D. Fr. Toleti ... Commentaria vnà cum quaestionib. in octo libr. Aristot. de physica auscultatione. Item, in lib. Arist. de generat. & corrupt

발행: 1598년

분량: 892페이지

출처: archive.org

분류: 철학

551쪽

Quoniam autem motui. Text. 3. Postquam dixit de contrarietate motuum, nunc de contrari 1 tale quietis cum motu tractat. Primo tamen ostendit aliter motum motui, aliter quietem motui esse contrariam. Motus enim motui est contrarius simpliciter,id est, perficia contrarieta. te: at quies opponitur motui priuatiue, priuatio autem quodammodo contraria dici potest. c. mo.M. Supposito tamen quietem motui esse contrariam, dicit, non quietem quamcunque, sed quae est eiusdem generis opponi mo- tui: ut quies in loco motui in loco, quies in qualitate motui in qualitate oppon tur similiter in quantitate. Hoc tamen est loqui in communi,ec in uniuersali:adhuc restat examinandum quae quies in loco cui motui in loco opponatur: an quies in termino a quo motui ab illo termino: an quies intermino ad quem Idem est dubium in aliis motibus.

Et aduerte, quod quiescere in aliquo, est ab illo, vel ad illud non moueri, sed in eo stare, ut esse album, est viescere in albi Idem est in aliis motuum generibus & speciebus. Manifestum est igitur, quod quia in duo,

'stensurus qui e quies motui opponatiar, distinguit duos ter- minos in motu quolibet esse. ae consequenter duas quietes Est terminus a quo, & quies in termino a quo : est terminus ad quem & quies in termino ad quem. Ex his duabus quietibus ea quae est an termino il quo contrariatur ipsi motui; ut quiescete sub albo, opponitur motui ab albo in nigrum, non autem quiescere sub nigro. Consequenter quietes sub terminis a vibus motuum contrariorum sunt inuicem contrariae,ut quies sub albo, quae opponitur motui ab albo in nigrum, & quies sub nigro quae opponitur motui ά nigio in album. Quod autem hae quietes contrariae sint, probat. ia inconueniens est,quod motus sint contrarij,& non quietes. Quas dicat, que aecunque sunt contraria contrariis, sibi invicem sunt contraria. sed quietes terminorum a quibus sunt contrariae motibus contrariis: ergo & ipsae sunt contrariae. Maxima est Topica illa in dor. Vnde concludit, quod quies in sanitate opponitur qui cti in aegritudine, & os pcnitur motui a sanitate in aegritudinem. 1 tautem, quae est ex aegritudine insanitatem . . tu es tui Cum dixisset quietem in sanit. ite opponi motu a sanitate in mstrui noaegritudinem Dicit modo non opponi motui ab aegritudine vi ometuro ut ex

quae cui

motui fit

cotraria.

reta

552쪽

R. ratio.

a. ratio.

in sanitatem,tunc enim esset iam quies in termino ad quem: est absque ratione quietem in tali termino ad quem motui opponi, di probat. Ratio autem est. Motus ex se tendit in quietem terinini ad quem,in quo star,& quiescit res: unde motus quietatio quaedam, id est,uia in quietem dici potest, quae partim est cum ipse motu. Nam quod mouetur, pistim quiescit sub parte termini ad quem:&partim ad reliquas mouetur partes, ergo non est contrarius ipli quieti: non enim contrarium in suum contrarium tendit. Dices, Quamuis quies sub termino ad quem motus, non sit contraria motui, non ob id erit contraria quies sub termino iquo illius motus: sed quies in termino alterius motus. Hoc autem reiicit Arist. tanquam manifeste salsum Vnde con- concluditur, quietem sub termino a quo esse motui contrariam. Et possumus nos aliam rationem nutus manifestiorem date.

ia illa quies motui opponitur, qui ponit potentiam ad illum motum, (est enim qui es priuatio: sed quies in termino a quo ponit potentiam ad motum (tunc enim nondum est motus tactus, cum autem est 'uies termini ad quem, iam amplius motus dones , cum sit consummatus, illa ergo quies termini a quo motui opponitur. verbi gratia, quod quiescit in albo,est in potentia admotum ab albo in nigrum, non autem quod quiescit sub nigro, Quod enim in actu eli, non est in potentia ad actum illum.

