Io. Gottlieb Heineccii, IC. et antecessoris, Praelectiones academicae in Sam. Pufendorffii De officio hominis et civis libros 2

발행: 1749년

분량: 354페이지

출처: archive.org

분류: 철학

251쪽

232 LIB. II. CAp. VI. DE INTERNA

la gerendi, foedera pangendi, legatos mittendi, tributa indicendi. En iura maiestatis. item si populus consensit in unionem virium, consensit etiam, ut res publica habeat bona ac aerarium suum. Iam inde elicere auctor voluit definitionem ciuitatis vel rei publicae, sed quae admodum male ei cellit. . ciuitas ei est persona moralis composita, cuius voluntas ex plurium pactis implicita et virata pro Voluntate omnium habetur, ut singulorum viribus et facultatibus ad pacem et securitatem communem uti possit. Sed si demis vocabulum unicum: nempe moralis, Vere est haee definitio non ciuitatis vel rei publicae; sed imperantis, veluti principi S. Incaute auctor sequutus est HOBBESi VM , cuius tamen principia ipse reiecerat; is enim imperantem putat esse rem publicam , solum illum active, hanc passive se habere; illum esse personam, hane veluti equum vel currum, quo persona illa vehatur. Quod principium quum sit pestilentissimum , mirum sane est, auctorem retinuisse definitionem ex illo prosectam. Rectius ergo desinias , rem publicam vel riuitatem esse societatem multorum hominum , qui Omnes voluntatem suam ac vires imperanti submiserunt ad pacem et securitatem communem eo facilius et certius obtinendam. f. 0.

Hine Deile patet , IIII. Quid sit forma rei publicae vel ciuita

eis p Diximus, in re publica esse debere unam voluntatem , eamque obtineri tantum per submissionem. Submittit autem multitudo voluntatem suam vel vui homini, Vel pluribus , vel omnibus in eadem re publica ; quartum non datur ; si uni, emergit monarchia qualem in populis Orientalibus et Africanis plerisque , item in Hispania, Gallia, Dania anima3-rtimus ; si pluribus, nascitur aristocratia, qualis Venetiis, Ganuae; sin omnibus in ea re publica. tunc prodit democratia, qualis olim Athenis, et hodie in quibusadam ei uitatibus liberis. Plures dari formae simplices non possunt, quamuis hae sermae simplices diuersimode misceri possint, et tu pevariae prodeant formae rerum publicarum mixtae, quas et irrem

rares vocant.

Sic si principi iungitur senatus, cuius arbitratu Omnia agenda:

252쪽

res publica ex monarchia et aristocratia composita est, qualem in Germania et Polonia animaduertimus. Sin princeps et senatum ex Optimatibus , et comitia ex plebe collecta coiisulere tenetur, mixta est ex omnibus formis, qualis Anglicana, et hodie Suecica. Penes quoscumque ergo est totius illius magni corporis voluntas , ii, siue unus, siue plures, siue omnes , vocantur imperantes vel suprema potest .

Iam quum unam esse oporteat totius rei publicae voluntatem; illam quiciem facile obseruamus.in monarchia , paullo dissicilius in aristocratia; dissicillime in democratia. In aristocratia enim totum collegium imperat, in democratia totus populus; tanta multitudo raro conspirat in unum, et quum in collegio aut comitiis omnes sint aequales, vix sperari poterit consensus , adeoque una voluntaS ; sed res publica utrobique consensum obtinet per pluralitatem sustragiorum , plurium sententiae vincunt sententias paucio rum ; necessarium hoc est ; ubicunque enim omnes sustragantes sunt aequales , ibi nemo de alterius sententia potest iudicare , sitne melior , an deterior; ubi nemo iudicare potest, numerandae sunt sen-rentiae, non Ponderandae.

