Io. Gottlieb Heineccii, IC. et antecessoris, Praelectiones academicae in Sam. Pufendorffii De officio hominis et civis libros 2

발행: 1749년

분량: 354페이지

출처: archive.org

분류: 철학

181쪽

xta LIB. I. C p. XV. DE CONTRACTIBUS ,

Particularis itidem non requirit aeqnalitatem; sc adquaestus imter coniuges quibusdam locis diuiditur aequa lance, quamuis nec opes sint pares, et Unus plus lucretur, quam alter. In singulari societate singuli socii participant de lucro et damno pro rata, id quod arithmetice per regulam societatis compu

Titius in societatem insert - - - - - IDO O

Istis i8 O lucrati sunt Ia D: quaeritur quomodo hoc lucrum distri-

q. Societae Donina plane prohibita; nota est fabula A sopidec leone societatem venatoriam instituente. s. Societas tam diu durat, quamdiu voluerunt contrahentes iure Romano, quamdiu volunt ; ciscitu socii. 6. Soluta societate res quoque communes pro rata diuidendae inter socios. ii scedere enim possunt pro lubi-

Ad onerosos contractus auctor etiam refert contractus aleam comtinentes, per quos intelligimus tales contractus, ubi quis nescit , quid, quale, quantum , immo an aliquid accepturus sit; huc per

I. Sponsiones, per quas intelligimus mutuam promissionem in incer- ..tum euentum factam nihil hic iniusti; postum donare pure, emgo et iri certum euentum; possum solus, ergo multo magis inte- irunt plures reciproce donare. ' a. Ludi omnes, ubi vel ars , vel fortuna, vel utraque dominatur; hic quoque. nihil, quod in se iniustum sit, ludus enim etiam est donatio reciproca sub ea conditione facta, si quis ex legibus ludi alterum, vicerit. At iniustissimi fieri possunt ob temporis iacturam , auaritiam, et cupiditatem , iras, contentiones , fraudes, caedes, cet.

182쪽

. 3. Olla sortunae vel lotaria, quando pretio emitur tessera, per suam sortitio fit de lucris admodum inaequalibus; hic quoque nihil. iniusti, modo omnis fraus absin , unde plerisque locis mititutum, ut nulli liceat ollam fortunae habere , niti antea a magistratu iu rit probata, quotidieque obsgnata. Vtilissimus vero eius generis est Adsecuratis , quando quis promittit , se alterum indemnem praestiturum , si forte nauis vel merces perierint, pro certo praemio ; I. promittens vocatur a securator ; a. is, cui indemnitas promittitur, ad securatus; y. praemium; 4. contractus scriptus die/ Posidia. Praemium statim soluitur, i coque secto hic contractus hunc habet effectum: i. si non soluit portu nauis , aisecuratus de praemio partem recipit, quae vocatur restor no; a. si feliciter in portu adpel-- iit , ad securator praemiam lucratur; 3. si periit, ad securator indemnitatem prae stare debet. In omni bos his contrael ibus obsoroandi ossicia: a fraudem abesse debere; non prodest autem, si qui, de euentu iam certus est; b neminem in his contractibus de inaequalitate et laesione conqueri posse, quia quisque dcbet sibi imputare. quod aleae rem coinmiserit. θ, f. I

Sunt etiam quidam contractus onerosi accessorii , qui numquam - per se subsistunt sed aliis contractibus accedunt: tales sunt M ius is et pignus. Fidei sto est contractus, quo quis alienae obligationi in subsidium accedit.

Dico ia subsidii ; nam vel alienam obligationem plane in se

suseipit . uti Apostolum PAVLLVM secisse nouimus , vocatur ex . promissio seu deleg itio: differentia est, quod per fidei stionem debitor principalis non liberetur , per expromissonem liberatur. Dicimus b alienae obli attoni; ergo tulis intelligitur , quae vix cariam a linittit pracslationem ; ergo sponsalia non admittunt sideiussorem , multo minus m criminalibus caussis. q ae capitales sunt, vades dari possunt. Admittebantur vero apud Graecos, ceu do cerat exempla Damonis et Pythiae, sed obsurda erat illa consuetu- do . I. quin nemo est dominus Vitae suae, ut se obligare possit pro alio ad supplicium subcundum; a. quia, si id fieret, re vera illa X a non

