D. Fr. Toleti ... Commentaria vnà cum quaestionib. in octo libr. Aristot. de physica auscultatione. Item, in lib. Arist. de generat. & corrupt

발행: 1598년

분량: 892페이지

출처: archive.org

분류: 철학

751쪽

quod in qualibet parte temporis continue perdatur,aut acquiratur aliquod totum, id cst,aliqua quatilitas,ut dictum est.Et in hoc apparet, expositionem priorem magis conuenire literae, quam

posteriorem Simplici j. Similiter autem & in alteratione qualibet. Cum probasset secundum augmentu vel decrementum, omniano semper moueri,eo quod augmentu non est motus, probat idem modo de alteratione, quod nou inqueatur omnia alteratione semper. Et hoc tripliciter. Primo, quia non fit semper alterario continua,ut dictum est de augmento:non igitur semper res alteratur. Probat antecedens de congelatione, quae alteratio quaedam est,& in tempore fit: non tamen in qualibet particula temporis congelatur pars csi gelati,sed totum simul ut patet de coagulatione iactis.& de aquae congelatione, de qua iam alibi dictum est.

Probat secuudo, quod alteratur certo tempore,& in certum terminum mouetur,ut quod aegrotat,ab aegritudine in sanitatem tendit in tempore aliquo,& non in instanti: ergo non semper est sanatio:alias non esse tempore certo, nec in terminia certum.Vnde addit,quod hocnegare,est valde nota negare,&vocat cotinuo alterari semper,& incessanter alterari. Nota,quod addit illud verbum non in termino temporiseid est, in stati alterationem esse, quia alias nisi esset in tempore,non videretur motus continuus. Tertio probat experientia: Experimur enim multo tempore lapides in eadem duritie perseuerare,nec deuriores,aut molliores

fieri, quod si alteratio euet secundum duritie in , profecto tanto tempore sentiretur notabiliteriquod non ita est. .

Et de ipse ferti mirabile est. Tret. 1 .PRobat terti. de motu locali quod non omniaueamur motu locali: Et facit duas rationes. Altera quia motus localis est sensu perceptibilis: at sensu aliquando motu lapi- i. dis,aliquando quietem in terra percipimus: ergo non semper lapis moueturialiter mirum est, quod lapis existes in terra moueatur localiter.& sensu re percipiarii r. Altera ratio est: omne quod inproprio loco est, quiescit. nisi violenter moueatur: at multa in suis locis existunt, nec violenter semper mouenturiergo nia om- nia mouentur, sed aliquando quies runt. unde ex his concludit, quod non omnia semper quiescunt,aut semper mouentur:& hoc per has rationes,dc alias similes notum euadere potest.

752쪽

i In lib. viij. physic. Arist. Cap. iij.

At vero ne i te alia quidem contingit. I M pugnat tertiam diuisonis partem,pota aliqua quiescut sem- vi nihil sit quod aliquandori qui et cat, aliqtindo molientiar: de reiicit duplici ratione: Prior est licet esse sicut praecedens: in ta est contra seu sim, Experimur. ii. aliquaere et alia moueri,Sc eadem aliquando quiescere ' Posterior, ita ex hac opinione aufertur augmentum & in violentus, de generatio, ac corrupti ac denique motus uniuersaliter. Aufertur quidem augmentum, quia (vt sectum est,

/. Ratio. non est cotinuum: Aufertiirmotus violentus, quia mouetur vi r. lenter,quod ex qoiete naturali in motum tendit prael er naturam: Debuit ergo quiescere, nam motus naturalis violetnto non est

contini ius. .

Aufertur generatio,& corruptio,& denique motus:quia omnis est ex quiete unius termini in quietem alterius : vicum ex albo fit nisi una, tunc quod quiescebat stib albo, mouetur in nigruna: similiter cum cc ud homine fit homo,quod non homo erat,tem- dic ut sit homo. Aut in loco similiter, quod erat hic, mouetue. hine,ut sit,& quies at in alio. Auferre igitur quietem in hir, quari mouentur,est auferre, de destruere motum omnem. Quare manifestim est. Text. ai. Concludit,quod alia quidem modo mouentur, modo quiem cinit, quod est contra partem impugnatam: postea excludit quartum p. artim, quod omnia aliquando moueantur, aliquando .is quiescant. Et dic: t hoc esse ascribendiim rationibus operioribus. quada qui Intellige, quod est opinio Empedoclis superius impugnata text. - e o - is. Hic enim dixit omnia aliquo tempore quiescere,alio moueri. Simpl.aliter exponit: sed fie est bona expolitio. Reieetis his quatuor opinionibus ad inferendum quintam diuisionis partem, iterum velut restim it dicta, & syllogisvium diuisitium competiit partes omnes praeter unam quam in tenui destruelitem. Aut enim omnia quiescunt,aut omnia mouentur.