Hoc etiam ubique obtines in rebus publicis bene constitutis, ubi vel viva voce dantur suffragia, e. g. in Germania, Anglia ; vel

tacite. e. g. Venetiis per globulos aureos et argenteos; ac proinde hoc imperfectionem arguit rei publicae, si nihil potest concludisne omnium consensu , veluti in Polonia. De democratia adhuc obiici posset, in ea non esse discrimen inter imperantes et subditos, quia imperantes simul sint subditi , subditi simul imperantes 8 Sed Resp. id verum tantum esse diuerso respectu, in sensu diuisos, non coniuncto; nam omnes ciues Athe nienses coniunctim sumti erant imperans; totus enim popultas se rebat leges in comitiis, sed singuli Athenienses erant ciues vel subditi, quia se subiicere istis legibus cogebantur.

s. II.

Reliqui vocantur eities, iique vel eriginarii , qui in hac ei- uitate nati , vel adscriptitii, qui illi de nouo accesserunt. An vero

253쪽

LIB. II. C L p. VI. DE INTERNA

velit nouos adscribere res publica, in eius arbitrio positum est ; Hi in Polonia ius indigenatus , in Gallia et Britannia ius nationis ne mini extraneo competit, nisi illud a re publica impetrarat. Recte etiam obseruauit GROTIVS , caues esse vel perpetuos, qui sedem si xam habent in re publica aliqua vel temporarios, qui iussi consilio domicilium ibi constituendi in aliqua re publica ad tempus vivunt; e. g. qui sudiorum Vel peregrinationis Vel mercaturae caussa alicubi morantur; hi quidem non fruuntur priuilegiis cuuium, nisi specialiter concessis, e. g. studios , sed subiiciuntur tamen legibus, quia dum in aliena re publica vivere non dubitant . illius legibus et institutas sponte se subiecisse censentur, ac proinde. etiam puniuntur ex iis legibus, si ibi peccent. g. I

Superest V. vltima quaestio , an missas si a Deo ' de ea enim maxima semper fuit controuersia ob usum huius doctrinae; quJa nimirum ideo magna suit nata discordia inter imperium et sacerdotium. Hoc enim inde colligebant et Pontificis Romani, tamquam Dei et Christi in his terris vicarii, esse , praeficere imperantes, eosdem certis pactis obstringere, deponere, subditos a sacramento fidelitatis absoluere. . Hine in multis regnis publico comitiorum decreto cautum est, ut statuatur quidem maiestas a Deo esse , sed inde concludatur ab omnibus , nemini, praeter Deum, in imperantes quidquam iuris esse. Plura eam in rem ex historia collegit THOMAsi us in libello elegantissimo , cuius scopum non omnes perspiciunto de historia eo tentionum inter sacerdotium et imperium, Haiae Ta2. : Res ipsa facilis est; in Scriptura sacra utrumque dicitur ; vocantur imperantes υπὶ νουθε. .... Rom. XIII. I. contra . Vocat Petrus I. D. II. I . qui in exemplum adducit non modo magistratus , verum etiam ipsum imperatorem tunc regna

Vtrumque verum est; maiestas est humana ordinatio , rations primae originis; homines introduxere imperia, pacta ipsa iniere homines, ii et hodienum imperantes eligunt et creant, ubi populo ius creandi et eligendi est, adeoque eatenus recte vocatur ordinattin

humana.

At idem imperium est a Deo, quia Deus hypothetico vult, ut

254쪽

imperio pareamus , adeoque imperia approbat. conseruat , speciali prouidentia quosdam ad ea prouehit, rebelles odio habet, puni Corruptum enim genus humanum quum subsistere sine imperio et rebus publicis non potuisset, Deus omnino prouidentia sua ita dinposuit omnia, ut homines oporteret de rebus publicis et ciuitatibus constituendis cogitare , et eatenus recte vocatur diuina. Vid FRA-vENDOR FFiI Din. de diuina male tis origine, Lipf. r6ST. '

In Comitiis Gallicanis. Grammondus Lib. I. In Germania Constitui.

