장음표시 사용
161쪽
I a LIB. I. CAp. X. DE OFFICIIS, QUAE EX
f. q. Pertinet eodem regula quarta: Possessor bonae fidei non tenetur ad
ullam resilutionem, s res ea. Periit; nam I. casum in re aliena nemo praestat, qui in bona fide est, quia ipsi rei interitus non potest imputari; a. rem restituere nequit, quia illa non exstat; 3. locupletior re pereunte non factus est, ergo nec fructus restituere potest. ergo plane nihil restituit; aliud si quid ex re, quae periit, superest,e. g. equi demortui supersunt ornamenta, haec restituenda, vel domus incendio deletae superest area, haec restituenda, ne cum ait rius damno fiam locupletior.
Regula quinta : Bonae fidei possessor tenetur ad resiluendor fructus
evstantes; a cuius enim est res, eius et fructus; bὶ fieret bonae fidei possessor cum alterius damno locupletior, si hos fiuctus exstantes 1ibi retineret. At ob eamdem causiam, quod nemo debeat cum alterius damno locupletior fieri, recte ab auctore obseruatum, se ctus retinui non debere, nisi restitutis impensis in illos factis.
g. 6. Regula sexta : Bonae fidei possessor tenetur ex fructibus eonsumtis
tantum restituere, quantum factus es locupletior. Sed quandonam quis factus censetur locupletior ρ Resp. si rem alienam consumendo luis pepercit, e. g. si alienum frumentum consumendo suum retinuit vel vendidit. Enim vero hic non est unicus casus: nam etsi suum consumsit, et alienum vendidit, tantumgem tueri socii. Itaque magis dispiciendum, I. Vtrum res alienas minus necessarias in usus suos adhibuerit, alias iis non usurus, nisi eas habuisset ι g. comedit aliquis pisces, cancros, poma ex alieno fundo, quem bona fide possedit; a. an vero res tam sint necessariae , ut eas par ta pecunia sibi comparare debuisset, nisi alienis uti potuisset; e. g. consumit quis alienum frumentum; priore casu non est factus locupletior, at posteriore factus est. ICeterum sine animaduersione hic praetereundus non est error auctoris, quasi bonae fidei possessor tum teneatur ad fructus hos r stituendos, si rei evictae pretium possit recuperare ; quid enim hoc ad dominum Z is rem suam cum fructibus suo iure vindicat, possese foris erit videre, an pretium recuperare possit.
162쪽
DOMINIO RERUM PER SE RESULTANT.
quos neglexis, id est, non tenetur , restituere fructus percipiendos, nam I. quamdiu de vero domino mihi non constitit, mihi visus sum dominus, adeoque et ius mihi esse de re pro lubitu disponen/i, merito putaui; iure ergo meo Vsus sum, ac proinde nemini feci i iuriam; a. fructibus neglectis non sum factus locupletior, ergo
Regula octava o Bonae Dei possessor ad nihil tenetur , s rem ali
nam Hi donatam iterum alteri donauit, ex iisdem rationibus : nam I. et iure suo usus est, et z. non factus est locupletior; aliud tamen , si talis sit donatio , quam ex officio , vel urgente existimatione quis facere debuit; e. g. si quis pateram argenteam alienam sibi donatam fratri obtulerit tamquam donum nuptiale ; hac enim dinnatione supersedere non potuit, adeoque suae rei pepercit. s. 9. Regula nona r s bonae fili possessor rem alienam titulo oneroso partam alienauerit, non tenetur . nis in quantum lucrum fecit, nemo enim debet cum alterius damno seri locupletior et hinc si quis emit equum alienum I . florenis , eumque iterum vendiderit Iso. domino , qui equum non recipit, tenetur restituere Io.
Regula decima. Sed quaeritur, an dominus rem suam repetens restituere debeat pretium, quia bonae fidei possessior expendis 2 N gatur , 1. quia neque ex conuentione, neque ex delicto obligatur sa. quia nemo tenetur dominium semel adquisitum titulo oneroso iterum adquirere. Aliud i. si rem bonae fidei possessor recuperauit , quam ne dominus quidem sine aliquo pretio fuisset recuperaturus , e. g. upiratis ; a. si honorarium ei promissum , qui rem vero domino restituerit 3 tunc enim dominus tenetur ex pacto.
163쪽
Regula undecima. Denique quaerit auctor, an quis rei inuet tae fiat dominus ' Resp. aut res inuenta est nullius, aut habet domi dum : ii prius, cedit occupanti, quod et tunc competit, si res derelicta ; sin posterius , res reddenda vero domino. Ouid si quis misi ilia *.irrat ' Ea cedunt inuentori vel occupanti. nisi torte ebrius=talia iactet, qui sane nescit, quid agat. Id ex persona , qui hanc liberalitatem exercet, et ex occasione, qua id faciat, facile diiud:cabitur.
