장음표시 사용
61쪽
Vtiliu igitur diuisone communi circa principia, nec incipit probando principia esse, sed diuidendo: quia, ut dicit Simp omnes Phi sophi in hoc conuenerunt, principia rerum naturalium esse: facit igitur diuisionem cum subdiuisione quinque partium. Necesse est principia,aut esse unum,aut plura: Si unum, aut mobile,aut immobile. Hoc enim Parmenides, & Melissius ponunt: illud vero naturaliter loquentes. Si plura, aut finita,aut intinita: si
finita,aut duo, aut tria, aut in aliquo alio numero determinato: si infinita,aut disserentia, figura,& forma accidentali,& etiam contraria, ut dixit Democritus: aut non sic disserenti a , contraria tamen,ut dixit Anaxagoras. Omnes hae diuisionum partes non habent medium , sedant unam , aut alteram necesse est consistere, propterea dixit necesse est. Aduerte,quod illa verba:aut contraria: Themistius,& Pόrphyrius volunt dicta esse propter Anaxagoram, ut priora ad Demo critum : haec vero ad Anaxagoram referantur. at quia etiam Democritus posuit contrarietatem situs , & ordinis, Philoponus, MAlexander ad ipsum Democritum retulerunt:& tunc opposita 1iuisionis pars est subintelligenda. At Simplic. attendens, elum Anaxaeoram posuisse contraria principia,ad utrumque retuli:,ut sit sensus, aut sunt figura differentia aut non, utroque tamen modo contraria :& ita superius exposuimus, & videtur melior ex
positio.. A duerte praeterea, quod Arist. non assignauit omnia moembra diuisionis,omisit enim aliqua nempe,si plur1,aut immobilia, aut mobilia, hoc autem omisit quia ut dicunt Simplicius, Averr. & S. Thom nullus dixit esse principia plura immobilia, quicquid dicat Philoponus:omisit etiam unum immobile infinitum,ut dixit MelissJus:& finitum, ut dixit Parmenides:quod secit breuitatis causa,
ut notat Simpi non enim reserebat omnia statim proponere. At si libet corum pletam habere diuisionem hanc, ita erit componenda,ut componunt Simplicius , Alex. & Philoponus principia, aut sunt unum: aut plura. si unum, aut mobile, aut immobile: si unum immobile,vel finitum ut dixit Parmenides, vel infinitum, mi Melissus. Si unum mobile, aut finitu , ut Thales, aut infinitum, ut Diogenes, qui aerem infinitum posuit. Si plura, aut finita, aut infinima. Si plura finita, aut mobilia,aut immobilia, Si plura infinita,aut mobilia,aut immobilia.
Similiter autem quaerunt. Text. v r T.
SAnctus Thomas, & Averroes hunc textum exponunt, ut velit Aristoteles ostendere apud hos Philo pilos eandem esse qu*stionem de eme,&de principio entis, ut id c sit quaerere,an unum
62쪽
at ens,an plura re an unumsit principium, an plura:& hoc dixit, . t notat Simpl.propter Parmenidem, & Melissum,qui non dixe- unt unum esse principium, sed omnia esse unum ens,oc idem intelligebant,ac si dicerent,unum est entium principium. Dices quomodo apud hos,idem est dicere, an hi unum eius,& u in sit unum principium Respondent bene S Thom.& Averroes, T. evo T. quia isti principium hoc existimabant esse totam rei si stan s. Tho. tiam, non enim ex eorum sententia disserebant composita, nisi
accidentaliter. omnia enim erant aqua aut aer, aut atomi, aut c
lementa. Sic vel aliter se habentia,uti diximus: Sc cum non essent alia substantia, nisi principium, idem est vitumque petere, cumeris,& principium sint idem. Philop. autem ita exponit, ut dicat Arist. confirmare suam di- a. ex 's . uisionem exemplo aliorum Philostaphorum, qui det en tib. dispu- Philo. tantes statim principia quaerunt:de sic quaerunt per lias diuisiones praedictas Vtraque est conueniens expolitio. Itaque si unum est, atque immobile. Text. s.