183쪽

LIB. I. CAp. XV. DE CONTRACTIBUS,

- non foret poena , quia non adest malum actionis, ob quod iliquid mali patiendum. Dicimus denique fideiussorem alienae obligationi accedere. Ius . Romanum addit: per Apulationem, . ut discernatur fideiussio a constituta pecunia; sed Rue naturae nihil inter pacta et contractus in- Φ . tereste, saepe diximus. Iam ex his facile intelliguntur ossicia: I. fideiussor tenetur in subsidium ; ergo quamdiu soluendo est debitor principalis , non est deueniendum ad iideiussorem; hinc ipse ius risi ANus acquum pu- tadit introducere beneficium ordinis, quum antea principaliter tenerentur fideiussores; a. debitor principalis si deiu itori tenetur ad

indemnitatem , 3. plures fidei uisores tenentur pro rata , nasii expresse se obligarint in solidum. q. non tenentur in maius, quamuis arctius teneri possint; quae omnia ex natura precarii satis luculcnter fluunt. S. I s. Pignus est coint ramis accessorius, quo creditori ius in aliquare cori lituitur ad securitatem credit i. Haec res si traditur, pluoris nomen retinet; si non traditur,

Sic aliquando sola res traditur, aliquando et fructus creditori, relinquuntur in vicem usurarum , et timc est pignus cum pacto antichretico. iQuum ergo pignus detur in securitatem cred ti sequitur. I. ut eo non sit utendum, nisi pactum anticii reticu in accesserit ; a. potius summa sideret diligentia custodiendum ; 3. st tamen periit, non ideo exstinguitur debitum , quia res periit suo domino; q. soluto debito pignus eii restituendum; s. debitor non debet vel rem alie nam, vel alii potiore iure obnoxiam pignori dare; non enim potest ius cibin re dare, in quam iam alteri ius eis. Quaeritur, an tu pignore locus si patito commis serio, id est, tali pacto , ut pignus commissum sit . simul ac iusto tempore non re- luatur ' Negatur; debitor enim nihil debet, nisi ut tantumdem in eo dem genere rellituat. non autem restitueret tantumdem , sed plus, quam deberet, si pignus in commissum caderet, quippe quod plerumque maioris.pretii est, quam debitum; ergo pactum commiis rium non bubet locum.

184쪽

QVI PRETIA RERUM SUPPONUNT, cet. 163

M. I Quum ipse auctor, quod ad ossicia contrahentium attinet, se ad superiora referat, nos vero ossicia ad singulos contractus adcuratiissime exposuerimus: actum agere, eaque hic omnia repetere nolumus , sed potius ad caput sequens progredimur.

C A P UT XVI. QUIBUS MODIS SOLVANTVR OBLIGATION S,

QvAE EX PACTIS ORIUNTUR . .

um adhue de contradi bus , natisque inde obligationibus, ae-ium sit: merito iam porro disquiritur, quomodo obligationes di Iolcia, itur Z modi autem sunt tot, quot sunt paragraphi, ut nulla opus ut huius capitis partitione. Primus modus eli expletio contractus seu solutio, per quam intelligimus praestationem eius, quod est in obligatione , e. g. si redditur creditum, si prctium ab emtore soluitur, cet. Solui tunc obligationem , inde probatur : si is est primum iu intentione, at ultimum in exsecutione; in contractibus expletio seu solutio est primum in tuteritione , et vltimum in exsecutione, contractus ergo, solutione praestis a. snitus cst Inde patet, i. non interesse , qu S soluat proni Tum vel praestet , nisi promissum ita comparatum iit, ut non admittat vicariam praestationem; hinc si Titius soluit centum, quos Maevius debet, mihi perinde satis sa tum est . ac si Maevius soluisset. At si Tutius ducere velit Caiam, cui Maevius; promisit matrimonium , nota perinde est, quia personae qualitas elem. I. Soluendum est , quod in obligatione est; ergo non aliud pro alio, nec particularis solutio ulli obtrudi potest, ii summa integra

promissa; soluendum etiam eadem moneta, de qua conuenit , aut tantumdem addendum , quanto moneta est deterior , id quod vocant agio.

