장음표시 사용
171쪽
im L I B. I. C A p. X V. DE CONTRACTIBUS .
uata forma legibus praescripta , vocabant PACTUM; illam , in qu forma illa adcurate erat Obseruata , CONTRACTum adeellabant; e. g. si quis simpliciter promisisset alteri centum, id quidem pactum erat, quod nullam producebat actionem ; si quis vero centum promisisset per stipulationem , actionem dabant, quia forma a lege praescripta erat obseruata, idque non nudum pactum erat, sed coi traituS. Forma vero illa vel consistebat in datione, vel in verbis litterisue sollemnibus, vel in consensu utriusque praesentis in quinque
tantum negotiis, quae contractus consensuales vocabant, emtione , locatione , emphyleusi, societate , et mandato. Eam formam vocabant caussam, eamque in omnibus contractibus requirebant; at ex quibusdam contractibus praeterea dabant sectionem eiusdem cum contractu nominis, C. g. ex emtione venditione actionem emti venditi, et tunc vocabant hos contractus nominatos, reliquos autem in nominatos.
Iam facile patet, haec omnia esse Romana, et iuris positivi, ad eoque in iure naturae nullum reperire praesidium : hoc sane nullam conuentionibus formam praescripsit; hoc nescit, quid sit nomen , nescit, quid sit caussa , adeoque et nescit differentiam inter pacta
Contractus ergo aeque ac pactum est duorum vel plurium in idem placitum consensus de obligatione vel introducenda, vel tollenda , vel utroque. Equidem auctor discrimetri aliquod commentus est inter pacta et contractus; illa iniri ait de rebus, quae non habent pretium, adeoque nec in commercio sint ; hos de rebus certo pretio aestimabilibus, et in commercio constitutis, e. g. sponsalia esse pactum, quia sponsa nec pretio sit aestimabilis, nec in commercio ; conir a emtionem esse contractum, quia pretium interueniat, et nihil vendi possit, quod non sit in commercio Iam potest quidem hoc discrimen admitti; cuilibet enim liberum est, vocabula suo arbitrio definire ; sed tunc discrimen hoc non est reale; siue enim paciscaris, siue contrahas , ' siue pretium interueniat , siue non, idem erit effectus, puta, pacta aeque ac contractas seruari oportere; quae vero effectu non differunt, ea plane non differre videntur. Maneat ergo fixum atque firmum, iure natura: inter pacta et contractus nullam esse differentiam.
172쪽
Iam porro quaeritur , quotvlices fini contractus vel pacta ' qui
pe haec in posterum promiscue accipiemus. Respondet auctor , alia esse BENEFICA, alia oNERosA ; BENEriCA, ubi alter alteri aliquid gratis praestat, e. g. commodatum, depositum , mandatum , donatio ; ONEROSA . ubi utraque pars ad idem vel simile onus obstringitur, e. g. emtio venditio. locatio, societas, pignus. Haec facilia, et tamen auctor in adplicatione errauit ; si enim quaer mus, an mutuum sit contractus beneficus, an onerosus t Respondet esse onerosum, et inter illos contractus de mutuo in fia agit s. II.
Sed quis dixerit, in mutuo utrumque ad simile vel idem onus o stringi l creditor sane ad nihil obstringitur. Dixeris , creditorem obstringi ad dandam pecuniam, debitorem ad eamdem reddendam
sed sic et commodatum , et depositum erunt contractus onerosi , 'uos tamen auctor ad beneficos retulit; nam et in his unus se ob-Hringit ad dandum, alter ad reddendum vel restituendum. Adeuratius distinguas inter mutuum smplex et usurarium et prius erit contractus heneficus ; debitor enim pecunia aliena utitur gratis , nec reddit, nisi quod accepit ; posterius erit contractus onerosus, quia non gratis accipit pecuniam , sed veluti pro certa mer
Iam quaeritur de beneficorum et onerosorum contractuum di ferentia. Eam auctor recte in eo statuit . quod in onerosis utrim- ue requiritur aequ.ilitas, in beneficis non requiritur. Demonstratio. enefici nihil aliud intendunt, quam ut alter mihi praestet officium humanitatis , ut supra vidimus , egoque certus sim , alierum mihi illud praestiturum ; ossicia autem humanitatis, ut supra vidimus, non requirunt compensationem per eadem ossicia, ted gratitudinem tantum ; ergo cui per contractum beneficum aliquid conceditur, tenetur tantum ad gratitudinem, non ad compensationem. Contra in onerosis contractibus non id agitur, ut alter mihi praestet ossicium humanitatis, sed aliud, quod ab eo nec iure perfecto, nec impersecto exigere possum a ergo teneor ad compe sationem , adeoque ad praestationem aequalem 3 quod erat demo
Hinc consequitur , I. ut alter alteri in contractibus onerosis indicare debeat rei qualitates et vitia, quae pretium vel minuere.
