장음표시 사용
121쪽
' at possum tertium illum, qui me decepit, conuenire in id, quod i interest. Hinc non dissicile est iudicare de regulis auctoris. I. Prima est verissima . dolus enim a tertio adhibitus nemini potest imputari , niti doloso ; a. secunda itidem rectissime se habet, nam dolo imnaturae non adsistit, nec quisquam debet ex malitia sua fructum capere r 3. distinctionem inter dolum caussam contractui dantem et incidentem ius Romanum inuenit, adeoque non est iuris naturae bet hinc regula haec superflua est, et ad secundam potest referri; . . vltima resula plane non pertinet ad dolum, sed ad errorem potius in accidentalibus, interim veravimus.
Quarta caussa impediens consensum est ΜRTus, de quo tamen auctor eodem fere modo philosophatur, ac de dolo, id est, eo fuse admodum. Primo ait, metum accipi dueliciter, vel I. pio suspicione probabili, fore, ut ab altero decipiamur, aut 2. pro Vehementi animi terrore, orto ex alterius vi et intentato malo; nam e. g. qui non sine insigni suspicione gemmas ab ignoto emit, metuit, et cuivis armis intentatur a latrone, itidem metuit. Deinde de viroque genere metus dat regulas , de primo agit f. I 1. Qui confidit alterius promissu , cui parum fidei es, pactum im-
a. Si patium iam initurae, ob solam suspicionem meam ab eo re sitire non possiι- t. 3. Si inito pacto emergant indicia, ut mihi, si ex mea parte pro musis set ero, illudat, iure exigere possium cautionem. Similes regulas dat deinde S. II. de metu , qui ex alterius Vi oritur '. iSed multa se hie et in tota hac doctrina male habent; nam I. suspicio de dolo non est metus, quia suspicio est coniectura vergens in i deteriorem partem ; coniectura autem ad intellectum, non ad vo luntatem pertinet; a. miscet auctor regulas prudentiae et de iusto ;ad solam tamen prudentiam pertinet rcgula I. I. Iq.
ΗonsfisIUs cap. xl. 'I. I. Cum stoicis plane negat metum pacta vistiare. I. quia alias ct pactum Viciaretur quo res publicae coaluerunt: a. quia sic non teneret fit captiuus ad . . . soluendum. Similem doctrinam defendit GRo-TIvs II. R. 7. rclut.uia. a P UFENDOR FFIO III. s. 11.
122쪽
Nos itaque distinguimus inter metum leuiori et maiori vi exto tum. Terror Panicus neminem ab obligatione liberat, quia vanus esst, ct ratio ei facile resistere potuisset: at si atrocior vis, talisque sit metus, qui et in virum.constantem cadit, distinguendum est, sitne alteri ius cogendi, an non I priori casu pactum validum est , post
Rationes sunt a quia obligatio et ius sunt correlata; ubi ergo ex una parte ius non fuit cogendi, ibi ex altera parte non est obligatio ; b si praestalidum esset latroni; quod coactus promisi, nasceretur inde absurdum, eum praemium exigere posse, quod me non occiderit. Eleganter UoRATlus, Dis. I. I 6. q6. seqv.
Nec furtum feci, nee fugi, si mihi aleat
Seruus : habes pretium , loris non ureris; aio. Non hominem occidi: non pasces in cruce eomos. Hinc facile patet, cur metus reuerentialis secundum me. I. g. I s.