S Equitur tertium institutum humanum , ex quo ossicia hypothetica stuunt, puta, rerum PRETIUM.
Agitur ergo i . de pretii origine ac desitauione , f. I. I. de eiusdem dirιisone in vulare et eminens , s. a. 3. de pretio vulgari, S. 3--s. q. de pretio eminente, 6. 9. Pretium rerum originem debuit dominio ; Nam I. Eo introducto homines coeperunt et carere pluribus rebus ad necessitatem vel vitae commoditarem pertinentibus , et aliis etiam qui hiudam abundare. a. itaque opus fuit commerciis, rerumque commutationibus. q. Ad ea initio videbatur suffcere permutatio , quam et antiquissimis gentibus placuisse nouimus , veluti Graecis apud HOMERUM. vid. s. a. Iuli. de emi. vendit. veteribus Germanis, apud TA-Ci TvH de 1 rib. German et hodienum barbaris in India et America , qui aurum , gemmas , aliasque res pretiosissimas cum Belgis permutant pro speculis , cultellis, fistulis. q. Mox tamen apparuit , hoc commerciorum genus permulta habere incommoda : nam a saepe qui alienis rebus indigebat, plane nihil habebat, quod pro iis daret ; b saepe, quae alicui supererant, non placebant alteri, ut pro iis suas merces daret ; e saepe seruari non poterat aequalitas , quando res pro re dabatur ; in denique res permutandae non sine incommodo in loca remotiora tunc serti poterant.
164쪽
y. Hinc de materia cogitatum, quae pro mensura omnium rerum, carumque pretio haberetur, id est, inuenere pecuniam , qua omnia comparari possent ab omnibus, et sic pro permutatione mars placuit emtio venditio, locatio conductio, 1imilesque contra-us, qui interueniente pecunia ineuntur, L. I. D. de contrah. emi. Est ergo pretium quantitas moralis, ad quam res et Operae aestimantur ad commodiorem vitae usum.
Dico, esse quantitatem) quia et augeri vel intendi. et minui vel remitti, et ni quasvis partes aequales et inaequales diuidi, et arithmetico calculo ad liquidum perduci potest.
Moralem. Nec enim res habent pretium a natura . sed ab aestimatione hominum : nulla esset ratio, cur tantillum frustulum auri tantum Valeret, quantum multo maior portio argenti P aeris, plum-hi, nisi homines illi hunc valorem imposuissent; hinc et videmus incolas insularum Hesperidum pro pecunia habere conchas conditas vel variegatas, IIvGo GRo Hi l. Best. libr. I. ad annum xs99. quin meminimus, in Gallia chartas pro pecunia valuisse, quibus sane parum virtualis: pretii est. Ad quam res et operae aestimantrer: pretium enim verum videmus in emtione venditione, operarum in conductione operarum; et quamuis iure Romano artes liberales dicantur operae inaestimabiles, tamen et illis pretium vel maius vel minus videmus statui. Ad commodiorem vitae usum. Necessitatem enim hominibus hanc extorsisse inuentionem diximus. g. a.
Iam porro quaeritur, quotuplex sit pretium ' Auctor illud recte
diuidit in vulgare et eminens : Vulgare illud est, quod altribuitur rebus et actionibus, e. g. agro, aedibus, praediis, operis fabrilibus I eminens, quod attribuitur pecuniae seu nummo , quo illae
Differunt hae species, I. quia vulgare ex rerum qualitate et usu nascitur ; eminens ex impositione hominum ; a. quod vulgare est veluti normatum, eminens norma , ad quam Vulgare aestim tur ; quod illud quidem sit proprium , hoc commune omnibus
rebus, quia nummo omnia comparare possumus; et hinc etiam vocatur eminens, quia virtualiter rerum omnium pretium complecti- . tur. OUIDI Us , Art. am. II. I 6 .
165쪽
Deum habet ingenium , qui, quum libet, accipe, dicit. Videmus pecunia comparari res , operas , iura , honores , titulos, officia, libertatem, aliquando et iustitiam , maritos, et quid non lauisquis habet nummos, secura nauigat aura.