E Si igitur e uiso. Aut omnia quiescunt,aut omnia mouentur.

aut aliqua quiet Curi,aliqua mouentur: & borum aut omnia cini apta quies ere , & moueri aliquando et aut aliqua quiescunt semper, alia mouentur semper :& alia modo mouentur , modo

quiescunt:&praetermisit in hac diuisione tertiam partem sive illorent,quia cum-lijs intelligi poteti.

753쪽

Texl. xxvij. Tis

Statim partes excludit Primo illam, omnia quiestunt:& dieit G-' supponatur ita esse sicut Melissus dicebat, puta ponens unum&

immobile uniuersum: quamuis igitur non sit, non tamen negari Potest,quin saltem aliqua moueri appareant, aliqua notu tunc illa imaginatio, & opinio, qua motus apprehenditur.& iudicatur. erit falsa,cum aliter res se habeat: & aliquando est vera,cum re, ita se habet. Ergo ex hoc, quod motum negant,motus e t. Nam imaginatio,& opinionis,& vera, imo absistute imaginatio,&opinio motus quidam est. aute modo inunginatio motus sit. ad libros pertinet de Anima iit enim imaginatio motio potentiae interioris a sens i in aetu facta: ut cum quae si ii . percipimus, imagines interius voluimus. Opinio autem est assensus,& iudicium sensus interioris:hi autem qDidam mortis sunt. At quia haec res est per se nota , dicit, quod non oportet ratio- Nota,qu-nem quaerere, cum habeamus sensum, qui notior est ratione. Quaerere aiatem rationes, ubi sensis est,est hominis non distinguentis melius,& peius, per se notum' non per se notum, ut di

Alias partes duas diuisionis operius positas reiicit: & dicit, viri' omnia semper mouentur,aiit quod aliqua quiescant semper, alia, e

moueantur semper. Similiter prima, quod omnia quiescant semper, unica ratione reprobantur. Nam experientia ostendit aliqua i-. Exclualiquando quiescere, & eadem alia uando moueri:& hinc patet, quod impossibile sit omnia quiescere, aut omnia moueri contia si F nue,id est semper,aut aliqua semper moueri, alia semper quiescere:& no esse aliud medium, pura alia aliquando moueri,aliquat

Reliquum est igitur. Text. a T. ALij, diuisionis partib. refutatis,nunc suam sentetiam deter- ε , id eminandam interrogative proponit sit b disiunctione cum tuam si

quarta parte diuisionis, puta an omnia sint apta quandon; quiessWm - - cere,quandoque moueri: an potius non fit, sed aliqua sint semper in motu, alia semper absque motu,alia vero quandoque in motu, quando luc inquiete: atque hanc partim intendit demoustrare: ex hac enim colligitur, unicum esse perpetuum motum continuum,&vnum motorem immobilem. v

Ad huius determinationem unu aliud inmittit: An ompe quod 'movetur ab alio moueatur, quod qui Elal b dis putauerat,sed

754쪽

is In lib. viij. Physic. Arist. Cap. iiij.

non similiter. Illic enim tractati it hoc uniuersaliter,&qua ratione ad motum pertinebat: hic vero particulariter , & ostendendo quale sit id a quo vivim quodque mouetur :& hoc, ut deducat nos ad primum motum, & primum motorem, Unde ex illo, quod dicitur in septimo,&hic periecta sit huius tractatio.' Primo autem explicat de quo motu, &mouente sermo sit.Se- cundo,ua quo precipuouifficultas consistat,aperit, ct id potica dc-

agatur hie. terminat. Ili hoc ergo textu triplicem diuisionem movcntium, 2 ei dii, i- de mobilium ponit quarum prima e si alias dicta Eorum,quae mo- fmra me uerat, molientur, quaedam per accidens , quae laui pei se , aut' 'u' ' i mouent,aut mouentur. Explicat priorem partem. Ilia mSuci tD vitae, accidens, qua mouciat, quia insunt alijs, ut si ignis calefacit G. h quod accidens est igni, dicitur per accidens caletacere: sicut album per accidens aedificat , quia accidit artifici aedificanti. Dicitur etiam alio modo per accidens mouere , quod ob id mouere dicitur , quia secundum sui partem mouet: ut quod manu, vel alia parte sola mouet aliquid, p.r accidens dicitur

m mouere.