lNtendit modo docere, An mutationi quies opponatur. Ac primo repetit, quae mutatio mutationi opponatur, cum inquit. et '' - Mutatio fit in his, quae non habent contrarium, id est, fit non in- - - ip tet contraria, tunc mutationum contrarietas est penes eundem terminum positiuum, quatenus una est ab ipso, altera est ad laestra m sium mutatio: non autem est,sicut in ea mutatione,quae est ab en ullo ens,id est, a contrario in contrarium, quae motus est. - qti'' Ostendit secundo, quod in mutatione non est proprie quies, sed liminutatio quaedam : ut esse ignem est immutatio quaedam opposita mutarioni ab igne in non ignem. hq ' ostendit lettio, quod cum in mutatione detur unum subie-2ν - sub utroque termino contradictorio, puta materia, extre-igra' et' ' unum non est simpliciter negatio, sed privatio po- 'v'μ- nes subiectum in potentia: tunc immutatio sub termino a quo opponetur mutationi, sicut quies motui, ut esse non ignem 'p- pota itur mutationi a non igne in ignem, &esse ignenti mutationi ab igne in non tenetii, Idem in mutatione accidentis.

trarietatetur.

553쪽

rpati ratione quietes terminorum a quibus, seu immutationes stra qui oppositae sunt, ut immutatio iubente immutatione sub non en- ies mutate: Idem in particularibus terminis. non opsi vero non est aliquid id, quod non est. pq''tur, Cum dixisset,illud non esse dicere subie stam aliquod, dubium

ponit, Si illud esset pura negatio & nihil, tunc immutatio in Dub.ente, cui immutationi opponeretur 3 nam non esset non entis, re nihil immutatio. Haec autem verba rationem indicant, propter quam non ensalicatur subiectum, quia nempe immutatio sub ente non haberet Not contrarium :&ob hoc Arist. non soluit dubium, quia ipsius ratio est ad inconueniens ducens. Probat autem duo, quae dixerat. Alterum est,quod illa immutatio non sit dicenda quies, si enim quies esset, tunc non omnis quies esset contraria motui, quod est contra communem sententiam.Id enim quiescit,quod moueri aptum est Aut sequitur quod generatio esset motus, quod etiam falsum esse superius dictum est, Verum est, quod licet quies non sit, habet se tamen sicut quies,quia utraque priuatio est,haec motus,illa mutationis. Alterum, quod dixit, est quod immutatio sub termino a quo onponitur mutationi,& hoc dicit,puta quies,seu immutatio quae est sub ente, opponitur mutationi sub non ente, aut nulli, si nonens, nihil est: opponitur praeterea corruptioni quae est ab ente, mnon generationi Rationem eandem dat, quia generatio tendit in ipsam immutationem sub ente, corruptio vero recedit ab ipsa:ergo talis immutatio sub ente cori uptioni quae ab ente est,non autem generationi contraria est : illa autem est terminus a quo corruptionis. . Dubitabit autem aliquis. Text. s s. INtendit alium modum contrarietatis in motibus & quietibus constituere, nempe secundum violentum, & naturale, ac ob id uio. dubium quoddam proponit. Nempe quare in motibus secundum trarietat- locum inuenitur quidam secundum naturam, quidam praeterna- iis inmoturam, non autem aliis hoc motibus inesse videtur. Quod in mo- tibin re tu locali id sit, notum est : quod vero non insit aliis moribus, iu- ometib. ductione manifestat discutiendo per contrarios motus,& muta- Pu tiones cuiusque generis, in quibus uterque motus contrarius secundum naturam inesse videtur. Et litera satis est nota,sunt enim exempla varia.

554쪽

s18 In lib.v. Physic. Arist. Cap. m.

At si est,quod violenta fit. Text.s . T Eterminat dubium,dicens: Quod si praeter naturam dicitur id quod vi aliqua fit,puta quod violentum dicitur: utiq; a eidit etiam omnibus aliis motibus,& mutationibus violetum es.se & naturale : & sic quaedam est corruptio violenta,quidam naturalis. Similiter ingeneratione,&in augmentatione, &diminutione: ut quae augentur praeter tempus, propter alimentum delicatius, dicuntur augeri violenter,quae vero iecundum tempus e bitum,naturaliter. Notandum est autem quod corruptio seu mors. si ad materiam

nudam referatur,naturalis dicitur: at si ad dispositiones comparetur, quaedam est naturalis, puta quae ex defectu dispositionum . in se prouenit, ut est mors in senibus: quaedam violenta, quae ab extrinseco prouenit, ut intersectio: & naec dicitur mors praeterfatum In alteratione autem quo pacto. Text. si .

