장음표시 사용
141쪽
re caput Ioannis ; Ita et Salomo recte matri negauit, quod ipsa petebat, quamuis iurasset, I. Reg. II. Io. Aut iureiurando quid promissum , quod non est impium , absurdum , impossibile , tunc cauillatione non adimpletur, per reg. I. adeoque peccauit caZtiuus ille , qui in castra obiter remeauit : nec minus peccauit Iimoleon , qui quum Milarcho iuratus promisisset, se eum non a cusaturum ; prodeunte illo in concionem dixit : eo illum hominem non accusabo, quia iurato pastus sum, at intersci celerrime iu- leo. POLYAEN. Stratagem. libr. V. g. 9 Sed praecipue quaeritur, quodnam si fundamentum interpreta-rlanis iurisiurandi 8 recte respondetur, dispiciendum ei se ad sententiam et scopum, non iurantis, sed deferentis; nam I. cuius caussa praestatur iusiurandum, ad illius mentem iurandum est; at praestatur praecipue deferentis, non iurantis caussa , ergo cet. a. si ex mente iurantis intelligendum esset iusiurandum, unusquisque posset reseruationibus mentalibus pro lubitu uti, et sic frustraneum foret iusiurandum, e. g. iurauit Vlysies, se pacta, quae cum Antenore iniisset, seruaturum, ac interea cum alio Antenore pactus erat proditionem Troiae; 3. omnis delatio et acceptatio iurisiurandi est pactum; pacto enim vel promisso me obstrinxi ad animi sensu dere, de qua quaerit, reuelanda; ergo contra pactum ago, si de alia re iuro, quam ille interrogauit. Recte hoc intellexere Romani ; hinc quum Censores, ex aliquo quaererent : ex animi tui sententia; habesne uxorem l et hic responderet ; non faue ex animi sententia; Censores eum seuere notarunt; respondere enim iuratus debebat ex mente Censorum, qui non interrogabant, an Vxorem
ex animi sententia duxerit ' sed an habeat uxorem lAliud I. si quis proprio motu iurato qυ id promiserit; tunc
enim iusiurandum est interpretandum ex mente iurantis , quia nemo detulit; promisit quis iurato, se templo daturum calicem , et prouisores iam exigunt aur um.
Aliud quoque obtinet, a. si iurans ex mente deserentis errauit, aliudque intellexit, quam alter scire voluit. Sic si ille ciuis Romanus in sensu interrogationis censoriae errast kt, non peierasset, dum respondit: non sane ex animi sententia.
142쪽
Superest ultima pars huius capitis , in qua quaeritur, quotuplex si iusiurandum Z Praestatur I. aut de re praeterata, et tunc dicitur fertorium, e. g. iurat reus, se nihil debere et aut de re futura, tunc dicitur promissorium , e. g. ho magium, iusiurandum Salomonis, Herodis , Alia eri ; a. assertorium praestatur vel de facto alieno , et tunc est iesimoniale , ei a Zeugen- Dd; vel de proprio, et tunc est titis derisorium , de quo PAvLLVS DUL ad Ebr. VI, 16. iusiurandum terminat omnem litem; i. litis decisorium vel defertur a parte parti , et Vocatur necessarium . Vbi aut iurandum, aut reserendum est, e. g. actor defert reo iusiurandum super deposito; vela iudice alterutri parti , et tunc dicitur iudiciale, e. g. Caiphas adiurabat Iesum, an sit Christus ' q. iudiciale aut dcfertur super uaestione, quantum debeatur 7 aut super quaestione, an aliquid actum ' priore casu vocatur iusiurandum in litem I posteriore purgatorium, si quis indicia contra se militantia iureiurando elidit ;modo si*pistorium, quoties semiplenam probationem supplere iubetur iureiurando. At postremum et iuri Romano, et rationi repugnare, docuimus in Syllog. opust. Exerc. XVI. de Iubricitate iurisiurandi suppletorii. Nam I. ita qui s. sit testis in propria causa : et a. occasio ditur innumeris periuriis ob praemium periurii paratissis
mum, nempe victoriam in causa.
