Io. Gottlieb Heineccii, IC. et antecessoris, Praelectiones academicae in Sam. Pufendorffii De officio hominis et civis libros 2

발행: 1749년

분량: 354페이지

출처: archive.org

분류: 철학

111쪽

ya LIB. I. CAP. VIII L

factori non benefacimus; ea vocatur si ΜPLEX; 2. Histive, quando ei quasvis iniurias exhibemus, et haec dicitur ATROX , vel PRAEGNANS: Ciceronem occidebat miles, quem in caussa criminali de senderat. Prior ingratitudo repugnat virtuti, posterior ipsis legibus. Quum enim nemini sit aegre faciendum, nemo laedendus: dupliciter procul dubio peccat, qui benefactorem laedit. Hinc facile soluuntur quaestiones e I. An ingratitudo sit iu- iustita I Respondet auctor, in animo ingrato in se nulla est iniuria ; ratio eius est , quia ad eam nemo perfecte obligatur ;praestantur enim henescia sine spe retributionis; scd tamen dillingue inter simplicem et atrocem vel praegnantem; haec omnino Iustitiae repugnat , quia repugnaret, si etiam alii, qui nobis nihil honi praestitit, aegre faceremus. Accedit, quod erga quasdam per sonas etiam leges gratitudinem praecipiant , e. g. erga paren e , patronos ; iniustus vero est, qui legibus non paret. a. An detur actio ingrati ' Multis hanc quastionem tractant SENEC. de benef. VII. BOECLER. de aclione ingrati. ' Idque plerique negant; ergo distingue denuo ingratitudinem simplicem , et atrocem : illa non dabit actione in , quia est osticium impersectum, gratum esse; haec dabit, maxime si legibus praecepta. Sic e. g. leges ciuiles dant actionem aduersus liberos alimenta denegantes ; ea est ex ingratitudine; eaedem dant actionem aduersus libertum ingratum , ut reuocetur in seruitutem. Quin et simplex, sistesibus praecepta, dat actionem , e. g. s quis patrem senem et indigum

domum suam recipere nolit. Cons. THOMAL Iuris prudent. divin.

VT de connexione constet . sciendum est, pertractatis adhuc ossiciis absolutis , tam perfectis , quam impersectis , sequi debere ossicia HYPOTHETICA. Sed intermiscuit auctor doctrinam de pactis,

quia Diqitirco by Coral

112쪽

quia ossicia hypothetica supponunt instituta humana, sermonem, do minium, rerum prctium , et rem publicam. Haec auctor omnia pactis introducta censet. Negat equidem Ti Tius, verum id esse, quia numquam homines conuenerint, ut sermonem , dominium , cet. introducerent , sed haec omnia ex consuetudine esse contendit. Verum haec non repugnant; primi , qui haec inuexerant, mortales non aliter id facere potuerunt, quam per pacta, e. g. conuenire debuit inter protoplastas, quod velint hoe animal bouem, illud selem, istud camelum appellare; conuenire debuit inter familiam , quod quisque occupaturus sit, id in eius dominio fore , cet. id vero postea alii probarunt et imitati sunt, itaque ita res abiit in consuetudinem. Quidquid sit de connexione, utilissimum sane est hoc caput, quia pactis fere totum humanum genus conseruatur, quibus sublatis et fides, et iustitia collabasceret; de iis itaque dispiciendum. I. quam obligatιonem producant ' s. 2-q. a. quotuplicia sint i s. S-T. 3. quodnam requisitum eorum primarium ' s. 8-19. q. quomodo pacisci possimus ' A.

f. a.

Quaeritur . quam obligationem pacta producant ' ad id vero respondere non licet , nisi pactorum praemittamus definitionem. Pacium igitur es duorum pluriumue in idem placitum consensu/, obligationis vel introducendae, vel soluendae, vel viri que ea sa ini-

rus.

