Io. Gottlieb Heineccii, IC. et antecessoris, Praelectiones academicae in Sam. Pufendorffii De officio hominis et civis libros 2

발행: 1749년

분량: 354페이지

출처: archive.org

분류: 철학

231쪽

ara LIB. II. CAP. III. DE OFFICIIS

Turpe Paras, uec tu pueri contemseris annos :

Sed peccaturo obsiet tibi *itis infans. d) ut rationibus conuincant liberos, et ipso exemplo, virtuti studendum esse. Eleganter PLIN. Paneg eap. ΦS. ait, essicaciora praeceptis esse exempla , quippe quae conuincant omnes, ea quae praecipimus , seri posse; commendandus hic libellus quantivis pretii PLvTAR Hi de institutione liberorum. 3. Ad honestuin vitae genus perducere; ubi in primis indoles exploranda; an nimirum praeualeat iudicium. tunc enim studiis aptiores sunt; an ingenium, tunc ad artes magis videntur nati; anmemoria, tunc ad opificia sunt facti. Sunt et lain ipsi ii, indolis subdiuisiones: nam si proxima iudicio si memoria, aptiores sunt liberi ad studium theologicum vel iuri dictim ; sin proximum studicio ingenium. satius est, ut opcram dent medicinae, mathesi, litter7s hi manioribus. Hiec scire deberent parentes : at sciunt tamen pax cisi mi i interim omnis liberorum felicita, ab hoe pend. t ; si enim inuita Minerua genus aliquod vitae eligunt, vocationi diu mae reis agan

tur, adeoque omnia male cedunt.

q. Fortunae futurae liberorum prospicere, quod sit a aliquid honestum docendo; bὶ opum quid, quantum occasio fert, colli gendo ; c) amicos parando , quia aliquando plus prosunt, quam opes; et quod praestat omnibus aliis, d) famam et existimationem illaesam illis relinquendo. S. I 2. Ex eo ergo facile intelliguntur liberorum ossicia; qualia sunt I. honorare parentes ; nam non possunt eos aliter considerare, quam tamquam perscctiores ; qui honor se exserit factis, verbis re gesti hus ; a. obsequi ; correlata enim sunt directio actionum et Obs quium; 3. gratitudo pro tot beneficiis ; q. patientia , si sorte Paul Io morosiores sunt Parenteri

CAPUT

232쪽

DO MINORUM ET SERVORVM.

C A P V T IIII DE OFFICIIS DOMINORUM ET SERVORUM.

f. I.

TErtius status aduentilius , seu societas tertia eaque magis composita prioribus, est, herilis, de quo hoc capite disquiritur: I. quae sit seruitutis origo , s. I. a. qualis dominorum in seruos potestas. s. a. ad finem. I. Ad originem quod attinet, a ARIsTOTELEs quosdam homines natura seruos putat, idque defendit DAN. HEiNsius in episola ad Georgium Richterum edita a IA C. RuTGERsio in Lect. var. quosdam enim esse homines tam ineptos ad Omnia, ut ad seruitutem videantur de stinati.FSed confundit Aristoteles actum et potentiam et haec omnino adest, ubi tanta stupiditas; non tamen ideo actu ipso serui sunt, nec sequitur , natura producit aliqua ingenia stupida, ergo seruitutem introduxit.b Io. GEORG. IIo RN. de elue, libr. I. cap. 3. ad Deum seruorum Originem refert, Deum enim moderari victorias, victores viaetos rapere in seruitutem et ergo seruitutem esse a Deo. e Ratio et historia docent, seruitutem natam e rerum dominio: nam I. hoc introducto alii fuere diuites, alii pauperes, hique vel idonei ad alimenta sibi adquirenda, vel minus idonei; uti ergo illi suis laboribus sibi victum quaesiuere, ita hi alienis, ac proinde sese addixerunt in seruitutem aliis. ita in Aegypto integram sentem ob inopiam Pharaoni se i,ddixisse nouimus ; a. deprchensa

emel hac commoditate, et de aliis adquirendis seruis hon ines cogitarunt, ac proinde factae leges, ut bello capti serui fiant; nec non 3. ut de seruis nati serui tint, quia ubi principale si in dominio , ibi et accestarium in dominio esse aequum sit. Quaeritur ergo, an seruitus fit constitutio iuris gentium, uti dicitur f. a. Inst de iur. per On. L. q. D. de iust, et iur. Res p. si quis putet, iure naturae et gentio m seruit Dies introductas esse, id negamus ppotius hoc iure omnes homines sunt aequales: at si quaerat quis, an consentanea sit seruitus iuri gentium , id facile largimur ; quisque enim potest iuribus suis renunciare, ergo et libertati ; renunciant

233쪽

ait LIB. II. CAP. MIL DE OFFICII s

autem tum , qui se sponte addicunt aliis, tum qui bello capti sadedunt. Victor eos poterat Occidere , potest ergo et seruare ea lege, ut serviant ; est ergo seruitus in genere status hominum. quo quis alterius arbitrio subiicitur , ut illi , non sbi, adquirat. Ceterum seruitus est duplex, vel pactitia, vel tegatis o illa ex pacto est, qualem seruiunt, qui se ultro addicunt ; haec ex lege , qualis seruitus captiuorum.

f. a.

