장음표시 사용
211쪽
tur. Haec omnia in statu naturali deficiunt; si alter pacem rumpere audet, nihil est, quod illum impedire possit, praeter gladium meam , quem si non timet aduersarius, fortassis potentior, fiustra aliorum opem imploro. a. Posset quis existimare, foederibus et pactis homines sibi prospicere posse in statu naturali ; sed ne id quidem nos securos praestat, nam a in statu naturali infida amicitia est; bin nemo est, qui persdiam puniat, si alter foedera violet; c) si etiam nihil contra fidem agat, non tamen certus sum, eum nihil au surum ; hine diei potest: in statu naturali aut bellum, aut belli praeparatio, aut insida pax est. Omnia haec se aliter habent in statu ciuili, I. pax fida est, quia vis prohibita est; a. si quis pacem violat, iudex te interponit; I. ille me etiam de futuro securum praestat per poenae comminatio
SVpra vidimus, hominis statum esse vel naturalem, vel adsenti
tium. Hactenus de naturali; iam de aduentitio, quorum primus omnium simpliciis mus est coniugum , de cuius quaeritur I. de nitione , s. I. a. contrariis , A. a. i. obligatione , 3. 3. 4 inciis , s. 4- O. I. Coniugium iure naturae est pactum personarum diuerti sexus procreandae educandaeque sobolis caussa initum. Pactum initur per consensum , adeoque ut et Romani, quamuis multos ritus nuptiales haberent, veluti confarreationem . coemtionem, usum, domum deductionem, cet. seruarant principium; consensum facere nuptias.
Personarum diuersi sexus. Quia id finis requirit, is vero finis
Procreatio et educatio sobolis. Non procreatio sola; I. quid enim interesset humani generis, multos procreari liberos , sed hoapostea Disitigod by Cooste
212쪽
CONIUGALI, VEL OFFICIIS CONIUGALIBUS. I 3.
postea negligi' et male educari, ut non sint commoda generis humani membrat a. Hunc etiam finem ostendit insitus parentibus a mor erga liberos , qui etiam in brutis sese exserit, adeo ut haec .ic etiam non prius deserant, quam postquam educatione non amplius indigent. Vbi curiosa est obseruatio, in animalibus, quae debilia
nascuntur, utrumque parentem concurrere ad educationem, in reliquis matrem tantum.
Equidem Sacra Scriptura et alterum finem indicat, nempe mutuum adiutorium ; sed hic sinis tamen est secundarius, quod vel ex eo patet, quod ille etiam alio modo, quam coniugio, posset obtineri, e. g. societate domestica. Itaque ad illum quidem respicitur, quoties de conseruando matrimonio agitur, non quoties de ineundo; e. g. quando quaeritur, an puer et puella possint ei te coniuges' re spicitur ad finem primarium, idque negatur, quia non sunt habiles procreandae educandaeque soboli. Sin quaestio est, an matrirnonium subsistere possit inter iuuenes contractum , si postea uterque consenuerit Z id allirmatur , quia adhuc finis secundarius pote it obtineri. Haec definitio eli iuris naturae; nam iura Eositiva tum diuina , tum humana multa alia addunt et determinant, e. g. ut personae initurae matrimonium sint binae tantum , ut non sint nimis propinquae, ut matrimonium sit in dissolubile : quae quidem omnia ius naturae adprobat tamquam rationi consentanea, sed non praecipit , non iubet; adprobat. non Praecipit, quia ratio nos obligat ad id, quod optimum est; meliorem enim cite monogam iam polygamia,
melius matrimonium indissolubile quam dissolubile, suo loco demonstrabimus. Quo ipso. iacile responderi potast ad tot quaestiones, quas de origine polygamiae , similiuinque iurium, ex iure
II. Ex ea itaque definitione consequitur, ut omnes impudici complexus iuri naturae repugnent, adeoque adulteria, stupra, incestus etiam iure naturae prohibita sint. i. Quod enim siti, quem Deus circa coniunctionem maris et seminae intendit, repugnat, id repugnat iuri naturae: impurae con- iunctiones illi fini repugnant ; ergo repugnant iuri naturae. Minor clara, nam sinis eli propagatio et educatio sobolis ; eam vero non intendunt adulteri et Itupratores , illimo vero eam impedire
student ; nam a nolunt procreare liberos , sed libidinem suam inereii '.ies. Pufeiador . B b exple-
213쪽