J Armenidis,& Melissi opinionem ad Physicum non pertinere
docet, quia negant in Physica principium, nempe eum negant motum:& sicut Geometra non disputat contra negantes iii
sus principia, sed id est alterius scientiae, cui secundum aliquid
sub ternatur aut scientiae communis s.Metaph.& Dialecticae,ut
dicit Simpl. Sic etia nec ille, qui de principiis loquitur,debet di putare contra hos,quia negant principia ipsa. Nam in hoc, quod dicust unum esse principium negat principium esse, quia si principium est,alicuius alterius entis, vel aliorum principium est: at isti uon ponunt aliud ens praetet principium, non ergo erit principium, cum desit principatum militer negant principium in hoc,quod dicunt esse immobile, pia tunc ex eo ni nil fieri posset, . quod repugnat principio: Ex eo enim omnia fieri debent. Dubitatur. An Physicus probet sua principia 3Simplicius mouet Dub. hoc dubium,& respondet in generali de qualibet scientia Sunt enim duplicia priocipia: Quaedam per se fidem habentia, quali
sunt immediata per se nota,ut dignitates: Quaedam n5 per se nota, sed suppositiones, ut sineam esse longitudinem strue latitudi- ne, per se habet in Geometria, at quod talis linea sit in corpore ipso, hoc non per se fidem habet, sed supponitur. Dicit, ergo, quod illa principia, quae per se fidem habent, non demonstrari tui in alia scientia, nec in eadem et alia vero demonstrantui in subalternante,vel a Metaphysico, a Dialectico veto probabili texosten
63쪽
Ugo In lib. j. Physic. Arist. Cap. ri.
ostenduntur: quamuis autem hoc ita sit, non deest aliquod sit. lstrumentum scientiae circa sua principia, licet non sit demonstratio: hoc autem est inductio: haec Simplicius. .api, I Ioc tamen indiget declaratione,& limitatione: primo, nami dignitates, si immediatae sunt, licet a Met physico non demonstrentur, tamen a Dialectico Topico os qnduntur probabiliter. Di A,ad quid opus est hoc, nempe necessarium probabili ratione confirmare Respondet Agidius, quod hae dignitates non ostenduntur simpliciter, nisi isti vel illi neganti eas: & ad hunc vel illum conuincendum sufficit probabile argumentum mam ipse de se sunt necessariae. Dialecticus ergo non solum suppositiones, sed etiam dignitates probare tentat. a. Praeterea, secundo, sunt aliquae dignitates, quae mediatae sunt,&causam babent,licet immediatae uicantur, quia sunt per se notae,nec a causa habent cognitionis certitudinem: ut motus est,in
Physica dignitas est, habet tamen causam, sed non ita clarum, nempe naturam : Omne totum est maius parte, causam habet Scsimiles: has autem causas, cum dignitates communes sint multis scientiis,Metaphysicus tradit. 3 Praeterea, tertio, sunt principia cognitionis, & haec non pro- bantur ab illamet scientia, & de his requitur Aristoteles in prae- senti. Sunt etiam principia rei, ut materia &serma in Physica, & haec probantur esse in ipsa Physica, nam per mutationes a post riori illa demonstrat Arist. iEt per hoc patet responsio ad dubium: philosophum non probare sua principia cognitionis,de quibus loquitur Arist. Simile itaque est considerare. Text. 1 x. Eum, qui contra hos disputationem parat, comparat ei, qui
disputare vult adueisus opinionem sermonis gratia dictam, illam autem vocat opinionem sermonis gratia dictam: ut notant Simplicius & Philoponus, quae dicitur absque ulla probatione & ratione: tales autem sic opiniones proferentes non sunt audiendi nec cum eis disputandum : & ponit exemplum opinionis i sermonis gratia dictae nempe de Heraclito, hic enim maxime ex- traneas opiniones habuit: dicebat enim contradictoria simul ve- ra: omnia esse in continuo motu, non esse scientiam,& alia huiusmodi. Similiter ponit exemplum aliud,nempe ac si quis diceret, omnia entia esse unum hominem Vt igitur ni non sunt audienei,sic nec Parmenides,& Melissus dicentes,omnia esse unum im- Aur
64쪽
Aut soluere litigiosam. Texl. x.