II. Iam de potestate dominorum in seruos : haec quia veI ex pacto, vel ex captiuitate est, necessario sequitur, ut fundamenti loco substernenda fiat axiomata et r. 'lesas domini in seruum phctitium tanta es , quantam inter se fore pacti sunt e a. Potestas δε- mini in seruum bello eaptum illimitata es , nis quod legibus human ratis et misericordiae non debet aduersari. Primum ergo de seruis pactitiis, qui vel mercenarii, vel perpetui seu obnoxii. I. Mercenario dominus debet alimenta , vult enim sibi operas adquiri r si ergo per seruorum operas adquiritur dominis, non seruis, huic fame pereundum esset, nisi eum aleret dominus ; 2. dare mercedem debitam ; ad id enim obligatur ex pacto , praeterea quum seruo praeter alimenta et alia necessaria sint maxime in senectute, aliquid dandum est ; 3. seruus debet operas

conuentas ; dico conuentas , sic non tenetur coquere, quem tam

quam aurigam conduxi ; q. item honorem et obsequium debet domino ; agnoicere enim debet tamquam superiorem ; I. quaeritur, auet coercere dominus huius modi seruum possit ' Negatur, a quia li-her homo est ; b) quia id pacto non expressum ; c 9 quia si non

satisfaciat ossicio, alio modo potest damnum sarcire, vel ex mercede, vel ex diuulsa locatione conductione. g. 3 De seruis pactitiis obnoxiis vel perpetuis tenendae regulae. I. Alimenta dominus debet perpetua , quia se ipsum in perpetuum addixit ; ergo nec cessant alimenta aegrotante seruo, quod secus se habet in mercenario, qui operas tantum locauit, quibus Cessantibus et merces . et . quae eius pars sunt, alimenta cessant.

Hinc quum sub Claudio domini auari seruos aegrotos in insula Aesculapii exposuissent, Claudius Imperator , teste SuETONlo, sta tuit, ut, si conualescerent, liberi haberentur.

a. Labare Dic

234쪽

u. Iabores imponere, sed viribus ἱroportionatos, hinc summa crudelitas, seruos sine ratione exhaurire laboribus, qu id imputatur Hispanis, qui Americanos anchraras et tormenta portare coegerunt Der montcs, tantum ut oculos pascerent victores.' a Serasum castigare, quia a) in dominio est quoad personam, b quia plerumque stupidus; quis enim'alius in seruitutem sese

addiceret P. homines stupidi sire coercitione non siciunt officium, ius tamen vitae et necis non exigit natura huius seruitutis. q. Qu. num vendere possis r satae utrimque sunt rationes non minimi momenti. Non poste vendere, inde colligi pq et, quod eruus domini personam et virtutem flegat .adeoque illi non perii oeest , quem dominum habeati et cui seruiat i Posse vero, vel ex eo collideres I. quod , qui se addixit, est in dominio; ius vero ven endi cum dominio coniunctum est. Responderi etiam potest ad argumentum superius, exinde etiam conseciuuturum , di non transini istum iri ad heredes; accedit a. quod omnes gentes hoc seruorum commercium probarunt, Iudaei, Graeci, Roma , Nos itaque distinguimus , virum pactus sit seruus, ne Vendatur. tunc pacto standum ; an nihil conuentum, tunc vendere licet, modo non in duriorem caussam. Servi huius modi est: I. domi; to operas quascumque Praesare, a. honorem et obsequium exhibere , 3. non fugere ; dominι castigatrones pa-

' N. Iitim denique sertium hys modi ad libertatem prouocare

iure posse, si dominus eum contra leges conuentionis tractui, e. g. alimenta denegando, intolerabiles labores imponendo, cet. nam do minus nullum in eum aliud ius habet, quam ex pacto; u ergo hu-

eges ipse violat, eius ius exspirat, per ea, quae diximus supra, libr. I. cap. 16. ρ. s. S. q. Sequuntur serui bello eapti, quorum duriorem esse debere eon ditionem facile patet: a. Hostili enim ammo aduersus uos fuerunt,