ti sietur p.r Idem sit ex parte mobilis. Per accidens enim mouetiir, aut id mouebi. quod accidit rei motae, ut album calefit per accidens: aut citiod per partem sanatur,ut per accidens sanatur, quod tantum secui, cum oculum sauatur. Et nota quos hic sumitur, per accidens uniuersiliter, ut comprehedili et in secundum partem moueri, nam in s. lib. particularius simpsit. autem posteriorem partem, puta quae per se mouent, aut mouentur.Et dicit, lilod ea,quae non per accidens, id cli,quae nrouent, non quia alij insint, nec quia secundum partem,illa in uent per se. Similiter illa per se mouentur, quae mouentur , non quia alteri insint, aut secundum partem moueantur. Haec autem, nota sunt ex praecedentibus. . secunda diuisio est subdiuisio eorum , quae per se mouenturo uehis . Horum enim quintam a seipsis. id est, a priiicipio activo interno e rum alia mouentur,ut animalia : Alia . ab alio extrinseco mouentur,ut in .ptirpio nimata.- ,-- Tertia diuisio est: Eorundem, quae per se mouentur , tam a

sis si hae se , quam ab alio: quaedam fecundum naturam, quaedam vio s.co. lenter mouentur. Explicat primo inliis , quaeae seipsis mouen-3. tur. Et dicit, quod totum animal mouetur naturaliter , si motus ipsi toti comparetur. Probat: Omne,quod in se habct motus principium, secundum n. ituram mouetur: sed quae a seipsi, mo uentur, in se habent motus principium: ergo secundum naturam

755쪽

At si motus animalium i si corpori comparentur . tunc fidite quidam violenti,quidam naturaic s. violenti, qui sint contra clementum praedominans in illo: vicum animal sursui Fi saltat,videtur violetit is motus:econtra vero naturalis. Vnde oportet motuum positiones respicere,an sit sursum,an deorsum: sit niliter qualitatem.Non enim naturaliter alia vertigine mouetur,atit in ter-ga: ob id motus hi violenti dicuntur corpori. Hoc idem in parti . animalis fit: motus enim partium sint etiam violeoti aliquando, ut motus Pedum retro,&manus deorsum,quia sunt contra naturalem aptitudinem. Explicat etiam de his, quae ab alio mouentur, nam violenter mouentur:puta, ut cum lapis sursum, ignis deorsum reruntur:cu autem opposito modo in propria feruntur loca,tunc non violeniet sed naturaliter mouentur. Et maximi moueri ab aliquo. Text. 28.

EXpllicat modo secundum, puta in quo dissicultas illius pro- r,

blematis consistat nam diuisiones praecedentes fuerunt ad die eis. t hoc ut intelligas hie agi demouentibus,& motu per se. Dicit igi- IN 'tur primo, quod dissicultas non est in his quae violenter mouentur,&non a seipsis. Nam clarum est,quod in his ab uti est mo- by et, tus, ta ab extrinseco. Dicit secundo,quod nee est dissicultas in uesu abbis,quae aseipsis mouentur siue secundum naturam , sue violen- alio ni te: quia etiam in his notum est,ab alio moueri, quamuis non extrinseco.

In his tamen dissicultas est distinguendi partem quae moliet & partem quae mouetur, & quomodo dicitur se inouere & moueri: tu hoc breuiter explicat, dicens: Quod videtur in animali esse,scut in naui. Nauis enim dicit nr molieri,habet tamen principium di. mouens distinctum a motu,puta nautam: at quia simul stant duo haec, totum dicitur se mouere,ita in animali. Quo autem modo hic textus sit intelligendiis,magis in quaestione explicabatur. Dicit tertio, quod dissicultas est in his, quae naturaliter mo- s. uentur,&non a se ipsis: t cum lapis deorsium,ignis sursum fertin-tur. Nam tunc non est ita clarum,quod ab extrinseco moueantur, sicut cum violente mouentur: at quod ista ab alio moueantur cum naturaliter feruntur, paret ex diuisione. Vt enim quae a seipsis mouentur aliquando natura, aliquando violentia ferumtur,ita quae ab alio aliquando natura, aliquando violentia ferun-

ruris

unde com violetia ferantur ab alto,sequitur oppositum membrum i

756쪽

18 In lib. viij Physic. Arist. Cap. iiij.

brum,quod etiam natura ab alio ferantur. At hoc dissicultatem maiorem habet quomoἀo id sit.

