile ad scientiam. Quare, ablato eo actu mensurante,non aufertur rei mensiuabilitas,abrita tamen potentia eius,si non esset possibilis numerus numerans, nec possibilis mensura mensurans,tunc nec esset potentia mensurabile,aut numerabile.

Sed tamen a huc esse mensurabile,& numerabile bifariam intelligi possunt. Aut ut dicant potentiam physicam ad hoc ut posssint mensurari,& numerari, & haec potentia si non esset possibilis potentia activa, quae possit mensurate, & numerare, absque dubio nulla esset passiva. At dicunt solam aptitudinem, vel non refugnantiam,& hae aptitudo esset etiam,v nullus posset mensuru-

503쪽

ie, ut caelum est diuisibile, etiam si nulla sit potentia naturalis, quae illud diuidat:& species Solis est ex se apta, ut sit in pluribus indiuiduis, nec repugnat ei ex se, etiam si per nullam naturalem id fieri possit. Igitur potentia activa ablata, aufertur potentia &passio numerabilitatis, & hoc est, quod hic dicit Aristoteles: licet ex se &in se talis citet res,& eius essentia non potentiam habens, sed aptitudinem ad id tantum,& non repugnantiam. Et haec doctrina bene consonat cum his quae diximus alias, Quantitatis enim natura in quadam sormali ratione extensionis

aut discontinuationis paritum consistit, passio est mensurabili

tas, aut numerabilitas.

Aduertendum secundo cum S. Tho in praesenti textu, qui optime notavit,quod ista numerabilitas, aut mensurabilitas non dependet ab intellectu creato: hic enim non est rerum causa: sed ab intellectu primo, qui omnium est causa: Vnde quantumcunque nullus esset homo, nullus intellectus creatus, adhuc res numerabiles, adhuc mensurabiles essent respectu diuini intellectus. Vnde antiqui numeros non dependentes a nobis, sed rerum causas ponebant.

'od si Arist dicit,quod si nulla esset anima, id est, si nulla esse

poci, nullus esset numerus, ut numerabilis, procedit ex suppositione, scilicet, quod sola ipsa sit, quae numeret quamuis per animam non nostram solam intelligit, sed omnem intellectum late sumpto vocabulo,ut patuit,cum dixit, quod etiam motus guux-retur, anima ablata

Aduertendum tertio, quod tempus quantum ad suam totalitatem, ut contra suas partes distinguitur a nobis in dies,& a nos &omnes eas concipimus, non ei inis pet intellectum, quia in re non habet partes has simul: si quas tales simul habet, id esst, pet intellectum apprehendentem aliquot tempus simul totum , ut diem,horam, aut annum, non tamen hoc facit ipsum esse epis tationis : habet enim existentiam realem, quae cum successiva sit, non est sicut aliarum permanentium, ut sabet omnes partes simul,sed per instans,vel per aliquod indivisibile sui .Et hoc funda mentum est ex Alber. c io & ex S Th. in praesemi. In quo aliquot discipuli eius,nescio an ipsi ui mentem perceperint: putant enim falso ipsum dicere esse ens rationis, cum tamen id non dicat:dicit enim realiter existere, sed non habere totalita- reth aliquam, scilicet respectu patrium sic appre hensarum simul existentium nisi perint: ilectum, de hoc quidem etiam de motu, ta de quocunque successivo est verum, non tamen ob id colligc sesse

504쪽

8 In lib.iiij. Physic. Arist. Cap. xiiij.

esse ens rationis,& haec sentio de ista dissicultate Argumenta autem in oppositum ex dictis manent soluta et primum enim ex primo fundamento, secundum ex tertio sol

uuntur.

Dubitauerit autem aliquis.