I Dem esse in alterationibus docet. Est enim quaedam violenta, quaedam naturalis, ut sanari in diebus iudicatoriis ,& creticis,

naturale est: at sanari in diebus non iudicatoriis, violentum est. Vocat enim dies iudicatorios, quibus morbus & natura sensibili ter pugnant,non enim pugna continui est semper. Concludit generationem contrariari corruptioni, & alteri nec neration: , quarum una est naturalis, altera violenta: similitet de eotruptione. Nec laoc est in conueniens: nam contrarietas secundum violentum, & naturale est, ut sic, id est secundum qualita tem : at ea contrarietas,quae est inter generationem & corruptio-

nem, est secundum speciem, ta substan tiam, quod supra deelat

uimus. omnino igitur contrari j motus. Text. sp . . Concludit sic motus, & quietes contrarietatem habere: est enim contrarietas motuum secundum speciem, quae est pe- nes terminos ad quos. Cum tamen uterq; motus est naturalis aut violentus,& tunc motus hi contrarij sunt diuersorum mobilium: ut motus ignis sursum, & terrae deorsum contraiij sunt. Est alia contrarietas motuum secundum violentum, & naturale :& sic duo motus contrari j ei umem mobilis esse possunt,ut motus ignis' sursum,&eiusdem deorsum Similiter lapidis. Et quietes etiam similiter. Text so. st eiei Vietes etiam cum motibus secundu violentum, ec naturalee: a cou- lopponi dri et Cum enim quies naturalis est, demotus vio- irari lentus eli: cum veto quies violenta est, motus naturalis est et lo- se j cvra' quendo de loeali motu : Vt quies lapidis deorsum, naturalis est

555쪽

eius contrarius motus a deorsum in sursum violentus. Vlterius, quies lapidis in aere violenta est,eius autem contrarius motus ineorsum naturalis est.Similiter in aliis mobilibus. natura Habet au in dubitationem.

Vbia aliquot proponit,quorum primum est, An quies, quae non semper eli,qualis eri violenta generetur,& producatur&quiescere sit idem,quod state , id est, supposito quod quies in motu sit stare,& cessare,ut vere est. Si igitur quies , quae non semper est generatur, quies violenta Annuit, eius quod violenter mouetur, generabitur: ut quies lapidis sur- ,iolenta sim sed quod hoc fieri non possit, yrobat. St. n. ill quies produ- genera citur,tunc producitur illo motu violento, quia noti est alia pro- iur, ductio. Et hoc est quod dicit,quod sursum ferebatur violenta,st r. bat, id est,ille motus sursum violentus tendebat in stata, & qui tent;sed hoc videtur falsum,& probat duplici ratione. Prior est,quod stat, id est, quod ad quietem fertur, velocius se tur in fine motus , quam in principio, & medio, ut patet de his,

quae naturaliter mouentur in sua loca, impetu n. maiori feruntur cum propius loca sunt naturalia: at quod violentia fertur, remis sus est in fine ergo non propter quietem fertur: lutes igitur violenta non producitur. Altera ratio est.Quia non dicitur proprie quiescere, nisi quod Ratio. est in suo loco naturali,nec ergo motus tendit in quietem, nisi is, quo in proprium locum fertur, aut pio prio loco accedit. Aduertendum vero quod aliter su nabet quies in motu natu- Nota.rali, aliter in violento. In naturali est intenta ab ipso mobili per sese,& a virtute ipsius,quae per se attingit illam quietem, scut calor hani calorem productum At in violenta no est intenta, nec per se pro. quies iuuenit ex aliqua virtute operante , sed potius deficiente . 'co enim na- quod impetus impressus violenter finitur , fiet quies et impe- iurauic tus tamen,& virtus illa non per suam euicientiam, sed per sui de . alueranscientiam, quietem talem facit: in naturali vero per efficientiam. Ptolemo.F t boc est quod hic docet, quod quies violenta per accidens producat ur:& argumentum est,quia in fine motus,cium quies cst, descit, & remittitur virtus, quae illam productura erat, quod non esset, si motus ille ex se inquietem tenderet. Habet autem dubitationem. Ter t. s L. A Lxeium dubium proponit contra id, quod dictum est, quie- a. Dub.tem termini a quo motui ipsi esse contrariam. St. n. hoc ita . quies est, videntur duo contraria simul esse. Nam cum mouetur aliquid termini