173쪽
vel intendere possint, e. g. si quis aedes vendit, debet indicare
onera , seruitutes, hypothecas, cet. hinc Athenienses dicebant: contractus lumen amant', a. id tantum intelligendum este de qualitatibus ad obiectum contractus immediate pertinentibus ; non de circumstantiis accessoriis, vel extrinsecus aduenientibus ; sic e. g. pud CICER ON. de offae. III. I a. disputatur, an nauta, qui se menta Rhodum aduexerat, indicare debuerit , alia quoque nauigia frumento onusta Alexandria soluisse Τ Nee videmus reprehendi emtorem in Evangelio, qui agrum emerat, et dissimulauerat, thesaurum in illo latere.
Porro ex eodem principio sequitur , ut omnis laesio vel ina qualitas sit emendanda, si in contractu oneroso interuenerit; quod ni vel abrumpendo contractum , vel praestito damno, vel laesione q. perinde este, siue laesio sit maioris momenti, siue minoris , requiritur enim aequalitas ubi vero vel minima inaequalitas est, ibi
ni maius incumbit onus , quam alteri, adeoque onus est inaequale contra regulam ν. i. explicatam. Haec quidem ex iure naturae certa sunt, et in theoria facile intelliguntur, sed in re publica et praxi non possunt adcurate obseruari; Nam I. pretium rerum definitur plerumque non loge, sed Conuentione; pretium autem conuentionale non consistit in punino ,
Ceu superiore capite ostendimus; itaque admodum illiquida est illa laesio, de qua contrahentium alteruter conqueritur; a. interest rei publicae, ne lites in infinitum gliscant; in infinitum autem eas gliscere oporteret, si ob laesionem quamlibet, etiam minimam,
Itaque leges ciuiles, inprimis , L. I. C. de rescinI. vendit. definiunt, tunc demum actioni locum fore, si alter laesus sit enormiter , id est, ultra dimidiam; quamuis et haec regula multas patiatur exceptiones, inprimis vero non potest locum habere, si quis se laesum quaeratur enormiter in negotio , quod aleam continet, e. g. in transactione 3 quin ne aequitate quidem niti illam rescissionem contractuum ob I. a. C. de rescinae vendit. singulari Dissertatisne de aequitate cerebrina remedii ex I. u. C. de rescinae vendit. demonstrare voluit THOMAsius , quamuis eius sententiae me haud suffragari fatearia
174쪽
Iam speetatim de CONTRACTI avs BENEFIC3s , et quidem I. de mandato, S. s. a. de commodato, s. 6. 3. de deposito , s. T. MANDAT uri est contractus, quo quis rem alienam gratis expediendam suscipit. Contractus , ergo non potest mandatum esse oblisatorium de
re impossibili, turpi, aliaue, quae non est in commercio. Rem alienam. In Insitusionibus dicitur mandatum etiam posse in noliri gratiam suscipi ; sed tunc vere non est mandatum, verum consilium , e. g. si inopi mando , ut operas locet. Graiis. Alias enim nihil differret a locatione conductione. Ceterum haec definitio nobis dat conclusiones. I ii hoc mandati contractu omnem fidem et diligentiam esse praestandam ; nam a est contractus beneficus , quem de osticiis
dumtaxat humanitatis iniri diximus ; haec amore nituntur, ut supra demonstratum ; amor autem eandem exigit sidem ac diligentiam in rebus pcoximi, quam nobis praestari volumus; mandabant olim per manus dationem , cedo dextram, per ego hanc dextram te oro , fidelis ut
mihi ses ; unde mandatum quasi manus datio ; b nemo mandat Disi amico, nec mandatum quis suscipit, nisi amicus ; hinc turpi iastinum amici spem in nobis positam destituere ; facile ergo patct,
