Io. Gottlieb Heineccii, IC. et antecessoris, Praelectiones academicae in Sam. Pufendorffii De officio hominis et civis libros 2

발행: 1749년

분량: 354페이지

출처: archive.org

분류: 철학

151쪽

a. Tabula et charta procul dubio cedunt scripturae et pio

turae.

3. Species noua procul dubio pertinet ad specificantem , quia

materia pretium adsectionis non admittit. Mixtae. 3. Satio me reddit dominum, si ager est meus, separari enim res commode non potest, planta plerumque separari potest, ergo recte vindicatur. - .

a. Aedificium e lapidibus constans non commode, nec sine stimtu separatur, ergo manet eius, cuius est solum; at si e lignis , distinguendum, an iam perfectum sit, an tantum ligna iuncta; pri re casu itidem separari sine incommodo nequit, posteriore potest. 3. Bonae fidei possessorem fructus lucrari, vel ideo aequissimum , quia eius opera prouenerunt, isque per iustunt errorem se pro domino habuit. Ita facile patet, pleraque, quae statuit circa eam rom ius Romanum, subtilia magis esse , quam aequitati consentanea. S. 8. Interserit hic auctor quaestionem , qui fiat, ut non semper dominias, sed aliquando tertius accessiones vel fructus e re nos,a rapiat tResp. id seri per pacta, quaIibus complura iura introduci possunt. Nam e. g. si cui concedo I. partem dominii , ut omnibus fructibus uti possit, id vocatur dominium utile ; sin concedo creditoria. possessionem rei meae in securitatem crediti, dicitur pignus; et quidem si simul concedo 3. ius urendi fructibus , ansiebresis ; si utilitatem concedo in meo praedio vel personae, vel praedio alterius id vocatur seruitus, sive personalis, Uti usus fructus, usus, et

habitatio; sue realis, e . g. Iter , actus, Via.

Sed haec omnia sunt ex iure ciuili: ius naturae quidem haee non improbat, sed nec introduxit; non praecipit, sed permittit. S. 9. Iam sequuntur modi adquirendi derivativi. Hic ante omnia obseruandum , iure ciuili aliud esse titulum, aliud modiam adquirendi; illum dare tantum ius ad rem, hunc ius in re. Sed hanc differentiam ius naturae ignorat; iure enim naturae, vi recte obsi ruauit

GROTI Us . II. 8. ad transferendum dominium sola sufficit do mini voluntas, et nec traditio, nec quidquam aliud requiritur.

152쪽

CIRCA ADQUIRENDUM RERUM DOMINIVM. 133

opponit HERTius, ad P eud libr. IIII cap. 9. A. 8.:I. dominium a naturali posse ilione coepisse; a. esse ius in ipsam rei substantiam; 3. ua nullam fore disterentiam inter conuentiones, et modos adquirendi ; q. repugnare usum gentium. Sed quum I. ICti comedant dominium in ultimi voluntatibus transferri posse sine traditione; a. ius in rei substantia habere possin sine traditione, veluti in pignore; 3. differentia inter conuentiones et modos adquirendi sit tantum iuris ciuilis; q. mores gentium non faciant ius naturae: merito sententiae Grotii subscribimus. Hinc non mirum , quaedam ab auctore huc reserri, quae alios ad titulos potius referri solent in iure ciuili. Ceterum auctor agit de modis adquirendi derivativis, qui descendunt r. ex dispositione legis per huccessionem ab intestato, S. IO. I i. a. facto prioris domini. Iune vero transfertur vel a) vnistersitas honorum , t a. b9 portio bonorum , idque as 2 vel et olente domi

Primus adquirendi modus derivativus est ex disipositione legis;

ex hac autem adquirimus per successionem ab intestato. Itaque I . non dissicile est contra Io. A FEI. DA ad GROT. libr. II. cap. 7. s. 3. demdsistrare. rectae rationi consentaneum esse, bona defunctorum non seri ἀδέ-ονα , sed in iis aliquem succederer