Non talum cum his disputate ii simile, ac si cum his qui se
monis gratia opinionem proferunt, disputaretur,sed etiam eorum rationes soluere,sunt enim contentiosae utriusque,& Parmenidis & Meliis rationes deficientes in forma,& in materia, ut inferius dicetur magis tamen onerosa, i vana est Melissi ratio, eo quod nihil habeat subtilitatis, & difficultatis' sed uno in conuenienti dato,multa sequuntur, id est, ex uno dato de concesso ab sardo, multa alia sequuntur. eo enim, quod unum principium ponit,infinitum esse dicit,& si infinitum, immobile. Nota verba. Hoc autem nihil difficile est. Sinis licius exponit , primo mon est difficile, ex uno absurdo & impossibili aliud sequi. Exponit secundo: non est difficile ostendere, quomodo ex uno absuido alteriana sequatur Philopon exponit: non est difficile eo, nam soluere rationes. Nobis autem supponatur. Texl. xl. CVm hos negasse principia ex negatione motus dixisset, o- cur divestendit, non sic se proce Surum, ted supponendo motum es rit , si se, nempe omnia, aut aliqua entia naturaliter moueri, quod indu- aut om-ctione ipsa colligitur. nia , aut Dices quare gixit, aut aliqua E D. Th dc Philopo dicunt, id dia quadam ctum esse propter formas, de animas, de quibus incertum est, an molieri. moueantur. Hexander & D. Tho.etiam, propter polos, & partes coelorum proximas polis, & centrum terrae. vel denique cum simplicio dicendum,quia solum constituere volebat,motum es. se,ad quod sufficit,quod omnia,aut aliqua moueantur. Praeterea, quia forma est ipsa natura, non constat ex natura Statim ad im simul autem: quae verba sunt continuanda cum
praecedentibus, quibus dixit, non esse disputandum cum his, qui negant principia: subiungit modo, quod nec eorum rationes sunt soluendae in illa scientia, nisi quando procedunt ex principiis illius scientiae.Sunt enim contentiosae rationes in duplici disserentia, &quae suppoliunt prin pia scientiae, &quae non suppia uni principia scientiae: priores soluendae sunt in illa scientia, sed non
posteriores. Ponit exemplum de quadratura circuli, quam probare conati sunt Hippocrates Chius,& Antiphon. vlcrque male,sed prior su- mebat principia Geometriae, posterior non : propterea illius rationes coluendae sunt a Geometra, sed non huius. Horum rationes
pete a Simplicio, qui late eas traditmobis modo sufficiat se os impercepita Sed
65쪽
sed quoniam de natura quidem . Text. XII. obissio- Ostendit aliqua ex parte pertinete ad philosophum cum his i a disputare, nempe quatenus de natura non naturales qua iis a. faciunt. Sunt enim quaestiones extraneae in aliqua scientiquasi re duplices, ut dicitur 1. Post.c ' quaedam, quae petunt ea, quae ita dupli sant extra materiam illius scientiae: ut si a Geometra petatur: an equus sit animal perfectum : quaedam quae fiunt in matella illius scientiae,sed falso: ut si petas, quo modo diameter sit commensurabilis 3 quem tamen constat esse incommensurabilem. Priores quaestiones nullo pacto in illa scientia sunt discutiendar:posterio, i res vero aliquo modo, ita & istorum dicta sunt aliquo modo exa
in inanda, sui a de natura, licet non naturalitet loquuntur, tamen
non ominino is a sunt in Pli sica disserenda, sed in Philolaphia, id est, Metaphy sica: unde secundum Alexandrum, ista, quae hic disputantur contra hos duos, Metaphysico habitu disputantur, ut patet, quia fit scrmo de ente, de substantia, quae Metaphysica sunt. Plincipium autem maxime omnium. Texl. xIII