C A P U T XII. DE OFFICIO CIRCA ADQUIRENDUM,
ALterum institutum humanum, ex quo fluunt ossicia hypothe tica . est Do Μ IN I v Μ. Vnde hoc capite disquiritur i. de δε- minii origine, s. I. a. a. de eiusdem natura, S. 3. q. 3. de modis illud adquirendi, M. F. ad M. I. Quod ad dominii originem adtinet, de ea subtiliter philos Phati sunt veteres et recentiores , inprimis ALBERTI, CON itinQ a nat.
143쪽
nat. para. II. f. q. dominium deducit ex praecepto diuino Gerras La8. Sed r. Deus ibi non distribuit res singulis futuris hominibus, adeoque nec dominium aliquod singulare constituit ; a. locus ille dat facultatem dominium constituendi, non ipsum constituit dominium ; 3. versamur hic in iure naturae, cuius origines et conclusiones non ex Sacra Scriptura, sed ex ratione deducendae. Ceterum recta ratio statim cognoscit, Deum ius dedisse utendi rebus omnibus, qnae ad conseruationem nostram pertinent ; nam I. qui dedit existentiam, voluit ut existeremus , qui vult nos existere, vult ut mediis utamur, sine quibus conseruari noni possemus. Quumque sine rebus naturalibus passim in orbe obuiis conseruari non possemus, sequitur , ut earum usum nobis ac ius utendi dederit ; a. idem probat finis Dei ; is tamquam ens sapientissimum nihil fecit Dustra ; quum vero tam multa creauit , quae aliis
creaturis usum non praestant, e. g. aurum, reliqua metalla, mat
rias , ex quibus vestes . cibi sapidiores , aedificia . suppellex cet. consci possunt, procul dubio Deus ea creauit nostro bono, ade que ius nobis dedit iis utendi. Equidem Stoici longius procedunt, omniaque in uniuerso mundo hominis caussa condita existimant, quod principium etiam in iure nostro regnat, f. 37. Inst, de rer. diuis CiCERO de osse. libr. I. cap. 6. de natur. Deor. II. 6a. seqq. de finibus III. ao. Sed multa sane sunt, ad quae nemo mortalium umquam penetrauit, e. g. in meditullio terrae, in mari, ut taceamus de iis, quae fortastis in corporibus caelestibus occurrunt; hinc satis est, si dicamus, Deum ius nobis dedisse viendi fruendi omnibus , quae ad conseruationem commoditatemque nostram faciunt. Eleganter SENECA, de ira, II. a nimis nos lispirimus, si digni nobis videmur, propter quos tanta In
f. a. Posito hoc iure recta ratio sacile cognoscet, qudimodo sensis inde natum sit dominium, nimirum I. ubi ius nobis datur rebus omnibus utendi, ibi datum est etiam ius illas res occupandi ; occupatio est facti, fili δε ergo oportet statum ante occupationem dominio con
trarium; iam antequam res occuparentur, erant nullius, et omnibus tamen ius erat illas occupandi, ceu 9. I. demonstrauimus, ergo ante occupationem erat communio negativa. Communionem hanc nefatiuam definimus eum statum, quo res omnes serere quod ad proprie talem nullius, quod ad ius vero occupandi, omnibua patebant.
144쪽
CIRCA ADQUIRENDUM RERUM DOMINIUM.
