Io. Gottlieb Heineccii, IC. et antecessoris, Praelectiones academicae in Sam. Pufendorffii De officio hominis et civis libros 2

발행: 1749년

분량: 354페이지

출처: archive.org

분류: 철학

261쪽

ala LIB. II. CAP. VII. DE PARTIBVS cet.

quia et dissentientes bonos ciues agere possunt, ceu Bataui experiundo didicerunt. Aliud si dissentientes dant turbas ; tunc enim poenas merito ferunt, non quod dissentiunt, actus enim intellectus non sunt obiectum legis, adeoque nec poenae obnoxii ) , sed quod turbant rem publicam. s. 9 II. Quod connexae sint . Omnes illae rei publicae partes, ita probat auctore quae nec separari possunt, nec diuidi, ea connexa sunt in dissolubili vinculo et atqui iura maiestatis nec separari possunt, nec diuidi; sunt ergo indissolubiliter connexae Maior est ipsa defianitio, connexa enim sunt, quae nec separata, nec diuisa sunt; minor probatur, I. separari non possunt, nam unum sine altero coimsistere nequit; quin uno deficiente, plane non amplius est imperium. Tolle ius leges ferendi, cessabunt poenae, iudicia, adeoque securitas interna; tolle iudicia, frustra erunt leges et poenae; tolleius pacis, bella erunt perpetua; tolle ius helli , ius foederum, ius tributa indicendi, cessabit securitas externa; tolle ius circa sacra, res publica erit in re publica, adeoque non una voluntas. Ex quo patet, a. giuidi etiam non posse iura maiestatis; si.enim

unus haec, alter illa exerceret iura maiestatis, non erit Una voluntas , ergo nec res publica.

obiici posset; attamen e. g. in Imperio nostro, in Anglia, in Polonia diuisa esse iura maiestatis inter imperantes et status' Resp. negando: aliud enim est, si communicata sint quaedam iura, ut

Communiter exerceantur, nec alter sine altero quid possit; tunc enim manet una voluntas; aliud si sunt diuisa, ut unus hoc, alter

aliud exerceat, tunc sunt plures in re publica voluntates; id est, monstrum horrendum , ingens, cui lumen ademtum. Duiligod by Cooule

262쪽

DE FORMIS RERUM PUBLICARUM.

S. I.

DElibauimus quaedam huc pertinentia supra; iam de iis ex instituto, et quidem I. de rebus publicis regularibus s. I-ra. a. irregularibus f. II. Regulares itidem sunt vel sanae et rectae A. I-q. vel morbidae et corruptae s.f-II. Forma est dispositio de nexu inter imperantes et subditos vel ciues ; eaque pactis nititur, quae tunc legum fundamentalium nomine veniunt. Nimirum ratione materiae omnes res publicae sunt eaedem Iconstant enim ex imperantibus et ciuibus; ita se res ubique habet ;at videmus non ubique imperantes et ciues iisdem iuribus uti. In Gallia omnia rex agit pro lubitu; in Anglia eqnsensu Partiamenti; in Polonia eonsensu ordinum in plerisque opus est ; id est, a diue si dispositione esse nexum inter imperantes et subditos, id est , adiueria forma. S. a. Forma illa rei publicae vel est REGULARis , ubi nulla est communicatio iurium maiestatis, sed ea ab una persona siue moraliter siue physice tali exercentur, e. g. in Francia a Rege; Venetiis a Senatu; Athenis a Populo; vel IRREGULARIs , ubi exercitium tuis rium maiestatis communicatum est cum ciuibus vel omnibus, vel quibusdam; e. g. in Anglia, Romae quum adhuc esset regnum,taque non putandum , contumelia assici rem publicam quae irregularis vocatur , alia enim est res publica irregularis, alia vitiosa. Ridiculus ergo fuit SCHA SCHNIDIus, quod Ρ VFENDOR Frao exprobrauit, iniuriam illum facere imperio Roman Germanico, quod illud irregulare vocare non dubitarit; quasi ideo iniuria fieret munimento . si irregulare dicatur; quasi illud ideo non possit fortissimum et optimum esse.