cur Romam contractum hunc famosum habuerint. a. Normam huius contractus esse voluntatem mandantis, nam huius caussa mandatum suscipitur. Quum vero illa voluntas sit vel determinata, vel indeterminata, mandatum quoque Vel definitum, vel inde uisum est : DEFINITvH, si mandans mandatario omnes circumstantias definit: INDEFi K rvita, si eas non definit, sed rem omn- alterius fidei ac prudentiae relinquit. De illo tenendum 3. religiose mandatarium sese continere debere intra fines ma dati, alias mandantem non teneri gesta rata haSere. Hic magnas tricas nectunt ICti Romani; quaerunt enim , a an mandatum polit exsequi mandatarius per aequipolimis p hὶ item an teneatur mandans rem ratam habere ad sumntam concurrentem ' Nos
respondemus, si vere res sit aequi pollens, nullum esse dubium , e. g. si mihi quis conduxerit acdes. easque commodas , speciosas loco opportuno stas, non autem easdem, quas mihi conduci volueram ; sed raro vere sunt aequipollentia propter affectionis pretium, cuius fundamentum supra datum; altera quaestio absolute al-srmanda , quia mandans habeat, quod voluit.
175쪽
xs6 LIB. I. CAp. XV. DE CONTRACTIBUS ,
De mandato indefinito tenenda regulae q. omnem Baudem a Iesse debere ; hine , si talis intercessit, mandans ne sic quidem tenetur ad ratam rem habendam. Denique quamuis gratuitus sit hic contractus, non tamen ulla aequitatis specie exigere potest mandans, ut mandatarius damnum ex re sua ferat; hinc s. mandans tenetur mandatarium indemnem praestare , adeoque impensas et damna, si qua ex mandato passua est, resarcire.
g. 6.CΟΜHODATvΜ a mutuo pleraeque gentes non distinxerunt; hine Germani eodem vocabulo lethen Utuntur de utroque contractu; Teceptum tamen est, ut differentia statuatur I. ratione obiecti, quod hic est res non fungibilis , in mutuo fiangibilis ; a. essectu , quia in mutuo transit dominium , in commodato non transit ;3. ratione obligationis ; debitor enim reddere tenetur idem in genere , commodatarius eamdem speciem. Hinc definitio, commodatum est contractus , quo quis alteri rem suam non fungibilem gratis utendam concedit, in eadem specie restituendam ; hinc I. commodatarius tenetur rem alienam summa fide ac diligentia custodire; a. rem finito usu restituere ; 3. quaevis dam-tia sua culpa data resarcire; q. commodatarius vero a commodante indemnis praestandus est, si sumtus facere coactus est in rem commodatam. Quia tamen hoc quodammodo inhumanum Videtur, promiscue omnes sumtus repetere, quum commodatarius re aliena gratis utatur: hinc ius Romanum, insuper habitis modicis, immodicos tantum vult restitui, id est, eos, qui ipsiam mercedem locationis transcendunt.
S. T. DEPOSITUM est contractus, quo res alienas gratis custodiendas suscipimus. Nullus est contractus, quem sanctiorem habuere veteres ;hinc a PhiNIO , Disour. x 97. laudantur primi Christiani, quod sacramento se inuicem obstrinxerint, ne depositum abnegent; contra Glauci uniuersam familiam ideo periisse referunt, quod cogitarit saltem abnegare depositum. IvvENALIS, Sa r. XIII. I99.seqq. Spartano cuidam respondit Othia vates :Haud impunitum quondam fore, quod dubitaret Depositum retinere, eι fraudem iure tueri
176쪽
Reddidit ergo metu, non moribus , et tamen omnem Hocem additi dignam templo, veramque probauit: Exstinctiis tota pariter eum prole, domoque.