185쪽

xs,s LIB. L CAP. XVI. QUIBUS MODIS

iniustum est interesse morae; videmus ergo , curlveteres usi sint termino metaphorico SOLUERE, quemadmodum et OBLIGARE est metaphoricum. Sicuti contrahendo aliquis veluti obstringitur et ligatur : ita praestando , quod debet, soluitur et liberatur. ς S. 2. Alter modus est compensatio, quod vocabulum est .stathmicum usurpatur ille, quoties duo pondera sunt in aequilibrio;/quemadmodum ergo tunc neutrum praeponderat, ita et neuter melioris vel .

deterioris conditionis este dicitur, ubi sit compensatio. Destitimus itaque compensationem , quod si mutui debiti et crediti contributio. Tolii ea obligationem inde est, quod quae perpauca seri ponsunt, per 'plura neri non debeant: si enim Ordine esset procedendum , primo debitor meus soluere mihi deberet centum, deinde eidem soluere deberem centum, quos ego debeo, breuius id seri potest, si uterque suos centum retinet. iam facile patet , I. compensationi tantum locum esse, vhi utrimque est debitum certae aestimationis; hinc frustra compensarentur res et facta, nisi haec iam ac stimata sint, c. g. Titius Caiae debet centum . haec Titio promisit matrimonium coimpensationi non est locus , nisi sorte a consistorio pronuntiatum sit, i ilium Caiae centum soluere teneri. a. Compensari non posse, nisi quod utrimque liquidum est; li- uidum enim statim debetur, illiquidum tum demum, quando causae cognitio finita; at iniuria seret creditori, cui statim soluendum , ii iuberetur tam diu exspectare, donec alter altercari desierit. I. Compensatio sit ad summam concurrentem, id est , si Titius 'mihi debet centum, ego viginti, si luere mihi tenetur octoginta. q. Ab eo momento , quo mutuum esse coepit debitum et croditum , uterque debere statim desit, ergo cessant usurae, pignora , obligationes fideiussorum. lg. I. Tertius modus est remisis seu condonatio, quae est pactum, quo obligatio unius alterius liber,litate tollitur. h si vel expresa, quae sit verbis. vel tacita, quae ex facto colligitur , e. g. ex rcdditione vel laceratione chirographi.

186쪽

Ad expressam Romani requirebam verba sollemnia: Dote, quod tibi debeo , acceptum habes' acceptum habeo; id quod vCcubant accepti lationem. Necessarium id videbatur; I. quia pactum nudum non obligabat ciuiliter; a. quia nihil tam . naturale videbatur, quam eodem modo quidque dis tui, quo colligatum est :4 sed quuin hae rationes iure' naturae cellent , perinde quoque est, siue condonatio per pactum facta, siue per verba sollemnia. Oificia sinit: I. qui condonat , debet liberam de rebus suis dis ostionem habere; scelerata ergo erat remissi' istius nequam apud Vc. X, I. 6. accipe tuum seriptum , et sede continuo ,- et scribe quinquaginta ; sic de alieno audebat corio ; a. debitor debet hanc remissionem acceptare; sunt, qui eam acceptationem praesumi aiunt, sed ego id negauerim; distinguendae peribi e si persona si egena, et quae honelle id beneficium acceptare possit, praesumitur acceptasse, e. g. si quis pauperi condonet: at si iudex debeat litig tori centum , et hic ad corrumpendum iudicem ei debitum remittat, acceptasse hoc iudex non praesuuiitur, nisi consensum expresse declararit. f. q.

Quartus modus est Nu Tvvs DIMENfus: quemadmodum enim contractus et conuent toties mutuo consensu ineuntur: ita iidem mutuo dissensu procul dubio 4istatuuntur; est enim mutua rem illio iuris ex contractu quaesiti. Sed addit auctor limitationes duas: i. si res sit integra, id est, si contractus non sit adimpletus, non quod postea recedere a contra tu non liceat, sed quod , si recedatur, non tam dissolutio contradius adsit, quam nouus contra Et is, e g. si quis mihi vendidit equum , et tradidit, egoque solui pretium, et postea utrique nostrum placeat, ut venditor equum , ego pecuniam recipiam , re Vera haec noua enatio venditio est.

a. Si lex positiva non obstet; haec enim procul dubi prohibere potest, quo minus contrahentes mutuo dissensu a contractu resiliant, quia hoc non est iuris naturalis praeceptiui . sed permissiui. Exemplum habemus in sponsalibus es nuptiis, quae quidem mutuo consensu ineuntur, at mutuo dissensu tam impliciter dissolui non possunt, quamuis hoc iuri naturae in se non repugnet.