Diuersae sententiae. l. Deum esse eaussam immediatam . quocunque quis titulo regnet. GLIANDER in not. ad Grotium a. Deum non esse caussam immediate , sed antecedenter: esse auctorean maiestatis in genere ; quod vero in specie hic vel ille exerceat imperium , id esse ab omnibm. 3 GROTius. Imperia esset roducta ab hominibus. Deum autem probare hoc inititutum

C A P UT VII. DE PARTIBVS SUMMI IMPERII.

I. PFr partes hic non intelligimus integrantes , eas enim iam vidi

mus esse imperantes et subditos, seiu iura maiestatis, quibus si se exserit summum imperium vel maressas , de quibus ZiEGLER lopus pulcherrimum de iuribus maiestatis. Vulgo etiam vocantur regalia . sed hoc vocabulum magis scudate est. Quemadmodum ergo malasas est complexus omnium iurium supremae potestati in re publica et extra eam competentium: ita iura illa, quae complactitur maiestas, iura maiestatis vocantur. Diuidebant vulgo illa regalia, nam haec promiscue accipiebant pro iuribus maiestatis in Maiora, quae ad imperium pertinebant, ac proinde ei sent incommunicabilia, e. g. ius helli, pacis, foede rum ; ct Minora , quae tantum ad quaestum et sisti ut itati m comparata, ac proinde communicabilia essent, e. g. ius metallisodin rum . piscandi, venandi, cet. Rectius diuiduntur a THOMAsio in Iuris p ruae ditiin. III. 6. rq a. in immanentia et transeuntia: illa summus imperans exercet erga

255쪽

ciues, e. g. ius leges serendi, iudicandi, tributa imponendi; titur erga exteros, e . g. ius legatos mittendi , foederum, belli ae scis ; et hoc ordine etiam tractanda fuisset haec materia ab auctor

Iam vero I. promiscue enumerat iura maresauis straee ua s.

a. eadem inseparabiliter inter se connexa esse demonstrat f. 9. Antequam vero videamus illa iura, de principio cogitandum est; quod facile e fine ciuitatum vel rerum publicarum eruimus ' M. est securitas interna et externa , ceu supra demonstrauimus , hine principium : Sine quihuscumque iuribus imperantes hunc finem obtinere 3ion possunt . ea omnia illis competunt; qui enim vult sinem, vult etiam media. Quemadmodum ergo supra ex fine societatum coniugalii paternae , herilis ostendimus, quanta sit parentum , maritorum , d minorum potestas: ita et hic quanta sit imperantium potestas, ex sine imperiorum iudicandum est.

Iam ergo ad priorem capitis partem, in qua auctor praecipua. iura maiestatis recenset: in his primum occupat locum Ius LEGEs FERENDi, id est , ius summi imperantis praescribe di sub ditis praecepta generalia, ad quorum normam actiones sua .

componant.

Competere vero hoc ius imperantibus, adeoque vere esse iuvmaiestatis, et quidem praecipuum , inde demonstraturi. Quod in re publica unam voluntatem esse oporteat, et qua dem per subiectionem : si ςrgo ciuitates se subieceruiit voluntati imperantium, huius est, alam declarare, adeoque Ieges ferre; I. Inter assectiones summi imperii est, quod ciues desierint ita libertate naturali vivere, non tamen ut serui et mancipia essent sed ut hanc seruitutem a se averruncarent; ergo interest ciuium sciare, in quantum libertas sua. vel salua vel restricta sit; id illos leges docere debent. Falsum itaque esse apparet, quod de priscis populis narrant T CIT. Anna III. a 6. DioN. HALIC. X. initioὸ illos nullas leges hasthuisse; quo sine prouocant ad Homerum, qui nusquam legem meminerit .' nam I. ne per momentum quidem subs stere posset respubliea sing legibus; et a. ludunt terminis. Leges non habebant, quales postea habebant . Graeci et Romani populi suffragiis latas , habebant tamen imperantium edicta, quibus regerentur; quid Ver haec aliud quam leges i Eleganter IusTINVa I. I. populus nullis is tibia, . Diuiligoo by Gom