Extiam ponitdubitationem. Cum enim tempus numerus motus sit, dubium es ,cuius motus sit numerus. Sunt enim motus plures, puta Alteratio, Augmentatio,Latio,Generatio: Respondet, quod est numerus unicus cuiusque quatenus motus est, non ut alteratio est,non ut augmentatio, aut latio: sed ut motus in communi,& simpliciter. At ne quis putaret tempus esse numerum duorum motuum, id excludit, dicens quod est numerus unius motus continui, sed elatusque,puta aut lationis, aut cuiusuis alictius: ita exponit Phi

Sed est nunc motum esse,& aliud. Ov. rtam ponitdubitationem consequentem ex praecedenti. Si enim tempus es numeras cuiusuis motus, cum sintdiuersia mota, seu mobilia, unum;& aliud, erunt etiam diuersi mo tus, & sic singulorum motuum erunt singuli numeri: erunt ergo plura, tamen aequalia simul, puta si plures aequales motus simul sint. Et per interrogationem dici non esse plura tempora simul, dicens. Tempora quae simul sunt, &aequalia unum esse idem: at quae simul non sunt, tantum specie unum sunt,ut duo dies, duornenses, quae simul non sunt. Ponit unum exemplum notandum si sint plures septena ij s-mul,lapidum, hominum,& equorum hi quidem materialiter di serunt,tamen idem numerus formaliter sunt: Sic plura sunt tem- ora materialitet secundum motuum platalitatem , unius enimatio,alius alteratio,vnus velox,alter tardus est:at thus idem est.

te vi sit unum numero.

Vaestio haec diligenti indiget contemplatione Themistius

duo argumenta facit contra Aristot. quae insoluta reliquit nobis, quae a nobis erunt examinanda, quorum primum est contra tex. 131. ubi dicit Aristot. tempus esse numerum aliorum motuum, non solum localis, sed alterationis, &reliquotum, sic argumentatur Quia illi motus non habent prius,& posterius, cum non per spacium aliquod fiant, nam Arist-. a spacio sumpserat pruas,& rosterius motus, cum definiuit tempus Alterum,cum dicit tempus Vile idem, & unum omnium motuum:aut loquitur dei deri

505쪽

identitate specifica, aut numerica : Si specifica iam tempora duo simul sunt aequalia, & duo nunc : si de numerica, unum numera tempus, quomodo in multis potest esse motibus subiecto differtilibus

Quod si in illis non sit, quomodo tempus est passio,& habitus

motus, ut dixit text iso. Haec Themist.

De unitate autem temporis inuenio quosdam asserent- esse unicum numero,in omnibus motibus: in uno quidem, puta primi mobilis intrinsece, in reliquis extrinsece, ut dictum est superius, huius sententiae est Alber. cap. p. est etiam S Tho in tex.hoc voque in finem libri, esst Auer. etiam quidquid velit landuli nam incom. iset. dicit tempus esse numerum motus cuiusuis, sed digerenter. nam motus primi est numerus, & forma ipsius, aliorum numerus tantum,ac si dixisset illius motus esse intrinsecam mei suram,aliorum extrinsecam. Cum igitur ille sit unus motus, erit unum tempus, iam non habet nisi unicum subiectum, Et in com.

13 3. dicit,quod tempus esse idem potest intelligi dupliciter. Aut

quod singuli motus habeant sua tempora, quamuis dependeanta primo: Aut quod omnia reserantur ad unicum tempus primum,& non sit aliud,& hoc secundum approbat. In oppos: ta sententia est Grego. et senten.d. t.' I & Ocba,cum nominalibus,& Iandu .n xx.& l quod notandum est j Simpl. etiam respondens argumento Themist. cuius sent etiam explanabimus postea. Hi omnes dicunt tempora esse plura secundum pluralitatem motuum, ita ut quilibet motus suum habeat tempus. Videtur interdum etiam Philop. huius opinionis, quanquam varie loquitur, ut patet in tex. '-s; . Aliqui autem Graeci, ut Alex Eudemus, & Iamblicus in hac quaestione explicanda aperte videmtur confugere ad decreta Platonis de Ideis. Sed quia est a nobis partim sustinendum esse tempora plura, in motib pluribus, probo id ex Arist & ratione. Ex Arist quidem palmum, lex so dicit tempus ubique esse,quia ubique motus re, peritur,cuius passio,& habitus est tempus. Ex hoc collige, si tempus unum est, non potest inesse pluribus motibus disserentibus, quia id implicat, si non inest ipsis, non ergo erit, ubi motus sunt: nec dicitur,iptatum habitus enim inest. Quod si dicas: sat est, quod mensuret omnes motus, licet non sit in ipsis. Hoc nil valet, nam non suificit id, ut dicatur esse ubi obiees.

motus est, non enim mensura, puta vina, ubique dicetur esse, sol. nec habitus dicetur propter mensurata extrinseca, quae ubique

sint

Praeterea text.i3x. dicit tempus esse numerum cuiusuis motus. aliae

506쪽

8o In lib. iiij. Physic.Arist. Cas xiiij.