non liberet ab obligatione. At contra non minus intellectu facile est, non obligari quemquam ex promisso latroni, qui illud iniustillima vi extorsit. Indewetiam solui potest quaestio, an locus exceptioni metus sit aduersus pacem ' bello sane illa extorta est , adeoque vi et metu; quis ignorat, quantum terrarum pace Vltraiectina et Rastadiensi cesserit Imperatori ' sed bellum est medium iustum cogendi liberam gentem, adeoque idem , quod actio in re publica, ergo procul dubio valeret pactum vel transactio , ad quam aduersarium actione tuis 'diciali instituta adegerim ; ita valebit etiam pax, ad quam quis bello
Obiicitur , posse esse bellum iniustissimum l.Resp. at alterum id negare, idque pro iusto habere; iam in mundo non est iudex, qui
pro uno vel altero possit pronuntiare, ergo praesumitur bellum iustum fuisse, adeoque et pacem initam valide obligare. ConL GUN-DLING. de incient. met. Aliud ergo, si princeps a subditis carcere cogatur ad aliquid promittendum, e. g. Maria, regina Scotiae, in carcere cesserat-filio II. menses nato regnum ; id pactum postea Scotiae proceres irritum pronunciarunt. Vid. CAM BDEN. ad annum Is 6ά. THvANus , Histor. libr. XXXXII. ad eumae ann. g. I 6. Diximus consensum debere esse declaratum et verum: at debet etiam
123쪽
etiam esse mutuus, quia pactum est duorum vel plurium in idem
placitum consensus. Ex eo patet, in omni pacto esse debere PROMissuri et ACc PTATlONEM : eorum utrumque in pactis uni lateralibus est simplex . e. g. Titius mihi donat librum, ego accepto; in hilateralibus contra utrimque et promissum et acceptatio occurrit; e. g. venditor promittit rei traditionem, emtor acceptat; emtor promittit pretium,
venditor acceptat. Praeterea acceptatio etiam tacita sussicit, modo quis non contradicat ; e. g. si quis donanti gestu testatur, sibi donationem gratam
esse; aliquando etiam praesumitur acceptatio ex antecedente rogatione, e. g. rogat quis centum sibi mutuo dari, ego promitto, nulla hic opus est noua acceptatione, quia illa iam in antecessum facta est. In iure ciuili et ecclesiastico quaedam promissa occurrunt, quae sine subsequente acceptatione valere dicuntur . nimirum
Por LiClΤATio, si quis rei publicae vel ciuitati aliquid ex iusta caussa promittit; ad id enim promittens tenetur, quamuis nemo nomine rei publicae acoeptarit; e. g. si quis pollicitus sit, se moenia refecturum suis sumtibus. Vid. tit. D. de pollicit. . VOTVM, quando Deo quid promissum, e . g. si quis Deo promiserit ieiunium, legatum aci pias caussas. Enim vero negatur, alterutrum sine acceptatione esse; pollicitationem enim in antecessum pro re publica acceptauit legislator . dum a lege cauit, pollicitationem eiusmodi esse adimplendam. Et Deus procul dubio quoque acceptat promissum sibi ab homine factum, adeoque perfidus est, qui votum violat. Ex eo vero principio facile patet, quaenam demum vota id n men mereantur ' Resp. quaecumque acceptavit Deus; acceptare a tem nec vult, nec potest, quae ipsius legi, rectaeque rationi repugnant; acceptat ergo Votum poenitentiae, precum , virtutum; non autem acceptauit procul dubio votum Iephtae de filia mactanda, nec magis acceptare videri potest vota monastica, et alia ad ρυ ἰαν pertinentia. S. IT. I 8. Habuimus primum pactorum requisitum e sequitur alterum, R Et Possi Bi L TAs. Quum enim pactum sit consensus de obligatione in troducenda vel tollenda; utroque vero casu aliquid dandum, faciendum, remittendumve sit, consequens est, ut nasci possit obligatio, Diqitigod by Corale
124쪽
gatio, si quid dari, fieri, remittiue nequeat, e. g. si res, de qua pactus sum, quamque promisi, si impostibilis. Impossibile est, quidquid fieri non potest: vi aliquid fieri non possit caussa sunt impedimenta: ea vel sunt a natura . Vel a lege ;ii a natura , dicitur esse aliquid impossibile physice, e. g. coelum attingere; sin a lege, impossibile aliquid est moraliter, e. g. hominem
Impedimenta porro obiiciuntur vel omnibus sine discrimine: tunc aliquid impossibile est absolute; vel quibusdam tantum , et tunc impossibile quid est respective, respectu videlichi eius personae, quae quid praestare debebat, e. g. scriptum Sinicum interpretari mihi est impossibile . at non aliis ; alterius scire cogitationes et mihi et aliis impossibile est. Iam facilis quidem regula e possibilium nulla est obligatio.'At quum impossibilitas sit ab impedimento, distinguendum, utrum
illud ab ipso promittente sit, an a tertio , an a natura Vel lege. I. Si a promittente ipsb , regula erit : Impossibilisas praefati nis a eu*.t imbis promittentis orta ab obligatione nou liberat ἔ e. g. non liberat obtenta impoli ibilitas debitorem ; qui bona abalienauit. a. Sin a tertio, tunc non quidem tenetur promittens, sed tamen is, qui impedivit. e. g. commodatorius equi non tenetur , si a fure subtractus, ad fur teneturi. 3. Si st 'que a natura Vellege , non tenetur promittenS, e. g. promittens Salam se ebibiturum,
vel homi ncm occisurum , non tenetur.