A quo autem non adhuc. Text. 2'.

e Vatuor rationibus ostendit, s huiusmodi cum naturaliter A., M.ti. feruntur, non a seipsis, sed ab alio feruntur, quod est tertiu, i a se , - quod circa hoc facit. Prima ratio est, A se ira oueri vivere est: ac

huiusmodi non vivunt: ergo non mouentur a se. Maior relinqua- RM '' tur ut nota,quam nos lib. 1. declarauimus satis

Altera ratio est,si huiusmodi a se haberent talem motum, utiaque haberent facultatem quiestendi: at non eam habent. Lapis enim quiescit extra locum ab extrinseco propter impedimentu' non ergo a se extra locum mouetur, Antecedens patet: quia 'bid animal habet potestatem ambulandi & non deambulandi quia

mouetur a se. s. Tertia est,bi a se ista mouerentur utiq; duos & plures haberent . motus ut ignis sursum,& deorsum, suod falsum est. Probatur se- 'uela. Quia si a se mouentur,non est ulla ratio quo minus no habeant plures motus. Non enim ob aliam rationem id animalibus concedimus, puta,q, secundum varias moueantur positiones nisi quia a seipsis mouentur:&hoc est quod dixit(irrationabile esse id est,non est ratio,c .ir negetur illa habere plures motus, si a te ipsis moueantur, ut exponunt Alexan. de Simpli. Amplius quomodo contingit. Tex. So. Varia ratio est, nullum continuum a seipso pati potest : at elementa vere continua sunt: nullum ergo clementum a seipio pati potest Similiter etiam nullum aliud continuum a se pati potest,at moueri pati est:non ergo continuum a se moueri putea. Maiorem probat: Quia actio&pastio inierea est, quae si ta-gunt: haec autem discontinua sunt,unde cum elcmenta,& inaniniata violenter mouentur ab animatis tunc ibi discontinitiatio,&tactus est,aliter non fieret motus. At ratio haec declaratione indiget, ob id dubium interponetur. Viarum animal a seipso moueatur.

Hac quaestio proponitur, ut magis sensus Aristo. percipiatur

in hac materia.Et est primum argumentum: nam in tex. 22. dicit,

757쪽

dicit,quod falsames putare, animal non ab alio extrinseco moveri: si ergo hoc ita est non a se mouetur. Praeterea secundo, licitur in textu 1i anima naturaliter se nio- tierc:videtur salium. Q denini naturale est neccssarium est: at animal non necessario,ita secundit in appetitu in Mi ecur: de lao-ino libere mouetur. vi possit non mouere se:ergo non naturaliter moueret se animal. Praeterea tertio,contra textum io. ubi dicit,continuum non a- s. aetura.gere in seraqua calefacta est continua,& tamen paries calidiores agunt in minus calidas: imo animal continuum est, si ergo continuum a se mouetur, utique nec animal se mota eret. Circa hoc aduerte, quod motus non est nisi sit motor & id, i. ha na. quod mouetur, cum aute animal te moueat, oportet dare in ipsi,

animali & id quod mouet& id quod mouetur. Dissicultas in hoc stat quid sit id quod mouet, O quid id , quod ian. mouetur in ipse animali. Aulisiti Themist Simpl. Alexan. 3e sere alii exponunt id quod mouet

esse animam,id quod mouetur esse corpus ex utroq; te aute consi-citur essentialiter animal& ex motore,& ex mobili:& iuxta hoc iinterpretantur hos textus Arist. Sed mihi non potuit placere ista sententia propter tria, primu est. Moueri est eius quod est actu perfecto lo idor de motu locali, at corpus est potentia: est enim materia, usi et go est quod mouetur,nec quod per se iecipit motum localem. Ad hoc dicit Iandu q. v. quod corpus non dicit talam materia, Solatio sed aliam formam subcantialem secundum quam cst mixtum, de hoc totum est,quod ab anima mittierit r. Sed hoc non placet Primo quia moltiplicat formas sibilat uiales in una materia , quod supra reiecimii,: ta praeterca,qt: ia illud

corpus mouetur ab anima i Cia ut mixtiam c. i. tuin, ic,: v c corpus

anima is est,organietati im,& dii postlim,quod non habet u forma mixti,sed ab amina,non et goc ile corpus cit 'Eod mouetur. Alterum est ex ic tu rs. quod mouci, diuisu in est ab eo quod moiseetur, at anima a corpore non est diuisa et go non est id quodna orier, nec corivi, est quod in uetur.