Di consensus. Quidquid agimus, agimus vel imperio legis, vel sponte, seu libere ; sponte quod agimus, agimus volentes ue ergo si

vult alter, ut agamus aliquid, ad id non tenemur, nisi et nos velimus; quod duo volunt, est consensus; ergo pactum est consensus. Duorum vel plurium. Possunt enim innumeri pacisci; e. g. tota res publica pacto continetur. Obligationis vel introducendae. Omne enim pactum aut est obli- atorium, e . g. si quis alteri promittit certum; aut liberatorium , si ebitum remittit; aut mixtum, si transigit .adeoque pro vetere ob ligatione nouam introducit. Iam facile intelligitur. I. eur p.ιcta inter homines necessaria sint; a. quam obligationem Producant. I. Necessaria fuerunt; quia a ossicia humanitatis nullam admittunt coactio m , adeoque certus esse non possum, alterum mihi ea

m a praelib

113쪽

praestiturum; opus ergo est pactis, quibus alter ad ea mihi praeritida deuincitur, e. g. indiget aliquis pecunia , eam pauci praestituri essent ex sola humanitate , itaque eam mihi stipulari cogor; b saepe indigeo rebus alienis; eas nec lex. nec princeps domino eripere potest; si ergo mihi praestandae sunt, opus mihi est domini coi . sensu, adeoque pacto ; c saepe amicitia et pax inter homines interrumpitur ; in bello nihil hostis hosti humanitatis exhibet ; opus ergo est pactis , quibus pax et amicitia reparetur. Eleganter IsocRAΤm aduersus Callimachum et in foederibus et

paclis tarita vis es, ut pleraeque res tum Graecorum, tum barbarorum ex pactis et conuentis transigantur. His enim freti convenimus, et commercia agitamus, per haec inter nos contrahimus, per haec cum priuatas inimicitas, tum communia bella deponimus, hoc uno tamquam

communi bono homines uti non desistimus.

Nec dissicile iam erit demonstrare, II. Pacta obligationem perfectam producere , vel necessario se rιauda esse. I. Exigit id socialitas , quam auctor pro principio adsumit, nam illa pactis coalescit, et tam diu durat, quamdiu pacta seruantur ;dis luitur vero, simulac a pactis disceditur: hinc CiCERO ostendit, etiam latronum societatem consistere non posse, nisi pacta seruentur; a. sin principium amoris supponamus, illud exigit, ut alios amemus tamquam nos ipsos; ergo, quod nobis fieri volumus, et alteri facere debemus: iam nihil magis dolemus, quam ubi pacta

nobis non seruantur ; ergo nec nos ea violare debemus. Notum est, Romanos pactis non tribuere obligationem ciui- Iem, indeque prouenientem actionem. : Vnde quaeri potest, an idemitis naturae saluat ' CONNANVS Commentar. iur. ciuil. libr. V. cap. I. id demonstrare conatur, sequentibus usus argumentis, a P culpam esse, credere promittenti sine caussa; promittere cum caussa, esse contrahere; culpam ergo esse , non contrahere , sed solo pacto

confidere; b pacta saepe ex ostentatione proficisci: Regia, erede mihi, res es, promistere multa ;Fortunis ergo hominum imminere pcriculum, si pactis obligatio perfecta tribuatur; c nihil relinqui liberalitati, si pacta omnia necessario seruanda

114쪽

DE OFFICIO PACISCENTIUM.

Sed respondetur, I. CONNANVM ulterius progredi, quam ICtos Romanos; hi enim pactis tantum obligationem ciuilem n gabant ,

et concedebant, pacta Obligare netturaliter; at hic ne naturalem quidem obligationem relinquit ; 2. omnia CONNANl argumenta esse

friuola: a) culpa est , sidere homini sine caussa pollicenti, scd

multo maior culpa, immo dolus, promittere, quae praestare nolis; illa est impruflentia, haec perfidia. An ius naturae dolo adsistat phoc contradictionem in adiecto inuolueret ; b ostentationis caussa promittere, quae praestare nolis, est dolus, adeoque et hic respondendum , quod ad argumentum primum. Nec obstat, periculum inde imminere fortunis ; hoc enim non est ab eo , cui promissiim , sed ab ipso promittente; damnum, quod quis sua culpa sentit, sentire nou videtur; c liberalitati tantumdem relinquitur, quantum relinquendum est ex mente CONNANl , si pacta non obligarent. Nam I. etiamsi valida sunt pacta, tamen et sine pacto ponsum donare, beneficia praestare, et alteri quaevis ossicia humanitatis exhibere, I. potius dicendum , liberalitati nihil relictum iri , si pacta non obligarent; nam qui ne ea quidem praestanda praestat , quae promisit, quomodo praestiturus est, ad quae ex promisso non tenetur; 3. hanc doctrinam vere tollere omnem fidem humanam;

