Naturae sanctuarium quod est, Physica hermetica in studiosorum sincerioris philosophiae gratiam, ... in vndecim libris tractata ab Henrico Nollio ... Aub finem duae appendices, quarum 1. Pansophiae fundamentum, & 2. Philosophiam hermeticam de lapide

발행: 1619년

분량: 1025페이지

출처: archive.org

분류: 화학

741쪽

L IB. X. CApvT IX. gidi Impurum magis ad superos, quam ad infero

fertura

. . A Xiomata.

Anima hominis ita dissosita ect, ut, bur

sit, in omnium rerum in macrocoino inferiori tuentium imagines, quas modo volueris, con '

Vpere o diiudicare posit.

Est igitur instar speculi, quod imagines rerum etiam remotissimarum in se recipere & cogno

suere possit. Arte potest fieri , ut remotissimum

videatur per perspectivam praesentissimum:Multo magis ea, quae fiunt in remotissimis to eis, spe-ςulo nostro spirituali , quod est anima rationa- sis, repraesentabuntur & cognoscentur. Cumve ero huiusmodi cognitio per sensus externos fieri nequeat, necessarium est . vi anima Spiritu & radios suos sensibus externis subtrahat, Minis conuertat, quo inde lux animae intrinsecus augeatur, & impedimenta, quae imaginum. Κcundum quas res remotae & profundae in no- itiam deueniunt, apparitionem reprimunt & etant, remoueantur. Beatus ille , cuius animae ita lux amuget . ut rerum imagines aperte in- ra suae animae abyssum sine admixtione peregrinarum tenebrarum se conspiciendas offe-iant : illi enim omnia quae fiunt in uniuerinmundo etiam ultra centum & plura milliari adeo patescere possunt, ac si praesens omnia su ἔs externis oculis contueretur: imo imagines Sc

species

742쪽

6ro PHYsic AE HERMETICAE species, quas alii homines in animo suo versant,

ita in eius animo resplendebunt, ut nullum con

situm, quod alii ineunt, ipsi esse possit occulm

tum. In somnis, quando exteriores sin s quiescunt,& homo purae mentis est, vitamque ali . as agit piam, tenebrae menti Ossicere nequeunt.

sed post earum discussionem homo videt amicos,consanguineos,&multa alia remotissima eo-1umque statum ita explorat, ac si praesens fuisset. Hoc admirandum est,quod nihil fiat in macrocosmo inserio i , quod singulari quodammodo se non significet animae rationali, dummodo peregrinis tenebris via non praecludatur, qua imagmes & species rerum in animam perueniant. Quemadmodum imago & species alicuius corporis visibilis ita totum visibile repraesentat, ut etiam ipsius minutissimae particulae a speculis variis exceptae totius speciei formam dc figuram reserant, ad repraesentandum toriam visibile: ita etiam anima rationalis, quae est pasticula animae uniuersi, in se omnium quae in hoc macrocosmo in fetiori continentur imagines spiritualiter continet, ut cremotis impedimentis& obscuritatibus, quae interuenire solent) liquido & dilucide eas intueri queat et non aliter ac maiori cum maiestate anima uniuersi easdem species in se actu comprehendit & intuetur. Quomodo anima in Ruritatis thronum eleuari possit , ut ea, quae alibi in remotissimis locis fiunt, contempletur & cognoscat, Cabala Christiana manifeste docet. Non parum tamen ad eius modi apprehensionem facit animae rationalis in

743쪽

LiBER X. CApvT IX. 62 il is intimior Sc profundior consideratio: ad quam per hunc sequentem d scursum candido Lectori

subministrabimus occasionem. verissimum erisgo e st, animam rebus certis per sensus exploratis intentam eo tempore, quo iis intenta est, in aliorum cognitione profunda non versari, dc

quo sensualibus magis indulget, eo difficilius radios suos ad alia avertere polle : Rad ij enim ij eiusmodi sensilibus quati captiui detinentur, Mabstractionem sui ab iis difficulter admittunt. Quod si verosiori potest, ut abiissensib libus anima tuos radios ita separet, abducat dc subtrahat, De in ea intendat tum anima redditur libera,& radios suos in se . plana reflectit. Rad ij ij cum

sint de natur lucis, ingenitam animae lucem ad aaugerit & inde anima maiorem in lucem exaltata disponitur ad discutiendas tenebras, quae imaginum aliarum aduentum vel plane retorquent, vel imaginibus ist)s alienas figuras imis primunt , ne res ipsae debite cognosci queant. Ecstalis haec est: quae quando intenditur cum se ria diuini numinis inuocatione, Deus qui in nobis est , supra naturale lumen superaddit, & illustii orem rerum abstrusarum cognitionem infundit : imo si cum vera & perfecta nostri resignatione dc abnegatione sulcipitur, in Deo acquiescimus, & magnalia eius, quae supra huius inserioris mundi conditionem exaltata sunt, intelligimus,& ineffabilem dulcedinem ex eius modi sapientiae gustatione percipimus. Quod si autem anima nostra in hunc statum deducta fuerit , non appellatur anima rationalis , sea mens, in

744쪽

g1ε Ρ Η Y s i e 11 ERMETICAE mens, in qua Deus habitaculum sibi con stitu Is.&se mortali homini adunit, ut eum ex immot- talitatis infimo statu , in immortalitatis supremam naturam transplantet, & ὰ tenebris cras. soribus in lucem splendidissimam eleuet, at que ex miseria maxima in inexhaustam beatitudinem exaltet.