Id sane ratio ipsa dictitat. I. depositum esse sancte cultodiendum; est enim et hoc amicitiae fiduciae datum. a. Omnem culpam praestandam. 3. Deponenti statim restituendum ; quod tamen patitur exceptionem, a si forte appareat, deponentem re abusurum, e. g. si ruriosus gladium reposcat; b si verus dominus superueniat, et rem vindicet.
q. Depostarium quoque indemnem praestandum. g. 8.Pergit auctor ad contractus onerosos, in quibus primum locum
tenet PERHvTATlo , per quam intelligimus contractum, quo res Pro re traditur , et quidem intelligenda res omnis, praeter pecuniam; nam alioquin esset cmtio venditio.
Hinc quaeri solet, I. au tu pecunia quoque locus sit permutationi ' At firmatur, si consideretur tamquam res non fungibilis, alioquin si pecuniam pro pecunia do , Vere est emtio ; a. an permutatio st, si Pars in pecunia, pars in rebus aliis consistat ' Iure naturae huius quaestionis nullus est usus : at iure ciuili aliquando magnus est obius retractus, cui in emtione venditione, non in permutatione I cus est; deciditur ergo iure ciuili ita, ut primum respiciatur ad maiorem quantitatem , quae si in pecunia consistit, pro emtione habetur contractus; sin in alia re, pro permutatione: deinde si aequalis est quantitas, pro emtione, tamquam contractu frequentio rei, maior praesumtio est. Vtilior est distinctio inter permutationem simplicem et eum emti are venditione coniunctam; simplex est, quando absolute res pro redatur, sine praeuia aestimatione , qualem supra inter Batavos et Indos fuisse diximus; talis etiam illa apud Homerum Glauci et Diomedis, qui inter se permutabant arma , apud HOMER. Iliad. β. v. 236.
χρύσεα χαλκέ ων ἐκατομβ ι ἐννεαβόιων , Aurea aeneis centena noue nariis.
Altera cum emtione venditione coniuncta , quando snguli primum res suo pretio aestimant , ac deinde loco pecuniae er-m
177쪽
is3 LIB. I. Cap. XV. DE CONTRACTIBUS,
ces commutant , quod facere solent mercatores Bataui, dum ex Ruilia coria pro aromatibus domum referant. De illa est regula: a. Permutationem eius modi fieri per aue sonem , adeoque neutrum de laesione conqueri posse , modo nihil dolo fictum ; de hac: a. In permutatione posterioris generis eadem esse iura, quae in emtione , adeoque quamcumque laesionem
Quaeri solet, an totus in hoe eontractu si poenitentiae t Assirmatur lupe Romano , sed ratio non alia est , quam quod qui ex sua parte dedit, alterum non dantem habeat obligatum ex contractu, ille vero, qui non dedit, dantem tantum ex pacto Obligatum habet; ibi enim adest caussa praesens et ciuiliter obligans, hic non adest: sed quia hanc subtilitatem ignorat ius naturae, secundum quod potius omnia pacta valide obligant, consequens est, ut ex eius principiis non magis sit locus poenitentiae in contractibus innominatis , quam in aliis. f. 9. Alter contractus onerosus est emtio venditis. Hic maximum denuo discrimen inter ius naturae et ciuile; illo procul dubio huius contractus finis est translatio dominii, quia ea intentione eme re solemus : at iure ciuili tantum traditio est sinis; sive enim dominium transferatur, siue non, tamen valet contractus; hinc iure naturae verus est iocus MARTiALIs , Epigramm. II. 18. Carmina Paullus emit, recitat sua carmina Paullus. Nam quod emas, Posis dicere iure tuum. At iure civili res aliter se habet, estque emtio venditio contra ctus de re pro certo pretio tradenda, quum iure naturae sit contractus de rei dominio pro certo pretio transferendo. Itaque r. venditor debet esse dominus; a. Non debet in mora tradendi esse, alias iure naturae merito fert periculum ;Emtor iusto tempore soluere pretium tenetur; q. Alias merito tenetur ad praestandam indemnitatem , hodie ad usuras ; s. venditor tenetur ad euictionem praestandam , si res vendita a tertio euicta sit. Reliqua omnia sunt iuris positivi, nisi quod , quia iure naturae omnia pacta obligant, inde fluit regula: 6. Quod emtioni qualiacumque pacta tum suspensiva, tum resolutiva accedere possint.