a. Occupatio porro fit duplicites , ut recte obseruauit GROTIvs. vel per uniuersitatem , vel per fundos seu rectius per singulos e peret niuersitatem, quando tota multitudo rem occupat , eamque inter se diuidit, e. g. liraelitae terram Canaan ; Per singulos, quando singuli singula sibi Occupant, veluti Tartari, aliaque populi Nomades. Itaque multiplicato primum genere humano necesse fuit integras familias , et inde natas gentes totas prouincias communi nomine Occupasse, easque communes habuisse : inde nata altera communio, quam positivam appellamus. Est vero communio positiva is status, quo multi simul rem communi nomine occupant, ut sit saltim multitudinis occupantis, et alii ab eius usu excludantur. Vnde facile patet disterentia communionis negatiuae et positi-uae: in illa enim I. res sunt nullius, in hac ad multitudinem, quae eas occupauit, pertinent I a. in illa usus patet promiscue omnibus, in hac tantum illis, qui sunt de i sta multitudine ; 3. ibi excluditur nemo , hic omnes praeter illam multitudinem. Rebus sic in communione positiva existentibus , commode uti non potuere gentes integrae, ut illae omnibus suffecerint; itaque non potuerunt non ii ter se conuenire, cuilibet de illa multitudine ius futurum esse, quaedam sibi, quibus opus esset, occupandi; ac proinde singuli sibi oecuparunt partem agri, arbores, aliaque necessaria ad sustentationem familiae. Eo iacto statim natum ell dominium ; quaecumque enim ex communibus rebus consensu alterius Occupo, ea fiunt occupantis, adeoque elle in dominio incipiunt. Iain facile ostendi potest discrimen inter communionem positi-uam et dominium. Nam a. in illa multi sunt domini, hoc introducto unicus; a. in illa excluduntur omnes extra illam multitudinem, hoc introducto etiam ii, qui sunt de multitudine illa; 3. in illa nihil est singulorum , hoc introducto singula habent Quin dominum , adeoque iunt singulorum , qui occuparunt. NOD m .e caussa addimus r ut occuparunt; paullo post enim S. q. ostendemus, ne hodienum quidem omnia occupata esse, adeoque multa nondum facta esse singulorum, sed partim in communione post tua, partim in negativa permansisse. dotus argo ordo, quo introductum dominium, hie est : a omnia suere in communione negativa, b multiplicatis hominibus si gulae familiae, et natae inde gentes occuparunt totos terrae tra citis, et ibi constituerunt communionem positivam; e) denique si guli de illa gente consent untibus reliquis Occuparuus re ungulas albi necessarias, et sic natum eli domini iam.
145쪽
Id quod cum S. S. egregie congruit; dum enim Deus dixit rcrescite et multiplicamini, cet. constituit commanionem negativam ; dum homines tam posteri Adami, quam silii et posteri Noachi sibi nouas sedes quaesiuere, nata est communio postiua ; dum denique singuli loca quaedam inculta occupare , sibique colere coeperunt, natum est dominium e quin eo modo sese res habitura esset, si gens quaedam hodie immigraret in insulam quamdam incultam. f. 3. Haee de dominii origine: progredimur II. ad naturam dominii, quae commodissime explicabitur per definitionem. Est dominitim ius rem corporalem sibi ita habendi, ut ea soli tamur, nec quisquam ea sine consensu nostro utatur. Est ius. ubicumque enim ex parte Dei cst concesso, ibi ex par te nostra est ius rem concessam ulibus nostris adhibendi; atqui ex parte Dei eiIe concessonem, probauimus S. I. est ergo ex parte nostra ius. Rem corporalem habendi. Res enim incorporales sunt iura; iura rebus vel personis inhaerent; si rebus inhaerent, sunt consequentia dominii, non ipsa in dominio sunt; sin personae inhaerent, sunt attributa personae, ergo plane non cadunt sub dominium. Habendi. Ergo dominii initium est possesso; habere enim dicimur, quae Occupauimus, at semel facta occupatione, possesso et animo retinetur, id est, maneo dominus et posIeisor, quamuis rei non inlittam, quia nemini ius est, rem semel occupatam occupandi. Nec quisquam ea me consensu nostro uti poterit. γ' Negat hoc Tl Tlus, obsera. 282. sed male; nam ne intelligi quidem potest dominium sine facultate alios ab eius usu excludendi; fatetur hoc Ti Tlus, dum concedit, hanc alios excludendi facultatem dominium consequi, negat tantum , eam ad dominii essentiam per
Sed argumentamur: Sine quocumque non intelligitur dominium , id pertinet ad eius essentiam ; sine facultate alios usu rei excludendi non intelligitur dominium; ea ergo ad dominii essentiam perpnet. Sed fraudi fuit TiΤlo , quod negauit communionem negativam , putauitque , statuendum Adamum, quamuis adhuc solus in hoc terrarum orbe esset, verum tamen ae actuale dominium habere ; quod paradoxum ipse aliter saluare non potuit, quam ut negaret, ad dominii essentiam pertinere ius excludendi alios.