in terminum ad qucm,manet aliquid in termino a quo, sub quo quo sit

556쪽

Nilogus

sso In lib. v. Physic. Arist. Cap. m.

quiescit mobile Non. n. in instanti totus terminus a quo abiicitur, ut dum motus est in album manet mobile sub uoc, vel illo gladii nigredininis: sant igitur duo contraria simul Respondet id non ei se absurdum, quod contraria secundum aliquid sui simul maneat, ut quis sub aliquo gradu nigredinis, Minotus ad aliquem gradum albedinis. At duo motus contrari j secundum nullum gradum simul esse possunt: non . n. simul ab albo in nigium: & a nigro in album unum moueri potes . Ex quo se- quitur, idod naagis est contraiius motus motui, quam quies mo- tui: haec enim aliquo modo simul esse possunt illa vero minime.

Et de motu quidem & quiete. Text 63. Epilogat se iam de motuum unitate,& contraiietate dixisse: similiter eii Am de quiete. Atque in multis codicibus Graecis hic est finis libri, obi diei qua ab Argyro pilo,& Vatablo non vertuntur, leguntur tamen a Simplicio quamuis ipse iudicet non esse Arist. At quandoquiden,

a Boetio transsata sunt, non erit inconueniens ipsa exponere.

Dubitabit autem quis,& de ipso stare. Uext. 6 . O Mnes fere fatentur , Aristotesem hic iterum proponere da

bium secundum,an quies producatur, & haec fuit causa ut existimarentur . non esse haec verba Arist. Sed pace dicam, mihi videntur ista esse Aristot oon esset alia causa, cur non sint, nisi quia est repetitio eiusdem. Constat. n. esse aliud dubi si nouum quod non fuit propositum. Nempe An motus violenti terminentur in quiete, sicut motus naturales, ita ut etiam illis sit opposta quies, id est finis fit quies.superius,n dictum est non produci quietes violentas, in quo supponebatut ipsas esse:& sic exponit Albet.& bene respondet, este tales quietes violent . Et probat dupliciter. Primo, quia motus violentus manet, & finitur, cum violentia finiatur: ergo sequitur quies. Nam motus non est finis motus: aliter motus motu produceretur: ex quo s*quitur, quod cum illa quies sit,& non sit sacta, id est, per se, visu, pra dictum est,quod aliquid erit quiescens.& no est factum quiescens,intellige per se.

Secundo probat, quot modis unum contrarium, tot etiam alterum dicitur: sed motus est secundum naturam,ia praeter natq--m est,ergo & quies opposita aliqua est secundum natiuam, /E-

557쪽

quae praeter naturam,& violenta.

Vbit at ultimo. Cum unum videatur habere duos motus . . dus oppositos, verbi gratia, motus ignis sursum habet motum, terrae seorsum, & motum etiam sui sui sum, uter horum contrarius es 3 esponderesse utrumq;, sed dissereliter , nam motus terrae contrarius est, sed sicut naturale naturali, nam uterq; motus naturalis est, quamuis diuersorum mobilium: at motus eiusdem contrarius est,nc ut violentum naturali. Quasi dicat, potest unus motus naturalis habere duos contrarios, unum naturalem pariter , sed diuersi mobilis , alterum violentum eiusdem mobilis. Idem fit in quietibus. Nam quies terrae naturalis in centro OP

ponitur quieti naturali ignis in loco sursum, & quieti violentae eiusdem terrae in loco etiam sursum : Ex quo colligitur duplex

modus contrarietatis in motibus,& quietibus, ut dictum est. Forte autem quieti motus. HAEc verba ultima existimo cum aliis esse omnino superflua, ob id non esse Arist. Pioponitur. n. dubiti tertium pr cedens. Quod si quies termini a quo motus contraria est ipsi motui . nunc duo contraria simulerunt. Soluit eisdem verbis repetitis, & tandem epilogum eorum quae die iant,puta contrarietatis.&vnitatis motuum,& quietum facit. Summa breuis eorum omni Um, quae circa unitatem & contrarietatem motui in hoc libro sunt die L At ut magis in promptu habeantur,per aliquot conclusiones eadem repetemus.