I. aut enim ea magistratus Vindicare deberet, aut cuiuis cederent occupanti.

Si prius fieret, plane futurum esset, ut nihil amplius estit in

priuatorum dominio; snposterius, netiscerentur innumerae turbae, et, si cum HOEBE sici loqui liceret, bellum Omnium in omnes. a. Unusquisque quando adquirit, eum sibi proponit finem. vi

non modo siba, sed et suis bene sit; quin magis quisque pro his

laborat, quam pro illis; atqui bene non futurum esset nostris, nis successio quaedam in bona defunctorum daretur, debet ergo successo quaedam in bona defunctorum dari. Sed iam quaeritur , quodnam praesupponi oportem successionis huius fundamentum y Veteres duo habucrunt huius modi fundamentat primum est . conseruatio familiarum s posterius , praesimpta 1 olunt a destincti. Si prius recipimus sondamentum, tunc regula erit et cuicumque pertinent ad familiam, illi Decedunt, reliqui excluduntur.

153쪽

13 LIB. I. CAp. XII. DE OFFICIO

Hiiic T. Hebraei filiis plus dabant, quam filiabus ; si hae es.sent heredes exat se, eas cogebant nubere proximo agnato; 2. Romani veteres ideo tantum admittebant liberos suos, non emancipatos; agnatos, non cognatos; quin ideo inter matrem et liberos nulla erat successio vetere iure; aliquando et feminae excludebantur

per legem Voconiam, de qua vid. l AC. PERIZONu Disis ad let. V coniam , nostris auspicitis Halae recusam. Sin posterius fundamentum ponimus, regula erit: Quoscumque defunctus ordine naturae praesimitur quam maxime dilexise , illis

cedunt.

Hunc ordinem sequutus est IusTINIANus in Novella CXVILLin qua statuit, ut liberi seu descendentes ante omnes succedant ;his non existentibus, ascendentes ; ac denique, iis deficientibus,

collaterales, sine discrimine suorum ac emancipatorum, agnatorum et cognatorum, masculorum et seminarum.

Vtra ergo ex his sententiis vero similior i procul dubio post. rior, quod inde demonstratur: sundamentum omnium ossiciorum erga proximum est amor; eius haec est indoles, ut quo quis mihi est sanguine propior, eo magis optem ei bene esse; erilo proximis sanguine bene esse prae ceteris volo; ergo et lubentissime illis relicta volo bona, quibus ipse amplius uti nequeo.

Iam facile patet, quis succedendi ordo inde βequatur ' nam I. ex perientia docet, neminem nobis elle cariorem liberis , quos ipsa no- his commendat natura; hinc Apostolus PAur Lus, Disi. ad RomHIlI. 17. s liberi, ergo et heredes. Quemadmodum Vero iure naturae nulla est inter masculos et feminas, suos et emancipatos dis serentia , quos boni parentes pari modo complectiliatur, maxime quum hoc discrimen demam ius ciuile repererit; ita et procul dubio il- legitimos admittit. Negat id auctor, quia ipsa ratio et decorum vitae legitimis pro illegitimis faueat; sed inde non sequitur, ut hi successione iure naturae excludendi sint ; ipsi enim nihil aduersus rectam rationem admiserunt, cur priuandi sint hoc commodo , sed parentum culpa est, ob quam eo magis his liberis successionem deberi puta dum est. Qo id si filius, siue legitimus, siue illegimus, male se aduersas parentem gesserici tunc aut declarauit parens, filium exclusum esse debere; et stan