Quaero, An sit numerus numeratus, an numerans.Numerans non

est,ut dicit Arist. Si numeratus, ergo nono distinctus,nec separatus ab ipsis motibus, debet ergo plurificari cum motibus: nam unum numero impossibi bile est esse insae siue in pluribus. Praeterea, eodem text. ut dicebamus dicit, quod sicut plures septenarii unus numerus dicuntur, ita est idem tempus: sed illa est identitas , & unitas specifica cum pluralitate numerica: ergo talis erit unitas tempus, alias exemplum esset ineptissimum. Sed ad rationes deueniamus Sit primum argumentum, Unu

quis se motus habet suum prius ecivum posterius distinaum ab

aliis: ergo & suum tempus. Consequentia est nota: Nam ex priori, dc posterioli sit tempus. Antecedens est certissimum. Nam sicut sunt diuersia spatia, per quae fit motus: ita diuersa erunt priora, de posteriora. Secundo. Tempus consequitur motum, ut motus est, siue ille sit morias primi corporis, vel alterius. Hoc enim per accidens est: ergo ubicunque motus est,ibi suum proprium est tempus. Et hoc argumentum prosecto conuincit. his enim potest intelligere, quod motus primi mobilis habeat tempus in & non motus aliorum orbium , cum si per aliquam potentiam auferretur illud

primum, adhuc maneret tempus.

- Tertio argumentor cum A g. n. conse CCts in illo praelio Iosue cessaeuit motus coeli per horas tres Vbi videmus tempus fuisse absque motu coeli. per hoc, autem cognoscimus hanc veritatem physicam morum illum non solum habere in se tempus,sed etiam alios. . . - ob id existimo esse dicendum primo, quod duplex est tenipus unum primum & paeincipale alterum secundarium: Tempus primum est,quod aliorum est causa,& ipsa antecedit, quale est tempus c aeli:fundatur enim in motu, qui omnium aliorum est causa, Ac tale unum ei nec plura esse possunt et de hoc negat Arist. duo aequalia esse simul. Secundarium tempus est extrinseca duratio mustibet motus,& lioc plurificatur, & multiplicatur secundum multitudinem

motuum,ut probatiam est.

Et proculdubio S. Tuom. & alij dicentes esse unicum numero tempus, loquuntur de hoc primo & principali, & extrinseca mensura & communi omnium aliorum, quod si uniuersabit inum,&communis limum. Et sic est D Tu defendendus, & interpretandus: sic etiam um plerique doctiliunt, ex eius discipulis

interpretamur. . -

Secundo annotandum, quod quamuis ista tempora uni in ipsis

moti

507쪽

motibus, tamen non utimur illis ad ipsos mentarandos motus, sed tempore coelesti,& hoc,quia non sunt nota se manifesta Sciat enim, quod tempus nisi coniungatur cum aliquo sensibili, notum non est, unde prouenit, quod tempora alioru motuum luc discernimus,cum aliqua qualitate ex illo afficimur, puta quia mouentes defessi sumus,vel quid simile: At tempus coeli est notissimum propter lumen, quo fiunt dies & noctes : ob id tali motu uti mutpro mensura mensurata,& mensurante motuum omnium aliorum eo modo, quem q ii. explicui: ac ob id unum esse tempus fatentnr omnes videlicet commune,& uniuersale, ompium mensura, tamen hoc non aufert, quin multa sint particularia tempora,