EVm, qui alicuius opinionem euellere conatur, oportet non solum ipsam opinionem redarguere, sed etiam argumentis, Q. quibus innitebditur, respondere, ac ipsa diluere, ut notat Simplicius. Vtrumque Aristoteles in parte hac facit. nam opinionem imsam Parmen dis& Melissi impugnat, ac ipsorum euertit ratio-- nes:& quia ipsorum positio vocibus utebatur inultiplicibus, uno, nempe, & ente: Dicunt enim,omnia esse unum ens : incipit a diuisone, quae est principium maximὴ tali disputationi proprium
& accommodatum, ut Philoponus aduertit, ac primo a diuisione cntis exorditur, postea a diuisione unius. Ens igitur multiplex est, decem praedicamenta comprehendens:qui igitur dicunt, esse omnia unum ens,aut multa, simul intelligunt praedicamenta, nempe substantiam, quantitatem,qualitarem Aut unum ex his: si unum ex lils, puta substantiam, peto, quae sit illa substantia, an homo, an equus, an anima, an aliquid huiusmodi. Idem de qualitate, & quantitate, & de aliis praedica-
. mentis, quorum non meminit Aristoteles, quia certissimum erat,
hos de illis non intellexisse suam opinion ena .Facta diuisione,dicit militum interesse, uno aut altero modo dicere, quamuis sint impossibilia diei v. Nota. Aduerte, quod illa pati divisionis, quod ens multa contineat genera, non cypruimur ab Aristotele, sed virtualiter ponitur, quam
66쪽
quam Graeci sic explicant, ens unum nomine dicentes, ut sit diuisio: Omnia sunt unum ense aut igitur unum nomine, ita ut subente multa sint praedicamenta: aut unum re, puta ali quod genus ipsius. Hanc expositionem nostram videtur docete Perphyrius, re recipit implicius. Sed Alexa ter,& Philoponus, haec omnia dedistinctione unius et intelligum.Dicunt enim esse hanc diuisionem:aut sunt omnia v- numens nomine, aut unum re : si unum re, aut ut substantia, vel qualitas, & quantitas, id est, unum genere: aut ut homo, equus, calidum, id est,unum specie:& postea dicit, aut unum numero. Sed haec expositio est contra textum,ut legenti patebit,& pro' e litano edit ex inaduertentia argumentandi, supposita opinione illo-
ob cuius declarationem dubitatur, nam videtur petere prin- obiectio. cipium: hi enim dicebant, omnia esseynurm&Arist .supponitenscite multiplex quod erat probandum. Praeterea etiam,admisio, quod ens esset multiplex, videtur - .phisina committere Cum ita argumentetur,omnia sumens,Vigo aut substantia, aut quantitas, aut aliud ex his, nam cias confuse' supponit, sub quo non licet descendere:est enim,perinde ac si di- cai, omnis homo estris bilis, ergo aut hoc risibile, aut illud: ac propterea forsan Alexander & Philoponus non deente, sed de uno,diuisionem exponendam esse voluerunt: nec est omnino sa-ciae hoc dissoluere, licet Expositores in eo sileant. Aduerte igitur,quod omnes philosophi antiqui principium re, Nota l. xum naturanum speculantes, liquo dens actu,& omnino reale honebant,puta aquam, aerem, atomos, vel aliquid aliud: nullus fuit ita insipiens, qui genera & uniuersalia,quae a singulatibus strahuntur,principia poneret: unde dicentes,unum, aut plura esse principia, non de unitate generum intelligebant, sed de unitate alicuius entis actu existentia sermonem faciebant. Vnde merito ab istis, qui unum dicunt principium, petitur, quod illud si ex his,quae iunt,an aqua, an aer, an homo.Nec oportet de unitate v niueitali aut generica ea intelligere sed de unitat: particulati entis existentii. Aduerte praeterea, quod isti philosophi imaginabantur totum Nota mundum,sicut unum Ormnino animat,ita, ut omnia essent unumens determinate, ta reliqpa entia ipsos essc vi partesino essentia, sed auarentia distinctc, unde omnia unum corpus sunt,quam ui Melissus dicat esse infinitum,& Parmenides finitum: uterque autem immobile. Ob id Aristot petit: Si omnia sunt unum ens actu,
quod hoc est 'de quia isti possent dicete, est uniue1sui nudus, pro
67쪽
. Inlii, j. Physicalis . Cap. I I.