nam fides es, inquit CICERO, quum fit id, quod dicitur. Iam

illa fides nititur aut pacto, aut contractu, quia discrimen inter pacta et contractus ius naturae ignorat, illudque ex mente CONNANI iure naturae non obligat; nec contractus, quia discrimen inter pactum et contractus ius naturae ignorat, illudque ex solo iure ciuili est, ergo iure naturae plane nulla erit sides.

f. F. 2-tuplicia sint pact.i, ostenditur paragraphis sequentibus. Supra vidimus diuisionem in pacta obligatoria, liberatoria, et mixta; sed

eam auctor omisit.

Hinc prima diuisio est, quod pacta sint vel VNi LATERALi Aquae non sunt, quando sidem damus per actum solitarium; id enim numquam potest scri sed quando unus tantum obligatur alter nullam obligationem in se suscipit , e. g. donatio, promissio , mutuum; vel BILATER ALIA , quando duo pluresue se sibi inuicem reciproce obligant, e. g. sponsalia, permutatio, transactio. Simile quid contingit in foederibus: nam ea iniri solent cum oppresse . ita ut potentior promittat subsidia , oppressus nulla promittat; e. g.

115쪽

ρ6 L I B. I. C A P. VIIII.

Imperator cum Republica Ragusensi seu Epidaurica. Aliquando Dederati sibi reciproce mutua auxilia promittunt ; veluti hodie Galli, Sabaudi, Hispani. S. 6. T. Deinde auctor pacta vel promissiones diuidit in perfectas, quibus

non solum obligari volumus, sed et alteri ius damus. illud, quod promisimus, a nobis exigendi, e. g. debitor promittit se soluturum; et imperfectas, quibus quidem obligari volumus, sed alteri tamen non ideo statim ius est , id, quod promissum , exigendi; e. g. sincerationes amicorum, promissa poteritum, patronorum. Sed haec doctrina minus est adcurata; nam imperiecta vocaratur, aut quia eiusmodi promissiones non obligant ciuiliter, aut quia exsecutio difficilis est. e. g. in promissis potentum ἔ si posterius , obligatio tamen est perfecta. Quamuis enim inter bomines de iit exsequutio, quia

iudicem non habent: Deus tamen, tamquam auctor iuria naturae , poenas exiget a legem violantibus. δpriore lensu omnes promissiones producunt ius persectum ; est enim officii absoluti perfecti : pacta sunt seruanda . iubet hoc lex , iubet regula iusti, quod tibi non vis fieri , alteri ne feceris. Itaque dicendum potius : Omnia pacta pure, serio, ex deliber eo animo inita , perfeciam producunt obligationem , quamuis per ace dens fieri possit, vi exitum non habeant. Dicimus : . facta pure inita.) Nam si tacitam in se continent conditionem, non exsistente condatione non obligare possent,; tales sunt promissiones amicorum et patronorum, ego te promotum ibo , ego

te ex his turbis expediam, scilicet. si Princeps potest persuaderi, si aptus eris officio publico , si potero. Serio inita. Alias enim deest consensus : hinc facile patet, si ioco quis polliceatur nuptias, divitias, cet. nullam inde natet oblis

gationem.

Deliberato animo. Ergo supra ostendimus, non obligare promissa ebriorum . quia contensus deest ; imputantur quidem ebriis. actiones necessariae, non voluntariae ; crimina, nyn pacta et pro missiones, eap. I. S. I S. Per accidens. 9 E. g. si conueniri promittens non possit, qui,

non habet superiorem, e. g. si Rex quid promisit ; si prudentia eum conuenire dissuadeat, e. g. si potentes, ministri aulici promiserint, si quis ante praestitum promissum non habeat heredem vel succese Diuitigod by Coostel

116쪽

DE OFFICIO PACISCENTIUM. Fr

suecessorem, a quo peti possit. Si rem ita concipimus, plane non opus est diuisione illa in promissa , et pacta perfecta et imperfecta.

f. s.

