Naturae sanctuarium quod est, Physica hermetica in studiosorum sincerioris philosophiae gratiam, ... in vndecim libris tractata ab Henrico Nollio ... Aub finem duae appendices, quarum 1. Pansophiae fundamentum, & 2. Philosophiam hermeticam de lapide

발행: 1619년

분량: 1025페이지

출처: archive.org

분류: 화학

731쪽

animam refert Aristoteles Polycratam , nobilem forminam e Naxo insula. Philippides quoque comoediarum Poeta haud ignobilis aetate iam edita cum in certamine Poetarum praeter Ipem vicisset, & laetis sine gauderet, inter illud gaudium repente mortuus est. De Rhodio etiam Diagora celebrata iustoria est. Is Diagoras tres filios adolescentes habuit, unum pugilem, alterum pancrati allen, tertium luctatorem, eo seque omnes vidit vincere, coronarique eodem O lympiae die. Et cum ibi eum tres adoles entes amplexi coronis suis in caput patris positis sua-i uiarentur; cumq; populus gratulabundus flores undique in eum iaceret: ibi in stadio, in speetante populo, in oculis atque in manibus filiorum animam ess auit. vide Gellium lib. 3. noct. Attie. cap. in s.

i . Tripitia est stirituum animalium cum

perturbatione a circumferentia ad centrum cor dis latio. Tristitia igitur est contractio spirituum a re

non conueniente ad sua principia. Scal.eXc. I 2. Accelerat mortem, si continuatur: Spiritus enim nimium angustantur, & tenebris offunduntur. Vnde inuenti fuerunt, qui ob mortem alterius

mortem vel sibi ipsis intulerunt , vel tempOris breui spacio alio fato ex hae vita discesserunt.

Is. Tertium genus affectuum animalium exhibet somnium se vigiliam, itemquε motum

localem.

732쪽

Id. Somnus est cessatio sensationum ex ani maliumstirituum destigatione.

Spiritus animales dum ab anima sentiente potenter agitantur, &mouentur, vaporibus ex in ferioribus corporis partibus eleuatis resistuci,& prohibent, ne ab istis vincantur, obruantur,& piantur: unde vigiliam essiciunt. Si vero Spiritus animales sat diu in externarum rerum

cognitione sensuali haeserunt, defatigantur, de non adeo viriliter vaporibus discutiendo resistunt, sed se superari ab iis passi intus se abscondunt, &Somnum ericiunt, usquedum exindere cillentur,.id quod foras proficere & essicere debent, cum alacritate & nouis viribus aggrediantur. Nam Quod caret alterna requie urabile non est, Dum vero anima somnum capit, anima sentiens radios suos in se conuertit, δc pro ratione re tums quas vigilans percepit, ut & pro interna dispositione varias sibi fingit species, in quibus delectatur, oc intuetur tam piaesentia quam futura. Unde somnia, quae & brutis & nominibus simul conueniunt. somnia ergo sunt visiones insemnis. Quyusque se anima sentiens suis radiis extendit, eousque somnia in ea prodeuntia por riguntur. Anima sentiens est veluti speculum similium rerum, id est earum quae crassitiei inuolucro& tenebris mundi inferioris teterrimis detinentur, capax : & est compendium omnium eorum, quae muniueiso hoc corporali seu munis do inferiori quatuor Elementorum corporibus

733쪽

honcluso continentur, ita ut, quia unaquaequσmundi particula totum mundum in se spiritu liter concludit, nihil fiat extra animal, quod non etiam simul per quandam similitudinem intra ipsam Ientientem animam appareat, etiamsi anima propter certa impedimenta omnia simul intueri nequeat. impediimenta autem haec

partim ex admirando omnium rerum concen

tu oriuntur, partim ex iis, quibus alias anima sentiens intente indulget. Rerum concentu requirit, ne omnes virtutes alicuius corporis vel Spiritus una prodeant, sed una post aliam se ostendat, ne ordinis huius conturbatio errorent superinducat: Excitantur autem virtutes istae a-himae sentientis in dormientis corpore existentis ab ipse anima, & pariunt fructus praestantiores, quo subtiliores & puriores sunt vapores ex inferioribus membris asstendentes somnumque producentes Pro diuersitate umbrarum speculum variat specierum splendorem.

1 . Vigilia, est anima senisentis coinuenis

lia.

