Io. Gottlieb Heineccii, IC. et antecessoris, Praelectiones academicae in Sam. Pufendorffii De officio hominis et civis libros 2

발행: 1749년

분량: 354페이지

출처: archive.org

분류: 철학

91쪽

membra tua ἰ ea est adfirmativa ; ergo admittit exceptionem necessitatis; sin negative legem concipias : nec, corrumpas membra tuas iam necessitas eii a Deo ; ergo quaelibet honesta ratio expediendi salutem ; b ex duobus malis physicis minus est eligendum. g. IO. Alter casus r in eao naufragii s plures infideant umbae , quam ferre possit, an aliqui repelli queant i Assirmat auctor; secundum principia nostra haec lex, ne occide, est Ossicium erga proximum; necessitas est a Deo; ergo quaelibet honesta ratio expediendi salutem; amare praeterea non magis teneor proximum , quam me ipsum, sed tamquEm me ipsum. Illud modo dubium , quinam cedere debeant ' Resp. in eius modi casibus quidem non locum fore diuturnae deliberationi; in illesitamen, u dominus cymbae in cymba est, ad eius arbitrium rem redire volunt. Sed in casu necessitatis cestare dominium, ipse auctor paullo post adlirmabit; hinc siue dominus adlit, siue non, iis, qui ultimi insilierunt, cedendum erit, quia prioribus iam ius quaesituna fuit per occupationem. Dubitat TITIVs , Observ. Iqq. n. a. an talis casus existere possit, Putat homines potius una perituros, quam alios perdituros ; sed quam necessitas omnem misericordiam excludat, stupendo exemplo septem Anglorum ostendit GRoΤ. de iuri bess. et pae. II. I . quod

Casus tertius e ait, si duo in praesenti periculo snt, uni liceat 3

consulere alterius interitui Contingere hoc potest I. in naufragio, si alter nantem complectatur, Vel 1i alter mecum tabulam adprehendat, quae duos ferre non possit; a. in fusa, si quosdam excludamus, ne hostis simul in urbem penetret ' Res p. in utroque casu quaeli het honesta ratio est expediendi salutem ; priori enim casu necessitas est a Deo; posteriori a malitia hominum, iique me occidere interidunt. Sed posteriore casu probe consider.mdum, an non et hostell uidam admitti sine periculo possent. Apud CuRT. IIII. I 6. Dari uxugiens conssilio ministrorum pontes dissoluere noluit, dicens: se naide insequentibus iter dare , quam auferre sugientibus.

92쪽

An in fuga proterere possim obstantem ' Resp. quaestionem non esse de fuga turpi, e. g. malefici , quem lictores persequuntur ε sed

de fuga necessaria; e. g. si armatus inermem adgrediatur; tunc qui obstat, a. aut id facit ex malitia; tunc intendit mortem meam, ergo necessitas excusat; a. aut obstat mihi ex impotentia, e. g. infans, claudus; tunc necessitas est a Deo, ergo et hoc casu locus est exceptioni necessitatis. Exceptio est, si talis obstet, ero quo ipse vitam ponere teneor ;limitatio quoque addenda, ut, u damnum dederim, illud pro virili

resarciam.

f. a . An in easu necessitatis liceat alterius bonis inuito domino uti Ν gat ALBERT in Compend iuri nat. pari. II. eap. a. s. a aq. quia sit turtum; sed haec petitio principit; furtum est contrectatio fraudulosa rei alienae, hic non est fraus; furtum fit lucrifaciendi caussa ,

hic famis caussa et ex necelsitate.

