Io. Gottlieb Heineccii, IC. et antecessoris, Praelectiones academicae in Sam. Pufendorffii De officio hominis et civis libros 2

발행: 1749년

분량: 354페이지

출처: archive.org

분류: 철학

201쪽

Vltimo loco auctor agit de confiictu vel collisione legum : Ηaee duplex ; oritur enimi. Vel ex diuersitate legum in diuersis territoriis latarum, e . g. in Saxonia recepta est geracla , alibi non est recepta; alibi prohibita sunt testamenta. apud nos permissa. Itaque si quis in Rullia testetur moribus Russicis de bonis in Germania sitis , quaeritur, an test mentum in Germania valeat sta. Vel ex legibus unius legissatoris, si casus occurrat, ut alte utra legum violanda sit, e. g. lex est: conferua te ; sed lex quoque est; sanctima sabbathum ; utraque est a Deo , et contingere tamen potest, ut Vtraque seruari nequeat; de illa hic non est quaestio, de qua scripserunt RODENBURGIVs, SANDIus , HvBERus, et alii; nos de posteriori tantum loquimur, de qua auctor sequentes dedit regulas. Reg. I. Lex permis a eedit praeceptiuae. Illa indulget enim quid in mei fauorem, eui possum renuntiare; liuic renuntiare nequeo; e. g. Permittit lex alienare nostra, at prohibet eadem, ne pupillus alienet ; posterior procul dubio praes

Reg. II. Ouae lex tempori certo altigata, ea praeferenda illi, quae nullum praescribit tempus.

Tunc enim utrique legi satis fieri potest, e. g. iubet lex , amicum conlilio iuuare; hoc quouis tempore fieri potest; iubet lex etiam offieio certis diebus et horis fungi, hoc ergo officium alteri praeten

rendum.

Reg. III. Lex neeatiua praeferenda affirmatiuae. Negativa enim semper obligat , alfirmativa data dumtaxat omasione; c. g. Negatiua lex est : Neminem in extrema necessitate δε- sere ; affirmativa et Sabbathum socii a ; illud potius faciendum , quam hoc. Reg. IIII. Lex sterialis praefertur generali. Illa enim quasi exceptio est a regula, adeoque regulam tollit, e. g. Nemo noctu armatur prodeambulet , est lex generalis ; specialis rQuoties Hannibal es ante portas , eines armati 'se in foro si iant ;haec, tamquam exceptio, regulam tollit. Reg. V. Inter duas feres concurrentes , quae utraeque seruari non

. Mis

202쪽

DE INTERPRETATIONE. 183

E. g. lex est, succurrere periclitantibus; duo in aqua periclitantur. alter frater, alter extraneus, honestius erit procul dubio fratri suc

currere.

Regula VI. falsa est ; nam iuratum pactum, si iniustum in sest, non ideo sit iust m; iusiurandum non prodit nouam obligati nem , sed obligationem confirmat. Reg. VII. Obligationi perfectae cedit imperfecta; Quia illa habet praestationem necessariam, haec magis voluntaria 'est. e. g. lex est e date pauseribus ; lex etiam ait et soliιe , quod δε-bes ; si utrumque non posIum , rationi magis consentaneum est, ut ' hex solitam, quae debeo, quam ut beneficia praestem pauperibus. Reg. vi II. Lex beneficentiae Eedis legi gratitudinis. Benescentia est, extraneo dare alimenta; officium gratitudinis est, parentes alere, ceteris paribus; ergo et si utrique satis facere n queo , vltimum ossicium merito praeualet.

203쪽

LIBER II.

C A P UT L. DE STATU HOMINUM NATURALI.

g. I.