Qilemadmodum artifice vitrarii cinerem eunt arena diu incoquunt, priusquam vitra ex ista materia conflent,idque eo fine faciunt,ut materia illa magis magisque purificetur & purgetur, quo vitrum reddatur clarius &magis pellucidum: ita viassus cibus per serimum prius ita digeredus est; t subtilior fiat, & subtiliores spiritus animae a fetia

734쪽

gil Pn Ysic AE HERMETI crisentientis cognitioni inseruientes producat, atque sic sensationibus externis firmius & constan. tius accommodet, quo animal vigilando circa sensuum obiecta certius versetur. Vigilia autem semper coniumsta est cum radiorum animae semientis ameso '& applicatione ad ea quae xe trinsecus fecitant, ac proinde in sentiendo anima ad sensibilia attendit. Vigiliam dico esse conuenientem promotionem: Naturae enim amica. est, dc durat tantum eo usque, dum Spiritus defatig*ti in exterioribus intus se recipere cogitant, ut reficiantur & corroborentur: alias interdum fieri solet, ut Spiritus peregrini & sulphureisu pei adueniant, naturalesque radios perturbent, tomnique aduentui viam omnem praecludant. Vigilia haec natat alis non est , ac sic haud naturae animalis conuenit: Vulgo & quidem Barbaris barbare dicitur in ira neitas. Est ni orbus. Omnis vigilia in salutem animalis data est

Ix Superes ex animalibus assectibus motus octiis. V. Motus si is est,quo animasentiem cor

pus suum locatiIer mouet. Motus localis multae species sunt: Anima enim sentiens corpus totum de loco ad locum mouet: ut videre est in incessu, volatu, natatu, re pratu. Mouet etiam partem aliquam tantum.

Hic motus localis varius est & multiplex, ollpattium diuersitatem , partim ob sex positionis localis disseientias, secundum quas corpus mo uetur . ut sunt, supra, infra, ante, retro , dex torsums

735쪽

L i E. X. CAp. VIII. stitrorsum, sinistrorsum : partim ob varietatem dc distinctionem modorum, quibus motus localis fieri solet: vi sunt extenso contractio, dilata tio , compressio , erectio, incuruatio, & id genus alij. Annotato. Plures quidem esse affectus animae sentientis facile agnosco: sed omncs non libuit explicare: quia ad explitationem eorum, quae magis utilia sunt, propero,& ea, quae omissa sunt, sine magna iactura abesse possunt.

CAP vae VIII., De Bestiis.

ITTActensu partes essentiales animalis enar-λ raui sequuntur δι cies eis cm. δ. nimal ergo eis vel bestia, ves ho

a. Bestia est animal brutum. Ac proinde irrationale. Sunt quidem homines , qui bestiis quibuidam rationem tribu ant, cum actiones hominum aemulari videntur: sed longe emant: Non enim omnia, quae ab homine fi ni, a ratione eius proficiscuntor : Ha-iusmodi 1gitur actioncs, quae a ratione non pro- manant, cum belliae saepe imitentur, & praeter natur suae consuens dinem iis paulatim assue- fiant, non inde rationis participes

iudicati debent.

736쪽

. Bestia in vel perfectior, vel imperfe-gioris. Festia perfectior est binia eo orera i regro se sanguine, quem intra ste gignig, cq

stans

a. Est haec melleres M. velaquea. ε7. Terretris siqua aerem instiratione hauPasi se extra aquam ordinaris visie

δ. Terretris bestia es vel gressibilisvet --

s. Gressibilis ea, qua utitur grus '

Io. Estque vel quadrupes, vel reptilia. D. madrures bestia est bestia quaternis p

-ibus incedens. Iisdem propemodu i partibus constat, quibus homo: nisi quod pro brachiis pedes habeat Priores.

ra. Reptiliai bestia eo quae humi repit.

Hiusmodi bestiae lunt viperae S. coluber, qua enovandi facultatem habent, quia exuuias deponendo se quotannii renouare solent.

Senerario eatum fit ex quo ὀ atque inprimis

737쪽

albugine e vitello enim nutriuntur, donec excludantur; vegetantiu autem & vitam concipiunt oua a calore foeminarum incubantium. Distinguuntur aues ratione victus. ita ut aliae sint Cayniuoraeiveluti eae, quae ungues habent adun-COS: ut accipiter, miluus: aliae vermiculis, alia: herbis, aliae fiugibus vescantur.

a. Tantum is terrestribus bestis: i queasunt,qua in aquis degun . Iss. Huimgeneris sunt pisies, quae sunt ani, malia corpore oblongo cute Aquammara, in aquis

ruuentia.