Iam ergo.primum agitur de pretio vulgari, et quaeritur , eis non omnes res, omnesque operae sint eiusdem pretiit id sane non'est I, ab utilitate, quam praestant; nam quis neget, acrem esse utiliorem gemmis; et tamen illi nullum pretium, his immensum saepe Iretium statuitur; a. nec a quantitate physica; nam magnam molem
umenti comparare possum pro minima gemma; . nec a necessit te ; nam aqua carere non possumus, gemmis pollumus, et hae tamen permagnum pretium habent, aqua nullum. Potius ergo respiciendum ad alia, nimirum I. an sint in dominio p res enim inex nausti usus dominio hominum exemtae sunt, et hinc nullum admittunt pretium, e. g. aer, aqua, lumen : at ponsunt tamen rerum pretium int dere; sic e. g. pretiosus est praedium , quod habet aquam , aerem salubrem et liquidum, apricum lumen; a. an sint in commercio' hinc pretium non habent templa. aliaeque res sacrae, officia ecclesiastica, administratio iustitiae;
sed id de iure , de facto enim saepe et haec similiaque fiunt venalia , quin ipse calamus doctorum saepe venalis est); 3. an homini
inseruire possint siue ad utilitatem , siue ad commoditatem, siue ad voluptatem , his omnibus statuitur pretium , quum res inutiles vocare soleamus nullius pretii; sic pretium non statuitur muscis , muribus, stiribus , at statuitur leporibus, vulpibus, auiculis. Et quidem animaduertere licet insignem Dei prouidentiam, qua sit, ut res maxime necessariae et utiles viliore pretio constent; ad voluptatem vero comparatae enormi ac saepe immenso ; illas enim Deus copiosissimas produxit, has rariores esse voluit; egit ergo Deus veluti legislator prudentissimus, qui subditorum luxuriam cohibiturus rebus ad luxuriam comparatis magnum imponit vectigal.
H1ctenus de illis, ad quae respiciendum, si scire velimus, an rex
166쪽
in se pretium aliquod habeat' Iam porro quaeritur, qua emim sint eaussae, ob quas in specie huius vel illius rei pretium vel intendatur,
vel minuatur fHic in primis vera caussa est raritas; quo maior enim est me cium copia, eo vilioris pretii habentur, quo rariores sunt, eo cariores; quo maior enim mercium copia, eo pauciores sunt, qui eas anxie quaerant, adeoque eo viliore pretio a venditore addicuntur. Rariora autem habentur, I. quae non adeo copiosa proueniunt, ut gemmae, uniones . frumenta annis sterilibus; a. quae ex regionibus admodum remotis ad nos deferuntur , e. g. cinnamomum , et alia aromata; 3. quae non nisi magno labore et periculo adquiruntur, e. g. argentum vivum , merces ex terris longinquis aduectae
tempore belli, vel piratis maria infestantibus; ε. quae casu facta sunt rariora , e. g. IOANNIs Scriptores rerum Moguntinarum libri a fi Dco occupati, atheorum, haereticorum, hostium reipublicae. s. quando sibi quis monopolium vindicat; e. g. Bataui in cinnamomo , adeo ut superssuum quotannis flammis consumant'; 6. quae proscisicuntur ab artificibus celeberrimis, quod verum esse deprehendimus in tabulis pictis, sculpturis; T. quando res vel a natura , vel ab a
te singulare quid accepit, e. g. lapis, in quo figura Christi crucifixi ; 8. quae admittunt pretium affectionis; pretium sectionis est pretium , quod rei statuimus non ob eius praestantiam , sed quia nobis
aliquid iucundum in memoriam reuocat. Fundamentum eius est adsociatio id earum , de qua insignem obseruationem habet LoCKlus, de intellectu humano; experientia enim docet, I. una idea sese nobis repraesentante, plerumque reuiuiscere rcliquas omnes, quae tum Cum illa erant coniunctae , quum eam primum perciperemus; sc e.
s. si quis sibi repraesentat absentem patrem , simul etiam reuiuiscenta deae vestium eius, actionum . Verborum, cet. a. Vna idea reuocata, in mentem etiam redire gratas et ingratas perceptiones et sensiones, quas tum habuimus; haec perceptio aliquando satis valida est, e. g. iuuenis quidam deliquium animi patiebatur , quoties in conspectum eius veniebat Chirurgus, a quo lithotiam erat passus; quin saepe matris grauidae perceptio reuiuiscit in liberis iam natis, quoties res, per quam mater talem perceptionem habuit, per sensum repraesentatur; sic e. g. Iacobus I. Rex Angliae deliquium animi patiebatur, quoties videbat gladium evaginatum. Posita hac idearum adsociatione, facile explicari potest, unde sit pretium affectionis; saepe enim res quaedam nobis in mentem reuo-T a cat
167쪽
cat I. amicum vel personam amatam; hinc pretium assectionis admittunt donaria amicorum, maiorum nostrorum ; a. insignem honorem; hinc pretium huius modi statuitur donariis principum ;Iericulurn ieliciter superatum ; hinc pretium tale statutum a Petromperatore Russae equo , quo usus fuerat in praelio Pultauens; q. ytilinae fortunae catastropheci ; hinc pretium naagnum Stechinelli
aro statuit pileo, quo puer usus fuerat, quum mendicaret; S. remadmodum antiquam et memorabilem; hinc magni fiebat fictilis Epicteti lucerna, magni sunt nummi antiqui, gemmae, statuae. Sed obseruandam, affectionem esse personalem , ac proinde hoc pretium a possessore in alterum non transfertur et unde et ratio patet , cur eius quidem ratio habeatur in delictis, non vero in contra tibus.