Casus est, si I. sine culpa quis a. in eum statum deuenerit, 3. ut pereundum sit. 6. nec aliud supersit medium expellendi famem, nec ullus misereatur famelici, an s. tantum sumere possit, quantum necessitas praesens adsit, 6. sub proposito restituendi , si ita ierat occasio Z e. g. si nauiragi ita terram peruenerint nudi et famelici , et nemo velit frustum panis dare. Hoc casu quaestio assirmanda ; I. necessitas est a malitia hominum , ii volunt meum interitum; a. si in casu necessitatis ne Vitae quidem alterius parcere possum, multo minus ergo bonis. Non ergo hac doctrina se excusare possunt fures, qui I. sua culpa, a. etiam sine necessitate , 3. aliis reiectis remediis , quibus f mem expellere possent, lucri faciendi caussa, s. sine- proposito restituendi aliorum bona contrectant. GROT. II. II. 6. SELDENVS, VI. T. THOMAS. H. a. f. a . Ultimus casus: an ad me eonseruandum aliorum res corrumpere possimi e. s. proiicio aliorum merces ex naui, ut leuetur nauis; diruo alterius aedes ob incendium, ut mea intacta seruentur Z Resp. necessitas utrobique a Deo est, adeoque illa non habet legem ;

d I. periculum aliter effugi non posse, supponendum; a. Obstrimineocii Prael. P endress Κ eius

93쪽

LIB. I. CAP. VI. DE OFFICIO

ctus sum ad damnum resarciendum aequissima lege Rhodia de iactu Ea in incendiis semper seruari nequit. quia incertum est, an illa domo non diruta, et illa fuisset incendio haud liberata.

C AP UT VI. DE OFFICIO QUORUMLIBET ERGA QUO SLIBET, ET DE NON LAEDENDIS ALIIS.

S. I.

PRoxima sunt oscia erga alios, seu proximum, de quibus ab ho

sexto evite ad finem huius libelli agitur. Vt vero de ordine constet, obseruandum , alia Ulaia esse Asia SoLvTA , quae cuilibet a quolibet debentur, sine respectu ad certum natum, vel institutum humanum ; c. g. neminem occide; alia his Thetica, ad quae non obstringitur homo, nisi supponatur certus status, vel certum institutum humanum; e. g. . Ne furare; haec enim lex non obligaret, nisi homines instituissent dominium; eo vero semel introducto, ius naturae vult, nos a furtis adstinere. Obseruandum laoc contra SALΜAsture, qui negat, furtum esse contra ius nat rae, de usur. libr. II. eap 9. et hinc ridct doctrinam ICtoruin S. I. Ins. de oblig. quae ex delici. nasi. L. I. g. 3. D. de furt. Eius modi instituta humana potissimum sunt quatuor: SERVO; verba enim non significant naturaliter, ut sibi persuaserat PLATO , sed ex impositione hominum ; si enim naturali ter significarent, non posset unum vocabulum in diuersis linguis res diuersas notare, quod tamen saepissime contingit: e. g. Gibbet Arab. significat montem , Germanice culmen. Geber Hebraice significat fortis, Germanice donatorem. DOMIN lv Μ; nam antea omnia erant communia, et dominium introductum est per occupationem tum demum quum res humano generi uniuerso non amplius sufficere viderentur.

RERvΜ PRETIvla ; initio homines ignorabant nummi usum sed omnia permutatione sibi adquirebant, quod apud antiquissimas gentes diu valuit. Sic Esauus primogeniturae ius Iacobo pro pulte turpiter vendidit, Genes Ain, M. Jequ. Apud HOMER. Iliad. Inda,

94쪽

Inde evillati sibi vina parare Pelasti

Aere micante alii, nitido pars altera ferro, Pars bubulis tergis , ipsis plerique iuuencis , Pars quoque mancipiis. Similia de veteribus Germanis refert TACiTus, de moribus Germam. et obsernatio sane elegans est MVRETI, Le t. v tr. X. 3. omnia vocabula, quae Graece significant emere vendere , esse ab animalibus derivata ,

quales et liberi ; hinc inualuit imperium domesticum ; denique inritegrae institutae sunt res publicae. Omnia ergo officia , quae ex quatuor his institutis humanis fluunt, vocantur HYPOTHETICA ; hine agitur I. de ost iis absolum ris , cap. T. et 8. a. de inciis Θpotheticis, cap. 9 seqq. et quidem de iis , quae fluunt in ex sermone, cap. 9-II. β P dominio, cap. Ia 13. γ rerum pretio, eap. 3 q. ad finem Gri L δ ex satu tum familiae , tum riuitatis , toto libro II. Primo ergo de ABSOLVTis, quae denuo duorum generum sunt; alia Vocamus PERFECTA, quae admittunt eoactionem, in satu naιu rati per bellum, in ratu emili per iudicem, e. g. pacta seruare , debita soluero ; IMPERFECTA , quae talem coactionem non admittunt , quamuis et ipsa omnino Iure debeantur , e. g. eleemobnas dare , erranti viam monstrare.