bat,quod non possit sic dici unum ens. Ad j. Ad primum igitur respondetur, quod Aristoteles in diuisone iidpetit principium,sed solum nominis significationem petit, quam
' omnes te Mntur dare:Significat enim quantitatem, substantiam,&caetera. Hic enim erat communis omnium consensui. O I. Ad secundum dico , quod illustens supponit determinate ratione illius additi, unum , perinde enim est dicere,omnia esse v-num res,ac aliquod do terminatum ens. Si enim erunt, & substantia. Texl. x I I II.
INcipit Arist singulas diuisionis partes consulare,ae primo eam,
qua quis posset dicere,omnia esie unum ens, sub hoc tamen ente substantiam,quantitatem,qualitatemq; complecteretur: T unc, inquit Arist. siue ista tria separata sint, siue coniuncta simul, iam non unum ens,sed multa dicerentur,Sunt eni in genera primo di- uersia, quae in nullo ( praeter nomeni conuenientiam habent rea.lem, ut diximus in praedicamentis.
N. ari Et nota aliud esse substantiam, & quantitatem, aequalitatem, esse separata, aliud esse diuersia. Separata dicerentur ista tria, si unumquodque per se extra aliud existeret: c onmncta vero, cum illa duo substantiae inhaererent. At vero diuersa esse est,quod natura & essentia singuloru non c6 municet in aliquo essentiali, ita, ut ipsorum definitiones, vel causae, vel quae loco definitionsi dantur, descriptiones non sint idem, & huic diuet stati & pluralitati non repugnat separatio, vel coniunctio: Quantumcunque enim sint coniuncha,vel separata,non sunt idem, sed diuersa,& plura. Impugnat aliam partem, qua quis posset dicere , omnia esse unum ens,id est, quantum, aut quale solum. Docet, hoc fieri non
posse, quia nullum accidens potest absque substantia separatum consistere, siue substantia sit, siue non st: Hoc enim priuilegium est selius substantiae, ut ipsa sit sepaiabilis: reliqua enim in substantia sunt ut in subiecto. t. a. Vbi aduerte cum Simplicio, quod hic vocat, dici de substantia pro eo, quod est esse in substantia seu ipsi inhaerere. Nota praeterea, quod dicit, inconueniens esse sic dicete, nempe absque sub- stantia accidentia consistere,& postea corrigit verbum,vocando impossibile, nam inconueniens leuabsurdum, quod Graece ar. reo, quas non habens locum, nec consentaneum, dicitur quodcunque falsum. At impossibile dicitur illud fusum,quod nec est,
3. Dices,quid est,quod substa stia dicitur separabilis,reliqua vero
68쪽
Texl. xv. non sunt seperabilia, cum Porphyrius accidetia aliqua sepasabilia docuerit=quod si dicas,hic dici si arabile, suod per se potest esset
accidentia vero senarantur a substantia,sed per sui corruptionem Tune insiligit dissicultas, nam ut accidens non est separabile ab aliqua substantia, ita nec substantia ab aliquo accidenti.Hoc du.bium praecipue est disputandum p. Metap.ca. i. At vero quia hic eadem verba proferuntur,breuiter sunt declaranda.Aliqui dicunt substantiam est e separabild, non aliud esse, quam idie pendentem ab accidenti: natura enim substantiae absoluta est. Sed hoc non placet mihi , nam cum non possit actu ab accidenti separati,sne dubio quantum ad hoc dependens est. Ob id dico, hic Libstantiam sumi pro prima