hoc est particulares, de propriae durationes singulorum motuum Fropriae. : Dicendum tertio,quod isto tempore coeli utimur loco vitiusq; mensurae propter quatuor. Et quia notissimum est omnium, &quia maxime est uniforme,& regulare, & quia perpetuum est, re ita continet sub se quodcunque aliud, & quia commune est omnibus , nam assistit cuicunque alij motui,& tempori. Mesura autem debet esse communis omnibus mensuratis, ac reliquas habere conditiones. Ob id ne mireris, si Arist. tempus motui coeli tribuat,cum illud sit inentura communis omnium motuum, quam communem mensuram Physicus indagat,& contemplatur, ec ob has etiam causas hoc solum vocari solet tempus per antonouaasiam: aliae vero particulares durationes singulorum motuum propriae non ita: dicuntur quidem durationes , sed non tempora ab-bolute nec simpliciter:& obserua istam doctrinam. Iuxta quam possumus respondere ad argumenta Themis. nam alii non habent aliud argumentum, quam doctrinam Aristot. sediain ostendimus secundum Arist. mentem plura etiam pallicularia tempora esse, unum tamen omnium primum.

Ad primum Themist. (licet non sit ad rem praesentem admodum, dicit uod in aliis motibus etiam est prius, de posterius, non penes spui iam, sed penes latitudinem forinae. Vt diximus e.

nim in praecedentibus, forma secundum quam est alteratio,& augmentatio gradui& partes habet, aut intensionis, aut extensionis: At Atis .explicuit de motu locali, quia id crat euidem ius, ut

dicit Simpl.

Generatio vero , de corruptio non habent prius, & posterius, quia substantia instanti producitur: at Arist. numerauit intermotus liosce, auia non est solicitus modo determinare, an sit instan

tanea, nec ne.

Ad secundum dico,quod tempus die tutinum numero syri-

508쪽

et lib. ilis. Physic. Arae . Cap. xiiij

mum est, licitur autem absolute unum specie, scut plures septe arij unus sunt mamertis, ut docet ipse Arist. & apparebit hoc in sequenti expositione Et duo tempora prima numero simul nonseat,aut duo alia tempora, qua non sint idem specie tempus. Quoniam autem est latio. Text. tis. Vit osten ere quod tempus si aliorum mensura,&supponit esse i ationem,id est motum localem,& huius unam speciemes e circulatem.

Supponit secundo quod unumquodque aliquo sui generis nu-- mei ritur, de mensuratur, ut decem homines uno homine, decem lapides uno lapide, decem unitates una unitate. Supponit tertio, quod tempus mensurat motum,& ipsem tempus , & etiam motus mensurat aliquando tempus, sed motus qui tempore iam aeterminatus est,scut pannus mensuratus ulnam furat reliquum pannum. Dicit autem quod tempus sinitum men- surat tempus, i. quaedam pars certa temporis sumitur ad mensa

raudum totum tempus.

Ex his concludit circularem coeli diurna esse menturam men- , surantem,q aia est primus, & maxime regularis, & ipsius tempus rotis limum est,ut diximus qua tone praecedenti. Reliqui motus ct ipsorum tepora non sunt pii mo mensurae, quae distarmes, & i regularea sunt,cum non babi: ant continpitat m tapetam,quantam

coeli latio.

Quapropter,& videtur tempus elle.

Excusat modo Antiquos circa nato ram temporis, dices, quod

ob id illi coeli circularem motum, existimabant tempus, cum illo mensuremus motum,& tempus:at re vera non est ille, sed il- lius numerus tempus. - Declarat etiam dictum commune vulgi. Dici n. res huma- ras esse in circulo,& in rota, ac etiam reliquas omnes. res natur les Et quodammodo bene dicunt: nam cticulatio est mensura mnium horum durationis , ob id finem , ac principium videntur habere simul, quod est in circulatione. Nec aliud est dicere es in eliculo, suam mensurari circulationchaee enim menscia est. Imo & totum tempus circulatio est, nam sicut totum non est aliud quam multae mensurae simul sumptae, ut multae vinae Panni est totus pannus, ita multae circulationes tempus i loquitur au

509쪽

Dicitur autem recte. Text.13 . Simili ,

REgreditur ad explicandum id,quod superius dixit, plures s cur die

plenarios esse eundent numerum , ac ponit documentum.