Connexio libri II. cum priore in eo consilit, T. quod in priore

egimus de officiis hominis considerati tamquam hominis. Omnia enim ossicia, quae hactenus descripsimus , omnibus hominibus incumbunt sine discrimine, in quocumque statu vivant: iam vero agemus de ossicio ciuis, in certo aliquo statu viventis, adeoque iam sequentur Oilicia, ad quae non unusquisque obitrictus est. a. Quod hactenus vidimus tria instituta humana , ex quibus certa ossicia hypothetica fluebant, sermonem, dominium , et rerum pretium: iam ergo sequitur quartum, imperium, vel riuitas, vel res publiea , de qua toto libro II. agitur. Et placuit quidem auctori is ordo , ut agat I. de statu anterem publicam seu naturali , cap. I. a. de satibus seu societatibus simplicioribus, ex quibus res publica coaluit, veluti coniugali, pate herili, de quibus agitur cap. 2-q. 3. de ima re publica, . et osciis imperantium et subditorum , cap. s. a. t finem. Hoc ergo caput describit statum naturalem , ubi quaeritur 1.

quid si satus in genere t f. I. a.. quid flatus naturalis ' f. a--'3. eius satus quaenam iura Z I. 8. q. quaenam incommoda i f. 9-II. I. Statum in tenere ipse desinit auctor , sed parum accurate ;nos dicimus, esse qualitatem moralem, secundum quam homo ad certa cla obstringitur , certisque iuribus fruitur. Ita pater, si lius, maritus , Uxor , imperans , subditus , dominus, seruus vivunt in certo statu , quia et ad certa ossicia obstringuntur , ad quae non Ob stringerentur, nisi eo in statu viverent, et certis iuribus fruuntur: quibus itidem non seuerentur , si extra hunc statum viverent. Dicimus autem I. qualitatem moralem , quia eum statum homo

204쪽

non habet physice , ita ut eius natura mutetur, sed vel per impositionem hominum , vel per spondimeam electionem. a. quumque in iure ad etactum rerum potissmum respiciamus . addidimus duplicem effectum , ex quo natura statuum perspicitur ,

I. eerta incia, quemadmodum patris est filios alere, educare, ad disciplinam perducere, cet. I. certa iura, e. g. quod pater pote ilate in liberos utatur ; quod per eos adquirat. Ceterum hic status est vel naturalis , in quo omnes a natura constituti, e. g. quod homines sumus ratione praediti , quod libere nati, natura omnes pares , cet. vel aduentilius, quem ex Polliacto adoptamus, e. g. coniugalis, herilis, cet. f. a. II. Iam de naturali quaeritur, quid Iu Z Obseruat auctor 'vocabulum esse quam maxime aequivocum , tres tamen esse potissimum eius acceptiones : aut enim statum naturalem considerari l. in ordine ad Deum creatorem. a. in ordine ad se ipsos, in ordine ad alios homines. Sed haec quidem numeris Platonicis obscuriora. Sensus auctoris est, considerari hominem, vel qualis a Deo creatus , vel qua liter erga se ipsum assectu, sit , vel prout ad alios homines se se haheat. Si primo sensu accipiamus, tonc status noster rati ratis diuersias est a statu brutorum; si secundo sensu. status ni fler naturalis opponitur statui sociali; si thrtio , opponitur rei publicae, vel imperio et subicctioni.

f. 3.

In primo sensu status naturalis opponitur statui brutorum, et tunc in eo consistit, quod a Deo recta ratione, eiusque usu sumus instructi. Experimur enim, nobis prae brutis inesse eximium quid, facultatem nempe intelligentem , quid verum , falsum bonum , malumst, et volentem bonum, auersantem malum ; itaque non modo corporeum , sed et incorporeum ; Id vocamus rationem ; nec solum eam facultatem in nobis latitare deprehendimus, sed quidquid cognoscimus , scimus , volumus , auersamur , cum alus per V 'cem communicare distincte posIumus, id quod vocamus orationem; his solis rebus a brutis distinguimur , quae et ratione, et oratione destituuntur.