f. s. 6. Hoc erat primarium pretii fundamentum, secundum quod illud
intenditur vel remittitur : sed sunt quaedam cauilae accessoriae, ob quas itidem pretium augetur vel minuitur, et quidem obseruandum, pretium esse vel conuentionale, quando illud licitando definitur, id est, aliquid addendo vel remittendo , vel legitimum , quod a magistratibus definitur. Illud ergo in statu naturali et ciuili locum habet,
hoc in statu ciuili tantum; illud latitudinem admittit, hoc consistit in puncto ; in illo laesio est occultior, in hoc illa in oculos incurrit.
Iam in utroque variae possunt esse caussae , cur vel intendatur, vel remittatur, e. g. in conuentionali ratio habetur I. laborum et expensarum in rem factarum, sed Ordinariarum tantum, non
extraordinariarum , e. g. sostri , si mercator in 'itinere in mombum grauiorem incidit; a. fori; an merx quaedam anxie quaeratur, an non; 3. pecuniae; an proba afferatur, an suspecta; parata, ansdes emtoris sequenda; totum pretium soluatur, an pro parte tantum ; temporis ; sic tempore belli praediorum pretium vilescit. emtores rerum pretiosarum sunt rariores; s. a quo contractus incipiat , ab emtore, an a venditore ; priore casu res solet maiori pretio venire , quam posteriore. Ita et in legitimo plures esse possunt caussae , cur pretium vel remittendum, vel intendendum sit, e. g. I. si annona dolose ssagellatur, a. si rerum peregrinarum vile pretium ciuium quaestui iiocet ; hinc tantum pretiam statutum cere uisiae Marti5burgens.
168쪽
f. T. Iam ergo ad ultimam progredimur capitis partem , quae agit
de pretis eminente seu Iecunia , Vbi quaeritur i. quae origo pecvniae' T. a. cur metalla eum in finem electa 8 s. S. 3. quis valorem pecuniae definiat ' s. 9. Pecuniae originem iam ad s. I. exposuimus ; quum enim permutatio non suffcerct, cogitatum de re , quae eminens esset rerum omnium pretium, omnibusque peraeque grata eisset, ac denique placuit pecunia. Auctor statuit, id per pactum factum eisse , et
uniuersale quidem generis humani. Non arridet hoc Ti Tlo, qui in Observ. 347. negat, umquam eius pacti caussa in unum conuenisse genus humanum ; Recte : pos unius tamen et debemus pactum aliquod supponere, non quidem uniuersale generis humani, sed unius alicuius gentis. Quae omnium prima tali via sit pecunia , nescimus. Orientem tamen ea prius usum , quam Occidentem , ex historia Abrahami et Iacobi patet. Abrahamus enim pecunia emit agrum cum spelunca, in qua sepeliuit Saaram-; Iosephus
venditus 3α siclis ; Filii lacobi pecunia instructi ibant in Aegyptum ; si gamus ergo primos Hebraeos , aut, si mauis , Phoenices gentem nauticam ita inter se conuenisse ; tunc nullum erit dubium, 'quin eorum consuetudinem imitati sint alii. Origo ergo prima est a pacto ; ei autem deinde successit consuetudo et imitatio aliarum gentium : ab Orientalibus enim hoc didicerunt Graeci , ab his Romani, ab his Germani, aliaeque gentes. f. 8.Sed quaeritur, cur metalla potis um eum in finem elegerint 'Equidem initio pecudibus usos esse pro pecunia certum est ;hinc I. ipsa vocabula, pecunia , peculium , peculatus; 2. hinc et antiquissimos nummos non aliud prae se ferre videmus , quam boues, sues, agnos , cet. 3. hinc et emere est πωλειν, δενυσγω, ἐνύσγα. et similia, quae sunt a πωλος pullus , agnus , ονος asinus. Postea coeperunt aes, argentum , aurum adhibere, sed rude
ac infectum . quod sibi inuicem non adnumerabant . sed adpende hant. Vid. PLINIVs, Histor. natur. XXXIII, 3. Hinc et libra adhibita Romae in venditionibus et mancipationibus. Libri pens: denique nummi inde habent nomina , talentum , pondo , libra , marca. Denique res nummaria, paullatim a Graecis in eum statum re-
169쪽