explere, b procreatos educare nolunt, sed negligunt , c ita mundus impictur hominibus inutilibus, male moratis, et ad quae-uis vitia procliuibus , quales plerumque sunt vulgo quaesiti. a. Deinde repugnat haec vaga Venus principio amoris ; cui
magis debemus amorem quam proximo p quinam vero nobis propiores, quam a nobis procreati Z amare ergo eos debemus, taminqaam nos ipsos ; at nobis bene este volumus, nos ad persecti nem adspiramus , ergo et liberis nostris bene esse velle debemus; liberorum quoque promouenda est felicitas. Hoc non faciunt . qui extra matrimonium liberos procreant ; nam ne liberos quidem illos pro suis agnoscunt, tantum abest, ut felices esse velint ; non educant, sed negligunt, nec hereditatis eos plerumque participes
faciunt , sed in paupertate relinquunt, ex quo incredibilis nascitur generis humani confusito. Vid. PLUTARCH. de insit. puer. f. I. Iam quaeritur III. de obligatione ad ineundum matrimonium si quae duplici sensu potest considerari, vel ratione totius generis humani, vel ratione singulorum. Ratione totius generis humani obligatio haec est absoluta , id
est, tenetur genus humanum matrimonium conseruare , liberos per illud procreare , procreatos educare , nam I. alias non subsisteret genus humanum, P. Vaga vero Venus, ut antecedente para grapho demonstrauimus, iuri naturae repugnat. Hinc Romani, licet gentiles, hunc tamen finem matrimonii perfecte agnoscebant, et hinc iuratos apud censores profiteri cogebant ciues, habeantne uxores liberorum quaesundorum , id est , quaerendorum caussa. Quod vero ad singulos attinet, non eadem est omnium sententia ; I. quidam et horum ratione absolutam statuunt obligationem, adeo, Vt omnes teneantur ad coniugium, et peccare eos dicant,
qui id praeceptum negligant. ita Iudaei, teste SELDENO, de iurenat. et Lent. secund. Hscipi. Hebr. libr. V. cap. 3. pag. y66. cui sententiae et BuDDEvs in Ibologia morali suffragatur ; rationes vrgent a Deum non uni, sed omnibus hominibus hunc ordinem praescripsisse : erescite et mi itiplicamini, b neminem se subtrahere debere oneri communi ; commune autem esse onus supplendi
a. Alii , et in his Pu TENDO FIus , et alii plerique putant ,
214쪽
CONI vGALI, VEL OFFICIIS CONIUGALIBUS. iss
obligationem hanc tantum esse respectivam, adeoque Deum permi tere omnibus matrimonium, qui illius sini obtinendo sunt habiles, non autem praecipere singulis, ut iis caelibatum praeferre non
Et id quidem recte, nam I. procreatio et edueatio sobolis est finis; et proportionata debent esse media; si ergo haec desint, e. g. si vel natura, vel vitio hominum ineptus sit ad procreandam sob lem, si nec uxorem, nee liberos alere possit, si plane ineptus sit ad
eos educandos, facile patet, Deum nolle, ut matrimonium ineat, a. lex est: matrimonium eoκιrahe, est ossicium amrmativum , ossicia assirmativa obligant tantum data occasione, ergo si nulla adsit occaso, si quis non possit salua selicitate, tranquillitate, innocentia sua uxorem ducere, procul dubio non tenetur. Ad rationes contrarias facile respondetur: I. quod omnibus dixit Deus, non statim singulis dixit, e. g. dixit Deus omnibus hominibus, ut opificia. mercaturam , et qua suis artes honestas Conseruent inter se; at ideo non singulos iussit opifices, mercatores, ar tifices esse; a. onus commune subire singuli debent. si alioquin d trimentum existeret; at detrimentum inde frustra metuitur, si unus
IIII. Proxima sunt inela ex statu coniugali resultantia, quae vel generalia, ad quae uterque eoniugum Obiiringitur, A. q. usque AEd 9. Pecialia, ad quae alteruter tantum. Generalium primum est I. mutua castitas; haec quoque fluit ex sine matrimonii, procreare et educare volunt liberos; non vero alia de caussa parentes hoc educandi onus suscipiunt, quam quia suos credunt; de eo vero certi esse non possent, nisi de castitate uxoris certus esset maritus; uxor ergo debet casta esse. Quum vero quod tibi vis fieri, alteri quoque facere debeas, mariti quoque est, castitati studere, mutua ergo requiritur castitas. Aliter quidem philosophati sunt Romani ; adulterium enim admitti putarunt cum aliena uxore , non vero cum soluta, quia eriore casu incerta sat proles, non posteriore. Sed nullus excogitari potest casus, ubi maritus id faciat sine iniuria ; nam si et cum solutarem habet maritus, fidem coniugalem violat, adeoque peccat con tra Uxorem , praeterea liberos procreatos tamquam suos non agnon