Ratio, cur haec coactionem non admittant , illa admittant, haec est. I. quia haec ex virtute proficiscuntur, illa ex lege ; lex gaudet facultate cogendi, virtus si coacta praestatur , virtus esse desinit ; a. quia illa ab uno tantum: .subiecto debentur , quo non praestante iure meo excido s haec ab omnibus promiscue recte pe

tantur.

Iam agitur ergo primum I. de inciis AB soLvTIs . a de non laedendis aliis, eap. 6. bὶ de agnoscenda hominum aequalitate, ta T. c de promiscuis inciis humanitatis exercendis , eap. 8. a. de o cus HYPOTHETICIS, cv. 9. seqq. f. a. Absolutorum officiorum ergo primum omnium auctor statuit illud de NON LΛEDENDIS A L I l s , quod denuo resoluitur in duo alia d

95쪽

76 LIB. I. C tr. VI. DE OFFICIO

Neminem laede , ρ. a. 3. di laesi si , damnum resarci, A. 4-I . Neminem. esse laedendum , Auctor I. ex suo principio socialit iis probat et quod eam destruit, est contra ius naturae : atqui societas non potest non destrui, si impune alter alterum laeserit; ergo est contra ius naturae ; a. ex facilitate huius ossicii ; pleraque alia ossicia praestantur cum aliquo detrimento , hoc sine detrime to 3 3. a communi hominum affectione ; pauci a nobis quid pra tendunt ; at ne laedantur, a nobis omnes exigunt. Sed debentur haec ossicia illis quoque, quibuscum non Viuimus in societate. Itaque ex nostro principio ratiocinamur : homo homianem eodem prosequi tenetur amore, quo se ipsum prosequitur; inde fluit illud CH Risit: quod tiba non vis feri, alteri ne feceris; laedi ergo quum nplis, neminem laede.

Sed iam porro hoc ossicium explicandum: Homo non es laedeu-dus. Lae, litur homo vel I. in substantia, et quidem α corpore, per occisonem, Vulnerationem; ergo irride fluunt leges: Neminem occidito, mutilato , vulnerato. Apud veteres extorres habebantur, qui homicidium ad miserant, tamquam indigni societate humana. Cain violatu, stichtiget idem apud Graecos; β quoad animum ; hinc leges: Neminem rem rumpito , nemini scandalum Praebras. a. an pudicitia; hinc leges: Ne adulterium, ne suprum, ne aliud huius modi probrum committito. 3. I ii honore; hinc leges: Nemini honorem, quo dignus es, δε- negato , neminem iniiιriis proscindito. q. In rebus et iuribus; hinc regulaeo Furtum ne admittito, n minis iura intercipito, suum cuique tribuito , falso testimonio neminem

Trimito; at ita tota tabula posterior decalogi est iuris naturae. Hin lexander Seuerus imp . apud LAΜPRIDivla supplicia infligebat cum elogio et quod tibi non vis feri, alteri ne feceris. S. q. Iam alterum ossicium: s laeseris, damnum resarci; hoc auctor probat s. q. explicat S. I. seqq. Probatio facilis est. I. Eo amore Prose