154쪽

CIRCA ADQUIRENDUM RERUM DOMI UM. I 3 s

standum omnino eius voluntati, quia praesumtio cedit veritati; aut non declarauit, et merito creditur, patrem silio ignouisse. a. Si liberi gradus prioris non supersunt, merito sequuntur nepotes , pronepotes, et quidem aequissimum tunc est ius repraesentationis; qui succedunt in locum, succedunt in ius: nepotes succedunt in locum liberorum , ex quibus nati sunt , succedunt ergo in eorum ius; hinc et eorum portionem merito capiunt. Dico :aequissimum hoc esse; id enim ius naturae praecipere absolute nemo dixerit. 3. Si descendentes non sint, merito successio adscendentibus desertur . idque quia experientia docet, post liberos parentes nobis esse carissimos, exigit etiam id amor et gratus animus, ut, a quibus ab incunabulis alimenta accepimus, iis, deficiuntibus liberis, bona

relinquamus.

q. His quoque non superstitibus, fratres et sorores succedunt, nec iniquum est, hic germanos uni lateralibus praeferri. s. Denique his non exstantibus , quilibet gradu proximi. Huc usque ius naturae pertingere potest: at quum haec sola aequitate nitantur, adeoque iuris naturae magis permis sui , quam praeceptiui sint, facile largimur, ea omnia mutari posse legibus ciuilibus; hinc animaduertimus, i. In Dania et Stesvicensi Ducatu silios duplam portionem accipere : iure nudati filias solis alimentis et dote contentas esse iuberi. a. In Austria adscendentes plane excludi. 3. Inter collatcrales alibi successonem gradu alem, alibi linealem obtinere.

q. in plerisque legibus rationem etiam vel maxime haberi coniugum , quibus saltem portio aliqua statutaria conceditur.

Est hie modus adquirendi derivativus ex dispositione legis; sequitur alter ex facto prioris domini. Quumque hoc modo adq nratur vel uniuersitas bonorum . vel res singularis , prius sit per tesamen-rum . de quo hac paragrapho agendiam. Praecipua et unica quaestio est . an resamenta ivri naturae sint consentanea 8 Adfirmant GROTlv S. Pul ENDOR FFlvs . et plerique alii: Negant MERlLLivs, Ob eria. VIII. II. THOMASIUS in tam prud.

divin. aliique, idque I. Ex ea ratione, quod nemo possit velle post mortem ; argu

155쪽

mentantur : omnis transsatio dominii fieri debet, quando dominus

adhuc velle potest; testamento non trans sertur dominium , quando dominus adhuc velle potest; ergo testamento non fit translatio dominii. Minor clara est et non enim ad heredem traniit dominium , vivo adhuc testatore, sed demum eo mortuo; nam quoad vivit, voluntatem suam pro lubitu mutare potest. I. Testamento mutantur leges de successione ab intestato, absurdum autem est, .leges priuata alicuius voluntate mutari. 3. Plerumque testamenta conduntur ex odio inuidiaque erga propinquos; his prauis assectibus iura assistere nequeunt. At G et ius,

libr. II. cap. 6. f. Iq. ut testamenta iuris naturae et gentium esse probaret , testamentum ita definit: esse alienationem uniuers patrimonii

tu mortis eventum, ante eam reuocabilem , retento interim iure itis

Andi et fruendi. Iam colligit . domino lacere alienare, licere id iacere sub conditione , vel in euentum mortis , licere alienare reuocabiliter, denique licere sibi reseruare possessionem et usum fructum, ergo licitum iure naturae esse testamentum. Sed male definiuit Gnoaeius: I. falsum enim est, per testamentum fieri alienationem. quia manet testator dominus; a. falsum , alienationem factam in euentum mortis; nam sic heres haberet ius quaesitum, quod ei auferri non posset, et tamen testatoris voluntas est ambulatoria usque ad mortem; 3. salsum ergo etiam, testamento factam alienationem reuocabilem , ubi enim plane facta non est

alienatio , ibi et reuocabiliter facta esse dici nequit; ε falsum denique, testatorem sibi reseruare possessionem et usumstructum; vere enim retinet dominium, et nullum ius in heredem transfert, sed vult, ut illud tum demum transeat, quando nihil amplius velle potest, id est, post mortem. Quum ergo GROTlus totam decisionem suam superstruat definitioni falsae , tota quoque demonstratio, quae inde petita, falsa sit oportet. Tesamentum enim potius est voluntas viventis de bonis si is pos mortem in alios transferendis.