215쪽
et Alterum ossicium generale est, mutua cohabitatio, hanc quo- ciue requirit a finis, educatio liberorum communium . si non cohabitarent coniuges , liberi aut penes patrcm essent, tunc Ossicio non senileretur mater, aut penes matrem, tunc pater ossicium negligere cogeretur ; b idem re lairit ossicium generale p nim , mutua castit as, de qua neuter coniugum certus ellet, u d: uersis locis habitarent. Agnouerunt hoc veteres ; hinc in matrimonium desiderarunt domum deductionem ; hinc formula: ubi tu Caius, ibi ego Uala. Vid. BRisso lus, ANTON ius et FRANClSCvs HoΤTOMANl , de rD'' Hi iluit a) eoniuges sine necessitate vel consensu non posse
se ratione habitationis separare ; b perfidum este coniugem , qui
conlucem deserit, e 'uxorem mariti domicilium merito sequi. a Tertium ossicium generale est mutua relatio Inter maritum et uxorem ; ut ille hanc cum ratione rcgat, haec illi omnem obteruan
Quaeritur hic, an imperium mariti tu vorem si ruris naturae. Assirmant plerique I. ob sexus praestantiam; a. ob virI Onera in alenda familia ; R. ob societatis, quae directione destituitur, Imperfectionem. Sed hae rationes non omni exceptione maiores. . Nam quoad primum saepe uxor viro stolido, Abigail Nabale, prudentior; quoad secundum , uxor non minora fert onera, mamo aliquando maritum alit; quoad tertium , societas etiam . perlecta Citinter duos. Itaque rectius dixerimus, a imperium maritale tale IQ-ris diuini positivi, b ratione hic non plus videri, quam decorum eiusmodi imperium exigere, c sexum masculinum plerum ciue constantiorem prudentioremque esse, nec leges respicere ad id , quo clxarum est, sed quod ut plurimum fit; d) imperium hoc non ei ledespoticum, quale dominium in seruos, sed amicum , quale cit toederati in foederatum inaequalem. Excessu ergo peccarunt Vet CreS Romani, dum uxorem in manu et pote itate mariti esse voluerunt , marito ius vitae et necis concellerunt.
f. F Sequitur 6. quartum ossicium coniugale, ut unus uni coniungatur; quo ipso prolabimur ad quaestionum , an podigamia si arare
naturae prohibita 8 . Eam ut adcurate soluamus , ante omnia formandus est status controuersiae. L. Pob
216쪽
CONIUGALI . VEL OFFICIIS CONIUGALIBUS. 19 i. p. lais is Est vel sileths tia, quando vidvus Vel Vidψη se V 0
matrimonio, secundo, tertio, vel pluribus vicibus nuptias iacit; vel si ultanea , quando plures , quam duae personae eodem te pi resimul in matrimonio vivunt. De priore nulla est dubitatio, quin licita sit iure naturae: quum enim morte soluatur obligatio erga coniugem , nihil est, quod superstitem possit tirpedire, quo minus ad alia vota trai selat, quod argumentum ci bacru Scriptura probat. Quaestio ergo est de simultanea, quae
do vna mulier pluribus viris nubit; polygyniam, quando unus vir plures uxores ducit. Illam esse contra ius naturae nemo negat; ubicumque enim eit polyandria licita, ibi proles est incerta; ubi incerta proles, ibi cesIabit educandi studium; atqui hic est finis primarius coniugii secundum ius naturae, ergo ius naturae polyandriam indulgere non potest. Hinc et gentiles castitatis parum studiosi, quamuis viris multa indulserint, tamen polyandriam pro illicita, immo et pro adulterio habuerunt: immo et 1udaei, apud quos tamen plane licita erat polygamia. Quaestio ergo est de sola polygynia simultanea, de ea porro non quaeritur I. An iure diuino positivo prohibita sit ' quamuis et ea quaestio non plane nobis negligenda sit; neca. An iure ciuili prohibitar nam et id nemo negat, sed 3. An iure naturae prohibita 'Fuere potiremis temporibus, qui et primam et tertiam quaestionem negarunt, et notum est, quanta animorum contentione agitata sit haec controuersia.