256쪽

DE PARTIBVS SUMMI IMPERII. 237.

ibus tenebatur, arbitria principum pro legibus erant; quibus sere mmilia sunt, quae de Romanis memoriae prodidit POMPONius L. a. s. a. D. de orig. iur. Ceterum, quum supra viderimus, pactum intercedere inter imperantes et ciues, quousque omnia vel suo arbitrio agere debeat, vel aliorum constior facile animaduertimus, cur non in omnibus

rebus publicis imperans leges priuatiue et solus ferat, sed suffragiis populi vel ordinum , et cur lex in L. I. et 2. D. de legib. dicatur communis rei publicae sponsio. f. 3. Proximum ius maiestatis est potestas poenas infigendi iamnor reris. Hoc ius I. ex superiore iure fluit ; pars enim legum est . sanctio poenalis ; a. ipsa natura hominis id exigit, quippe quae nititur in vetitum , nisi malo quodam imminente cohibeatur. HOR A-T I v s , Satis. II. T. 73. Tl

- - - tolle periclum,

Et vara pro Giet frenis natura remotis ἐ3. finis rei publicae est securitas interna , quae sine poenis non obtineretur. Quid vero poena ' GRoτius definiuit, esse malum passionis, quod infligitur ob malum actionis. Sed falsii est haec definitio'r nam ea I. etiam cadit in vindictam priuatam ; quis vero eam poenam dixerit Z a. inde sequiis tur, aequalem ab aequali, quin superiorem ob inferioribus puniri posse, e . g. Regem malum a subditis, id quod absurdum ; a sdendum ergo definitioni, poenam esse malum passionis, quod insti-gitur ob malum actionis a superiore. Hir e regula e I. tantam de- re est e poenam, ut homines absterreantur a male egendo , adeoque a. crescentibus delictis poenas etiam crescere. Id quod Obseruandum contra eos, qui e. g. poenam iurii cppitalem iniquam satuunt, quia nec proportio sit inter delatium et poenam , ne Deus hanc poenam sanxerit.

f. q.

Tertium ius maiestatis est potesas iudiciaria a quae denuo ex taperioribus siuit : nam homines quum teneantur actiones ad leges

257쪽

consormes, necne ' id iudiciis institutis definiendum est. Hi ne VELLEIvs PATERCvLvs. II. So. reges iustitiae fruendae cauisa constitutos testatur, ut data legibus vi , iudiciis auctoritate, culintus agris, sacris honos, securitas hominibus 'certa rerum suarum posse tuo cuique constaret. Hinc imperantes Hebraeorum ante reges dicti Iudices, ceu patet ex libro Iudicum. . Est ergo iudicium actus superioris , quo comparata lege et actione ciuium definit . quem effectum actio habere debeat. Quum vero leges ferantur vel de rebus priuatis, e. g. de meo et tuo, Vel de publica securitate et consequens est. vi et iudicia sint vel priuata , vel publiea. In illis tantum agitur de meo et tuo, et effectus est restituere, dare, facere. vel non restituere, non dare,' non facere ; in his agitur de violata securitate publica, adeoque effectus est poena vel absolutio a poena. Hinc iudicare olim praecipua fuit summorum imperantium oecupatio , quum adhuc minora essent imperia ; crescentibus his , aliis quidem deleganda fuit iudiciaria potestas, sed ita, ut princeps vel imperans sibi reseruaret supremam appellationem ; hinc asa nata iudiciorum differentia iii primae et secundae instantiae lauicia, quorum illa coram inferiore iudice, haec coram 8rinciPeo tractan

Proximum est ius belli ae foederum ; bellum vel ideo multis via sum est iuri naturae repugnare ; quod I. Deus velit pacem γ ergo Velle non possit bellum ; a. quod illud cum clade ac stri se hi, mani generis coniunctum sit ; 3. quod Christianae caritati , patientiae, mansuetudini plane repugnet. ERAs Hus in milite Cis,