Tertia pars eapitis agit de primariis pacti requistis, quae sunt I. consensus. I. 8-I6. a. rei Po sibilitas , s. IT. I S. 3. libera de re dispositis , 6. I9. Requiritur Consiensius ; ob definitionem, quia est duorum vel plurium in idem placitum consensus. Rei possibilitas ; quia obligationem de dando vel faciendo vel introduco , vel tollo , vel utrumque facio ; dare vero vel . facere non possum , quod mihi possibile non est , immo et de quo li- here disponere non possum, unde et tertium requisitum est eui

dens.

Per eonfiensum intelligimus duorum vel plurium voluntatum conuenientiam in re, de qua agitur e e. g. rem volo emere, alter vult mihi emendam dare , ego pretium constituo Io. aureorum , ille mihi dare vult pro IO. aureis. Ex ea definitione patet, consensum debere esse I. declaratum, s. s. a. verum, s. IO II. 3. mutuum, S. I 6.

Consensum oportet esse declaraeum ς quum enim consistat in Conuenientia voluntatum , alter autem alterius Voluntatem perspiacere non possit, consequens est, ut signis quibusdam alteri innotescere, adeoque declarari debeat : iam quum declaratio illa fiat lignis, ea vel in verbis, sue scriptis, siue ore prolatis, siue in factis consistunt. Si prius , consensus vocatur expressus, e . g. si quis ore interrogat. dabis, alter respondeat, dabo ; vel si mercator ad alterum Lipsiensem scribit , rogatque, ut sibi tot pondo optimi cinamomi pro tanto pretio mittere velit, et alter rescribit. se missurum ; sin posterius , consensus erit tacitus, ergo hic semper praesupponit faetiim , ex quibus immediate et apodietice colligi possit, alterum consentire. Talia sunt x. ex more et consuetudine nutus, quemadmodum conuersio capitis pro declaratione dissensus habetur ἔ itemque consensum indieare dicitur dextra, fidei pignus, nec non silentium; Plerumque enim qui tacet, consentit, quia non contradicit ; plerumque, inquam ; nam saepe quis ex Indignatione et contem tu

117쪽

ρ8 LIB. I. CAP. VIIII.

tacet. In aulis Principes tacent, ubi nec concedere: nec indulgere volunt e unde frequens in aula prouerbium : nulla responso responsionis loco est s a. ex eo nuentione contrahentium , e. g.

qui hoc sentitis in hane , qui alia omnia in illam partem disce-δite . qua sentitis ; talis Athenis et inter Christianos veteres recepta, apud Cosacos proiectio pileorum ; i. ex praesumtione, C. g ex redditione chirographi colligitur remisso debiti, L. 2. D. de pacii. ex redditione pignoris rem illio pignoris, ex continuata habitatione et usu rei tacita reconductio.

Adiiciendae tamen quaedam obseruationes ; a signa debere esse voluntaria ; hinc stolide quis colligeret, senem hunc noluisse accipere solutionem, quia caput quassarit , quum caput seniori tremuerit. Ludi magister moribundum interrogabat , an filium heredem instituat i addebat, illum annuisse, quum moriens caput submitte rei ; b ) facta non debere habere aliam rationem ; nam si constat de alia ratione, frustra inde elicitur consensus tacitus, e. g. si redderem debitori meo chirographum, ut desectus suppleatur , frustra hic diceret, sibi remissum esse debitum ; si debitori pignus com modarem , ut eo die nuptiali utatur, frustra hic inde probaret, sibi a me remissum esse ius pignoris ; denique sit quis migrare volen iis inquilini utensilia retineret, frustra diceres, inquilinum relocas se aedes ; e P non confundendum esse consensum tacitum et prae sumtum , ille est verus, hic contra fictus ; ille supponit subiectum habile ; qui enim non potest consentire expresse, is nec tacite Pontest; at praesumtus potest et locum habere in furioso , infante, ab

sente, ignorante, qui nec expresse , nec tacite consentire potest. εErrauit hunc errorem Pu FENDOR PF. de iur. nat. et sent. Itbr. III. cap

6. Vbi tutelam ex consensu tacito pupilli repetit ; illum agnoscit iuβnaturae, hunc ciuile tantum, et quidem in omnibus quasi contractibus

Consensum oportet esse VERUM ; ex definitione autem supra L.