obiici potIet, at in culpa esse, qui tale quid promiserit ' Resp. in culpa quoque pari esse, qui tale promissum acceptauit. Accedit . quod vere non adest consensus in praeitationem, sed in non praestationem ς' aut insaniuerant, aut iocati sunt, qui consenserunt in aliqui ἡ impostibile. Ex eo ergo patet, ex promisso quoque impossibili moraliter nullam nasci obligationem, adeoque I . nec promittentem rem teneri praestare ; dupliciter enim peccaret, si fidem seruaret I a. nec eum posse promissum praemium exigere ; 3. nec non praestantem conueniri posse ad praemium repetendum ; nec qui promissum praestitir, petere posse indemnitatem, sed s. Deo obligatos esse ad poenam. Contradictio enim est, leges aliquid prohibere , et aliquem tamen cogere ad factum lege prohibit r. Nemeeeii Prael. PseudorΤ
125쪽
' S. I9. nium denique pactorum requisitum est LIBERA DE RE DIM Post TIO. Ex eo patet, I. pupillum vel in patria, vel in dominuca potestate constitutum nihil posse promittere ; I. circa rem ali nam neminem esse posse liberalem ; 3. posse tamen aliquem promittere circa rem alienam, a diligentiam, qua adhibita et probata tunc liber
tur ; b) indemnitatem; c ipsam rem, si persona suae potestati subiecta
est , e. g. promittit quis, filium suum alterius caussam acturum a . non posse me aliquid promittere , in quo alter iam habet ius uaesitum , e. g. non potest noua sponsalia inire, qui iam alii. idem dedit de matrimonio. Conf. HERTII Dis. de Obligatione a- , Iium daturum facturumue. Et hactenus vera est regula, sui prior tempore, potior iure es. Obiici posset , saepe tamen posterius pactam valere et derogare priori ' Resp. distinguendum , virum iidem, qui antea pacti sunt, inter se de nouo paciscantur , an de nouo quis paclicatur cum tertio ; priore casu pactum posterius est potius priore ; poneriore casu qui prior est tempore, potior iure. Deinde distinguendum est inter ius naturae et ciuile ; regulas iuris naturae iam vidimus ; iure ciuili distinguitur inter ius in re, et ad rem p et illud praefertur, hinc e. g. si prior emi , alteri prius traditum, huic ius est potius, quia per traditionem consequitur ius in re.
Superest ultima pars capitis, in qua disquiritur , quotistici m do pacisci ρο sumus ' Resp. I. vel pure, vel hub conditione , f. a a. vel per se, vel per alios, S. ai. deinde subnectitur transiliis ad caput sequens, S. aa.