178쪽
Τalia vero sunt: I. Addicrio in diem, ubi res pro certo pretio alteri addicenda , si intra certum tempus nemo plus Osserat; a. Lex commissoria . ut in casum non soluti pretii res inc mi a sit; 3.
de retro:ιenderuto, ut restituto pretio res iterum retradatur, cet. Omnia haec pacta ex intentione et sermone contrahentium interpretanda.
tio spei est, quando res incerta emitur, quod fit in emtionibus rerum futurarum, lotariis, olla fortunae, cet. Vbi una regu-Ia : neutrum contrahentem conqueri polle de laetione. S. IO.
Laratio conductio est contractus de rei usu vel operis pro eerta mercede praestandis: I. mercedem hic denuo in pecunia numera ta consistere oportet, quia alias esset contractus, do ut facias, vel facio ut facias , quamuis iure naturae inter haec nihil differentiaest, et Romani hoe discrimen introduxerint ideo, ut actiones eo rectius discerni possent; a. qui mercedem dat, vocatur conductor,. qui eam accipit; locator, quamuis. hoc fallat in conductione operis, si scilicet locatur totum opus. Veluti pons, agger, turris; tunc enim qui mercedem dat, Vocatur locator, qui mercedem accipit, conductor, vel redemtor operis; 3. mercedem Oeortet esse determinatam , alias non est locatio, nisi sit merces legitima; e. g. quaeri solet, an Iocatio fuerit illa apud MATTH. XX. q. iis vos
quoque in vineam meam, et quod aequum erit, dabo vobis: operariorum enim merces diurna legibus iam definita este solet in singulis civitatibus. Ossicia iam facile intelliguntur e I. Iocator tenetur usum rei, Vel operas praestare ; a. si impediatur, tenetur ad id , quod interest; 3. si non plene praestari potest rei usus ob casum fortuitum, remisso mercedis iure petitur ; datur enim pro rei usu ; castim etiam non alius ferre potest, quam dominus, nisi conductor eum in se fusi
ceperit; q. non potest locator conductorem ante finitum tempus expellere; si expulerit, tenetur ad id, quod interest; s. conductor
tenetur ad mercedem soluendam ; nec non 6. ad diligentiam omnem praestandam , quam ipse dominus in suo praestaret, nam usum tantum rei alienae habet, remque tenetur rellituere non deteriorem; T. non potest rem deserere. ante tempus, nisi ob urgentem
necessitatem: non enim vult ante tempus expelli; quod sibi sieri non vult, alii ne faciat.
179쪽
LIB. I. CAp. XV. DE CONTRACTIBVs.
Au vero meliorem rem reddere potes conductor pro lubitu ' Nepture naturae , nisi dominus vel locator consentiat: aut enim non sussicit res eius usibus , non debuit conducere; aut sussicit, non debuit sumtuose aedificare. Non ergo probanda est consuetudo Frisorum , qui conductori i praedii rustici liberam faciunt aedificandi facultatem , nec sinito locationis tempore locatori prius restituitur praedium, quam satisfactum sit conductori de meliorationibus; ita saepe contingit, ut locator excidat dominio , si tantum soluere non possit.