Prima es Motuum unitas genetica,& specifica ab unitate ter mini ad quem generica aut specifica consideransa est.

Secunda, Motus unitas mimerica,&continuatio ab unitate numerica termini ad quem: ab unitate etiam numerica mobilis petite,& a tempore non interrupto per aliquam quietem peti debet. Tertia, Motus contrari j secondulsi speciem sunt, quia a terminis a quibus contrari: i ad terminos ad quos contrarios tendunt. i rta, ut es sub termino a quo c5traria est motui ab eodem termino: duae vero quietes seb terminis a quibus motuum contrariorum contrariae sunt. Quinta, Duo motus contrari j diuersorum mobilium possunt esse,quorum uterque sit naturalis, ut motus terrae deorsum, &amnis sursum , aut quotum uterque si violentus, ut motus terrae hirsum,ignis deorsum. Sexta, Duo motus contrarij eiusdem mobilis se se habent,ut si c. Conci unus naturalis est,alter violentu S erit. L L

558쪽

ibi mis

Seotima. Idem de quietibus inter se conriarijs , utraque enim poteli esse naturalis diuertarum mobilium, ut quies ignis, & terrae in locis propriis: aut vitaque violenta, ut e conuerso terrae se sum,ienis deorsum:eiusdem mobilis,una est naturalis, altera no octaua. si quies naturalis est, motus contrarius violentus est, si violenta, tunc motus naturalis. Notaudum autem , quod contrarietas secundum violentum,3c naturale est secundum qualitates motus: altera vero est secun dum motus naturam,quae in terminis consistit.

Haec de libro quirito.

physicorum,

et A. P v T I. . ii autem est continuum,ec tangens. Text. r. -

perire : tractat. n. de diuisone partiu quantitatiuarum motuum:quas habent a spatio B tempore,quib fiunt imilitet de ordine harum partium. Praeinritit autem ante omnia, conclusionem hanc. Nullum c tinuum ex indivisibilib. compositum esse, sed ex concinuis,u iterum diuisibilibus. Hanc autem multipliciter probat, suppositis definitioni b. traditis in s continui, contigui ,& consequenter. Sunt.n. continua, quorum ultima sunt unum.Contigua,quorum ultima sunt simul. Consequentia,inter quae nihil mediat eiusdem generis. Ex definitione igitur continui, & contigui, probat continuum non componi ex indivisibilib. Si ex his coponeretur continuum, tunc indivisibile esset cotinuum cum ltero indivisibili, vel conretiguum : sed non potest id esse, probatur. Nam non habet ultimum, quod indivisibile est: quod enim habet ultimum, habet partem quae non stultima, nam relatiuum est ultimum : quod igitur indiuisbile est in se, non habet ultimum: non cibo alteri continuum est, aut contiguum.

Nota, quod ista ratio principaliter adducta est ad probandum indivisibile non esse continuum indiuilibrii. At quia probato,

559쪽

nempe non habere vltimum, etiam probat non esse contigumni ob idsimul est utrumqi probatum: sed non ex direm intentione. Unde etiam, quod dicitur de puncto xspectu lineari idem emta linea respectu superficiei,dc de hac res ctu corporis.

Amplius necesse eist, an continua Text t. AI teram facit ratiomem ad eandem conclusionem probati. dam. Si continuum ex indivisibili dui componitur, aut illa sunt inter se continua, aut contigua, aut consequentia, sed nilui