Est ergo CONDiTio adiectio circumstantiae eum in finem . tactua imperfectus ab eius euentu suspendatur, perfectus eo mouxatur , e. g. Vendam tibi aedes pro Io . fi hac hieme nemo plus obtulerit, est conditio suspensiva ; trado tibi aedes pro Ioco. sed reddas eas , si quis hac hiems plus obtulerit, est conditio resolu
126쪽
Conditionem vulgo diuidunt in PosSIBILEM et IMPOS si BILEM, sed reuera conditio impossibilis ne conditio quidem est, quia actu in nec suspendit, nec resoluit. Possi BlLEs denuo sunt vel potesatiae, quae in naturali potestate sunt , e. g. dabo Ioo. si studium iuris elegeris ; casuales, quae a prouidentia diuina pendent . e. g. dabo I . si cra nauis redierit ; mixtae, quae a prouidentia diuiua et certo respectu a meo arbitrio pendent , e. g. dabo I . si Maeuiam uxorem duxeris. Ea vera quidem quodam modo sunt, nisi quod vix ulla est potestativa conditio, quum multa cadant inter calicem supremaque labra. At in iure naturae non habent usum, ac ne in iure quidem ciuili habent usum in doctrina de pactis, sed in ultimis voluntatibus. Regulae potius obseruandae :I. Promisa potra st uim obligant , ae proinde fatim peti possunt,
leges tamen cutiles plerumque concedunt suum laxa meatum. II. Promisa ex die, mel in diem deleatur a certo rempore, vel ad certum tempus I ergo ius naturae ignCrat subtilitates iuris ciuilis, quo promissa in diem perpetuantur , et exceptione excluduntur.
III. Promis a Db coaditiοae possibili su pensima nou obligant, ni
IIII. Pacta sub conditione pessibili resolutiva tuita dissoluuntur exstente conditione.
V. Pactum sub conditisne imposibili initum irritum est, siue ρει-sce impossilis sit res , fite moraliter. Agnoscit hanc regulam etiam ius ciuile ; at in ultimis voluntatibus aliter se res habet, ubi conditio impossibilis pro non adiecta habetur. Ratio discriminis est, suta in conditionem impossibilem heres vel legatarius non con-entit, adeoque vel iocatus est, vel non satis sanus fu:t. VI. non impletur conditio impossibilis per cauillationem. C o R N. N E P. Miltiad. cap. a.
Deinde paciscimur vel per nos ipsos, vel per alium, eumque VeInullo mendato instructum , e. g. si amicus mihi stipuletur I . hoc pactum non valet iure ciuili, o . q. Ins. de inutil. stipuL at iure naturae nulla est ratio , cur valere non debeat, quia alter utilitatem meam promouit , idque ratum habere possiim ; vel mandato in Molum hoc porro est vel I. generale, ubi omnia relinquo alterius arbitrio, e. g. eme mihi domum I a. Deciale , ubi praescribo ipsi O a omnes
127쪽
IML I B. I. C A P. X. qualem, in qua platea, quanti emere
omnes circumstantias, e. g. debeat. Iam regulae faciles: I. ODod alii promis in utilitatem tertii, serarandum est. II. Guoa egit , qiιt generale mandatum habuit, ratum habendum , modo dolus nori arceIerιt, vel eulpa plane enormis. III. Utioci pacti s est is, cui speciale mandatum dedi, ratum habere teneor res mandati non excesserit. Oroid s minoris emeris ' Resp. si res talas, qualem emtam volui,
tenedr; si nulli mihi usui sit. non ictaeor. Q id si fines exceserit,au non teneor ad sinimam saltem concurrentem s Affirmatur, quia fientillum patior detrimentum, et alter damnum fert, quod sua culpa accidit. ω f. 22.
Vltima paragraphus non nisi transitionem ed caput sequens continet. Egimus tracteniis de ciliciis absolutis, in quibus institutum humanum non supponitur; sequi debebant hypothetica, quae tali instituto nituntur. Quum vero pleraque eius modi instituta per pacta introducta sint, auctori visum eii, praemittere doctrinam de
l Ioe absoluto iam ad ipsa ossicia hypothetica progredimur, quorum quum sint quatuor, auctor agit I. de sermone, caP. IO. H. a. de dominio, cap. Ia. I S. S. de rerum pretio, cap. Iq. II. I 6.