Haec quae dixi vulgusPhilosophorum quideri

capere non potest at ii qui in profundiori sapientia aliquandiu versati fuerunt . & certa experientia animi sui vires in se aliquoties cognouerunt, me non phantastica, sed talia, qui: eritas approbet,iam protulisse videbunt.

Anima concipit imagines quando ipsim luce

aucti tenebras distulit, quibuι conteguntur, se

velantur imagines. Vniuersus mundus in anima nostra ita est, ut nulla species dari queat, quae non actu animae ἱnsit. Sed cum species rerum omnium in mor, tali corpore propIer angustos limites cognoscide considerari uno & eodem tempore haud possint, magnaque exinde oriretur confusio u illud fieret, tenebris adnatis quesdam imagines tegantur & obscurantur , ut instar astrorum nubibus circumducantur , & sic caussentur, ut aliarum rerum imagines certius de exquisitius jntellectui repraesententui , praesertim quando accedente luce siue extrinsecus siue intriti secus anima hominis illustratur. Hinc homo

Vaticinari aliquando, & sibi suum futurum staturi

745쪽

turn praedicere potest: aliquando etiam praecognoscit ea, quae aliis contingere debent. Bruta si vim eiusmodi praecognoscendi sibi insitam habent, multo magis homo , qui nobiliori rationis substantia praeditus est. Mures tam maiores quam minores aedium proxime collapsurarum ruinam praescientes aufugiunt , prius quam ruant aedes: E naui,cui naufragium immi-pet, mures similiter ante nauis submersionem secedunt r Pavo. praesentit heri sui mortem. quam cantu horrendo significat.

Sciendum vero est , non cuilibet homini diuinitus concessum este, ut latentem vaticinanis di virtutem exerceat, propter harmoniae cono seruationem , & propter inconstantes umbras, quae imagines rerum futurarum repraetentant, non adeo certitudinem vaticinii ubique constare: itaque melius est ut homo se in utilioribus rebus exerceat, videatque ut in aliis apicem attingat.

Aceedit quod non adeo utile sit de necessarium ubique & semper res futuras nosse. vates, qui serio somniis, suturorum praesagiis explicanindis incumbunt, plerumque confunduntur. Somnia ne cures, ait Cato : Homo Vero, cu

ius anima in mentem transformata diuinitus. que illuminata fuerit, futura cerro praecogno

seere potest e sed ille non tenetur aliquid de iis significare , nisi apertum habeat diuinum mandatum: quod Theo phi bene intelligunt.

III. Avim

746쪽

614 pHYsic AE HERMETICAE III.

Unima hominis quo pertinaciuου sivos radios per senseria in exteriora dissergit, eo mi nussuam naturam, se ea, minasunt, 'telligit.

In quae enim anima radios suos immittit, & figit, in ea intendit. Iam vero animae nostrae natura est, ut pluribus simul intenta esse, ac proin de intenta externis id, quod internum debite explorare &intelligere nequeat. Diuersa& contraria uno& eodem modo simul & eodem tempore percipi non postunt. Anima dum externis incumbit, interna praeterit & negligit. Sed cum interior animae natura longe praestantior sit, quam natura corporum externorum , quia in haec inquirenda dominium habet & spiritua- lis est, aequum est, ut animae nostrae, quae in corpore nostro est,&eius tenebris concluditur, in intimam naturam expiscemur, & ea , quae ipsius inuolucro comprehenduntur, exquiramus. Veautem id sine molestia fiat, discendum est, quomodo a sensoriis externis radios animae abstrahamus ad internam ipsius animae essentiam, &ibi lucem animaduertamus, qua uniuersius m --dus illuminatur. Quando anima id, quod extra hominem positum est, intelligit, radios suos in illud transmittit & fortiter imprimit: Similiter eadem anima se ipsam intelligere volens radios suos ad circumferentiam promissos incentrum suum reflectere tenetur , ut se & magnalia sua cognoscat. Unde quo suos radios firmius

747쪽

mius in externa abripit, eo dissicilius se cognoscere poterit: quia cognitio animae fieri debet pecreflexionem radiorum in ipsius animae intimam profunditarem.