Sed non posse noli hoc ius maiestatis principi competere, facile patet, I. quia hoc requirit finis rei publicae , securitas 3 ea in statu naturali non potest obtineri iudiciis , erso armis a. qui

ubi offensio iniusta dari potest , ibi et concedendum est , iustam esse defensionem ; 3. quia ipse Deus rem publicam suam sanctissmam non carere posse bello vidit , ac proinde leges de bello praescripsit, bella geri iussit, bellantibus auxilio adsuit ; q. Christus nihil mutauit circa politias ; Ioannes Baptista milites admisit ad baptismum ; Christus ipse laudauit centurionem a side, quem d modum Di tiroc by Gorale

258쪽

modum et centurio sub cruce, et Cornelius centurio Christo dederunt nomen. nec ideo militiae nuntium mittere iussi sunt ; s quia primi Christiani, qui se ab omni, quod vel speciein improbitatis prae se seiret, sedulo abstinuerunt, tamen militarunt , adeo, ut legiones paene totae ellent Chri itiani. TERTvLL. Apologet. et

ad nationes.

Ad obiectiones respondetur. I. Deum velle pacem absolute; velle tamen et bellum hypothetice , si nempe aliter salutona habere non liceat, ita utili et hominum saluum, at damnari etiam vult impios ; a. bellum est omnino n. edium imperfectum, Vt omne, res humanae, at necetarium tamen; quodnam est institutum humanum ab eius modi imperfectionibus immune Z ipsa saepe iudicia cum clade innocentum coniuncta, et quis tamen i eicia reiicerct 8 3. Christianae caritati, patientiae, et mansuetudini repugnat. bello iniusto alios opprimere ; sed non , operuituris aliis armis rei istere, quia proximus amandu, tamquam nos ipsi.

Iam quum ius belli habeat princeps: sequitur a ut possit milites cogere , quod vocant ius delectus habendi; b ut possi urbes et loca opportuna munire . quod Vocant ius armantiae et praesidii; e) vi possit militibus assignare ae iliua et hyberna, quod vocantius hospitandi; d ut habeat ius commeatum, arma, aerarium miliatare, et quae uis fello necessaria parandi. Ius foederum procul dubio itidem principi competit; foedus enim est pa tinn summorum imperantium vel societatum liberarum domutua securitate. Hoc iustum esse nemo negauerit, I. quia respublica consideratur tamquam persona; persona potest pactas sibi prospicere, ergocet res publica; a. quia hoc requirit securitas publica,

tamquam nitis rerum publicarum I Vires omnium ciuitatum non sunt

aequales, supplendum itaque, quod deest, per foedera, sed de his infra suo loco plura. g. 6.

Ius eonstituendi ministros et magi atus quintum est ius maiestatis. Magi ratus sunt proprie, qui ex ipso imperantium numero negotia publica administrant , e. g. Romae Consules, Praetores, cet. Venetiis Dux, Procuratores sancti Marci, cet. in Monarchiis ipse princeps solus magistratus est.

Minlini sunt, qui illis consilio et auxilio sunt, e. g. Consiliarii, Syndici, cet.

Talea i

259쪽

Ies esse oporiere in re publica, facile patet; T. quia res

constat e societate multorum hominum; tantam mestitudinem curare non potest, ergo alii in partes curarum venire debean, quia ne amplior quidem oeconomia rectς administrari potest, nisi singulis sua ossicia astignentur ; quanto minus res publica e Ceterum in re publica opus est trium generum ministri . alii enim curant I. negotia publica , quo pertinet collegium c filii interioris, et qui apud exteros agunt legati; a. administratio citustitiae , quales sunt, Cancellarii; 3. reditus publicos. Ex eo vero, quod ministri imperantium loco administrant, s . quitur, a illos constituendos esse a summo imperante; b ab eo dependere. Huic res publica in re publica emergit. ubi ministri independentiam affectant, e. g. Maiores domus in Francorum regno ἔ c rationes reddere debere principi; d ab iisdem honor, biis priuata, puniri, courceri posse, si contra fidem, ob quam comstituti sent, agant. .