ΡRimum institutum humanum, ex quo ossicia hypothetica suunt, est sermo, circa quem auctor duo explicat ossicia: I. circa vim fgnificativam , s. I. a. a. circa eiusdem usum , A. 3. ad M. jed ne trum satis intelligitur, nisi praemittatur definitio. SERMO est vox articulata ex impositione hominum significans , quo animi sensa distincte cum altero communicamus. rix. Hinc sermo non est, quando inter nos aliquid signifiea
128쪽
mus nutu , gestibus . similibusque signis. Sic MOLLE Rus, Proseia sor Alidori fius , scripsit de oculi oqiιio et pediseqrtio.
Articulata i. e. dentibus . palato, lingua et gutture ita tem p rata et tracta, ut distincta vocabula prodeant, ergo nudus sonus, qualem edunt vaccae, aliaque animalia, non est sermo. Atqui et Mnimalia distincta quaedam vocabula seu voces articolatas proferunt C. g. cuculus, rana, nec is tamen sermo dici potest; hinc additur.
Ex impositione hominem significans. Nam ranae voces articulatae nihil significant, nec ex impositione hominum ,. nec ex impositione ranae : at notum tamen est, psittacum loqui discere, et alias aves discere certas sententias, e. g. salue Auguste, credo in unum Deum, cet. at nec is sermo est, quamuis ex impositione hominum signi sicet; additur ergo : notio sensa animi ctim altero communicamus. Psittacus vocat aliquam , coquet te, sed sine animo in uriandi, nescit, quid loquatur; homines autem eius modi voces articulatas proferunt, ut alii id intelligant, et tamen nullum est dubium , animalia quoque sensa animi sono indicare. Alium enim sonum odit canis iratus , alium Iudibundus, alium dolorem sentiens ct timidus, alium frigus senticias. Atrem omnem conficit unum, quod additur, adverbium :Distucie. Canis quidem indicat, se dolorem sentire, icci non narrat , quid dolorem operetur: homo vero distincte .per sermonem
omnes cogitationcs . reique caussas et circumstantias indicat.
Vnde dicere possumus, plane parallela esse rationem et sermonem : illa est sermo internas, hic ratio externa seu cxtrinsecus se
Quamuis crgo ita recte sese habeat des nitio, vocis tamen istius
articulatae loco et aliis signis utimur, quae itidem valent ex imeositione hominum . qualia sunt. r. litterae vel scriptura, I. nutus et quassatio capitis. I. manus, pedes, oculi. Quum ergo loco sermonis sint: regulae de sermone et his signis recte applicantur.
Iam facile patet, quis sinis sit doni huius diuini plane incomparabilis e sane enim Deus nobis sermonem nec sui, nec nostri, nec animalium aliorum caussa dedit ; non sui cal/sa , quia cogitationes nostras scit sine nostro sermone ; non nostri caussa, quia et nos sine sermone intelligimus; denique non aliorum animalium caussa , quia haec nos non intelligunt; ergo proximi caussa.
129쪽
Quum ergo proximum teneamur amare tamquam nos ipsos, ne beesse est, ut sermone quoque non aliter viamur, quam qlem admodum eo uti volumus erga nos proximum nostrum. Inde recte auctor colligit regulam : Neminem sermone aut Hilasgnis alium decipere debere.
Iam primum ergo ossicium CiRCA s lGNIFICATIONEM sermonis. facile intelligitur.ῖVerba valent ex impositione homilium : impo' stio illa facta primum consensu plurium, mox aliorum, qui imitati sunt. Itaque 'hL Ouisque obligatus es ad eam significationem voci tribuendami quae consensu hominum vocabulo data es; nam a ad id tenvis . ex pacto ; b exigit et hoc sinis sermonis , quippe inutilis futuros, nisi recepta significatione utar. Eleganter MARCELI Vsi apud SUEm TONlvM: tu, Caesar , ciuitatem potes dare bominibus , verbis non .
