Io. Gottlieb Heineccii, IC. et antecessoris, Praelectiones academicae in Sam. Pufendorffii De officio hominis et civis libros 2

발행: 1749년

분량: 354페이지

출처: archive.org

분류: 철학

101쪽

S. I a.

Iam ergo facillime etiam deciditur quaestio de animalium pauis perie ; totam hanc quaestionem ex iure Romano esse, argumento est , I. quod distinguatur iure illo , sine quadrupes pecus , nec ne la. quod quaeratur, an contra naturam tui generis nocuerit 3 3 quod non omnes gentes id ius receperint. Hebraei eius modi animal lapidibus obruebant ; Saxones expelli iubent a domino, aut noxam sarciri, GROT. de iur. best. et pae. II. II. II. Interim facile largimur, non repugnare hanc dispolitionem iuri naturae , Ob eamdem rationem, quam paragrapho superiore ostendimus, adeoque esse iuris naturae permissiui. Ceterum iidem casus distinguendi , quos superiore paragrapho recensuimus ; nec hoc ius pertinet ad casus, si I. Vel dominus, a. tertius, vel 3. ipse laesus animal irritarit, sed q. eo tantum casu datur actio de pauperie, si animal motu proprio damnum dederit,e. g. si bos cornu petierit, equus calce quem percusserit, cet. F. 13. Denique disquirit auctor, quousque quis ad damnum resareiendum tineatur Z Resp. I. si damnum est aestimabile , tanoem praestandum, quantum nocitum ; e. g. si quis abstulit centum, centum restituit ra. si damnum est inaestimabile, tantum restituit, quantum potest ae. g. si quis vulnerauit hominem, vel manu mutilauit, non potest quiaem manum reddere, sed tamen soluet sostrum, operas cessantes. n Germania etiam pro dolore aliquid adiudicatur. 3. Damnum non resarciendum cum proposito nocendi ; e. g. Nicephorus Imperator abduxerat Zoen, alienam uxorem, pro eaque offerebat marito praedia pinguissima ; id absurdum ; ita enim continuatur damnum ; ergo omni momento noua debetur satisiactio 3 laede tem ergo debet poenitere , et iacti veniam petere, si ex malitia damnum datum ; contra I. laesum ad id promtum esse ac paratum; alias enim damnum re arciretur eum proposito peccandi contra regulam teritam. TITI Vs quidem putat, hoc generositatis tantum esse, sed non iuris praeceptiui, ac proinde in foro humano non obseruari r sed erroris is fons est, quod putat , ius naturae tantum dirigere actiones externas, ad interiora non pertinere; quod et PuFENDORFFius statuit in praefat.

Sed id falsissimum sequentes ob rationes. I. Auctor iuris na-- lurae

102쪽

turae est Deus, qui non re icit ad externa tantum, sed ad animum praecipue ; a. principium est amor, qui in corde relidet , non solum verbis, sed et actionibus sese exserit ; 3. quia ipsi gentiles agnouerunt, per solas actiones externas iuri natur ae non satisfieri, sed Deo esse' offerendum e Compositum ius, fasque animi , sanctosque ree6μι Mentis, et incoctum generose pectus honem. Hoc nomine libellum Pulandormanum repreheddit inprimis LEill Ni Tius in Epicl. ad virum quemdam doctum, edita a BOEHHER. ianogrammat. III. disputat. P endous praemisi. pag.

C A P UT VII DE AGNOSCENDA NATURALI HOMINUM

AEQV ALITATE.