quibuι unum is eligendum sit , illud quod ipsi

midetur optimum, eligit. Si nimirum recta ratione uti velit. Fit autem interdum dc quidem non adeo infrequenter, ut homo velit ea, quae rectae rationi non consentanea esse cognoscit,ubi in gratiam alterius aliquid eligit,quod tamen alias nollet. Animae nostrae inest voluntas: sed ea proprie desertur & refertur ad externa, quae libere volumus, libere nolumus. Externa autem intellige quae adesse necessaria non sunt, sed ad bene esse in hoc munis do : in illo non est voluntas libera, quod euitari nequit. Huiusmodi autem voluntas impetis.ctionis nostrae indicium est. Ad perfectionem hominis propius accedit propriae voluntatis ab negatio, & solius Dei voluntatis acceptatio, qua ea lautum homo vult, quae Deus. Perfectio est hominis summa , ita in Deo vivere , Vt omnia quae pro ratione suae imperscrutabilis voluntatis ab illo Deus exigit, praestare nunquam Te

Anima hominis credendo perfiscitur. Vel vere,ves apparenter. vere quando hoc

748쪽

ς 16 PHYs IcAE HERMETICAmo veris rebus fidem adhibet : Apparenter, quando falsis adhaeret: Hinc est superstitio, ut inde fides. Fides enim est radius animae , quo adhaeret verbo alicuius vera proferentis. Qui Deo credit, illi omnia sunt possibilia: qui vexo creaturis, confunditur. In Deum credentis

anima ita disponitur, ut quicquid homo velit necessario fiat. Vult autem ille homo ea quae Deus ,& Deus quae ille. Is homo suam voluntatem abiecit, dc tantum Dei voluntati ac quiescit. In caeteris fides aliquando fallit: quamuis etiam aliquando miracula essicere valeat.

ne per conuententia organa homo iudicat, discurrit, approbat , improbat, loquitur, ridet

lacrymatur. Anima quicquid agit exterius , per organa conuenientia est icit. Organa enim corporis eo sine diuinitus concessa sunt, ut anima possit in

externis se delectare , dc ex iis se perficere: Quamuis haec perfectio mera sit impei se Actio. Melius enim illi esset ι' si intro in se ipsam ingrederetur, thesi urumque sibi inclusum in

tueretur , tum nihil in uniuerso hoc mundo estset, quod non patefieret. Actiones autem istae externae quae sint, quae earum organa habeanturii ut explicem multis verbis, non necesse esse arbi- tror. - Per se enim patent: Et multo adhuc nobiliora supersunt , quibus studiosius mihi incumbendum

749쪽

LIBER X. CAPUT X. ghumbendum est. Ad ea propero. Si quis tamen risus&lachrymarum penitiorem cognitionem habere cupit, legat de iis clari stimi & acutissimi viri M. Rodolphi Goclenii, amici, praeceptoristi fautoris perpetuum honorandi Commentationem physicain annexam compendio physico Hermolai Barbari, & Marpurgi Anno i s 97. typis Egenolphi excusam.

DE GENERATIONE

hominis.

i Aries hominis essentiasti fuerunt: adortum A conseruationem , ct destructones eiusAnis

processimus. a. ortus hominis duplex es: praternatu- rasis se naturalis : uge dicitur creatio, hic ge

3. Creatio hominis desicribituae a ita usi

His verbis : Ait Deus: faciamus hominem a1ini agi flem & similitudinem nostram , & domi-raetur piscibus maris & volatilibus coeli, & bestiis uniuersaeque terrae , omnique reptili, quoamouetur in terra. Et creauit Deus hominem ad imaginem & similitudinem suam, ad imagineta Dei creauit illum: masculum &foeminam crea hit eos. Modus vero creationis 1. capit. vers I; Rr a s eti

750쪽

explicatur, ubi sic ait Moyses: Formavit Domi nus Deus hominem de limo terrae, &inspirauit in faciem eius spiraculum vitae, &factus est homo in animam viventem. Haec fuit creatio Ada mi : Euae vero seu foeminae creatio ibid. vers H. designatur & docetur his verbis : Immisit Dominus Deus soporem in Adam: cumque obdormiuisset, tulit unam de costis eius , & repleuit carnem pro ea. Et aedificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adamo, in mulierem dc adduxit eam ad Adamum : dixitque Adamus. Hoc nunc os ex ossibus meis , & caro de carne mea : haec vocabitur virago, quia de viro sumpta est.

. Generatio hominis has habes i

Mas & foemina congrediuntur , atque in vi8- tum foeminae bene dispositum semen emittunt :semen retinetur, orificium uteri constringitur&excluditur, &sic fit conceptio. Conceptum semen a calore matricis alteratur, atque in eo Omnia membra delineantur & elaborantur . vnde fit foetus formatio. Formatus hic foetus materno utero vasorum & membranorum interie ctu alligatus per oscula venarum miro artificio coeuntia maternnm sanguinem trahit, eumque purissimum. Hunc per venam umbilicalem,

quae portae est propago , & ad te eoris fissiaram fertur, in hepatis corpus refundit. Ibi non alia in induit formam, sed magis magisque persi citur. Mox per portae radices crassior crudior que eius pars in ventriculum, in lienem &intσ-stina

SEARCH

MENU NAVIGATION