146쪽
CIRCA ADQUIRENDUM RERUM DOMINIUM. xa
Ceterum quamuis hodie dominium varie diuidi soleat, veluti in plenum et minus plenum , hocque tribuatur domino et vasallo in seudis , domino emphyleuseos et emphyleutae in re emphyleutica, domino superficiei et superficiario in superficie, facile t men patet, haec omnia legibus pactisque humanis esse introducta, adeoque ex iure naturae derivari non posse; iure enim naturae per occupationem quisque plenum ius consequitur , adeoque dominium omne est plenum, nullisque circumscriptum limitibus.
Diximus de natura et definitione dominii r proximum est, ut et quaestionem soluamus, quibusnam in rebus dominis locus si 'Hoc ex superioribus principiis ita eruimus , I. quia homines a primaeva illa communione negativa et positiva discosierunt, quod res communes non sufficerent omnibus; hinc consequitur , ut non opus sit dominio rerum inexhausti usus, quales sunt aer, aqua profluense a. quumque ideo in dominium redactae snt res , quia ad conseruationem nostram facere videbantur, sane in dominio habere nemo cupiet res, quae nulli V sui sunt, e. g. muscas , mures, araneas, nec ideo quisquam furti actione pulsatur, quod nobis aliquot mures ex aedibus clam subtraxit; 3. denique quum possensione opus sit ad dominium adquirendum , eaque 1ine apprehensi ne ac custodia non intelligitur, non possunt in dominio esse, quae custodiri nequeunt , id eri, a quorum usu alter excludi non potest, itaque ex hac quoque ratione aer et aqua profluens non sunt in dominio. Ovi D. Metam. VI, H9. seqq. Quid prohibetis aquis r usus communis aquarum. Nec solem proprium natura, nee aera fecit,
Itaque requisita rerum , quae dominium recipiunt, sunt triara . ut sint exhausti usus, nam alias dominio non opus est; I. Vt sint utilest, nam alias dominium habere nolumus ; 3. ut possint custodiri, nam alias domini esse non possiimus. Iam facile decidi potest quaestio de dominis maris, de qua ad-
hoc tanto 'animorum motu disceptatum. Dominium maris ex Anglis defenderunt Io. SELDENVS , in mari clauso, seu de dominio maris, IOESTON, rorum Britannici libr. XIIII. GulL. VELvOODus,
147쪽
de dominio maris, iuribusque ad dominium spectantibus. Ex Italis PETR. BAPTisT. BuRGus , de dominio Genueni rei publicae in mari Lixujsico. in gratiam gentis Danicae et Noruegicae Io. Is AAC. PONI AN vs scriptit libros duos discissionum biforicarum de mari libero , aduer)us D. Seldeni mare clausum. Contra hoc dominium maris scripserunt praecipue Belgae , GRoTius de mari libero . THEOD. Gn As ei NCKEL in Vindisiis maris liberi contra Seldenum , VLR. HvBERus, Digress pari. I. libr. IIII. OV. I l. I S. 6. et i Ouissime Vir ili. CORN. van BYNKERsHOECK in Dissert. de dominio maris, qui modestissimus. Harum gentium intererat de ea re dis tutare propter nauigationes Indicas, itemque propter capturam haecum. Sed Batavi vetera principia pauilatim deseruerunt , postquam de societate Ostendenti agi coeptum. Nullo partium studio hac de re scripserunt IAC. GOTHO FRED. de dominio maris, Io. STRAUCH. de dominio maris , Io. HEN R. BOECLERus , in Miu. maris domino ; immo et auctor noster alienus a partium studio hanc quaestionem tractasse videtur in Dr. nat. et gent. libr. IIILcV. F. f. s. Quod ad rem ipsam attinet , I. sormandus est status controuersiae, non esse quaestionem de Oceano, qui nec exhausti usus esse, nec custodiri posset , adeoque non esse potest in dominio; sed de mari quodam prouinciae proximo ; itemque non quaeri de iis rebus, quae in mari inexhausti sint usus , e. g. de nauigatione sola, de aqua marina, cet. sed de mari, quatenus exhausti usus est, C. g. quoad commercia, unionum piscaturam , capturam piscium