fiat, stantia,nempe pro composito indiuiduo substantic:& hoc dupliciter dici separa bile ab accidenti:vno modo, quia potest consistere absque accidentibus multis , quae in eo stant scut fuit absque illis: v t Petrus Potest esse separatus a calore, a frigiditate, ab albedine ,& aliis huius modi. quae in eo sent,nullum tamen ipsius accidens potest tme eo consistere naturaliter. Vnde non est intelligendum, quod ab omni accidenti sit sepaiabilis, sed uniuersaliter loquen- . do ab accidenti separatur: nullum tamen ipsius accidens ab eo separatum consistit. Aileto modo dicitur substantia prior seu separabilis,quia in ratione substantiae datur aliqua ab omni accidenti separata, puta
accidentium genetibus , nullum accidens extra suetantiam consistens naturaliter: Dico naturaliter, propter in-neffabile sacramentum altaris , ubi datur aeci ens abim substantiae subiecto. Hanc declarationem separabilitatis nota.
Melissus autem quod est infinitum esse dicit.
Cum partes diuisionis aliquot confutauerit ad opiniones lici- dicit Melissum unum quantum omnia esse posuisse, nam dixit omnia esse unum ens infinitum : Constat autem quod infinitum nulli per se inest, nisi quantitati: nam substatia, & qualitas non dicuntur infinita, nisi secundum quantitatemper cidens:quod probatur ex eo quod definitio infiniti non est per substantiam aut qualitatem, sed per quantitatem:quod si iste
ponit esse unum quantum, cum quantitas Mon sit absq; substantia, necessario ponit iubstantiam,&quantitatem: non ergo unumens, sed duo omnia sunt: quod si substantiarii tantum constituat, non erit infinita, cum desiit quantitas. Utilium
69쪽
cc in lib.j Physic. Arist. Cap. I I.
Hic aduerte,quod etiam hoc est intelligendum de Parmenide, ut posuit unum finitum nam sicut infinitum,ita & finitum quantitati insunt. Solent in hoc loco Reales disputare: An qualitas realiter distin guatura substantia, quia locus videtur illis fauere contra Nomi nates: sed profecto aliena esst quaestio, & Metaphysico disputanda. Satis sit nobis modo saltein definitione & essentia distingui, quod hic docet Aristot. non enim sunt sciemiae permiscendae nimium,praesertim cum snt alia multa phy sica dubia examinanda.. 'sub lautiuscundumses leuissibilis. st Ocnios. Akblitis Vst gyauit,& satis utilis. Explicadus est a nobis i primo sensus quaestionis.ut moris est: primo substantia noctet in eo inmuni hic sum mus,sed pro substati a sensibili & corporea, quae materia A torma coponitur. Nec hic de diuisibilitate in partes essentiales,aut in species, alit in accidentia loquimur,sed de diuisibilitate in partes ciusdem rationis cum toto, nempe in partes . extentionis quae dicuntur quantitativae:& petimus, an substantia composita de se habeat diuisibilitatem hanc.& non a quantitate. Nec refert, quod quantitas fit realiter distincta, vel non,nam saltem est distincta essentialiter a substantia. occasio Et metito hoc dubitamus : nam dicit Aristoteles contra Meli dissut. φ sum,quod si magnitudinem habet,quantum est. Potest ipse dicedere,ens habere magnitudinem,& extensionem absque quantitate,propterea non extra rem quaestionem hanc examinamus.