8. data patet , verum illum esse non posse , nisi quis i. intelligat, sua de re agatur; eiusque distinctam ideam habeat ; hine non con ensit Iacobus et Labanus , quieta ille de Rahele , hie de Lea senti rei ; a. liberam voluntatem habeat, ut in idem, quod alteri pia cet . adpetitus ferri possit, adeoque non consentiebat Caroliis V. Imperator, et Franc1scus I. Rex Galliae , quum hic petens MediQ

lanum Duili od by

118쪽

D E OFFICIO PACISCENTIUM. 93

Ianum a Carolo per Galliam iter facienti responderet, quod vult

frater meus et ego Volo.

Ex hoc principio patet, consensum verum impedire furorem,

amentiam, infantiam, ebrietatem, S. IO. II. 2. errorem, S. I a. 3. dolum . g. II. q. metum, A. IAE. IS.

De furore, amentia, infantia nullum est dubium, quum usurationis destituantur; quomodo vero consentiant in id, quod non intelligunt ' at de ebriis res altioris indaginis videri posset. Quamuis enim et hi rem non intelligant, adeoque consentire non possint, tamen haec ignorantia est in se quidem, sed non in sua caussa inuoluntaria; culpa Plerumque sua in hunc statum inciderunt. Sed I. distinguendum inter ebrietatem inuoluntariam et voluntariam: in illa non obligatur quisquam , quia sine culpa contracta; in haCobligatur. Distinguendum denuo a. an sit modica , an summa : iula non impedit, quominus quis sciat. quid agat, adeoque Obligatur , si pactus elt, quia consensit. Hinc gentium mos de publicis priuatisque negotiis inter pocula agendi; fuit hic mos Germarnis quoque, TACIT. de morib. Germ. Persis , Atheniens bus, CURT. VLI, 4. Contra si summa sit ebrietas, distinguendum, 3. an actiost necessaria, legibus prohibita, vel praecepta, an arbitraria: priore casu oblisatur consentiens e. g. delinquens, posteriore non Obligatur. Ratio discriminis est, a ) quia posteriore casu agere et non agere potui salua lege, priore non potui; b priore casu actus fuit solitarius, posteriore alter mecum contraxit. Id vero dum egit, aut ipse sobrius sciuit me obrium esse , vel ipse' quoque ebrius fuit; si prius, ipse in dolo fuit , adeoque fruitum ex sua malitia capere non debebit; sin posterius, neuter consensit, adeoque nullum initum est pactum. Elegantem Flandrorum consuetudinem refert NiC. BURGvNDVs in praefat. confitetitdinum F Lirorum de contractibus in taberna vinaria contractis, recedere nempe iis licere

ante meridiem insequentis diei.

f. II.

Quum ostensum sit, infantiam impedire consensum IO. quaerit auctor. quo et que ea driret, et quando pubes sat homo ' recte respondet , hoc definiri' in iure iacturali non posse , hoc enim requirit propositiones mere uniuersale , et quae toti generi humano applicari possint. Talis autem propositio hic inueniri non potest I. quia alii citius, alii tardius propter temperamentum corporis ado-

119쪽

lescunt: a. quia in quibusdam ingenium praecocius, in quibusdam tardius; 3. quia et climata hic discrimen aliquod faciunt, ac potissimum q. educatio elucit, ut quidam reliquis sapiant citius. Antiqui philosophi et mathematici , inprimis genethliaci, ab