Quaestio ergo est, an mare particulare quoad res exhausti usus ita si in dominio, vel potius imperio , alicuius gentis, ut haec alios eius usu excludere polli ' Id assirmamus, quia omnia adsunt requisita : I. est exhausti usus, a. illae res summam praestant utilitatem genti alicui, vel rei publicae, 3. potest classibus et nauibus occupari et custodiri. Agnoscit hoc quoque ili. BuNKERsHOEκ. Id tamen sibi pe suadet, sic mare non diu posse esse in dominio , quia classibus domum reuersis statim cessat possessio ; sed audiuimus , possessionem semel adquisitam etiam animo retineri. Haec demonstrant, mare esse posse in dominio, sed idem ae quum esse, ut dominium illud vicinis prouinciis permittatur, ita probatur z amor erga proximum exigit, ut quod nobis denegari
148쪽
CIRCA ADQUIRENDUM RERUM DOMINIUM. I 29
nolimus , id nec aliis denegemus ; nos iam iniquum putamus , si
quis nobis negaret utilitatem ex ea re, ex qua alias omne incommodum sentimus , ergo nec uos iniquitatis absolui poterimus, si Prouinciae denegamus commodum maris, quae incommoda quotidie sentit. Obiicitur, r.. mare esse inexhausti usus is ad id iam respondimus; a. mare non esse in commercio; est petitio principii, de eo enim quaestio est; 3. esse fluidum, adeoque non posse custodiri; Resp. potest omnino per classes, praeterea aqua marina est fluida, non mare; q. mare sic esse accessorium, terram principale, mare Vero plerumque terra maius esse. Resp. quid tum l America Hispanica accessorium est Hispaniae, et ea tamen Hispania multo maior est. Ceterum effectus huius dominii sunt , I. prohibere nauigantes. piscantes, uniones colligentes certis locis; a. leges maritimas et nauticas dare; 3. piratas persequi, ab iisque supplicium sumere; Vectigalia colligere a praeternauigantibus. Signum eius dominii Venetiis est desponsatio cum mari; alibi de suo veli, cuius vestiarum in antiquitate quoque prehendit Lipsius Elector. I. 23. ConfiOCCENI Us , de iure maritimo, cap. q. s. IO. Progredimur III. ad modos adquirendi dominium, quos auctor recte diuidit cum GRoΤio, libri II. cap. 3. s. I. in originarios, quibus dominium adquirimus rei in nullius dominio constitutae, e. g. si quis adquirit examen apum ; a. derivativos, quibus adquirimus dominium rei in alterius dominio iam constitutae, e. g. si quis praeuia emtione vel donatione alvearium a rustico traditum accipit. originarios PurENDORprius subdiuidit in eos ἰ qui tales sunt a iuse,' quando iesim rei substantiam antea iis nullius dominio constitutam adquirimus, e. g. examen apum : b secundum quid, quo ties adquirimus incrementum , quod ei accedat, e. g. mel. Obiicit Tiaelus, Obserit. 29O. hanc subdiuisionem etiam ad modos derivativos pertinere t sed nego; fructus enim et accessiones non traditos accipimus tamquam fructus . sed tamquam partem substantiae, nos vero loquimur de fructibus futuris. Iam agitur I. de modis originariis a in se et simpliciter talibus,
S. 6. b secundum quid talibus, I. T. 8. a. de modis derivatistis, ε. 9.
149쪽
r3o LIB. L CAP. XII. DE OFFICIO
Modus in se et simpliciter talis est occupatio, quae est apprehensio rerum nullius, animo sibi habendi facta. Requiritur ergo. I. Vt res si nullius. Quae nullius sunt , cedunt occupanti, quia nemini est ius contradicendi , meque rei usu excludendi: nullius a tem potest esse res, partim quod nullam habuit dominum, e. g. piscis mari eiectus; partim quod dominus rem pro relicta habuit; e. g. pecten, quem caluus apud PHAEDRvΜ inuenit; et hoc iure thesauros nostros facimus, si vere tales sint , id est , veteres pe-niae pro derelictis habitae; utrumque ergo per occupationem cedit
occupanti; contra ex hoc patet, res annuas, bona naufragorum cet. non fieri occupantis, quia neutro sensu sunt nullius.