Manet ergo si xum et firmum, testamento non esse ex iure n

turae, quia transire iubent dominium in id tempus, quando amplius velle non potest. Agnouit hanc dissicultatem L Ei BNi Tlus , sed putauit , eam di iascultatem euanituram , si mens statuatur immortalis , quasi vero mens immortalis adhuc de bonis in terrarum orbe relictas sit solileita. Quum ergo testamentum non sit ex iure naturae, frustranea futura

156쪽

CIRCA ADQUIRENDUM RERUM DOMINI VII. 13

sutura esset quaestio, quaenam sollemnitates requirantur in ic stamento , et quae alia eius sint requii ita ; omnia enim haec ex iure civili singulorum locorum , non ex iure naturae discenda sunt. S. 13. Ita facto prioris domini ex mente auctoris transmittitur domunium uniuersorum bonorum per testamentum. Iam explicaturus et transationem rerum singularium, eam fieri obseruat vel volente domino, vel ea iniusto. Si volente domino , id sit vel gratis per donationem , vel titulo Oneroso per contruct i m. Sed de contractibus infra. Iam tantum obseruandam , non omnes contractus rem transferre titulo oneros O , e. g. commodatum, de politum.

Donatio, de qua hae paragrapho, est Hatuita dominii in alterum acceptantem translatio , vel est pactum de rei dominio in alterum acceptantem gratis transferendo. Diuidunt eam ICti in eam , quae est inter uiuos , et mortis carissa ; sed donatio mortis caussa iisdein dissicultatibus premitur, ac testamentum ; nam et hic transfertur dominium ex eo tempore, quo id velle donator non potest , ergo et haec non est ex iure naturae, sed ex solo iure ciuili ; iure naturae omnis donatio inter vivos est. Rectius dicere possinus, donationem esse vel uniuersorum bonorum , vel rei singularis ; illa vere erat veterum testamentum. Vide exemplum Cyri apud XENOpHOMT. in Cyropaedia , Lbr. VIII. Genes XXV. D I. Reg. I. I s. Sin. ACl D. X as. Conc Pu FENDOR PRIur. n. t. et Leut. libr. IIlI. cap. IO. f. DSed in donatione quae sint Oiscin obseruanda sicile patet e r. donatio est pactum , et hinc rcquirit acceptationem ; a. eadem ex eadem ratione transfert in alterum ius, quod auferri non potest, scilicet dominium, ergo S. donatio sua natura est irrevocabilis , denique l. eadem est gratuita, adeoque obligat tantum ad gratitu

dinem.

S. Iq. Quibusdam ea us et inuito domino in alterum transit dominium lx. Per modum poenae in ciuitatibus , e. g. quando quis condemnatur in mulctam, quando bona rediguntur in fiscum, cet. a. per

occupationem bellicam in statu naturali, e. s. quoties hostis hosti

Oppida, pecunias, tormenta, commeatum eripit.

157쪽

I38 LIB. I. C A P. XII. DE OFFICIO

Quod ad priss attinet, nullam dubium est, eius modi poenam locum habere, nam poena est malum passionis, quod infigitur ob malum actionis a superiore e iam iactura pecuniae et bonorum est malum passionis , quin tale malum , quod grauius saepe adfligit hominem, quam ipse corporis dolor, ergo a superiore per modum poenae omnino potest infligi. Obiiciunt quidem , ta poenam malis ad innocentes coniures et Iiberos pertinere, quam ad Alinquentem i fumi Sed resp. I. iὸ fieri in directe . et in nulla poena prorsus id euitari posse , nam et liberi in dilecte patiuntur aliquam infamiam et iacturam, si pater ob delictum gladio percutitur, laqueo suffocatur, cet. a. culpa haec

est patris delinquentis non principis vel iudicis punientis; hic iure

suo utitur, adeoque nemini facit iniuriam. Interim laudanda iugis latorum Romanorum humanitas, qui his casibus liberis aliquam bonorum partem relinquebant, ne alimentis destituerentur, L. I. et T. D. de hon. Lmn. Immanis contra est L. F. C. ad D . Iul. maiest. quae liberos perduellium ad perpetuam paupertatem damnat.