Aegyptii, didicerunt, singulis septenis annis corpora, octonis me tes quasdam mutationes subire; ninc pleraeque gentes hos annos climactericos pro principio sumserunt. Hinc Romani annum pubertatis Iq. plenam pubertatem anno I 8. infantiam anno T. finiri statuerunt. Saxones quoque anno 2I. finiunt minorennitatem , i. e. anno climacterico tertio. Sed hoc principium quoque, quod latius deduxit CENSOR Nus de die natali, et indemonstrabile est, et suas patitur in hominibus exeeptiones. Itaque nihil superest , quam x. ut vel ex animo, vel ex mentis acumine ipsoque corporis habitu iudicetur, an quis ad conset liendum habilis sit; Haec olim sententia Cassanorum. Vip. Fra m. XI. 28. vel a. imperantes in statu ciuili annos definiant, quoa et ubique fieri, factumque esse nouimus. Ceterum et hoc fundamentum est, ex quo I. tutelam esse iuris naturalis colligimus ; quum enim pleraque expediantur in vita pactis, iisque carere non possimus g. 2.3, ad Zacta requiratur consensus verus *.ro.), is vero ab impuberibus exspectari non possit, consequens est, ut alii consensum suppleant, ac sic fiant pupillorum tutores; a. ex eodem sundamento colligimus, aequissimam esse sue tutelam, siue curatelam furiosorum, amentium , similiumque personarum miserabilium oti

eamdem rationem; 3. utroque casu praerogatiuam merito concedendam esse propinquis, amicis, cognatis. Quum enim aliorum consulere commodis supponat amorem, amor autem quam maxime cadat in propinquos , nis praerogatiua ceteris paribus merito conceditur; q. tutores hos merito ea omnia agere, quae ipse pupillus agere nequit, adeoque eorum nomine pacisci, administrare, cet. s. eosdem administrare tamdiu, quamdiu durat caussa; ce stante vero ea , cessare quoque tutelam ; 6. snita tutela merito posci rationem A ad eam enim obstrictus est, quicumque res alienas administrat.

Consensui quoque obstat error, quem supra definiuimus disierepantiam idearum ab obiecto: si discrepant ideae ab obiecto, de alio obiecto cogito, quam quod reuera adest; ergo non consentio; e. g. Iacobus , dum Leam duxit pro Raliele , non consensisse dici potest.. MDis tiroci by G

120쪽

At facile tamen patet, non omnem errorem pactum vitiare: pri- mo enim supra vidimus, errorem esse vel vincibilem , vel inuincibilem ; inuincibilem errorem omnem impedire consensum , dubio caret, ergo eiusmodi pactum non valet, e. g. si quis morbosum animal ero sano emerit; vincibilis vel di ilius deprehenditur , adeoque merito consensum impedit, e. g. si quis rei gemmariae imperitus adamantem occidentalem pro orientali emerit, vel facile deprehendi aut euitari potuisset, et tunc consensum non impedit. Revera enim consentit, qui, dum errorem euitare potuisset, rem diligentius explorare noluit , itaque hic regula est rError in dubio nocere debet erranti. Germani eleganter: πer die Augen nichi aufhut, thue An Beutelaus Sed quum dicimus in dubio , ex natura erroris et consensus iudicandum de exceptionibus; tales auctor tres tradit, quum regulas tradere debuisset . a J quoties aliquid tamouam conditionem se ponimus, ea deficiente consensisse non Videmur, e. g. promitto matrimonium', si doctor fueris; fama nunciarat militem in praelio occubuisse. . Pater mutarat testamentum. Valeri Max. VII. . I. b si in errorem fuerim impulsus ad contrahendum, re integralpoenitere licet ; hoc falsum, quia licet errauerim, mea tamen culpa est ; in dubio autem error nocere debet eris rantis; e ubi circa ipsam rem , eiusque subsantiam erratum, error merito consensum impedire videtur , non, si error ciriaca accidentalia; e. g. si quis aureum putans horologium inauratum emat , non consentit; sin a Titio emerit, quum vellet tmere a Cato, consentit , pactumque ratum est. Ita auctor suo moresne fundamento. Nos exceptiones accuratius ita concipere possumus : Quoties error es e ax, non nocti erranti; quoties concomitans

tantum, nocet.

Impedit porro eonsensum dolus, qui est propositum alterum in errorem inducendi, qui illi detrimentum inserat. Dolus hic vel

est a P a paciscente, et tunc non obligatur deceptus , I. quia reuera non consentit, a. alter versatur in delicto, cui iura non adsistunt; bὶ a tertio, et tunc etiam quidem non consentio, sed delictum non est penes eum , quocum pactus sum, ergo hic me non

laesit, adeoque nulla caussa est a pacto vel contractu discedendi r

SEARCH

MENU NAVIGATION