mimum est contractus, quo pecunia, et sta res langibilis alteri datur, vi eius fiat, et quandoque tantumdem in eodem genere restituatur. Rei fundibilis. Alias enim esset commodatum. Vt eius fiat. Natura enim huius contractus exigit, ut transferatur dominium. Negauit id SALΜAsius de Uuris, praecipue ideo, quod pecunia credita vocetur aes alienum. Sed resp. vocatur aes alienum , non quatenus a debitore possidetur , sed quatenus restituenda; ob id enim non habetur pars patrimonii, nec hoc intelligitur, nisi detracto aere alieno. Argumentamur contra SALMAst VH a Penes quem omnes domianii sunt effectus, is est dominus; penes debitorem omnes dominii sunt effectus; ergo penes debitorem est dominium. Minorem inde probamus: I. libere de pecunia disponit debitor, adeo ut et abiicere eam possit ; a. omnem inde utilitatem percipit; 3. peric tum et casum seri; si pecunia perit, perit debitori, et res tamen nemini perit, nisi suo domino ; q. vindicat exstantes , Vbicust que inuenit. Ossicium ex hoe contractu resultans facile intelligitur : solue quod debes ; est enim hic finIs huius contractus. Obiici posset, at quomodo meum est, quod reddi debeti Resp. I. non reddo nummos eosdem in specie, sed in genere; a. potest et dominus ad reddendum obstrictus esse, e. g. qui possidet cum pacto retrovcnditionis; heres item fiduciarius; ita maritus est dotis dominus, quamuis ad restituendam illam finito matrimonio ob strictus.
Praecipua quaestio est, an esurae peti possint ' Negant id nonnulli , inprimis Canonistae , qui excommunicatione dignos putarit
180쪽
QVI PRETIA RERUM SUPPONUNT. cet. 161
usurarios , I. quia nummus sit res sterilis; Resp. id negatur, quia contrarium mercatores quotidie ipso facto experiuntur; a. quia commodatum est gratuitum , ergo et mutuum tale esse debere; Res p. non valere consequentiam, in commodato tantum usus rei tranS- fertur, res non consumitur, sed in specie est reddenda ; non erg' tantum est periculum; 3. quia passim in lege Mosaica prohibentur usurae, Exod. XXII. as. Leuit. XXV. 36. sed cons. Deut. XXIII. I9. Non poterant quidem usuras capere a contribulibus, poterant autem ab aliis , qui non essent consortes eiusdem relisionis. Et quis ignorat, Iuda os esse foeneratores omnium improbulimob. Argumentamur itaque et quidquid tantum ratione Iudaeorum , non om nium hominum prohibitum est, id non est iuris naturae : usurae , cet. q. quia magna detrimenta inde capit.rcs publica ; Rei p. ergo inde tantum sequitur, coercendam ei te usurariam prauitatem, nora autem usuras in se cile illicitas; abusus non tollit usum. Immo LV-Dovicvs SEPTA Llus de ratione satus. eleganter dem Onstrauit; Vtilius ei Tu rei publicae, ut v surae permittantur, quam ut prohibeantur, quia uti qum i cmo ab eri poeuniam cum tanto periculo creditarus ellet, si nulla spes lucri ex usuris adfulgeret. Demonstratio Optima est , vsuras esse licita : quod tibi non vis fieri , alterine feceris ; non vis, ut alter cum tuo damno locupletetur; ergo nec tu debes locupletari cum alterius damno; locupletareris autem, si aliena pecunia lucrum faceres, oec partem lucri communicares; Cum domino ergo communicare: lebes , adςoque usuras solucre. Oficium tamen iuris naturae est, I. ut modicae fiat, nec mordaces; a vi soluantur vel ex promisto , vel propter moram, adeo-
'ne plane non debeantur, si nec promisiae, nec debitor in mora sit; s. ut non exigendae sint ab eo , qui ex pecunia nullum plane lucram capere potuit , adeoque creditor iure scire debeat , ad quid debitor usurus sit pecunia. g. Ita
SocizTAs die Mas ope , fraternitas θ est contractus de re vel
operis communicandis ob commune lucrum. Est vel et uisu filis omnium bonorum, veluti multis in locis inter coniuges, vel particularis , si communicatum certum,honorum genus, e. g. adquaestus; vel Lingularis , si certa summa pecuniae. niuersalis omnium bonorum non requirit aequalitatem, neque in adquaestu , nec operis , nec impensis.