II. Quisquis voeabulo utitur inter homines recepta , ei non fit in iuria , s eo sensu accipiatur , qui receptui es . e. g. si quis princ 'pem Vocet tyrannum , virum in dignitate constitutum barbarum. frustra se excusaret , quod per barbarum intellexerit extra Graeciam
Verba valent sicut nummi, et in aliam plerumque signiscationens , degenerant, e. g. fur hodie non significat seruum, sed rapacem hominem . olim significabat seruum quid domini Deiant, audent quum talia fures '' IIII. Definitiones quidem nominales esse arbitrarias, sed e . tamen stolide agere, qui vocabulum plane aliter definit, ac alii ho mines solent. Sic e. s. Plato ideam vocat exemplar rerum omnium animo obuersans; alii philosophi obiectum intellectus proprium. Iam si quis diceret, se intellisere per ideam figuram quatuor linei inclusam , nemini quidem faceret iniuriam , at parum tamen s videretur. V. Neminem alteri illudere debere voeabulis nihil signi, Si quis diceret, se vidisse pulcherrimum blictri, illuderet alteri. ctri enim vox nihili est. At re vera tamen homines saepisutuntur eius modi vocabulis nihil significantibus. e. g. fatum, &rtuna, sympathia, antipathia, vis attractina. Diuitigod by Corale
130쪽
VI. Si quis inti stata voce vel phrasi utatur, eum teneri, ut eam alteri explicet, et, s explicare non phtu , non aegre ferre delere , s vel stu rantiae , vel fraudis arguatur: v. g. Entelechia Aristotelis. f. 3, q. Quod ad usum sermonis attinet, ille quoque ex regula supra allata rectissime intelligitur. Quum enim tenear sermone ita uti erga
alium , quemadmodum alium eo inti volo aduersus me, ego vero Ia
lim , ut quis mihi veritatem Vel bona verba deneget, si habeam vel ius persectum, vel imperfectum talia exigendi, sane nec ego Iaaec alii denegare debeo. Ex quo Patet I. Non Ed Annia evulganda quem teneri, quae cogitat; sic ne
mo tenetur dicere, quam diues sit, cet. a. T..cere aliquando praestare , quam loqui , e. g. si quis arc na amici non prodit , PiND. Nem. Od. s. non omnis Veritas aperiens faciem est utilis: sedλscire tacere est saepe sapientissmum inter homines.
3. Iure persecto nos ad veritatem dicendam adstringi, a I quoties alter ius ex pacto habet, eam a me exigendi; sic in specula politus distimulare non potest hostis aduentum; contrahens non debet dissimulare rei, de qua contrahitur, qualitates; b) quoties eam exigit ostici uin, e. g. docens veritatem nec dissimulare , nec corrumpere potest; c) quoties tranquillitas publica silentio laederetur,e. g. coniurationem aduersus principem vel rem publicam nemo
tacere potest ; d quoties imperium adest legitimum , vi cuius quis
veritatem a me exigere potest , e. g. parentes, magistratus. q. lure quoque imperiecto a nobis exigi posse veritatem , et verba bona , quoties id milia non nocet, et alteri prodest; est enim hoc ossicium humanitatis et innoxiae utilitatis , ad quod nemo non obligatus est; hinc a) salutans est resalutandus; b tristis solatio erigendus ; c' proximus de imminente damno praemonendus; d erranti monilranda via ; e ignorans docendus. f. s.
Quum ergo appareat ex antecedentibus, non semper nos obstrictos esse ad sensa animi alteri pandenda, quaerit auctor, I.
An aliquid liceat de imulare, s. I. a. An aliquando verbis obscuris,