ex his potest esse

Primum non possvnt esse continua, ut in praecedenti rationa probatum est. Quod autem contigua,&se gentia non sint,pr batur. Omne, quod tangit alterum, aut tangit, ut totum totum, aut ut pars totum,aut ut pars partem, sed nullo ex his modis punctum punctum, aut indivisibile indivisibile potest tangere,ita ut contrituum faciat, o Tamen illa maior est explicanda: tunc totum totum tangst, cum unum hundum suas omnes partes simul est esi altero quod non potest si , nisi penetretur cum ipso. Cum vero non secundum omnes su i partes, sed secundum aliqu' tunc se tangunt ut pars partem: Cum vero aliqua unius pars o aes alterius partes tangit,& cum eis penetratur, sicut pars totum. Modo est argumentum. Cum punctum non habeat partes , magis inerit illit ctus quo totum tangit totum : Cergo punctum tangit punaum, ut totum totum non potest continuum ex illii componi: nam continuum habet partem extra partem situ, de loco distantem: at cum totum totum tangit on est situs nec locus diuersus. Et nota hanc esse validissimam rationem,qua probatur indiui. Indisi sibile additum indivisibili, non facere ipsum maius, nec con i- bile addinuum . ium indi Tertiam partem argumenti probat, quod non se habeant con- uisibilios sequente: Quia cum duo indivisibilia non sint contigua, ut pro- rit mabatum est erit medium & ita non erunt consequentia. tu . Dices,non sat esse me iu in nisi sit eiusdem genetis. Dub. Respondeo, quod bene procedit Arist. Nam si inter duo indi- ses. uisibilia data mediat continuum, ut inter duo puncta, linea, cum

in qu bet cotinuo sit in diuisibile, vsn qualibet linea punctum erit profecto medium eiusdem genetii vn e non est accipere in linea aliqua duo puncta ita coniuncta, quin aliud sit intermedic, cum inter quclibet psiis a mediet sine ,i ii qua adhuc sunt puncti. Amplius autem diui eret M. T*x. 3.

560쪽

ea,ex quibus composita est . si ergo continuum diuiditui in indi visibilia, iam non diuiditur in semper diuisibilia. Haec autem est tantinui definitio,put: quod in diuisibilia semper diuisibile est Statim interponit verba, quibus probat inter indivisibilia mediate continuum, ut inter puncta lineam : vi cxponit S.Thom.&probatio est. Cum inter indiuisbilia mediet aliquid, vel illud est diuisibile,vel non .Si non, et it indivisibile,& ita erunt duo indiui . sibilia immediata. Si diuisibile,Vel in semper diuisibilia, vel non: Si non, peruenietur ad indivisibilia, contra dictam definitionem,& praeterea, quia tunc indivisibilia simul erunt. Si vero in semper diuisibilia diuisibile est, erit continuum. Vnde inter duo indiuitabilia continuum est medium. Quod autem continuum sit diu ita bile semper in diuisibilia, probat. Quia si in diuisibilia no divide. retur,ex indiuisbilibus constaret:& ita indivisibile tangetet indiuisibile,quod est contra id quod iam probatim est .

Eiusdem autem rationis eIt. Text.

mota

a. Vod dixit de magnitudine, nempe non componi ex in sibilibus , se la diuisibilibus idem de tempore & de i

dicendum ceniet. iant enim omnia haec eiusdem rationis, luantum ad libc: vel enim omnia constant ex indivisibilibus vel nullum iptatum mon enim constat unum constare,& non aliud. Manifestum est autem ex his . Text.C

spacij cori ei pondebit, & aequabitur: si ergo magnitudo A, B,Ccomponitur ex indivisibilib. puta A,&B,& C, re vera motus D, E, F, quo mobile, P, mouetur, constabit ex indivisibilib. puta E & F, ita ut singula singulis magnitudinis indiuisibilib. aeqvcn- tur,&respondeant, puta D, ipsi A,E,ipsi B, F, ipsi C, eadem igitor est ratio magnitudinis,& motus simul.

Si igitur praesente motu . Text. 6. i Ratio variam rationem intendit conficere ad eandem conclusi Ignem superius propositam, quaesumitur ex motu, ad quarti . supposuit fundamentum vivam in textib. duobus praecedentibus: Nempe si magnitudo ex indivisibilib. componeretur, etiam ni tus componeretur,quod falsum probabit. Supponit tamen primo alterum fundamentum : Nempe cum motus est,tunc rem moueri:& cum res mouetur, motum esse:& ii

motus ex indivisibilib. est etiam ipsum moueti. Ex priori autem fundamento concludit: cum aliquid mouetur per illam magni-

- tudiere motu.

SEARCH

MENU NAVIGATION