U' ' mi; 'si esuhir dominosque odio habent, ac proinde nihil

faciunt in eorum utilitatem Vltro et lubentes.. . . a Fugam semper moliuntur; quo obstinatius vero Ingenium, eo

tadiore opus es mercisione: Hinc apud veteres

235쪽

ais LIB. II. CAp. III. DE OFFICII s

hant, donec Venderentur, vel leuiter peccantes in ergastula et pi-' ' 'Ai tau , timeti diximus , humanitati et misericordiae hic locum P promisso; dum enim dedidit se seruus, stipulatus est sibi

remissionem iniuriae et salutem; dominusque dum eum in deditiori m recepit, in hanc conditionem contemit. α Vmsi nihil promissum , ipsa tamen humanarum rerum con ditio ' fortunae lubricum, et naturae communio suadent humanita' misericordiam. Hinc durissima ac inhumana regula iuras Romani seruo non fieri iniuriam; quam philosophiam et ARis I OTg-LΕs et Ho EasisIVs sequuti sunt; sed hoc ex principio, quo ius naturae non agnoscit, seruos personas esse desinere et in classem tum redisti. Sed homo tamen manet adeoque et de eo praecipitius naturae neminem esse laedendum; si vero laedi potest, assici e- fieri potest r. a domino; si contra pactum de- Aipionis o tra humanitatem, contra mi icordiam tractatu'; m- uix QDΤδ 1 - , tertio: is enim quum nihil

estilla quaeilio apud IuvENALEM, Satar. VI. υ. 2I9. seqq. Pone erucem seruo : meruit quo crimine seruus Supplicium ' quis te is ades ' quis detulit I audi, Nulla umquam de morte honiniis cunctatio longa est. o demensi ita seruus homo e Ii nil fecerit, eso. Sis volo . se iubeo, su pro ratione voluntas.

Iam facile iudicari poterit de officiis eius modi dominorum et

seruo pactitio; 3. licet etiam cilligare seruum huius modi pro deli ia ius occidendi quum habuerit, antequam se dederit, ergo et se dedidit ; b quia plane sit in eius dominio; dominavautem rem suam libere corrumpere et destruς ς PQGx uia Diuitiaco by

236쪽

DOMINO R V M ET SERVORUM.

a I Nos distinguimus inter statum naturalem et ciuilem e in statu naturali nullum est dubium, quia hoc ius habet paterfamilias, quia simul est imperans et caput familiae; at in statu ciuili illud vix indulgendum domino, niti leges ciuiles id indulgeant, quod a Romanis factum: aut enim peccarunt aduersus dominum priuatim , aut aduersus rem publicam, id est, aut admisere delictum priuatum , aut . 'publicum si priuatum, mortem non meruerunt; sin posterius, vi dicabit res publica. Alia ae diuersa quaestio est, an Me ius vitae et necis, quale Rommani permiserunt dominis, fit absurdum et iuri naturae contrarium 'quod negamus , 1. quia non permiserunt promiscuam occidendi licentiam , sed iuris dictionem domesticam; a. quia ab hominibus f nae mentis non facile metui potuit, fore ut eo iure abuterentur; magnum fuit seruorum pretium, constituebant illi maximam partem satrimonii; eius modi autem res nemo sanus animi tantum ac Vo uptatis caussa destruere solet. S. 6. Ultima quaestio est, an et proles serui cedant domino ' Nos distincte respondemus et aut seruus est pactilius, aut bello captus; pactilius est vel mercenarius, vel proprius, perpetuus, obnoxius.

modi seruus tantum operas Iocat, non personam ipsam addicit.

se addicit, aut postea demum aliquos procreat; quos iam ante addictionem procreauit, ii procul dubio sunt liberi homines, si vel pater eos acidixisset, nam patrem liberos vendere non posse supra vidimus; si pollea procreati sunt , procul dubio cedunt domino, nisi speciatim excepti sint.

natura a) dominii, cuius est principale, eius accessorium ; b) quia dominus alit, et seruus huius modi nihil habet proprii, unde alati Fatendum tamen I. id paullo durius esse, quia liberi nascuntur in libertate naturali, et nihil admiserunt, ob quod libertate priuandisiit; a. moderatiorem merito esse debere horum vernarum condiationem, ac eos tantum ad operas obligari; 3. merito ipsis indulgendum esse, vi redimere se possint, dominusque accepto pretio eos

manumittere teneatur.