Quod ad secundum ius attinet, leges Romanae id reserunt ad

occupationem, adeoque statuunt, bona hostium esse nullius. Quamuis enim hostes dominium habeant ratione aliorum hominum , non tamen domini sunt ratione hostium, quippe quos usu suarum rerum excludere non possunt; hinc argumentantur : Quemcumque ab usu rerum nostrarum excludere non possuthus, eius contemplatione non sumus domini; atqui hostes ab usu rerum nostrarum excludere non possumus, ergo contemplatione hostium non sumus domini. Si ergo non sumus domini ratione hostium, res nostrae con templatione eorum sunt nullius, adeoque cedunt Occupanti. Sed haec subtilia magis, quam vera;. nam I. si non essemus domini contemplatione hollium, res nostras aduersus illos ne defendere quidem possemus ; 2. reuera per bellum nulla adhuc est

adquisitio : quemadmodum enim hosti ius fuit aliquid nobis eripiendi , ita nobis ius est recuperandi ; cuius vero futura si, demum pacis conditionibus determinatur 'Itaque rectius dicimus, ius illud hosti res eripiendi esse ex ipsi, belli iure; hosti in hostem in infinitum ius esse, donec ad pacemst procliuis, ergo et ipsi quaevis eripere licet ; eius autem domi nium non statim quis adquirit, sed tum demum, quando pacis legibus ceditur. 1 Diquire is

158쪽

Denique inuitis nobis dominium etiam transfertur per ouem pionem , quae est adquisitio dominii per possessionem temporis lege definiti. De ea quaeritur I. an su licita 8 idque adfirmandum , a) quia , qui res suas non vindicat iusto tempore , ipse in culpa est, adeoque rem veluti pro derelicta habuit; vid. Iudio. II, I . b in quia interest rei publicae et communis tranquillitatis, domania esse certa. Sed alia quaestio est, a. an υ capio D iuris naturae I id quod merito negamus: nam a ius naturae nullum tempus definit, quamdiu quis possidere rem debeat, ut dominium consequatur ; illud plane ex iure ciuili est; b tempus in se non potest vel dominium dare, vel eripere, quia est idea relativa, quae nihil operari potest; e) non praesumi potest pro derelicta habita, quam postea vindico. quando vindicandi occatio est. Ergo ita dici potest, non iniquum esse, ut admittatur vel adquiratur dominium a possidente, I. si quis nesciat. alium dominum esse, adeoque hona fide et iusto titulo possideat; a. s dominus sciat, alium possidere, et tamen rem non vindicet; 3. si tam dia uiescat , ut iure inde colligi possit, eum pro derelicta rem habui De. Sed tunc proprie non est praescriptio vel usucapio , quia tem pus certum non est lege definitum , sed erit species occupationis secundum regulam: Quae nullius sunt, cerent oecupanti, res enim pro derelictis habitas nullius esse nemo negauerit. Idemque obtinet inter gentes; negabant id Galli apud CAMBDEMVM ad annum Is 67. idemque singulari disi. egit PuTEANus: sed ei vindicias pro Grotio opposuit UERLΗOFIVs.

159쪽

et o LIB. I. CAp. XIII. DE OFFICIIS, QUAE Ex

C A P V T XIII. DE OFFICIIS , QUAE EX DOΜINIO RERUPER SE RESULTANT.

S. I.

EGimus hactenus de dominio in se considerato, eiusque tum rigine, tum adquisitione. Quum ergo dominium sit ius , sequitur , ut et effectum iuum habere debeat; Ubi enim ex mea parte ius , ibi ex altera est obligatio. Quaeritur ergo, in quonam eo stat obligatio nostra erga dominum fAuctor ni,ster varios casus considerat, quaeritque ad quid obligatisimus i. s res si penes verum dominum, s. I. a. s res in alterιus potestate bis, a. ad M.