I. Tempore reformationis ob Philippi , Landgrauit Hassiae polygamiam; eo tempore prodibat HvLDE Rici NEonvLI de duamia liber, oui id factum defendebat, unde plura scripta. a. I empore eodem polygam iam , quili communionem uxorum de sendebant Anabaptistae Monallerienses, sed contra hos ferro din
3. Paullo post BERNARDINvs OCHlNvs Italus defendebat polygamiam , cui sese opposuit THEODOR vs BEZA ; de quo priore videndus PETR. BAELivs, Diction. histori et critit. Voc. Ochi=Ius. q. Ρost bellum tricennale recruduit bellum hoc occasione facti Caroli Ludovici, Electo is Palatini; tune enim prodibat DAPHNAEI ARCvARli vero nomine LAvR. BEGERi libellus Germanice scriptus, betractiung et om heil. Gesand, Gebruch, Mescheiduu, und
217쪽
F. Postremo quidem Io. LYsERus , qui se modo Theophilum πι,
lethaeum, modo Vincent. Alban ium , modo GottI. IVaismundum n
minabat, Varia pro polygamia edidit scripta, veluti ribramiam πλδι batricem, seu discursum politicum de pol amia, it . das haea hebe March alter Laude; sed hic non modo gefendere studebat, polygamiam esse licitam, verum etiam esse praeceptam; qui vero Zelus male ipsi cessit: nam non modo calamos expediuerunt IO. Μv-SAEVs, IO. BRvNsΜANNus in Monoeamia vimice, Di CHANNus , FELTHAN Nus de postgamia, Io. MEYERus in uxore Chrytiana, sed et auctor cum ictu futilum relegabatur ex Suecia. Obiter notamus, scripta huius hominis magnam inuidiam constasse Pusendorifio, cui ea imputabantur, ac si auctor esset. Iam arsumenta, quae adserunt, sunt sequentia; I. sciem matrimonii elle procreaticinem sobolis ; hunc autem aeque per pol Lamiam, ac per monogam iam obtineri, immo per illam facilius; Resp. at falsum est, solam procreationem esse finem matrimonii; nam et qui infantes necant, procreant , quis vero dixerit, eos fini matrimonii satisfecisse e addenda ergo est educatio 3 ca vero non aeque facile obtinebitur in polygamia, quam in monogamia I tur babit illam multitudo liberorum, feminarum aemulatio et odium aduersus priuignos. a. Polygam iam a Deo concessam ; Deum autem nihil concedere contra ius naturae; Abrahamum , Iacobum, Dauidem, Salomonem fuisse polygamos; resp. concessio fit dupliciter a 3 per modum permissonis, et tunc non peccat, qui iure suo utitur; b) per modum conniventiae, tunc peccat quidem, qui, quid tale Fgit, sed Deus hoc poenitentibus remittit; priore sensu Deus numquam permisit, sed posteriore ob pervicaciam Iudaeorum , Matth. XVIIII. 8. s. Nullam exstare prohibitionem nec in Vetere, nee in Novo Testam ento; non in Vetere, quia alias permitti non potuisset polyga mia Iudaeis; nec in Novo, quia Christus non sit nouus legillator ZResp. negando utrumque; exstat enim primaeva institutio coniugii.