237쪽

ais LIB. II. CAP. V. DE CAUSSA IMPULSIVA

Sed una gens altera his in rebus fuit humanior: unde tanta semuorum differentia, ut si in diuersis gentibus eos consideres, vix si-hi similes sint; quod adeo verum est, ut i Cti superiorum seculorum dubitarint, an Germania habeat seruos. Vid SIRYM VI hod. Parui. tit. de sui. ho=niu. Praecipua ratio dubitandi suit, quod ea, quae iure Romano de seruis, eorumque statu et conditione traduntur, seruis vel hominibus propriis Germanorum adplicari nequeant: sed si ita ratiocinari velis , dicere poteriti, eodem iure' Germanos nee parentes, nec liberos, nec coniuges haberet, n ura et horum status a statu parentum, liberorum, coniugum Romanorum in Germania maxime differt; argumentum . quod iusto plus probat, nilui probare , satis notum est ac tralatilium.

DAE CIVITATIS.

f. r. ΙΑm demum auctor ad civi TATEN seu REM PUBLICAM, tamquam locietatem maxime compostam progreditur , quae simul quartum institutum humanum est, ex quo fluunt officia hypothetica : et uidem quum omnia reliqua capita de ciuitate agant, is obseruat us est ordo. ut agatur I. de riuitatis natura , cap. P 9. a. de offficiis fummorum imperantium, cap. IO IT. 3. de officiis ciuium vel subditorum , cap. I 8. in Ad naturam ciuitatis vel maxime pertinet caussa impulsua

constituendae ciuitatis; disserit enim ius naturae: de officiis imperantium et subditorum ; ossicia fluunt ex fine; finis ex caussa impul- sua iudicandus, e. g. si scire velim , quae sint officia doctoris scholastici , ob ciculos versari debet finis scholarum ; si burie seire velim, disquirendum, quid homines impulexit ad constituendas

scholas. Iam de ciuitate ea qua sestio vel maxime est momentosa, fommea mouerit ad ciuitates vel res publicas constituendas. Nam

238쪽

CoNSΤΙΤ VENDAE CIVITATIS.

II9I. Praestantissima fuere iura status ante ciuitates; a libertas ab omni subiectione ; h aequalitas hominum ..c ius belli et pacis. Quisque ergo paterfamilias eiusdem iuris erat, ac hodie Reges et supremi principes. Quina. Deus quum homines primos crearet in statu persectiore, eos non creauit in statu ciuili, sed naturali, adeoque satis docuit statum naturalem esse perfectiorem ciuili. Diximus quidem supra. Infelicem esse statum naturalem , sed diximus etiam , intelligendum praecipue esse de statu naturali in secunda significatione , quatenus nempe statui sociali opponitur.3. Ciuilis status cum multis incommodis est coniun tias ; a P ciues oportet libertari et aequalitati renuntiare, et se aliorum Voluntati subiicere ; b suscipere tenentur multa onera, a quibus ma Xime abhorrent, e .g. tributa , vectigalia, militiam ; co periculum est a tyrannide supremarum pote Hatum , poenis, suppliciis. Quum ergo haec omnia ita comparata sint, ut non possint non homines illa auersari : grauem sane et mnticam fuisse oportet caussam , quae eos impulit ad statum naturalem cum statu ciuili , statum

libertatis eum statu subiectionis, statum imperii cum seruitute quadam politica permutandum ; haec vero quae fuerit, iam quaeris

tur. o. '

S. Ia

Talest caussae tres praecipue recensentur ab auctoribus. I. HoRN vs. de riuitate I. q. 6. sic iterum ad Deum prouocat, eumque caussam ciuitatum vel rerum publicarum putat, quia magia stratus inrScriptura sacra Vocetur diuina ordinatio. Sed haec sententiaisnullo modo obtinere potest: nam I. non

quaerimus hiς de caussa efficiente; quis statum ciuilem primum instituerit ῖ sed de impulsiiua; quid mouerit homines ad hunc statum eligendum y Id non potest esse Deus ; non vivimus in statu ciuili Propter Deum, sed propter nos ipsos. a. Ne caussa quidem eisciens dici potest Deus immediate; nam a) Deus primam rem publicam non instituit, sed homines, et quidem non probi, sed Caini posteri; b potius Deus homines creauit in statu naturali; cin nusquam etiam exstat praeceptum, ut li mines res publicas instituerent e at d) diuina ordinatio dicitur hiestatus, quia institutum illud approbat, conseruat, et officia mutua imperantium et ciuium confirmat; at eadem scriptura hunc statum

E e a etiam

239쪽

etiam vocat ordinationem humanam, quia eius bus est.