OVemadmodum infimus gradus amoris erga proximum est, ne minem laedere r ita proximus est, si alios homines nobis aequales agnoscamuS. Esse hoc praeceptum iuris naturae, facile probatur; eius principium si statuamus a. societatem humanam ; inter socios sane est aequalitas , habent enim communem finem ; I. sin amorem profundamento ponimus, is aut venerationis est, aut beneuolentiae, aut amicitiae e non venerationis , quia homo ab homine non pendet ; nec beneuolentiae , ob eamciem rationem 3 ergo amicitiae; is Vero semper ponit aequalitatem ; 3. hoc etiam ita cordi inscriptum obseruat auctor, ut statim homo laesus conquuratur e utique non canis sum, sed aeque homo , ac tu. Iam dispiciendum, I. qua in re consistat ea aequalitaε ῖ S. a. a. quae incia inde consequantur s. S. ad fin. f. 2. Sed iam explicanda ulterius haec aequalitas : vi domus, satum minis duplicem esse; alterum I. naturalem , in quo natura vivi-L a mus,

103쪽

84 LIB. I CAP. VI. DE AGNOSCENDA

mus, quemque non primum elegimus ἔ a. aduentilium, quem ipsi adoptauimus , vel qui per legem , aut per pactum nobis est impositus ; e. g. coniugalem, herilem , ciuilem. In posteriore maxima est inaequalitas I maritus e. g. superior est Uxore , herus seruo , imperans ciue : quin inter ciues magna differentia et inaequalitas, e. g. alii nobiles. alii plebeii. . lam facile patet, nos de posteriore non loqui, sed de priore ςvnde et in rubrica additum : de naturali hominum aequalitate agnoscenda. Probandum ergo, talem aequalitatem inter homines esse; auctor sublesta habet argumenta, I. ob aequalitatem virium; sed hoc non est aequalitatis fundamentum ; alias et bruta quaedam pro aequalibus agnoscere tenerer, quae est philosophia HOBE Esli, deciae, L. 3. a. ab inaequalitate dotium naturae et fortunae a sed non sequitur, homines intuitu harum sunt inaequales , ergo quoad reliqua aequales ; 3. ab obligatimis aequalitate ; ego volo vivere socialiter, alii id etiam volunt ; ergo sumus aequales ; nam a est circulus ; obligationis enim illius et L ndamentum , et effectum statuit aequalitatem.b probat hoc quidem aequalitatem volunt

iis , non Vero naturae.

Hinc praecipua argumenta sunt ; I. quia eaedem omnium hominum partes essentiales ; a. eadem omnium Origo ; 3. eaedem in firmitates ; q. eadem fata ; omnes Orimur , morimur ; s. si iungimus historiam, etiam ex eadem nos omnes mlissa es e cognoscimus, adeoque cognatos, quod et Stoici, et I Cti pagani agnou runt. L. q. b. de iusit. et iuri

Iam a. de ossiciis, quae ex hac naturali aequalitate fluunt r. L sui alios sibi utiles feri eviunt, et iis vicistis utiles esse fin

deant

Aequalium enim aequalis obligatio est , agimus enim hie de o ficiis persectis ; eorum haec natura est, ut retributionem exigant, quum imperfecta non perfecte obligent ad retributionem, sed adfratitudinem; e. g. non ideo ab altero exigo eleemosynam, quia ipse dedi, sed g ratitudinem tantum : attamen et retributio non semper exigit identitatem, sed aequalitatem; e. g. si faber aedificat aedes meas, non ideo teneor aedificare aedes fabri. II. Nemo in pari ea se sibi debet praeeipuum vindieare. Aequalium enim aequalia est dignitas, aequale ius ι hinc e. g.

104쪽

NATURALI HOMINUM AEQUALITATE. 8s

ex duobus fratribus neuter potest plus ex hereditate paterna petere. Interim hoc mutari potest per leges ciuiles, qte saepe rei publiacae caussa inaequalitatem inter homines introducunt, qui alias natura aequales sunt ; aliquando et ipsi homines pacto aequalitatem tollunt; e. g. legibus Danicis cautum, ut fratres prae sororibus accipiant duplicem portionem hereditatis; in familiis Principum intro ductum ius primogeniturae. f. q. Maxime in rebus indiuiduis alicui quaedam praerogatiua concedi

solet; quamuis enim certissima sit regulae III. Inter aequales res aequaliter disribuenda es, propter regu

lam a.