dacta, ut nummi certa fgura, pondere, et caractere donarentur: ut statim pateret, quales essent, quidque et quantum valerent. Nimirum eos ratio docuit , I. pretium eminens debere habere pretium virtuale , quid enim alias potuisset omnium rerum pretium esse . si ipsum fuisset nullius pretii ; a. illud nec nimis rarum, nec nimis vulgare ac obuium esse debere: si enim esset nimis rarum, non sufficeret commerciis; si nimis obuium, amitteret pretium vi tuale ; quo tamen opus est per requisitum primum ; 3. esse debere compactioris substantiae; alias enim attereretur via, et sic semper tanto pauperior fieret venditor, quo saepius ille nummus per tot manus tuerit; q. debere commode diuidi posse in quotcumque parres ; quia enim pretium rerum omnium non est unum et aequale , debent et nummi in promtu esse diuersae quantitatis et valoris ; . debere commode custodiri , et de loco in locum transferri pos-1e; nummus enim est propter commercia; haec vero etiam cum gentibus remotissimis instituuntur. Iam quinque haec requisita in nulla re coniunctim reperta sunt, uam in metallis , maxime nobilioribus; itaque ex his nummos cu-
Iam porro quum intersit generis humani , nummos esse iustaamateriae et ponderis: hine prudentia suasit gentibus omnibus cultioribus . I. ne ius monetandi priuatis concederent, sed imperantibus ;a. ut figuram ei darent regularem , ne facile circumcidi et abradi posset; hinc hodie margines adduntur ; 3. Vt principis χαραγμα ,
effigies, insignia, nomen, annus, locus monetae, in nummo exprimeretur. Obiici posset, occurrere pecuniam chartaeeam, coriaceam' Resp.
hane non fuisse pecuniam, sed symbola vel tesseras, postea pecunia luendas. f. 9 Denique quaeritur, quis valorem pecuniae definiat ' Resp. Imperans ; nam I. is uti rebus omnibus praescribit leges . ita et
nummis ; a. ipse est auctor nummorum: ergo et de valore curare debet.
At principis hie non est absoluta potestas , nam ain imminuto
nummi valore, et manente pristino pondere mox euanescet, gentes vicinae eos ad se trahent; b) aucto pretio et Valore, et manente odem pondere, omnes res aucto pretio venibunt; e nummi usus
170쪽
non modo est in re publica, sed et inter exteras gentes , ergo ad aliarum gentium aestimationem est respiciendum. Hinc Alphonsus alias sapiens , insipient iam prodebat, quum nummis duplum valorem tribuerit, iam enim omnia duplo cariora vendebantur ; Quumque cogere vellet subditos, ut res eodem, ac a lea , pretio venderent, arma hi corripiebant.
C A P UT XV DE CONTRACTIBUS, QUI PRETIA RERUM SURPONUNT, ET FLUENTIBUS INDE OFFICIIS.
S. I. .HActenus de rerum pretio. Ex eo contractus nascuntur, quorum consideratio nobis et officia, quae ex pretio rerum resultant, suggerit. De contractibus vero expedienda erunt I. definitio, S. r. a. d uiso in contractus onerosos, et bene cor, A. a-q. 3. doctrina de conir
ctibus beneficis, ε. doctrina de contractibus oneros, s. 8. ad Oti Contractum delinire in iure naturae non dissicile est; vere enim hoc iure inter pacta et contramis nulla est disserentia , et potuisset auctor , quae hoc capite dixit, aeque commode exsequi supra, ubi de pactis agit. Nimirum discrimen inter pacta et contractus est iure Romano rum : hi, quum animaduerterent, paciscentes plerumque tergiversari, et negare, se aliquid serio promisisse, de medio cogitarunt, quo hanc exceptionem hominibus eriperent; id non commodius fieri posse putabant , quam si certam formam praescriberent, quae in paciscendo esset obseruanda; si quis ergo eam obseruasset, inde dabant actionem ; sin minus, negabant. Vide PLAvTVM , Aulular. act. II. Aen. II. et 8 I. 8a. - - - Scio, quo vos soleatis pacto perplixarier. Pactum non pactum es, non pactum pactum es, quod vobis lubet Item GELI. . NOct. Attio. XX. I. Romani fidem in contractibus san