263쪽

Iam regularium non possunt nisi tres esset aut enim omne imperium est penes unum, aut penes Plures, aut penes Omnes e prsemo casu oritur monarchia , altero aristocratia, tertio democratia. Mnarehia est, quando maiestas vel imperium uni homini cosse petit; eaque vel successiva est, quando res publica uni cum omnibus posteris, vel masculis saltem descendentibus imperium detulit vel electitia, quando uni tantum persanae eredidit, ita ut ius hoc cum persona extinguatur, et tunc noua fiat electio; vocari etiam solet regnum, idque A RisTOTELt, Politie. III. Io. II. est vel T. HEROICVM , quando imperans unus est , qui tamen omnia agit consilio ciuium ; ita vocatur, quia HOMERus sic fere describit regni Graecorum, qui Troiam oppugnatum venerant; I. BARBARICUM, ubi Rex non modo omnia suo agit arbitrio, sed et subditis utitur tamquam mancipiis 3 tale enim regnum Persiccan , Turcicumqet omnia Orientalia et 3. AEsYΜNEΤiCvΜ , ubi Rex vel monares deligitur tantum extra ordinem, quoties res trepida maiorem aucto ritatem postulat ; huc praecipue pertinet dictatura Romanorum ;q. LACON a Curi, quando Rox tempore pacis tantum est primarios cuuis et senator; tempore belli: autem omhia iura maiestatis exercet vel suus, vel cum senatu ; tales olim reges Spartanorum, Et PMirum memoria gubernatores supremi Belgii foederati ; s. IIAMB ΣΙΛEIA, regnum perfectam, ubi omnis potestas est penes regem, ita tamen, ut ciuibus, non mancipiis impersta veluti olim Naee- donicum ; hodie pleraque Europae regna, quainuis ea pro diuersi tale imperantium, nunc magis ad barbarie, inclinene, iisse intias amλsse fines consistant. Aristocratia est, quando plures imperant, qui cin collegio cori-sdent, et in commune consulunt, vocanturque Senatores, Proce

res . Optimates, Ordines, uti in Belgio. Ea quoque , uti remi obseruat I ERTlus, Polit. I, IO, I . vel est He ista, quando exsti Ois senatoribus per electionem vel cooptationem surrogantur alii xvii olim Romae, hodie in quibusdam Helvetiae riuitatibus ς vel Decessiva. quando senatores non eliguntur, sed nascuntur , et Cesetis tantum familiis ius in senatu dicendi sententiam competit. vii hodie Venetiis, Genuae, et in Germania Norimbergae , ibi . Gestalenter , Raths bige Gessehlechter hac praerogativa gaudent. ἱ Democratia est, ubi imperium est penes totum populum, in C -

264쪽

mitiis congregatum , unde et πολιτεια Vocatur. Vt vero suffragia tanta multitudo sine confusione ferat, opus est distributione populi in certa systemata, veluti Athe ais in tribus, Romae in clans es, curias, tribus; Uamburgi in Caspela vel Erechspieis. Duae viat imae formae diuiduntur in urbicas, ubi aristocratia vel dem Ocr tia in una tantum urbe consistit, uti Venetiis et Athenis; et prouinciales , ubi tota prouincia vel proceres e populo conueniunt, ut in Belgio foederato, Uraniae, Suitetae, Vnter Waldae, apud Gria sones, item Valisios, Glaronenses, AppenZellenses, cet.

f. q.

De his variae nasci soIent quaestiones : I. suae nam ex his se mis antiquissimae t Resp. a quae vel maxime,libertatem consem Dant ; non enim, est verosimile, homines statim ab uno ex remo prolapsos ad alterum, ex libertate naturali in struitutem ; b) quaec minimum artis halieni ; antiquiora enim semper, quae simplici ra ; et natura ita comparatum cst, ut res initio rudes fiat, et paullatim postea magis magisque veluti perpoliantur. Iam et libertatis plurimum habet democratia, et eadem est omnium simplicissima, ergo hanc esse antiquissimam probabile est. Libertatis minimum habet monarchia et aristocratia, ergo has postea demum inuentas esse oportet ; et quum denique aristocratia plurimum artis habet , ea necessario reliquis recentior est. Hinc I. Democratiae institutae ; a. eae monarchice temperari coeperunt, unde regna heroica; 3. Monarchae paullatim ad maiorem potentiam adspirarunt, unde nata restna pam basileia et harbarica; 4. in quibusdam ciuitatibus aristocratice temperatae demo cratiae ; ex iis, oppresso populi suffragio, natae aristocratiae; s. Hae monarchice temperatae dederunt regna; Aesymneticum et

Laconicum.

a. Quaeri solet, quae ex his sit optima l Haec quaestio plerumque vana, uti eleganter docuit THONAsius in Notis ad MELCHIO-RIs ab ossA'Tesamentum. Nam a) Boni ciuis est, non mutatam velle rem publicam, in qua uiuit , sed formam tueri, ornare , et veluti perio nam decore age re in theatro illo, in quo eum collocauit prouidentia diuina. b Omnes formae habent et sua commoda et incommoda, e g. Monarchia habet commoda 3 I. quod finis alter. puta securitis

265쪽

externa facilius obtineatur; a. quod consilia et secretiora habeantur , et celerius capiantur exsequutionique mandentur; 3. quod virtuti et meritis maior honor habeatur; q. quod elegantior in monarchia sit vivendi ratior sed habet etiam sua incommoda, a peririculum a malo principe ; b libertatis iacturam; c) crebras rerum

omnium mutationes.