Cum aliqua conueniunt in aliquo ita ut per illius dissetentiarum disserant, non dicuntur idem in illo. Verbi gratia, calenus,& lsoceles non sunt idem trianetulus, quia differunt per trianguli digere tias, licuntur tamen eadem figura, quia non di erunt dicerentia figurae,imo sub una illius disierentia continentur. Circulus, & triangulus non dicentur eadem figura, quia sub ldiuersis figurae digerentiis sunt: Sicut homo, de equus non dicentur idem animal. At cum non disierunt digerentia illius, sunt idem in illo, ut Scalenus, & Isoceles eadem figura: ita septenarius hominum, ae leonum, non sunt idem septenarius, sunt tamen idem numerus. Ex hac doctrina vult Simpl. quod intendat docere diuersa priora, & posteriora motuum dici idem tempus, nam tempus nu-

metus est, ' diuersa priora,& posteriora sunt sicut diuersi bina xij, unitas ergo temporis specifica est. Mihi itaque haec prae caeteris placet expositio Simpl. Haec de tempore, & de lib. .

Physicorum.

C A P v T i. IMutatur autem omne quod mutatur. Tert. i.

V: D Arist intendat in hoc tib s. omnes unanimes explicant puta species motuum: ita dicunt Simpl. S.eth. Averr. Alberi cum .n de his quae motum in communi sequutatur, dixisset,puta Loco, Tempore,infinito nucde ipsius essentiali diuisione tractat. Ista autem intentio non est sic piaecise intellietenda, ut existimetur solum de specubus mo.tus tractare, sed innui agit de contrarietate unitate,& atris, quae species moties sequuntur. At quia species motus sumuntur ex motibus per se, non autem ex motibus per accidens: separat primo ea, quae per se mouentur, a mobilibus incipiens, ut E clarioribus,ut dicit Aucta Statuit igitur in hoc textu unumTheorema,in quo continetur trimembiis diuisio mobilium. Quidam enim mouentur per acci-

510쪽

dens, nempe quae ob id dicuntur imoueri, quia sunt accidentia ei quod mouetur per se, ut album currit per accidens, quia accidit quod equus currens sit albus, quo pacto motus rei potest attribui

omnibus accidentibus illius rei in concreto. Secundo, Quaedam mouentur secundum partem, ut cum oculus sanatur, aut manus,aut pectus,absolute dicitur,homo sanatur. Nota vero disserentiam iniec hos duos modos, nam quo Q mo- uetur per partem, sic mouetur ut eius pars vere per se moueatur, oculus enim per se sanatur &caput . 'At id ratione cuius mouetur per accidens, non per se mouetur: non enim albedini inest cuisus

per se & ista est digerentia & non illa quam dat Averr. quod pars

potest separata moueri,non autem per acciden . Hoc enim licet . aliquanao fit verum, tamen saepe partes non mouentur motu, quem habebant in tot cum separatae sunt non. n. oculus abstrahctus sanabitur.

Tertio, Quaedam secundum se ipsa mouentur,ut ignis sursummouetur,&animal secundum se ipsum augetur. ista aulcm , quae sic mouentur, distinguuntur secundum diuersitatem motuum. Nam quaedam alterabilia secundum qualitatem, quaedam secundum quantitatem augmentabilia :& iterum in his singulis sunt variae species mobilium,secundum species motuum. Etenim in dialterabili caletae ibile, condensabile, ratefactibile , & alia huius- modi. Similiter in atigmentatione,in motu locali,& aliis,ut magis declarabimus in sequentibas.

Est autem, dc in mouente similiter. Text.x.C Reu naum constituitTheorema in quo eandem prorsiis distin- Octionem ponit in mouente, luam posuit in mobili puta Quaedam mouent per accidens, ut quae accidunt mouenti per se, ut alitum aedificat: Quaedam per partem, ut homo percutit, quia ma-

dius percutit: Quaedam per se primo, ut ipsa manus percutit. ignis taleucit,medicus sanat: dc est satis nota dis in istio. ooniam autem est quidem aliquid. Text,3. TEitium constituit Theorema uno tamen praesupposito. Scilicet, in motu quolibet esse quinque. Quod mouet, quod

mouetur, tempus in quo mouetur, terminus a quo mouetur,ta in

quem mouetur. vicum lignum ex calido fit frigidum ab aqua: ubi ista quinq; inueniuntur Aqua est quod mouet: lignum, quod mouetur: Ligidum , terminus ad quem, quia in ipso terminatur

motus:

SEARCH

MENU NAVIGATION