96쪽

prosequi tenemur proximum, quo nos ipsos; nos volumus nobis damnum ab alio datum resarciri; ergo et aliis resarcire debemus. I. Sine quo aliud ossicium iam de monitratum estet frustraneum, illud omnino est necessarium : atqui sine restitutione damni ossicium, neminem Dede, est. trustraneum; necessaria ergo est restitutio. f. s. Quam ergo regulam de resarciendo damno antea probauimus, ea iam quoque explicanda erit, quod fit, dum auctor ostendit, quidsu damnum , f. F- . quo modo iuua re retendum , S. 8. seqq.DAΜNVN in iure Romano accipitur pro deminutione patrimonii ; hinc quidquid non recipit certam aestimationem , non vindicatur lege Aquillia. Possum quidem agere serui vel ancillae occisae nomine , itemque ob pecudem . quadrupedem , Omniaque quae in patrimonio sunt corrupta , sed agere non possum ex ea lege ob damnum inaestimabile ; ergo damnum ex iure Romano est quaelibet deminutio patrimonii nostri ab altero iniuria facta. At in iure naturae latius aceipitur vocabulum, comprehenditque omnem rei perfecto iure ad nos pertinentis corruptionem, demin tionemque nullo iure factam. Dicimus, Rei perfecto iure ad nos pertinentis. Νam si quis intercipit, vel interuertit, quod nobis iure perfecto non debetur, non videtur damnum fecisse; e. g. si quis nobiscum ambit ossicium idem publiacum, et illud accip t, nos vcro repulsam serimus: Nullo itire facta. ) Nam qui suo iure utitur, nemini facit iniuriam ;hinc damnum nobis datum vindicare non possumus, s quis hortum suum in horreum conuertit, atque ita indirecte subtrahit flores apibus vicini; iure enim suo usus est. Ceterum hoc damnum varii generis est, tum ratione NOCENTIs ;dum enim vel datur dolo malo, i. e. ex proposito nocendi, e. g. si quis lapidem in praetereuntem proiecerit ; eulpa , id est , ex negligentia et supina inaduertentia, e. g. si propositum quidem non habet, lapide aliquem feriendi, at lapidem tamen e fenestramittit interdiu in locum, ubi vulgo iter fit, et aliquem percutit pcasiu , si nec propositum, nec cuIpa concurrit, sed lota prouidentiae diuina, cui resisti non potest, e. g. si tegula ex tecto nostro defuit. Deinde damnum consistit ratione obiecti I. partim in negati

ne eius, quod nobis iure persecto debetur, e. g. si quis cui dene-

97쪽

8 LIB. I. CAp. VI. DE OFFICIO

gat alimenta debita, fructus rerum suarum , Usuras, sortem I a. partim in illatione detrimenti positiva, de qua S. seqv. f. 6.

Damnum nobis posuiue datur, quoties. quidquam , quod iure persecto nostrum est, laeditur, siue aestimabile sit, siue inaestima-hile , v. C. si laeditur animus I e. g. scandalum ; ita diabolus maximum damnum intulit protoplastis, dum iis persuasit esum fructus vetiti I corpus, e. g. Vulnerando , mutilando ; libertas, e. g. dum Iosephus a fratribus venditus I res nostrae, e. g. dum incenduntur aedes, fruges, arbores furtim eaeduntur, siue fructus iam percepti, siue percipiendi sint, e . g. si quis fructus immaturos desecet, volarboribus excutiat ; fama, per calumnias , iniuriam ; et quidem hic non modo ad factum respicitur, sed ad effectum seu consequentiam, e. g. Ariarathes a Romanis Io. talentis multatus, quod obstructo Euphrate occasionem dederat, ut Cappadocia inundaretur. STRABO, libr. XII.

S. T. Denique damnum quis dat vela. Per se, si ipse actu physico ad id facinus concurrit e. g. si quis ipse fruges nostras desecet; a. Per alios, quoties actu physico quidem non concurrit , sed tamen simul caussa moralis est a P per iussum , consensum, patientiam , e. g. si paterfamilias filium quid iubet facere, vel id facturo permittit, vel praesens id fieri patitur ; b per participationem, si partem lucri labi capit , e. g. aliquis occasionem alteri furandi. ostendit , sibique dimidium furti stipulatur.