187쪽

f. s. Quintus modus est alterutrius perfidia , qui modus potissimum in contractibus bilateralibus ictum habet: in his est-mutua obligatio , adeoque unus alteri promittit sub conditione tacitae praestabo, si tu ex tua parte praestiteris 3, ergo uno non praestante alterius obligatio procul dubio cessat. PHlLosTRAT us laudat Regem, qui foedus cum vicino percussum sancte se custoditurum protessus est, quamuis vicinus contra leges foederis arma moueret; absurda laus , quum magis simplicitatem suam prodiderit bonus ille Rex, quam insignem fidem. Hoc ergo cum grano salis intelligendum; perfidia neminem potest obligatione soluere , quia est fastum illicitum; erso contractus quidem soluitur ex harte eius, sui bona fide illum seruare constituerat, non ex parte perfidi. Reddi hinc potest ratio, cur consistoria diuortio decreto parti innocenti soleant

indulgere nouas nuptias, non autem nocenti. i

j. 6. Sextus modus est satus ; sed hic modus non est generalis ;immo mutatio status iure naturae ncminem obligatione soluit. Ad subtilitates iuris ciuilis hoc pertinet quod capitis deminutio minima obligationem perimebat, ceu ex tit. D. de creti. minut. DO-4uimus. Subest sctio, eum in imaginariam seruitutem eisse deductum , qui emancipatus fuerit; at lictiones eius modi ius naturae plane agnorat, itaque hoc restringendum ad obligationes, quae itatuitu alicuius status inducuntur; hae domum mutato statu cessimi , quia cessante caussa effectus cessat, e. g. obligauit se quis tamquam

miles ad leges militares; cessat eius obligatio, si miles esse iusto modo desiit, sed non ideo cessat obligatio militis debitoris , si mi- .les esse desiit.

Hoc ergo intelligendum demutatione status promittentis, monalterius, nisi incapax factus sit rem adquirendi i hinc quaeritur , an Latiui recte se liberatos putariot obligatione foederis cum Romanis initi, quum ad huc essent sub Tarquinis , quia salus Romanae rei pubticae mutata. ' Negatur. quia ideo non incapax secta foc deratum habendi.

188쪽

Septimus modus est tempus ; sed nec hic modus est gcn rasis, pertinet enim ad illas tantum obligationes, quae ad certum ti mpus mitae, e. q. soluam tibi quotannis I per 1 O. annos; exacto decennio cessat obligatio. Aliter ius Romanum, s. 3. InjL de verb. oblig. ad tempus non posse deberi. itaque promissionem in certum tempus conceptam perpetuari, at stipulatorem, si post decennium petere velit, exceptione pacti vel doli mali submoueri. Sed hae tricae iuri naturae incognitae. Tempus Romani considerabant tamquam pactum contractui uricti iuris adiectum ; pacta adiecta contractui stricti.iuris non valebant , nisi per modum exceptionis, ergo producebat tantum exceptionem. f. 8. Octauus modus est mors, quae omnia soluit, adeoque et oblis tionem : sit id generaliter hora est verum ; nam C. g. obligatio debitoris ad soluci dum debitum nec debitore nec credatore mortuo soluitur.

La itingue ergo, aut obligatio est si dius personae intuitu inita, aut respecta rei praestandae: priore .casu cellat morte Obligatio , e. g. promusio matrimonii Obligatio Oisicialis, ministri. in sistratus ; posteriori casu non cessat semper, sed tunc deri uo dispieiendum, an quis te cieatur ad rem, an ad poenam praestandam; prior enim obligatio ad heredes transit, posterior morte debitori, exspirat. 8.A9. Vltimus moduq est delegatis; sed auctor hanc confudit cum cesesione, nam ait.: delegari alicui debitorem, quum et non debitor delegari pollit; at cessio requirit debitorem. I u ita dixeris: delegatio elt actus , quo debitor consentiente creditore alium pro se solviturum substituit ; hic tunc vocatur expromissor, e. g. Paullus. Cessio est actus , quo, quod quis milii debet, ita alterum transfero; ergo I. in delegatione mutatur persona debitoris, in cessione persona creditoris ; a. delegatio requirit consensum et creditoris et noui debitoris, celso tantum creditoris ; 3. delegatio prioris debitoris obligationem tollit, cessio non tollit.