II. Altera sententia est ARISTOTELIs, qui eludem statum a n tura esse contendit, I. quia homo natura si animal sociabile; sed aliud est, sociabilem esse , aliud ad ciuitatem vel rem publicani procliuem esse e prius verum est, sed multae sunt societates praeter ciuilem, coniugalis, paterna, herilis, quibus contentus esse potuis. set homo ; itaque inde non fluit posterius, hominem praecise n tura ferri ad societatem civilem. I. Quia homo extra societatem esset miserrimus,cceu supra do cuimus, adducto in exemplum homine, qui solus vivat in locis desertis, et ab omni auxilio humano destitutus st. Resp. denuo eo funditur status extra societatem et extra ciuitatem ; in illo esset miserrimus, in hoc aliquando homines vixerunt suavissime, e. g. tem

poribus conditi munci protoplasti cum familia I post diluuium No

chus cum familia. .

III. PLATO seripsit libros de re publica, quibus ideari rei pu-hlicae perfectissimae. et ad votum felicis dare vobis; suirit Icleo

rem publicam , qualis nec fuit umquam , nec futura est, . ibin prouerbium abierit : Rgs i υBLICA PLATONICA pro re chimaerica . L

hra II huius libri quaerit, quid homines mouerit ad esuitates instituendas ' putatque , veram caussam quaerendam ess in' indigentia hominum; ad eam superandam opus fuisse ciuitatibus; sed et id falsum, nam I. maxima indigentia esse coepit introducto statu ciuibli; tunc enim introducta hominum inaequalitate gliscere coepit I Xuria, adeoque multo pluribus rebus opus fuit ad sp linoorem ἰquam extra rem publicam ; a. indigentia satis commode taberi potuisset in statu naturali a uocietate domestica, b commercus quippe quae etiam extra societatem locum habere p6ssunt.

Itaque iam auctor I. refutat sententiam AR IsTOTELIs et veram caussam impulsivam ostendit S. T. ad finem. . ' Argumentum auctoris generale, quod opponit Aristotelicis, hoe est: si natura homines impulit ad instituendas ciuitates, sequitur, 1. ut status hic multa habere debeat hominis naturae gratas a. ut ho mini insint ea requisita, quae in hono cive adesse debent; et 3. ut

240쪽

Consequentia maioris rectissime se habet, cur dico, quaeso, naiatura hominem adpetere vitam , quietem l cet. a quia hae res in se sunt gratae naturae hominis; b) quia ipse in se habet requisita , quae ad vitam et quietem pertinent; e quia natura eius vitae et quieti non repugnat; idem ergo adesse debet, si natura hominem impelleret ad statum ciuilem; at minorem falsam esse, iam per pa tes probat auctor.

f. q.

I. Status ciuilis multa habet parum grata hominibus: nam a ciuis renuntiare tenetur libertati naturali, quid libertate vero tueum dius' b subiicit se summo periculo; Imperantes non semper boni , quam tristis vero tunc ciuium conditio I consideret quis statum Romanorum sub Nerone , Domitiano , Commodo, Caracalla , smi libusque monstris, an non feliciores ἡixeris, qui in quavis solitudine vixerunt; c multa ciui i meumbunt, a quibus natura abhorret; tributa.dare, res suas conferre ad publicam utilitatem, arma cape

re , legibus parere , etiam aliquando iniquissimis; d quia non datur regressus ad libertatem priorem; si subditi libertatem pristinam assectant , rebelles sunt; ex rebellioneonascuntur bella ciuila, supplicia ,

et tanto intolerabilior tyrannis. Itaque arsumentum primum speciale nectere licet contra Aristotelicos Quicumque status multa habet naturae humanae admodum ingrata , ille non est a natura e status ciuilis multa habet homini admodum ingrata, ceu hactenus demonstratum; ergo status civilis non est a natura.

f. s.

II. Requisita illa non sunt in hominis natura, quibus ad statum ciuilem tamen opus est: in hono cive requiritur a P strictum obsoquium, homo vero Dalura nititur in vetitum ; b ut omnia reserat ad bonum publicum I Cur Persae omnes preces conceperint in numero plurali ' homo vero φιλιωns omnia refert ad proprium commodum ; c ut procliuis sit ad commode cum con- ciuibus vivendum ; at homo homini lupus, homo homini natura

diabolus, videmus, ne in statu quidem ciuili homines cohiberi posse suppliciis grauissimis a furtis , rapinis, homicidiis, aliisque delictis atrocibus. Hinc secundum argumentum aduersus Aristotelem e quicumque

E e 3 natura

SEARCH

MENU NAVIGATION