Quaeritur, an et se ad resarciendum damnum obligatus sit, qui ex post facto demum consentit; e. g. laudando facinus, vel illud ratum habendo p Resp. negando; obligatio enim resarciendi damnum ex duplici fundamento e , I. quia aliquis est caussa damni, a. quia particeps est lucri; nemo enim debet cum alterius damno locupletior seri. Ast qui ex post facto demum consentit, is nec caussa est,net lucri factus particeps; ergo nec obligatus est ad resarciendum

damnum.

Alia quaestio est, an non hoe precatum fit. et poena dignum p id Vero nemo negauerit; nemo enim sine peccat6 approbabit alterius Peccatum; et nouimus, quam grauiter Deus animaduerterit in Eli,

98쪽

poni ficem maximum Iudaeorum. qui s ne nec auctor fuerat filiis, ut spoliarent sacrificantes , nec eius lucri iacti s fuerat particeps, sed ta

men eos non castigarat, quum tam a e Ortim scelera an nonciaret.

Et ita facito intelligimus locum CIC BON's ex Philipp. II. quia interes inter suaserem facti, et probatorem ' aut quid refert. vii voluerim fieri, an gaudeam factum Z id enim verum est, si de peccato quaeritur, non si de damni restitutione. f. 8. Hactenus de damno, quod resareiendum, iam regulae ipsae

de damno resarciendo: I. Qui es causa principalis, primo loco tenetur. Ad poenam omnes tenentur , etiam , qui caussa minus principalis fuit; sed ad restitutionem damni caussa principalis, altera non nisi in subsidium ; e. g. sit pater iussit arbores caedere, filius paruit. II. Plures vita damnum dantes tenentur in solidum, uno vera fluente reliqui liberantur. Ratio, quia laeso nihil debetur , quam quod amisit, hoc si semel e cepit, plura seustra petit. Quod aliter se habet in poena, quam sin- uti debent , qui peccarunt, adeoque uno soluente, reliqui non iberantur. Distinguit auctor , an plures per conspirationem , an citra conspirationem unum idemque facinus perpetrarent, additque, priore casu omnes soluere debere pro sinsulis, et singulos pro omnibus. Sed ad id et illi obstricti sunt, qui citra conspirationem damnum dederunt, adeoque hactenus nihil est differentiae; alia vero obseruanda regular

viduum est factum , aut individuum. Si prius, quisque damnum a se datum pensat , e. g. Titius fores perfregit, Μaeuius fenestras. Sempronius fornacem, speculum, mensas, cet. sin posterius, singuli tenentur in solidum, ita tamen, ut uno soluente, reliqui liberentur, e . g. si quatuor fregerint noctu fenestras, adcurate distingui non potest, quot orbes vel mombos quisque perfregerit, adeoque actus est individuus. Idem obseruandum, si plures citra conspirationem hominem Vulnerau rint , unus gladio , alter fuste , tertius selopeto usus ; tunc vulnera

facile distinguuntur; secus, si singuli iisdem armis usi sint. 8, 9. 1

99쪽

Sed quum supra ostenderimus, non solum dolo, sed et culpa, et casu dimnum dari posse, de his quoque obseruandae regulae: IIII. Qui culpa sua . siue lata, siue leui, siue leuissima damnum dedit , ad restitutionem tenetur.

Est enim et is caussa damni. Quaeritur, an haec aestinctio eulpae solida st y reiecerunt eam aliqui, tamquam somnium I Ctorum, et quidem vel ideo maxime, quod

culpa mensuram non capiat. Sed resp. vel ideo tres fiunt gradus, quia mensuram rion recipit. Vid. Ti Tll Observ. 16 . Omnes res m rates habent duo extrema, et medium inter extrema; e. g. v num