Haec tamen regula patitur exceptionem in rebus indiuiduis, quae Vel α communes sunt et manent; sic inter Duces Brunsvicenses communes sunt aliquot metalli fodinae, syluae , academia Iulia; in domo Saxonica, archivum ; in linea Ernestina, academia Ienensis; β γ alternatiue conceduntur, apud Helvetios die Bevo tigung dernalienischen und anderer conquetirten Lander ; γ res sorte ἡiuiden

Haec ossietorum praestatio constituit certam virtutem, genero ratem ; eorumque omissio incidit in vitium, quodsverbia vocatur. Auctor prius agit de vitio, tum de virtute, contra naturam bonae methodi ; virtutem enim prius cognoscere debemus, quam cognos Camus vitium , quippe quod in declinatione a virtute consistit. Sequor tamen ordinem auctoris ; quia Deus vult, ut vera bona sectemur ac amemus , omnes res iusto pretio aestimandae sunt ; quumque et nos amare teneamur , sequitur , Ut et nos

iusto pretio aestimemus, id si facimus, generosi vocamur; in ergo generositas iusta sui aestimatio; huic opponitur superbia, quae est iniusta et immodica sui aestimatio; haec sese exserit, α) in a romotia , si quis se sine ratione aliis praeseri, et de facultatibus suis amplius, quam in iis est, sperat; β si imperium in aequales affectat; γ) si ex hac imperandi cupiditate sese immiscet rebus alienis.

Caesareo-papatus ; δ si omnes alios contemnit, eorum dotes ac merita deprimit, solum se Iapere putans, ceteros Volitare velut umbras. Characterea superborum sunt, I. quod omnium odium im- c. L 3 . cur-

105쪽

eurrant; a. quod semper stultitiam prodant; omnis enim superbus est stultus, et omnis itultus est superbus ; 3. quod litigiosi et iniurii

S. 6. Hinc Lelle intelligitur, qualem se gerat ἰ quales characterea

prae se strat generosus; I. nullam enim praerogatiuam iniuste prae aliis affectat; a. veram praerogatiuam in virtute ponit, et hae sola prae aequalibus excellere stuciet. Hinc notanda Atheniensium ins nia, qui ne eos quidem in ciuitate serebant, qui virtute excellebant, eosque ostracismo urbe expellebant; I. fortuna ac sorte sua contentus, spartam, quam nactus est, ornare laborat. Hinc elegans Epa- nondae dictum , qui quum Demarchus fieret, idque officium parum aestimaretur, lese operam daturum dixit, ut hoc in posterum nonorabilius habeatur; q. ut nihil agat, statu suo indignum, neminem contemnat, neminem iniuria adiiciat , nemini aduletur: at omnes beneficiis sibi deuincire studeat; ut aliorum iniquitatem generoso contemtu vindicet. Exemplum generosi principis ostendere voluit XENOPHON in Cyropaedia, cuius auctoris finis et scopus osten

ditura

S. I.

DIximus adhuc de officiis absolutis perfectis; sequuntur IMPER FECTA, quae quidem etiam, ut supra diximus, debentur, sed

coactionem tamen minime admittunt.

Ea differunt a persectis multifariam: nam I. perfecta possunt ense vel afirmativa, vel negatiua ; e. g. neminem laede , alios ae quales agnosce. Imperfecta omnia adfirmativa sunt ἔ a. persecta int ex lege proprie sic dicta; imperfecta ex virtute ; 3. ad illa quis potest cogi , ad haec non potest; ε qui illa non praestat , in iniustus , qui haec denegat, inhumanus vocatur; illa sempersunt mutua et reciproca; haec non sunt semper; sic princeps dat beneficia , sed talia non exspectat. . Fluere Diuiligod by Gorale