i. Erumor, In hac quaestione est opinio quorundam afferetium, materiam de se habere partem,& no a quantitate,ac proinde ipsam substantiam compositam, quam videtur ex parte recipere, Scotus x. sent.
dist. - q. x.& ratione , quae pro hac sententia esse possunt,no sunt spernendae, quatum prima est. Quod est causa antecedentis , est causa consequentis. sed quantitas est antecedens diuisibilitatis: haec enim ex illa sequituriergo causa quantitatis erit cauta diuisibilitatis, sed substantia est causa quantitatis, ergo est causa diuisi, bilitatismon igitur a quantitate habet diuisibilitatem substantia, sed ipsa est illius causa secundum se. Secunda, Materia est in potentia ad quamlibet formam , ergo potest plures formas secundum se recipere: non simul in eadem Parte, ergo in diuersis : ergo materia secundum se partes habet quibus possit recipere pluics formas. Terri a ratio est vostra. Sumo duo coposita nempe hominem Mi*onem, & peto,aliquii: bet substacia existis sit prior natura omnibus
70쪽
nibus suis accidentibus: si non,iam substantia non est prior natura accidenti: si sic ergo iam sunt duo composita ante quanti talem,&habebunt non eandem materiam:ergo ante quantitatem est materia diuisibilis &diuisit. Quatta est: contra verba Aristotelis, dicit enim, infinitum non l. esse nisi in quantitate: videtur hoc falsum,nam Deus est infinitus, dc Angeli finiti sunt,non tamen habent qualitatem: imo finitum, Sc infinitum primo insunt enti, non ipsi quantitati: ens enim finitum in decem praedicamenta diuisum euAliorum est opinio: Materiam,nec substantiam corpoream vi- . . .lo modo esse diuitibilem,seclusa quantitate , sed tantum diuisibilitatem accipit ab ipsa quantitate, quae est passao per se competes I
corporeae substantiae ratione materiae. Haec sententia est Alberti, traA. t.ca. .& Iandv. quaest. s.
Et probat Albertus primo, Materia secundum se,aut est diuitabilis,aut simplex non composita, quia tunc aut ex forma, ant ex accidenti,quorum neutrum esse potest, nullam. n. secudum se formam, nec accidens habet: quod si simplex est, ergo est indivisibilis: non igitur secundum se partes habet. Secundo , Si secundum se diuisibilis est diuidatur,& sumamus illas duas paries, tunc aut disserunt hae accidet liet, aut essentialiter: non accidentaliter, cum nullum secundum se accidens habeant nee essentialiter, quia sunt eiusdem rationis, non ergu pos sunt digerre:& ita non potest diuidi materia in partes. Tertio Loeticae, ubi inest passio, ibi est suum subiectum, sed diuisibile est paulo quanti,ut patet s. Meta.ca. Is . ergo ubi diuisibilitas est, quantitas erit. Quarto Passo definita per subiectum non se extrait extra subiectum,sed diuisio definitur per continuum , ergo non erit nisi in continuo: hoc autem quantum est. Pro huius determinatione sit prima concluso. Impossibile est . substantiam compositam, aut materiam esse extensam, ac in par- tem diuisibilem absque quantitate,& in hoc mihi placet sententia Alberti. Probaturiscut ad albedine paries est albus: ita a quantitate substantia extensa ,&diuisibilis:sed impossibile est, absque albedine parietem esse album, ergo absque quantitate substantiam esse extensam est impossibile. Loquimur autem hic de continua quantitate: probatur maior, nam quantitas est formalis ratio extensionis,& diuisibilitatis c5 sequenter, sicut albedo albi,nec enim aliam rationem & naturam possumus imaginari ipsus quantitaris, quam hanc : & praeterea probatur eiusdem rationibus Albertiti Magni.