inter cuius leges erat, ut duo sint in carnem unam. Iam quum
Christus mith. XVI II L. in caussa diuortii argumentetur a Primaeva institutione, sine eodem modo argamentari licebit in caussa polysamiae ; negamus etiam , in Nouo Testamento non esse prohibitionem , a Christus ipse enim nos remittit ad primaevam in stit Disiligod by Corale
218쪽
CONIUGALI, VEL OFFICIIS CONIUGALIBUS. 3 9
stitutionem, et bin I. Corinth. VII. I. Apostolus urget e qua ti uxor suum virum habeat ; in polygamia vero vir non est proprius, sed communiS. q. Magnum saepe damnum nasci ex monogamia, si uxor sterilis, si incommodis moribus, obstinata, tunc unam posse solatio ense ' Resp. a non sunt facienda mala , ut eueniant bona ; b non potest quis certo sperare, se eum finem ostenturum, quid si duas vel plures steriles, pervicaces, obstinatas ducat. Itaque nos ponimus hominem obstrictum esse, ut eligat optimum ; obstrictus enim est ad amorem , amoris Obiectum est bonum; quo maius ergo bonum est, eo magis ad illud amandum tenemur; ergo optimum maxime amare , id est, eligere tenemur ; atqui in comparatione monogamiae et polygamiae Optima est prior . ergo iure naturae ad illam eligendam sumus obstricti.
Optimam vero esse monogam iam, pessimzm contra polygamiam, probamus , I. quia monogamiae satis proportionata multitudo hominum nastitur , minus ergo proportionata futura esset , si polygamia concederetur , a. impedit educationem, ut supra vidimus ; 3. impedat amorem coniugalem ; ac mulationem, lites domesticas, insidias producit'; experiundo hoc didicit Iacobus, qui
tamen duas sorores habebat in matrimonio ; adeoque impedit etiam mutuum adiutorium ; q. oneri est familiis ; obiiciunt Turiacas ; sed ibi uxores plerumque parum ab ancillis differunt ; s. quum monogamia snem matrimonii consequamur, non potest polygamiae alius finis esse, quam libido ; 6. moratae gentes eam semper fugiunt, elegerunt tantum gentes libidinosae, Inprimis orientales.
Qua inuis ergo directe probari nequeat , polygamiam iuri natu
Tae repugnare . repugnat tamen rectae rationi, quae Optimum eliis gere iubet, adeoque et indirecte repugnat iuri naturae.
f. 6. s. Quintum officium contogum generale est, ut indissolubile stinter coniuges vinculum usque ad mortem ; hic denuo incidit quaestio , au diuortitim iure naturae licitum si 'Hic distinguendum I. inter nullitatem matrimonii , quando ii ter certas personas connubium esse non potest e. g. ii, quae
iam maritum habet , alii nubat ; z. diuortium, si matrimonium iustum est , sed propter incidentem caussam soluatur , e. g.
219쪽
aos LIB. II. Ch p. II. DE ST AT V
propter adulterium ; 3. separationem quoad thorum et mensam , quando non contagium soluitur, sed coniuges separantur ob caunsam temporariam , e. z. ob saeuitiam mariti.