189쪽

Solvitur ergo delegatione non in uniuersum obligatio , sed tum obligatio prioris debitoris; Paucis: obligatio delegatione nota finitur, nec soluitur, sed transfertur tantum.

Equutus exemplum GROTII auctor in dire nati re miri egit de interpretatione, eamque doctrinam et in hoc compen Αἰ- --

tiit At

CI. Eal Cus in Arte critica ; sed critica magis in emendando et illustrando , quam in inherpretando versatur, et si interpretatur, qutantum sensum grami mile*m. Alii eam artem vindicarunt inegiae, alii iuris prudentiae, quia eam his disciplinis permultum uxtatis praestare animaduertebant, sed eodem iure etiam ad omilias disciplinas referri posset. GROTius primus retulit ad ius naturae se quia eius regulae aeque ex recta ratione fluunt, ac ipsum ius naturae ; sed ita et tota phialosophia tractanda esset in iure naturae. Vt paucis dicamus inte pretatio non pertinet ad ius naturae, sed ad logiem; haec autem myellectum praeparat ad cognitionςm veri; verum autem vel meditando reperire volumus, vel ex aliorum scriptis eruere, Vtrumque docere debet sanior logica , unde et viola Asius, aliique adcuratiores hane doctrinam in logicis tradiderunt. Vtut sit, tam vialis est Mee doctrina, ut numquam satis in Ncari possit i operae pretium ergo fuerit k hoc caput euoluere paullo adcuratius ; agit ita eo auctor 1. de utilitate retularum interpretandi, A. l. 2. de intermetatione verborum . g. - . 3. de interrietatio Ffius sensus et voluminis, =. s. ad M. I. Quaeritur , quam utilitatem interpretatio habeat in iure naturae t, di itinguendum inter ius naturae ip-

190쪽

DE INTERPRETATIONE.

ad ius naturae ipsum attinet, regularum interpretandi nulla est utialitas; Hoc ita probamus: regulis interpretandi opus est, quoties adsunt signa, quibus quis sensa animi paullo obscurius expressit; id

est, quoties adsunt verba et loquutiones paullo obscuriores; atqui in iure naturae non adsunt signa vel verba obscuriora; ergo in iure naturae non opus est interpretatione. Alinorem inde probo: ius naturae nobis non verbis reuelatum est, sed inscriptum in cordibus , non verbis. sed ipso sensu, e. g. sic scio, neminem occidendum , J uamuis ipsa verba in corde meo non reperiantur, ipsam rem enimcio . cogitationes vero meae nulla indigent interpretatione.

Aliud, si'de applicatione loquamur ; ius naturae et gentium quaerit, quid iuris si circa leges, pacta , contractus, foedera, tractatus pacis; haec omnia verbis exprimi, et litteris consignari solent. ergo indigent interpretatione ; nec prius de iure respondere possum , quam intelligam sensum loquentium , e. g. foedera esle seruanda

probe scio, etiam sine verborum interpretatione.

Occurrit casus, Romani et Carthaginenses finito bello Punico Primo pacti erant, neutram gentem alterius socios laedere dehere;paullo post ad Romanorum societatem accesserat Saguntus, Hannibal Carthaginensis eam obsidebat, quaerebatur, asi hoc contra foedus sit Romani at firmabant, quia Saguntus sit socia ciuitas; negabant Carthaginenses, quia Saguntus socia ciuitas non fuerit eo tempore, quo foedus factum; interpretatione ergo huius foederis opus erit, priusquam, quid circa illud iustum sit, pronunciare ex iure naturae et gentium postis. Ita et Latini populi foedus fecerant cum Romanis , eorUmque Rege Tarquinio Superbo::Tarquinium Romani urbe expulerant, liberamque constituebant rem publicam; Latini deficiebant a Romanis , caussati, se hoc foedus cum regno Romano fecisse , iam vero tale nullum superesse. Prius quam ex iure naturae et gentium ostendi possit, rectene, an male et iniuste egerint reatini, foedus illud recte erit interpretandum. Ergo ipsum quidem ius naturae non indiget interpretatione, at in applicatione eiusdem ad pacta, foedera , cet Vsus eius est incredibilis.

II. Interpretatio est actus intellectus, quo verum loquentium aut scribentium sensum ex certis signis, nempe verbis et litteris, eruo;

SEARCH

MENU NAVIGATION