Iam hic status nobis dat certa iura; nam praerogativa gaude mineceii Prael. Pi endor . A a mul

205쪽

mus prae aliis creaturis, adeo ut eas nostris usibus adhibere pos simus, ceu supra demonstrauimur, sed etiam certas nobis imponit Obligationes , nempe I. quia rationem habemus , quae etiam res incorporeas cognoscere potest, ut ergo et inuisibilia scrutemur. Deum cognoscamus , in eius voluntatem et leges inquiramus. a. Quia ratione ea praediti sumus, quae discernere potest bonum et malum , ut inquiramus in verum , immo in summum et perfectissimum bonum, operamque demus, ut illo fruamur.3. Quia ratione pollemus, ut non vitiamus secundum impe tum pallionum, multo minus secundum brutum adpetitum, sed secundum rati nem, nosque virtute distinguamus ab aliis crea-

4. Quia sermonis facultate instructi sumus, ut eo utamur ad Deum celebrandum, alios ad virtutem inflammandos, consilia aliis danda . 4nstruendiis denique alios. Videmus itaque hunc statum vere suas obligationes, suaque iura habere, adeoque vere statum

dici posse per desinitionem S. I. datam. f. q.

Secundo modo consideratus status naturalis est oppositus statui sociali , adeoque tune est ille status, quo homo extra societatem aliorum hominum vivit Hunc in maiori opere auctor describit per fictione in ; fing t enim , hominem solum , egenum , nudum in hoc Orbis theatrum proiectum, atque colligit, tunc suturum fuisse animal miserrimum. Quum vero plures ea fictione ostenderentur, hic illud mut.iuit , et ad miseriam huius natus demonstrandam descri-hit hominem, qualis nascatur nudus, egenus, omnium rerum indigus, qui nec edere per se possit, nec frigus pellere, nec vitam conseruare intra paucas horas periturus , si aliorum ope destitue

retur.

Enimuero quamuis haec vera sint, potest tamen hic status e tra socialis nelius cognosci , si sistamus nobis r. Adamum, dum solus in hoc mundo vixit; erat is conditus ad imagurem Dei, et tamen Deus eius statum solitarium non perfectum esse fatetur, dum Genes II. I 8. dicit, non conti enit, Ada mum esse solum. u. Hominem naufragio in insulam incultam, vel locum deser tum proiectum , qui tunc miserrimus futurus esset in ea solitudine,

indig , ad cunnia expauescens, tuta omnia timenS.

206쪽

Dι huius status consisteret in libertate plena; neminem enim haberet superiorem, praeter Deum, et neminem quoque subdia

tum praeter creaturas.

Obligationes futurae essent, T. ut, quia solum Deum sup riorem agnosceret , etiam ad Dei voluntatem se totum componeret, a. ut, quia extra societatem aliorum h8minum vivit, suam conseruationem unice intendat, adeoque se conseruet pro virili, se alat, se non occidat, cet.

Tertia acceptio est, quando status naturalis opponitur rei publicae, imperio, ciuitati. Si homines in hoc statu vivunt, omnes inter se sunt aequales, unde a quibusdam vocatur status aequalitatis; ac definiri potest, quod sit status, quo homines non habent vel proprium vel communem imperantem, adeoque inter se per omnia aequales sunt. Auctor tantum posuit communem imperantem, sed id falsum ; ita enim Hispaniae et Galliae ciues viverent inter se in statu naturali, quum tamen uterque vivat in re publica: potius ergo dicendum, nec suum proprium, nec communem imperantem eos habere debere , qui in natu naturali vivunt a sic e. g. rex Hispaniae et Galliae inter se vivunt in statu naturali, quia neuter vel proprium, vel communem imperantem habet.

S. 6. Iam quaerit auctor, quotu siet mori concipi possit hie status 3 Resp.

vel per fictionem, vel prout vere existit. Per fictionem si concipiamus , multitudinem insignem existere simul sine ulla dependetitia et connexione ; haec est vera fictio; fingunt tale quid poetae de centauris , Lapithis . Thracibus , cete sed numquam tales gentes extra omnem statum ciuilem vixerunt. Prout vere existit, si consideremus I. diuersos imperantes; hi enim in mundo nullum superiorem agnoscunt, adeoque vivunt in statu naturali . a. diuersos populos liberos; hi inter se non habent communem dominum , adeoque in statu naturali vivunt; dico : ρο- pulis liberos, id est, independentes; nam in Germania plures quiadem sunt populi, veluti Saxones , Sueui, et Francones, sed non vivunt in statu naturali, quia habent communem imperantem,