extremum est primo negligentia nimis supina , qualis dissolutorum hominum; alterum est nimia et misera dii gentia, qualis est Eucliomam ; tertium media inter haec extrema est diligentia , qualis est patrumfamilias frugalium; ergo est triplex culpa. Ceterum & culpa sua datum damnum resarcire debet, I. si I ex prohibet eiusmodi damnum ; a. si obstrictus sit ad diligentiam; ergo non tenetur, qui ili vicinia audiens strepitum lecto non surrexit, adeoque furtum non prohibuit; 3. si laesus vel directe, vel indirecte non consenserit; indirecte consentit, qui ipse tale quid agit, ex quo damnum consequi necesse est, e. g. pugnam moueS, et plagam accipis. Huc pertinet casus Henrici II. Galliae regis, qui ad pugnam equestrem prouocans Comitem de Montgomery periit in illo hastiludio. THVANus , Idr. XXII. ad annum IIS9. q. Si tam num culpa datur in magna animi perturbatione, quae omnem dilugentiam excludit, restitutio peti non potest, nisi culpa praecesserit ; e. g. iniuste quis alterum adgreditur in alieno cubiculo , hie se defendit, et inter pugnandum frangit speculum aliquod pretiosum; hic nulla praecedente culpa ad resarciendum damnum non tenetur; sin ipse, qui speculum confregit, pugnam mouerit, ob culpam a tecedentem tenetur; supra enim diximus, obligationem ad resarciendum damnum oriri vel ex eo, quod quis caussa fuerit, vel par- 'iceps factus sit lucri; neutrum adest priore casu. Elegans exemplum apud AKLlANU Μ, Hlior. var. III. H. adolescentis, qui socium de- sensurus in ipsum socium ensem impulit; consultum ea de re or culum respondit: Defendens siocium, versio mucrone , nerasti:

Adiutam Delum perimis; nil polluit isa

Purior ν

100쪽

P-- es, manibus ne, quam prius esse solebas. Te caedes, manitus mage purum , ae ante solebas. V. Damnum easu datum nemo reparrat, 'quia caussa non est. Addunt quidem nonnulli limitationem , nis Ire aeredat; sed haec ridicula; culpa enim accedente non amplius est casus. f. II.

Paragraphis insequentibus auctor agit tum de noxali actione F. II. tum de actione , s quadrupes pauperiem fecisse dicatur g. 1 a. Quum enim supra monuisset , damnum dare quem posse vel per se , Vel per alium ; ad hunc pertinet quaestio et quid iuris β, ssemus animalae noserum alterum laeserit. Hoc casu iure Romano agere possumus aduersus dominum, Ut damnum resarciat, aut seruum noxae det, quod etiam eo casu obtinebat , si filius familias nocuisset, s. vlt. Ins. de noxat. Aa Iam quaerit auctor, an Me iuris naturae fit r idque assirmat, quia seruus naturaliter debeat damnum resarcire, et tamen nihil haheat proprii; hinc dominum aut pro eo soluere debere , aut corpus noxae dare. TITius, O . I 69. aliter rem explicat; seruus, inquit, si dominum non haberet, a me posset occupari pro damno, quod resarcire non potest ; at dominus non potuit constitui in praeiudicium nostrum 3 ergo etiam occupari potest ; aut, si dominus id nolit: pro eo soluat oportet. Sed frustraneae sunt illae ratiocinationes ; si enim quaeritur , an noxales actiones sint iuris naturae praeceptiui Z id quisque negauerit ; hinc et apud multas gentes non in via fuerunt actiones no-xales e sin de iure naturae permissicio dicitur, et quaeritur, Concedimus id permittere, ut serui delinquentes noxae dentur, sed non ob rationes adhuc allatas ; verum ideo , quia dominus omnem utilitatem ex seruo capit, adeoque merito et incommodum fert, ac Proinde aut pro eo soluat, aut eum noxae det.

Ceterum distinguendi casus, i. si dominus instigauit, ipse directe tenetur ; a. si tertius instigauit , hie itidem directe tenetur; 3. si ipse laesus seruum incitauit. satisfactio plane cessat ; ideoque unus su Permanet casus, . . si seruus proprio motu alicui nocuerit. minueti Prael. Rufendorss.

SEARCH

MENU NAVIGATION