Si res esi penes verum dominum , tenenda est resulae suilibet tenetur alterum non hostem pati rebus suis quiete seni , neque vi aut per fraudem ilias corrumpere, interuertere , aut ad se trahere sustineat; a amandus enim proximus tamquam nos ipsi; itaque quod nobis fieri nolumus, alteri facere non debemus; at nolumus ipsi priuari dominio nostro, ergo nec alios eo priuare debemus p b fiuit idem ex natura dominii, dominus enim gaudet iure alios usu rerum suarum excludendi, ergo obligatus siam, Ut res alienas , a quibus iure exclusus sum , non appetam. . Ex eo ergo fluit, I. contra ius naturae ene furtum, quippe quod est ablatio rei alienae inuito domino facta, adeoque errare SALMAstula, de usuris cap. 9. qui furtum iuri naturae repugnare negat; a. non minus eidem repugnare rapinam, ob eamdem rationem differt autem rapina a furto, quia hoc fit fraudulenter , ill vero vi; 3. damnum in rebus alter illatum . nec non q. quamlibet defraudationem iura naturae quam maxime aduersari; crimen temmini moti. S. I. Hoe primum ossicium. cui locus est, quando res penes dominum est. Quid vero fi penes alium Z tunc obtinet regula : Quando res peruenit ad nos sue nostro crimine, et bona nosra sis, eamque adhuc

160쪽

DOMINIO RERUM PER SE RESULTANT. IlI

hue in nostra potestate habemus, tenemur emere, quantum in nobis

est, ut ilia in potestatem legitimi sui domini redeat, id eit , bonae fidei possessor tenetur curare, ut res in potestatem legitimam redeat; I. hoc iterum exigit amor, nain et ego volo, Vt qui rem meam possidet, eam mihi restituat, ergo et ego teneor.

Auctor lib. IIII. cap. 13. s. s. id osticium deducit ex communi et uniuersali conuentione hominum , quasi pacti sint inter se homines, ut quod in dominium semel redactum domino restituatur, sed eius modi conuentionem umquam factam esse probari nequit, ideoque illa fingitur; rectius ergo hoc deducimus ex amore, simulque a. ex natura dominii: quum enim illud sit ius, et supra cap. 6. ρ. 3.

demonstratum , nullius ius interuertendum esse, consequens est , ut nec dominium proximo interuertere possimus, adeoque operam dare teneamur , ut dominus rem suam recipiat. Inde sequitur: I. neminem debere res sibi comparare, quas scit alienas; a. res inuentas statim reddendas, simulac verum dominum sciamus , Deuter. XXII. I. seqq. 3. domino res suas requirenti eas non esse celandas; neque tamen impensis nostris; q. aeque furem esse, qui res celat , quam qui surripit. Quaeritur autem, an ossicium hoc superet alterum, quod ex pacto est; e. g. si fur apud aliquem inscium rem furtiuam deposuerit.

et dominus verus superueniat, remque suam esse probet, an suri res reddenda , an aomino i illi sane ex conuentione, puta d posito, tenetur; huic ex lege naturali ' Resp. vero domino res restituenda; pactum enim contra legem non valet; hic autem est lex naturalis, ergo per pactum tolli non potuit.

S. 3. De eodem casu , quando quis bona fide ps et , est tertia regula rSi res bona fide adquisita consumta, tantum restituendum, in quantum sumus facti locupletiores; quamdiu enim in bona si de sum , puto me

dominum , dominus potest rem suam consumere , ergo et Eam rem mihi bona fide adqui illam consumere potui; at quum tamen locupletior seri non debeam cum alterius damno , merito restituo id , suo iactus.sum locupletior ; c. g. emi alienum frumentum et con-imisi , tantum restituere teneor, quantum interea iucratus sum, dum frumentum emere non debui.

SEARCH

MENU NAVIGATION