Puta imperatorem et Imperium. A a a g. P

207쪽

S. T. At quaeritur, an umquam penus humanum in statu naturali vixerit' vel ut dilucidius quaestionem pioponamu S, an umquam fuerit seculum, quo extra rem publicam vixerint homines t ld

'i Nori potuisset' elu, modi multitudo subsistere ; ubi enim est

status naturalis, ibi nihil impedit, quo minus vita piscium vivatur, ubi maior deuorat minorem. Hinc et stupidi ismas gentes tamen videmus superiores suos habere, e. g, Samogetae , Americani, a. Multitudo hominum concipi non potest sine statu coniugali et paterno; ubi status coniugalis et paternus, ibi superior, adeoniae cessat status naturalis. Hinc recte animadvertit auctor, primum inter homines imperium fuisse domesticum ; paterfamilias innui erat princeps et imperans familiae suae; quin eam independe tiam sibi

antiquissimis temporibus saepe reseruabant per toedera. ctiam1i tam quam hospites in aliena re publica vivebant 3 e. S. A r iramus vi-Debat inter Cananaeos, et tamen Dmnia iura principis exercebat, foedera pangebat, bellum gerebat, filium erat mactaturus; heredit tem diuidebat suo lub:tu; reseruabat enim sibi independentiam, quamuis in re publica viveret.

Simile quid de familia Oianis refert HERODOTVs III. 83. Quum enim omnes Persae regi parerent, ipseque Otanes subiectus ellet. is tamen in electione Darii sibi et posteris stipulatus est indepe dentiam ; hinc haec familia sub capite suo vivebat, nulla in re regi Persarum subiecta, quamuis in media Persia uiueret. 3. Historia docet, in ipsis statim mundi primordiis natas esse res publicas, simul ac nacigna esse coepit hominum multitudo; Caici enim Adami filius Hanochum gignebat, qui primam aedificauit urinbem , cui nomen suum indidit : vria vero concipi nequit sine aliquo quocumque regimine; fuit ergo statim initio mundi ciuile aliquod regimen; ita et inter caussas diluuii reseruntur homines potentes et tyranni, quos sine subiectis concipere non possumus.

III. Iam quaeritur, in quo IVRA huius satus naturalis in tertio sensu accepti consistant ' Resp. - I. In libertate; ubi enim nemo est imperans, ibi nemo cogit ad

aliquia Diuili od by Coo le

208쪽

aliquid faciendum vel omittendum; ubi nemo cogit, ibi sumus liberi. Sed postet quis obiicere, nos tamen nobis etiam videri homines liberos, quamuis vivamus in ciuitate vel re publica r Resp. recte ; sed tunc alia est libertas illa, quam de qua loquimur. Libertas est vel naturalis, quae idem ac spontaneitas, qua a natura instructi sumus, ut non agamus ex itecesstate mcchanica, sed libere; hac omnes homines gaudent; vel Dιris gentium, qua quis nullius domestico dominio subiectus est, et huic opponitur seruitus; hae quoque nos omnes gaudemus, quia in nullius dontestico di minio sumus, nullius mancipia; denique tertio dator etiam Lbertas ciuilis vel politica, qua quis nullum luperiorem vel imperantem agnoscit. Hac libertate nemo nostrum gaudet; gaudent vero ea. qui in statu naturali vivunt, veluti sumitu Imperantes, adeoque statui naturali hoc ius est proprium. 2. In aequalitate; ubi enim non est imperans, nec subditus nec superior , nec interior, ibi est aequalitas inter omnes: in statu naturali lion est quis imperans et subditus, superior , et inferior, secundum dc finitionem ; in statu ergo naturali est aequalitas.

3. In iure belli gerendi; ubi enim non est superior, ibi cessatius definiendi controuersias et lites per modum iudicii; ubi cessant

iudicia, ibi quisque sibi ipsi dieit ius gladio; in si tu ergo naturesi est ius gladii vel belli.