a. Animus Ni habendi; sine illo enim adprehensio est actiomere physica vel nat Malis , non humana et moralis, adeoque eis ctum moralem producere nequit, c. g. si gallina unionem vel gemmam e sterquilinio eruat , non ideo sit domina, adeoque nee furiosus, mente captus. 3. Adprehenso, et quidem tali modo facta, quae usitata est circa huius modi res; e. g. feras possum adprehendere manu, vennabulo , retibus , cet. auiculas telo , laqueo , visco. Solus animus sine adprehensione non tribuit dominium, e. g. s aureum nummum Titius prior e fenestra viderit, sibique verbis adseruerit , Maevius vero eumdem prior adprehenderit, Maevius procul dubio dominium consequetur. Vnde toluenda elegans quaestio de Aeantho insula et urbe deserta, quam Chalcidensium legatus primus introiit, Andriorum legatus prior iaculo petiit, PLvTAR H. Quas Graec. 29. . q. Occupatio quum fiat vel per uniuersitatem, vel per sendos, conasequens est, ut in prouincia per uniuersitatem adquisita nihil fit nullius; cuius enim est. tota prouincia, eius sunt omnia , quae illa continentur, e. g. ferae, pisces, flumina, metalla, fluae; hinc omnnia haec pertinent ad populum, vocanturque res publicae. At quia commode diuidi non possunt, et facile per communionem plane extinguerentur, e. g. ferae nullae supersuturae essent, si singulis promiscue venari liceret , hinc populus ea principi relinquere maluit, ac proinde hodie reseruntur ad regalia.
150쪽
CIRCA ADQUIRENDUM RERUM DOMINIUM. 13 i
g. T. Hic modus adquirendi originarius in se et simpliciter talis: sequitur alter secundum quid talis, puta accusis ; Haec nihil aliud
est, quam adquisitio incrementi, quod rei nostrae siue natura, siue opera nostra, siue utraque accedit. Ea est vel raturalis , quam n a turae beneficio debemus, e. g. alluvio, foetus animalium ; indu si talis, quae industria nostra accedit, e. g. forma annuli ex auro, scriptura vel pictura chartae; mixta, quam et naturae . et industriae debemus, e. g. satio, plantatio.
Subtiliter equidem de hae accessione philosophantur ICti Romani ; sed generalis regula est iuris naturae : accessorium sequitur suum priucipale, si vel e re nostra est , vel incertae originis, vel separatio commode fieri. non potest ; si certa est origo, vel rei fungibili accedit, potius rellituendum erit priori domino, vel ei, qui industriani habuit. Regulam hanc probamus : I. quia , qui semel dominus est , illud
dominium sine consensu vel culpa sua. amittere nequit; si ergo de domino constat, illi res restituenda; hinc e. g. vi fluminis abrupta terra merito relinquenda priori domino, non est alluvio; a. si res fungibilis est, cui aliquid accedit, non potest admittere pretium affectionis; tantumdem enim tunc est idem, adeoque absurdum et amori aduersum esset, si retinere vellem accessorium , quod tale pretium admittit: hinc si alienae chartae inscripsi, charta merito cedit scripturae, quia illa pretium adsectionis non admittit,
haec admittit; 3. quod commode separari potest, id procul dubio
reddendum, quia nulla caussa, nullusque titulus est, ob quem ego mihi retinere velim, e. g. si quis capulum alienum ensi meo adferruminarit; q. si commode separari non potest, tunc res se par ta domino priori utilitatem non praestat, mihi praestat , ergo merito soluto, pretio retineo; soluto pretis, inquam , quia nemo debet cum alterius damno locupletior fieri. Ex hac regula iam de omnibus casibus potest iudicari.
Naturales: I. Partus sequitur ventrem , est enim e re mea.
a. Alluuio est mea, quia incertae est originis. 3. Vis numinis non mutat dominium, quia Origo certa. q. Nova insula est accesssorium fluminiς.s Alueus est pars ssumi ni , ergo eiusd erit ' cuius flumen.
Indoriales I. Ad serruminata plerumque can. mode . separantur aeque ac inclusa, non Vero intexta. .