106쪽

Fluere haec ossicia ex principio iuris naturae , ita demonstramuS ; ex sine Dei tenemur ad amorem proximi; quem amamus, eius commoda pro virili promouere studernus ; in commodis ali nis promouendis consistunt ossicia humanitatis; sumus ergo ad ea

ex fine Dei obligati. Vnum addimus: ex ossiciis impersectis aliquando seri posse persecta ; I. si casus necessitatis incidat; a. si in statu ciuili Imperantes talia ossicia legibus praecipiant. Ceterum ea vel a INDEFlMTA sunt, quae respectu ad certam personam promiscue omnibus praestantur, aut offeruntur saltim, La. 3. b DEFi Ni TA, quae tantum certis personis, earumque intuitu praestamus , eaque I. vel sine detrimento , quae vocantur ossicia in noxiae utilitatis, S. q. a. vel eum detrimento quodam exhibentur'.

F. F. ad M.

f. a. Ossicia humanitatis in eo consistunt, quod quilibet teneatur ope ram dare, ut publico profit. Quum enim I. alios amare debeamus ζtamquam nos Ipsos, nos vero nobis modis Omnibus prodesse studeamus, nostrum quoque est , aliis prodesse. a. In philosophia morali demonstratur, bonum communionis praeserendum esse bono proprio : honum communionis est , quod toti humano generi: vel multis prodest; ergo id bono proprio praestrendum, ad iuludque sumus obligati. Peccant ergo contra hoc ossicium I. qui data opera obbrutescunt, et nec coreus, nec animam excolunt, qua de re supra cap.

q. diximus ; a. qui nullum vitae genus eligunt, aut 3. si elegerunt, otio torpent, genioque indulgent. Hos recte SALLusT. Mil. Cati uim eap. I. visam transigere, ait, veluti pecora. obiiciunt, se opiabus satis in titios esse, ut non necesse D aliquo incis vel Opitrio υ Etum parare 3 Resp. non nobis solis nati sumus, sed et proximo inon solos nos amare tenemur, sed et proximum tamquam nos ipsos ; q. qui vitae genus quidem eligunt, sed turpe, et humano generi noxium, veluti fures, raptores , ludiones, cet. Hinc recte Aegyptii quotannis explorabant, unde quisque Viueret, eumque mulctabant, qui hoc indicare non poster. DIOD. SIco. I. 77.

107쪽

L I B. I. C A P. VIII.

Iam ad ossicia indefinitar haec auctor ex superioribus elicit; si

enim publico prodesse teneamur , alii quoque tenentur nos profuturos non impedire , hinc regula rNemo alios humano generi profuturos impediat. At obseruandum tamen, vere utile esse debere institutum, ad quod pertinet regula hactenus explicata , adeoque praetendere ne minem posse, I. ut promoueamus instituta maniseno noxia , e. g. furta, seditiones; a. ut instituta dubii usus promoueamus e. g.

alchymiam. Vid. BuDDRI Diff. an Hesmissae in re publiea sint i

Ierandi.

Peccant homines contra hane regulam saepius et in ex Iliper-sisione; si multi alios utilissimas doctrinas proposituros Impediunt , quia eas putant religioni contrarias ; id priusquam liquido demonstrari possit, neminem mouere decet. Exemplum Pu-FENDORFFlI ; eadem obiecta sunt ipsi Seruatori; β ex ignorantia; damnant doctrinam, quia non intelligunt, ac proinde anguem in herba latitare putant ; sic Professor quidam resutare volebat Gali-Iaeum a Galilaeis . cuius ipse librum numquam viderat; 3 ex inuidia; nihil enim serre possunt, quo alii prae se excellant; ita inuidia sophistarum Socratem oppaessit; q. ex avarisia, quae cum inuidia coniuncta ; elegans exemplum Demetrii.

Ilaee officia indefinita; sequuntur DEFINITA, et primo ea quidem , quadi sine detrimento praestantur , vocanturque ideo officia innoxiae utilitatis ; de his auctor tradit regulam: Illa summe inhumanus est . qui alteri denegat incia, quae me

illo detrimento praestantur. Quum enim aliis prodesse teneamur, etiam cum detrimento ex lege amoris, quanto magis sine detrimentoῖ Vnde etiam Doctores in-culeare solent axioma: Quod tibi non nocet, et alteri modest ad id es obligatus ; e. g. lumen a tuo lumine accendere pati; erranti mo strare viam; salutantem comiter resalutare.