Attamen obiicitur , in statu etiam naturali locum habere posse iudicia; historiam enim docere, Romanos inter Masinissani Numidiae Regem, et Carthaginienses ius dixisse, quum tamen uterque populus tuerit liber, adeoque inter se vixerint in statu naturali 'Resp. I. id tactum per modum compromissi vel arbitrii; a. Carthaglitienses et Masinista foedere inaequali iuncti erant Romanis , adeoque Romanain maiestatem comiter venerari, eorumque arbitrio flare tenebantur.

f. 9.IDI. Iam de incommodis status naturalis: diximus quidem supra , iura huius status consistere in libertate, aequalitate, iure helli, quae mirifice hominibus blandiuntur. Sed.non maiora sunt incommoda, ut si ea compares cum illis, quae in statu imperii vel ciuitatis homines premunt, illa haec multum superant. Videbimus argumenta auctoris, quae omnino non omnia eiusdem ponderis sunt.

I. Miseriam huius status ostendit per solitudinem , quae omnino

A a 3 magna

209쪽

magna miseria a) infantibus, quippe quibus pereundum esset. h adult: s, qui in solitudine perpetua tristitia affligerentur, nullius

ope subleuarentur, nullis vitae commodis, quibus iam fruimur, fruerentur. Quid opus est verbis, si homo ad perpetuos carceres damnatus miserrimum se putat, quamuis vel maxime honeste habeatur ; et ex scientiis nullam voluptatem caperemus, si soli essemus. Archimedes dicebat, si in caelum raperetur, astraque omnia coram spectare posset, nullam se inde voluptatem percepturum, nisi esset in terra, cui reuersus haec, quae viderit, narrare posset.

Ita auctor ; sed si dicendum, quod res est, primum hoc a gumentum miseriam status naturalis vix probat; confundit enim 1etatum extra ciuitatem cum statu extra societatem et at homines in Iibertate naturali vivere possunt, ut ideo non vivant in solitudine. Noaehus post diluuium vivebat in statu extra ciuitatem, neminem habebat imperantem , sed quis dixerit, eum ideo in solitudine vixisse ; quin Adamus et Eva, quando in Paradiso vivebant , nullam constituebant rem publicam, et tamen neuter vivebat in solutudine. Deinde non omnis solitudo est miseria ; quidam eam optant, et quouis modo affectant ; carceri mancipatos non solitudo angit. sed desectus libertatis ; quin aliquando praestaret in solitudine Vivere, quam in ciuitate , ubi homo homini lupus, homo homini diabolus. a. Auctor miseriam status naturalis probat ex ruditate vitae extra societatem transigendae ; in solitudine Omnis vitae elegantia , omne scientiarum incrementum exularet, cet. Enimuero hic denuo auctor confudit statum extra ciuitatem cum solitudine ; non ideo homo solus esset, si in re publica non viveret. Deinde nul lum est dubium, quin status ciuilis in se nihil conferat ad vitae elegantiam et studiorum incrementum ; multae sunt nationes ba harae . quae in re publica et statu ciuili vivunt, nec tamen ideo vel doctiores, vel elegantiores fiunt , c. g. Calmucci , Tartari. Iberi. Aeque eleganter homines uiuere poluunt extra ciuilem statum , quam in illo 3 aeque facile potui sient incrementa capere artes et scientiae , si in statu naturali mansissent. 3. Optimum auctoris argumentum, quo miseriam et incommoda fiuius status probat, est a defectu securitatis desumtum. In statu naturali nemo esset ab altero securus ; hoc probamus a

210쪽

DE STATU HOMINUM NATURALI. r

V luere, Quae futura ess,di ci ....u r V VJ contulionem

Placebit; qui milia arridet, forte alteri dispheibi,'

3. Si etiam placeret arbiter. Di e M.,. -m , s

ili arbitrio t Arbiter sit Ui isdictita ΣαάὸA' V

λec Iure exsequendi. gψuuet , adeoque

f. II.

. . . , i 0 8-tu 'mel pro me pronuntiatum est, tuetur movet rudicatae , transactionis, et iurisiurandi auctoritas , tuetur ii,A

SM LOmPescet alterum , qui se turbas daturum ves litari ni

tur.

SEARCH

MENU NAVIGATION