A ber respondet quod anima eii diuisa 'lecti lum desinitione, Sol iis quia alitor deunti ut, quam coi pus: quamuis non omnis sit diuisa secundum esse, sed sola rationalis: ha: c enim praeterquam quod secundum desiit itioi:em diuua est etiam est secundum esse,id est, in suo esse non dependet a corpore: & hoc dicit ex sententia quorundam Graecorum.

Sed hoc iron valet,nam codem modo serma quaevis inanimarorum

758쪽

Res an

dieiicitur. a. notan u

1o In lib. viij Physic Arist. Cap iiij.

totum est diuisa fecudum definitionem a materia: possent erto ista se mouere, & habere id quod mouet:& id quod mouetur in se,quod non admittit Arist.Ex hoc rursiis conuincitur, quod noomnis anima dici potest motor, nec corpus mobile iecundum Arist.

Raaia Tertium est ex tex.so. ubi fit hoc argumentum. Nullum conti- si mouetur: at elementa,& inanimata continua sunt,non pu W'' ' ἀψmouentur: quod enim mouet, debet esse discontinuum ab eo quoi mouetur.Peto si anima mouet,quomodo discontinua est a corpore.. Respondent Alex. S: Simpl.quod anima est discontinua, quia non est quanta, ob idque mouet. Si hoc ergo ita est,etia forma quaevis discontinua est& mouebit,quod est contra Arist.qui co-tinua in animata vocat, forma aurem mixtorum & animae quaatae non sunt nisi per accidens: unde utriusque esset ratio vita.

Quod si dicas,id quod mouet, & id quod mouetur,sunt di se h --. Quo composta,& duo entia per se, orum utrunque,

alterum quantum quidem est, tunc profecto corpus non est mora id, od mouetur, nec anima quod mouet. iud est . . Existimo ergo aliter esse dicendum. Aduerte igitur primo, mr Pi-m est esse principium activum motus, aliud esse motorem . A

liud est esse principium passivum,& aliud mobile, seu quod mouetur. Esse principium activum motus est,esse id, suo aliquid mouet,ut calor est activum principium calefactionis, quia eo idnis calefacitat esse motorem, est mouere. Non aute haec idem sunt. Quod enim mouet,est compositum ex materia,& sorma, aut aliquid per se habes esse,ut angelus mouens orbe: at quod est prin-eiptu activum motus, non eu aliquid per se,. aut compositum, sed forma in eo extilens. Similiter ie,quod mouetur, copositum est,& ens per se: at principium passivum motus est id, quod in eo est quod quid incompletu Ce potest,quale est materia , aut quid simile,ex quo sequitur,quod anima potest quidem esse acti uia motus principiu: at motor esse no potest,quia non est pcr se,nec co-pleta:similiter corpus quia no est ens coimpletum,non potest esse mobile,licet sit principium passivum secundum aliquos.'' NW Aduet te secundo,quod in animali duo haec insunt & principis activum,&hoc est anima, & principium passivum,& hoc corsu iri Mi- pus est,sicut materia disposita. Praeter haec est motor, & mobile:

mali prin- motor quidem est quaeda composita pars corporis seu animalis, anima potentiam activam mouendi communicat . mobile est reliquum animalis,quod a tali parre,puta corde mouetur, v fi u lin. de haec est causa,quare corpus animalis heterogeneum est' par tes ha

759쪽

Texl. xxx. Quaest iiij.

tes habeat diuersae rationis, ut altera mouere, altera moueri possit: si enim eius iem essent rationis omnes utique anima non posset uni,non alteri potentiam activam communicare.