De prima nulla eli quaestio, quod enim nullum est coniugium , ne rescissione quid, in indiget: tertia est inuentum iuris canonici, adeoque huc non pertinet; superest ergo solum diuortium. Notum est, illud permissum fuisse ludaeis Vcteris Testamenti ,
et Graecos quoque ac Romanos pro lubitu a coniugibus diuortisse, modo bona gratia, modo alterius voluntate; non opus quoque erat cauli a sontica, sed apud Romanos suffciebat qualiscumque ante legem Papiam; pertinent huc exempla Aemilii Paulli , lul. Caesaria, Ciceronis; hinc IVVENA L. Sat. VI. v. IqT. I 48. Collige sarcinulas . dicit libertus, et exi, Iam gratuis es nobis , et saepe emungeris, exio us, et Prosera, sicco venit altera naso. An tale quid iure naturae 8 Assirmant plerique e r. pacto ineuntur nuptiae. ergo et pacto soluuntur ; ergo saltim bona gratia discedere licet ; a. omne pactum reciprocum inuoluit tacitam conditionem : si tu praestiteris, quod debes , et ego praestabo ; ergo uno non praestante alteri discedere licebit ; urgent perpetuam eorum coniugum miseriam , qui inuiti in illa societate manere te
Sed limitanda haec sunt : I. matrimonium habet finem perpetuum, educationem et mutuum adiutorium , ergo et ipsum quoque sua natura perpetuum est ; a. nemo altero inuito a pacto discedere potest , nisi ob iustam et grauem caussam , ergo et diuorti uiri seri nequit sine graui et iusta caussa ; 3. grauis vero et iusta cauosa est omnis, quae sint matrimonii repugnat , ergo ob eam quoque fieri poteit diuortium, non ob aliam. Multo magis restri δε- sere videtur Christus diuortium Matth. XVIIII. 9. ubi ait , idiotam permittere ob πορνείαν, id est , ut vulgo interpretantur , ob adulterium. Sed egregie conspirat seruatoris sententia cum iure naturae , quod accurate docuere SELDENus , tum in Lur. nat. et Lent. secuta. dii ci I Hebr. tum in libro de uxore Romana, itemque I lGH rooT in Horis Hebraicis et Tataudicis ad hune locum Matthaei. Res ita se habet : I. diae erant sectae vel scholae inter doctores ludaicos tempore Cliristi; schola Hillelis, et schola Scham maini siti by
220쪽
CONIUGALI, VEL OEFICIIS CONIUGALIBUS. aci
Nai , quae in multis doctrinis et interpretationibus legis discrepabant ; a. quod ad diuortia attinet : Hilleliani ea licita putabant ex quacumque caussa , etiam leuissima , eaque sententia mirifice placebat plebi : Schammai ea contra admittebat tantum ob grauiores caussas, quas vocabat res turpitudinis , quo vocabulo Moses v-sus est ; 3. iama circumferebatur inter Iudaeos , Hille is sententiarii confirmatam esse per filiam vocis, seu vocem caelestem ; q. Guum ergo tentare Pharisaei vellent Christum , ipsi hanc ipsam quaestionem controuersam inter duas has scholas proponebant : λ-
sumne es diuelli ab uxore ob quamcumlue caussam Z uti Hillelputat ; sperabant , si assirmaret, eum apud viros bonos in odium ancidere posse ; sin negaret apud plebem ; s. respondet Christus
v. 8. Mu es sobis permi sit libellos re adit ob σκληροκαρδίMν ; at ini iis non suu H. Atque scitote, qui quis uxorem D. Nn repudiaite rit, Praeterquam ob μορνεία , eum adulterare, et qui repudiatam duxerit , itidem adulterare; 6. manifesto ergo Chri ilus approbat sententiam Schammat, adeoque πονε α non poteti significare adulterium , sed generatim rem turpituwinis ; talis est omnis , quae repugnat fini matrimonii. Potium id etiam alio modo probare : si solum adulterium esset cauit a diuortii, Apostolus fion potuisset diuortium permittere ob malitio sani desertionem : at permisit Apostolus ; ergo non potest tantum adulterium diuortii causa et e. Hinc multae incidunt quaestiones grauissimae, e. q. an non diuortium permittendum ob insidias vitae coniugis structas, quod defendit STRYKius. Ari propter abortum procuratum Z Aci ob morbum contagiosum' Similcs permultete sunt in Hi ERONYMi BRVCKNERi Decisionibus matrimonialibus, ad quas facise respondebimus, si SLLDENi principia admi serimus. Ceterum recte monent viri docti. I. restringendam , quoad fieri potest, diuortiorum licentiam, alioquin enim in uria fieret multis ;a. decreto diuortio non perfido dandam esse i uarum nuptiarum facultatem, sed parti tantum innocenti; rationem supra reddidimus t r. I. cap. 36. f. I
Sextum ossicium est , ne unum inter coniuges sit impedimentum morale ; tale vero est inter illos, qui vel alteri matrim nio iuncti, vel saltem desponsati sunt. Heiuercu Prael. Pus dolus C c . in In