Ex eo sequitur, I. inutilia rei publicae membra esse, qui haec denegant ossicia ; quid enim sperare possum ab iis, qui mihi nequidem sine detrimento prodesse volunt ' a. non esse Perdenda .'

quibus ipsi non indigemus; e. g. si quis proiiceret in flumen, quod Diuiligod by Coral

108쪽

hE pROMISCVIS OFFICIIS HUMANITATIS. Sy

quod prodesse adhuc pauperibus post i; 3. Don esse occu'tanda , cluae nobis non prosunt, et aliis prodeste postitit; absurditas b redum Aristotelis, qui de sod ebant eius bibliothecam, ne Attalus eam peteret; tales sunt similes cani incumbenti paleae, et alios eius usu prohibenti. Sed addendum , hanc resulam tantum valere r. in statu Ordinario , et in pace; nam hortis ab hoste eius modi officia posecere non potest, quia ita nobis non forent innoxia, e. g. hostis potius flammis absumet commeatum , et tormenta perdet, quam ut ea relinquat hosti; a. si ipse eius modi rebus non indigeam ;e. g. alioS aquam patior ex puteo meo haurire ; at si ea esset aquae penuria , ut ipse indigeam, merito alios putei usu excluderem ; teneor enim alios amare tamquam me ipsum , non magis quam meipsum

Hine facile iudicari potest de ossiciis humanitatis inter gentes,

quae nimis extendit GROTiVs. Sic libr. I. cap. a. p. I a. quaerit, an gens genti teneatur tran

Ilium per territorium suum concedere ' idque affirmat, si iusta caussa adsit, quarum tres recenset : a) si populus expulsus regione sedes nouas quaerit ; b si gens cum gente extera commercia velit instituere; c9 si iustam bellandi cauliam habeat, et aliter ad hostem peruenire non possit , quam terras nostras transeundo. Sed raro eius modi transitus est innoxius, non modo ob periculum a tran- seu ritibus imminens, sed et ob tertium , qui hoc ipso laeditur. Hine primo et secundo casu distinguendum , virum imbelles transire vellent, I. an armati, e. g. olim Cimbri; a. an ius quaesitum habe mus , nec ne. Tertio casu vero numquam fere innoxius est transitus, quia eumdem etiam hosti denegare non possumus, et prostratis transeuntibus hostis ultionem capiet; quid Holsatiae contigerit, adhuc in recenti memoria est. Tales etiam sunt reliquae quaestiones a GROTlo motae, aumerces extraneas per territorium nostrum duci pati debeamus t au teneamur suscipere aduenas ' an mercibus transuuris vectiealta imponere possimus P semper enim dispiciendum, an eius movi ossicia vere sint innoxi

. Haec de ossiciis, Guae sine nostro detrimento praestantur: pro xima sunt . quae sine cetrimento aliquo praestari nequeunt; talia

109쪽

Beneficentἱa est virtus, qua opis nostrae indigis beneficia eum ratione adhibemus. Per beneficia autem intelligimus quaevis commoda , quae alteri sine spe restitationis praestantur. Itaque I. Benescia debent ex virtute profici. sci ; ergo beneficia ex prodigalitate . ambitione, aliisque eius modi caussis exhibita, id n

men non narrentur.