Ius vecti ria et renuta imperandi est sextum ius maiestatis. Hoc denuo exigit r. finis rei publicae, securitas ; ob hanc uni uerunt non modo animos, sed et vires; ad vires etiam pertinet pecunia, neruus rerum gerendarum, pecunia ergo conserend Ia. id et aequitas suadet, quod pace fruimur, quod tutus bos rura Perambulat, quod ex praediis et aliis honestis negotiationibus I crum iacimus. id rei publicae debemus; qui vero commodumdet luerum percipit, qua aequitate onera detrectet f Sunt vero tributa Variorum generum: si enim imponuntue personis, vocantur centus Capitationis, Κου-Deuren ; sin praediis et facultatibus, Devren. cim rributionen, Schose-Gelder, Hermae en-Deuer , Guth - Sehateungen ; sin negotiationibus, risi, Getiit, Licent; sin rebus consumtibilibus ,

Ne tamen nimia imperantium cupiditas ad incitas redigeret subditos, veluti apud Romanos, ubi et pro aere, vento . Umbra ve eligat toluendum erat; Cui Acius Obstra. X, . 9 plerisque locis sebi prospexit res publica, ut tributa non nisi consensu Ordinum inrdicerentur; hinc vocata olim Gaben, Beden, cet. Principi vero ad sustinendam aulam adlignatae res si soles et domantales, Cammer - Guther , quorum fructibus pro Iubitu Utitur I hinc Ommno aliud est a. aerarium, quod publicis necessitatibus de stinatum hDjsiliet

260쪽

SUMMI IMPERI L

flinatum in quo princeps tantum habet administrationem ; a. aliud fiscus , principis simentationi destinatus , in quo usussructus imperanti competit ; alia deni9ue 3. bona patrimonialia principis, quae tamquam priuatus habet, in quo ipsi plenum dominium competit.

g. 8. Ius eirea farra et doctrinas est septimum ius maiestatis, idque e praecipuis, de quo agendum paullo adcuratius. Per saera hic non intelligimus ipsas de Deo sententias , vel principia intellectus ; nam in hunc imperanti nullum imperium est, partim quod cogitationis poenam in foro humano nemo patitur , L. I 8. D. de poen. partim quod intellectus potentia non minus necessaria est, quam potentia videndi ; neutri vero leges praescribi ab ullo mortalium possiant : itaque I. imperans sebditis praescri- here nequit, quid credere debeant ; 2. religionem cogere non potest.

Sed per fera hic intelligimus externas actiones, quae ad religionem pertinent, e. g. cultum , doctrinas in ecclesiis et scholis proponendas ; in haec imperanti esse potestatem probamus , a quia indigent legibus; leges vero in re publica nemo ferre potest

praeter imperantem ; de clericis dixit Seruator Matth. XX. Is 26. gentium principes r nant, inter vos vero non se agetur ; b quia principi omnia incumbunt, quae ad securitatem publicam pertinent;

atqui vel maxime pertinet religio ob turbas, quae inde nasci ponsunt ; c quia ecclesia est collegium in re publica : si ergo independens esset ab imperante, res publica esset in re publica, quod absiardum. - Hinc principis est', a 'religionem tueri; b cultui diuino intendere, ut omnia sani κατὰ ταξιν καὶ ; c) doctrinas prohibere prauas et rei pusticae noxias; d) lites plus scandali, quam utilitatis habituras prohibere; e scholas, academias, seminaria instituere, tueri, easque ita temperare legibus, ut utiles sint ecclesiae et rei publicae; f clero inuigilare, ut ossicio rite sungantur ; gypersequutiones dissentientium in religione inli here. Vti enim initio eius est dispicere, an dissentientes ferre velit in re publica: ita ubi eos semel passiis est esse in re publica, tueri debet. et omnem ab iis iniuriam auertere I. ob pactum tacitum; a. quia persequutiones neminem ad veram religionem pertrahunt;

SEARCH

MENU NAVIGATION