Et hoc est quod dixit Atisto.non habere in se inanimata, quod mouet,& quod mouetur, quia continua fiunt,id est eiusdem & similaris rationis. Nam quod a se mouetur,debet non solium in se habere activum ,& pauiuum motus principium, sed & id quod mouet, & id quod mouetur, quod soli liaest viventi. Illa tame npars quae mouet,puta neruus, aut cor, aut quaecunque sit, moueri

debet ab anima,sicut instrumentum a causa principali unde finis mouentium si tit in principio activo, puta anima. Aduerte tertio, quod Arist. non hic solum principium activum aut passivum motus inquirat,sed mouentia.& mobilia,& sic cum dixit textu ri. habere animalia ,quod mouet, & quod mouetur in se, non intelligi dcbet de anima & corpore, sed de parte mouenti,& parte mota ,& hoc egregie comparauit nautae,&naui: non autem anima est similis nautae, cum loquatur Arist de quo .cunque animali: per nautam ergo mammati intellige partem qui at hie. compositam,quae reliquas mouet,reliquum animalis navi simile est, sed cum discrimine:vnum enim totum per accidenhalterum vero per se. Quare pessime ex hoc loco quidam colligunt,animam rationalem esse tanquam nautam in naui, & ita assistentem secundum Arist. cum deberet idem de omni anima eadem ratione secundum Aristotelem ex hoc i pso doco colligere. quod est per quam absurdum,& manifeste falsum. Aduerte quarto quod animal est, quod dicitur se mouere,& n tan-

moueri: tamen ratione unius partis per se mouet ratione alte

mouet alteram:& inde prouenit, quod totum animal secundum tranqomnem partem moueatur,&hoc dicitur lib. . text. I. Dixit enim ibi,quod dum una pars mouet alteram, simul mouetur :& ob id totum mouetur. Ac cum totum moueatur, est dissicile distinguere, quod per si mouet, di quod p u s: mouetur. Fx his patet sensius & declaratio multorum textuum in praesenti. Ad primum igitur argumentum respondetur. Ipse enim Aristis Ad ..teles in eodem textu id declarat, videlicet, quod non cuiusque motus an malin se pruicipium habet,ssed localis, ante quem animal mouetur alio motu ab extrinseco, puta ab appetibili vel a

quouis alio: hoc autem non impedit quin postea localiter a se

moueatur.

a se.

760쪽

, et et In lib. viij physic. Arist. Cap. iiij.

. a. Ad secundum dico cum Aegidio: quod naturale duplex est. Alterum quod opponitur violento , & de lioc loquimur. Alterum quod opponitur libero,seu secundum appetitum: & de hoc pro

cedit argumentum

Dubium Dubitabis, An motus localis animalis sit dicendus violentus an motis corpori. Aliqui dicunt , quod est mixtus , quia quod progredi-- - - tur modo leuat,modo deprimit pedes. Sed hoc nihil est: unde re- sipondeo,quod animalis corpus dupliciter consideratur. Vno mo-ψ .liis . do solum in ratione grauis,& sic motus sui sit in illi est violentus, corpori,. deorsum naturalis Utero modo,ut corpus animalis 'ro- - tus ab anima proueniens,naturalis dici dubet absolute, licet liabeat quid violenti quia animal etiam graue est,& hinc proue- , υ, . nil defatigatio, . .

tur. Sunt etiam quidam motus animalis, qui etiam violenta dicu-tur animali, ut animal est , cum sinit contra inititutionem & dii- positionem organorum: ut manibus ambulaie,retrocedere,& huiusnodi alij. - o, , Ad imium respondeo, quod ut aliquid agat in alterum, lateit. distontinuatio in qualitate,dummodo tamen quod agit,uel in uet, &mouetur, actu sint,&composita: hoc autem quantum admotum localem,in partibus animalis inuenitur, non autem in animatis,tam mixtis,quam elementorum,qui partes eiusdem habent rationis: ob id forma eandem pocentiam eis communicat. In animalibus vero propter variam dispositioncm partium cuidam movere,alteri moueri inest,&sic patet determinatio quaest.

Sed accidit & haec ab aliquo. Tex. it.

Vin probasset, inanimata naturali motu non moueri a se, mobi incidA ab alio extrinseco moueri ea , dicit. Vt autemi es re hoc explicet, motus primo principia,& ca stas distinguit, pu- - ramouens,&mobile. Dicit gitur quod sicut mouendi est duplex, dc secundum naturam, dc praeter naturam: ita etiam &

mobile.

Mouens praeternaturam est, cum in se non nubet principium activum ad la em morum , sic ut cimi recte mouetus lapides sui sum . & leparamus ab alijs : tunc vectis non est mouens secundum naturam , quia grauis non est talem motum eri-

Mouens secundum naturam est , cum in te ratis motus principium habet, ut calidum secundum naturam calcfacit.& seisidum

elicit.

SEARCH

MENU NAVIGATION