Pilpium propagatio ut plurimum fit per seminalem rationem , sed eum hoc discrimine , ut Vt quidam ou generent & aquis fouend commmittant: quidam vero pariant Viuos foetus, ut cete ingentia, delphinus, phoca: Tempore coqitus gregatim par cum pari veliantur, & coe uni in occursu leui, & exiguo conraehu, Vt viri sum fallant , concipiuntque Demellae oua in matrice, sed ea non perficiun Iur nec foetus dant, priusqua in a lacte seu semine masculi adspergantur et in quae enim ova semen masculi e licitur, ex illis fiunt pisces, reliqua manent steririlia.

i . Et hac de bestispersectioribus simperfe

ctiores bestia aveliantur insecta. I. . Insenta ergo Funt animalia imperfectis rasangurue carentia, ineisuris instinctum corpus kabentιa prvtere4 nρn ressurantia.

738쪽

Huiusmodi sunt muscae, culices, papilioneu, apes,Vespae, cicadae,scarabati, cantharides, formi cae,aranei, locustae,pulices, vermes, bruchus, erumca, tinea, scorpio,&c.

nali.

r CD de besitur restat ut de homine, tau Gam de praefantissimo animalium agamus.

Homo est animalium piaestantissimum, quia praeter animam sentientem possit det rationem, . re supra rationem mentem, qua in Christo Iesu imagine Dei Patris viva Deum intuetur, &multo eminentiora magnalia , quam quae per sensus in mundo hoc visibili explorantur , co gnoscit.

a. Homo es animal rationale.

Seu est animal anima rationali praeditum. Homo Vt omni ucreaturarum nobilissima est,adcuius utilitatem omnia sunt facta: ita etiam omni tam partium structuram prae aliis animalibus elegantissimam habet, erectus & coelum suspicie HS. Caeterum cum homo singularum bestiarum , plantarum , meteororum , stellarum , Omniumque Elementorum naturam , essentiam& virtutes in se reuera habeat, atque a Deo postremo

739쪽

stremo loco creatus sit, Omnium creaturarum,

quae hoc in mundo continentur, persectio. &complementum recte dicitur, ac proinde iure post caeteras omnes de singulas creaturas in Phyllica docetur. Quo simplicius aliquid est, eo magis praecedere debet: lam omnes aliae creaturae simpliciores sunt homine : quia homo in respectu ad vegetabilia& animalia corpora habet animam rationalem, qua tam bestiae&plantae, quam stellae& elementa destituuntur: in respectu vero ad intelligentias sibi adiunctum habet corpus, quale illae non habent. Accedit quod ex macro cosmo microcosmus facile eognoscitur: Quicquid vero non potest sine aliquo cognosci, illud est posterius eo , sine quo cogno sci nequit. At microco simus seu homo sine creaturis supra explicatis perfecte cognosci non potest : igitur homo est posterior iis: & per consequens, .latione methodi posteriore loco tractandus.

r. Hominis primum partes essentiales , deluceps vero eius ortus , conseruatio Aractam

da sunt. . Hominis partes essentiales Funt corpus o

anima rationalis.

s. De corpore hominis ut multum agam, nouum esse reor, quia satile ex corporissentiem ris explicatione eius natura sciri potest. Hoe tantum habet priuilegium, quod orga na cognoscendi in corpore hominis sint subtilio.

740쪽

. 13 P Ys Iebs HEU RTI AExa & limatiora , quam in brutis et Unde anIma quae corpori hominis insidet, radios suos ab us eleuare, extollere dc sublimare potis est.

o. Anima rationalis in anima siderea natura, facultatem habens intelligendi omnia ea, qua Ab caelo Em8rreo in macrocomo con

Sidereae naturae dico esse animam hQminis quia ex astris visibilibus nutrimentum suum haurit , & e coelo sidereo Orxum suum trahit, dum corpus suum spirituale , quod immedi te inhabitat, ex eo assumpsit. sibique propri tim feΠt. Vnde omnia cognoscendi principiti quar libi in brutis sparsim & seiunctim reperiunturi in uno homine coniunctim reperire li- cpr. Differt ergo ab anima sentiente existente in bru is , quod cognitionis vires omnes simul in se habet, quas bruta discretim S. seiunctim

pro sua singulorum dispositione obtinent. Anima saxionalis dicitur internus & sidereus homo, di est lymen naturae suis radiis penetrans ma- Crocosmum inferiorem & corporeum, desinensique in mundo spirituali, angelico & superiori, qui dicitur a me in primo libro coelum Empyreum : Huius enim profunditatem pro etpter superiorem & eminentiorem subtilitate puritatemque , quae in coelo illo supra naturali reperitur, permeare nequit: Sed ante eius ci-xitimam superficiem sistere se cogitur. Putissi mi. impura conuenienter admisceri non posi

SEARCH

MENU NAVIGATION