a. Bentificia debent praestari indigis; ergo hamata sunt, quae opulentis exhibentur. Alexandro Corinthii ius ciuitatis donabant; videbat Alexander beneficium; tunc legati r atqui hoc nemini dedimus, praeterquam Herculi, et tibi. SENE C. de benef. I. II. 3. Non ergo sunt beneficia, quae cum alterius indigentia non Conueniunt; ita beneficium non foret, si quis ad furcam damnato nobilitatem. famelico gemmam , siti exarescenti vestem pretiosam offerret. Hinc ex hoc quoque capite absurdum erat, Corinthios offerre Regi ius ciuitatis ; beneficia praestanda cum ratione. Itaque Inter pariter indigos parentes cognatis, hi extraneis, inter hos amici aliis praeserendi. Ita Aeneas patrem ex Troia exportabat humeris, quamuis plures procul dubio ea ope indiguissent. s. Si indigni petant beneficium, ii quidem non praeferendi dignioribus : at nec sic plane deserendi, modo nostris beneficiis eos non reddamus deteriores. Absurdum esset, homini bibaci donare Cupam vini. Eleganter philosophus apud DioG. LAERTivae, libr. κxeprehensus, quod homini improbo stipem dederit; non mores, inquit, sed hominem miseratus sim. 6. Beneficia debent alteri commodum praebere; quidam servatus a Caesaris amico inter proscriptos, at deinde perpetuo circumductus ostentationis caussa : nihil tibi, inquit, debeo , s serua , mi haberes, quem ostenderes. SENE C. de benefie. II. 3.7. Non debent beneficia, quae proximo praestantur, facultates nostras superare. PLIN. Paneor. cap. 38. profuso, et quidquid potius , quam liberalitas est, eui ratio non consat. 8. Quum beneficia sine spe restitutionis praestanda sint; pro beneficiis non habentur hamata, captationes. THoae s. de iniusto iure heredipedarum. . 9. Beneficia praestanda animo hilari , beneuolo, celeri; bis dat, sui cito dat, nec beneficium reputabitur aureus in oculam pro iectuS. . S. 6,

110쪽

Alterum ossicium, quod cum detrimento aliquo coniumstum est ex mente auctoris GRATI TvDo. Sed id non semper verum. Gratitudo est virtus, qua is, qui beneficia accepit, benefactori fauet, eique quavis occasione paria reddere studet. Ergo I. prae- satur animo; quando benefactorem amamus , eique paria reddere studemus , quamuis non semper sit occaso ; et hoc sit sine detrimento nostro ; a. verbis; quando benefactorem laudamus, eius beneficia celebramus, gratias agimus ; id quoque sine detrimento praessamus; 3. re ipsa; quando gratias reserimus, quin cum laenore; et de hoc dici potest, quod sine detrimento aliquo praestari non possit. Sic gratus erat Aristoteles, quando Nicomachi, a quo educatus erat , filium iterum instituit. Ex definitione vero patet, I. gratitudinem praesupponere boneficia, adeoque illum frustra praetendere gratitudinem . qui quid

facit, ut aegre alicui iaceret; e. g. fratres Iosephi non poterant postulare , ut Iosephus sibi gratiam referret , quia caussa fuerint, cur, satius sit pro- rex Aegypti. PHAEDR. Fabul. I. 23. 2. gratitudinem non requirere identitatem beneficiorum , sed qualiacumque

pracstari possunt, alias non e det beneficium, sed creditum; non gratitudo, sed retributio. g. T.

Iam facile demonstratur . obstrictum esse unumquemque ad hoc . Ossicium: nam I. aman. em debemus redamare; ille est hominum in

humanissimus , qui nc beneficiis quidem conciliari potest; a. is, qui DObis bene facit, intcntionem habet, sibi nos conciliandi; ego ἰdum accipio, consentio in hanc intentionem heneiactoris; teneor ergo re ipsa ostendere, me illi conciliatum esse; 3. ab absurdo; si nulla ad gratitudinem obligatio est, ius naturae me iuberet prolicere et temere iactare meum, quod absurdum; q. quin et cflectus admodum tristis suturus esset, si nulla esset ad gratitudinem obli gatio ; quis enim tam stolidus esset, ut alicui benefaceret I cessaret itaque beneficentia inter homines.

f. 8. Gratitudo opponitur iNGRATITvDINI , quae est vitium . quo quis beneficia male rependit; id fit dupliciter: negatiue, quando bene hi a fa-

SEARCH

MENU NAVIGATION