Arisocratia habet sua commoda , a γ' consiliorum prudentiam ;b imperium mollius , ae proinde e ciuium opulentiam : sed ii het etiam incommoda maxima, I. factiones; a. consiliorum tardiatatem ; 3. plebis ab omni honore exclusionem; q. sumtuum magnitudinem , atque hinc onera insignia. Demoeratia commoda sua habet, nam insigni libertatis nomine blanditur; sed incommoda multo maxima; a in consiliorum temeriatatem, tarditatem, diuulgationem ; b factiones et seditiones, si demagosi accedant. quales oratores Attici); c odium non modo nobilitatis et potentiae, sed et virtutis eminentioris ; unde

ostracismus Atheniensium, Ephesiorum, exsilium Hermodori, de , quo diximus in rasoria iuris. S. F. Hactenus de rebus publicis sanis et rectis; iam de morbidis et

eorruptis: uti enim persona phvsica vel sana est , vel aegrota, ita idem contingit rei publicae, tamquam personae morali. In persona pli sica morbus adesse censetur, a ) ubi partes co poris Corruptae, e. g. Viscera, sanguis, cet. b) ubi dispositio et modus earum partium turbatus , o. g. si sanguinis circulatio turbata; si neutrum obteritatur, saluus et sanus est homo. Ita et in re publica vel ciuitate modo homines , ex quibus respublica constat, corrupti sunt, modo ipsa forma turbata est; et proinde recte auctor morbos rerum publicarum distinguit in vitia Dominum, si vel imperantes, et ciues male satis faciant ossicio;

et in vitia status, quando ipsa rei publicae forma vel dispositio tur-hata ; e. g. sub Nerone male se habebat res publica Romana; hoc vitium erat hominis; male etiam sese habebat sub triumuiris, Caesare , Pompeio, et Crasso; hoc vitium status; iam de utrisque seorsim agitur.

266쪽

f. 6. Vitia hominum sunt vel specialia, quae segulis rerum pubi

eari formis compesum, de quibus S. 6-8. Vel generalia, quae ominnibus formis communiter cometunt, g. 9. Inter specialia quaedam Vexant monarchiam; I. si imperans r gnandi arte destituatur; dissicillimum est imperare animali multicipi, quale est ciuitas. Tota ars consistit in temperamento libertatis et imperii; libertatis, ne ciues taedium capiant imperii, et obsequium exuant; et imperii, ne nimia libertate ferociant. Temperamentum hoc dissicillimum; in alterutram vero partem peecare facillimum; est ergo ars, et tamen ea paucis imperantibus traditur. Socn ΑΥ s apud XENOPHONTEM in Memorabilibus eleganter quaerit, an quisquam ausurus sit equorum regimen profitera. qui artem equitandi numquam didicerit 'a. Si imperans nulla rei publicae cura tangatur; tunc enim princeps nihil agendo male agere discit, adeoque saeuit in ciues. voluptatibus indulget , exhaurit aerarium, amittit ciuium amorem docet hoc exemplum Neronis

3. Si ministrorum malorum imperio se ipsum permittat; hi suae utilitati consulunt; opes rei publicae in suam derivant arcam ; quae omnia deinde ipsi principi imputantur: pertinent eo ministri familiares, les favoris qui Carolum I. Regem Angliae perdide

runt.

q. Crudelitas principis; ita enim animaduertunt ciues, se finem rei publicae, securitatem internam non assequi, ac proinde se

na mordent.

s. Temeritas , Sebastiani, regis Lusitaniae ultimi ; voluptas, luxuria, Neronis e iniustitia Tiberii et Domitiani , quae

Eo peruenerat, ut maximum crimen esset eorum, qui crimine vacabant , modo diuites ellent. S. T.

Aristocratiae quam maxime exitium minantur vitia sequentiara. Ambitus; quum enim prudentiores regnare oporteat; per an bitum via patet in senatum imprudentissimis. Jorpore Cae saris iam incondiata turba viam sbi in senatum mutauit, I iocosum propone ur

267쪽

edictum.ne quis nouis senatoribus viam in curiam ostendere v lit ; Exemplum Claudii Imperatoris aeud SuETON. Hinc Romae tot leges cie crimine ambitus, quum in rebus publicis monares cis hoc vix crimen habeatur. a. Factiones; sic enim non est una voluntas , hae necessario euertunt rem publicam ; e. g. factio Pompeii et Caesaris, Medice et Soderinorum Florentiae; altera enim alteram opprimit;

una oppressa pars victrix vel monarchiam, vel oligarchiam constu

tuet.

3. Immodestia optimatium; in aristocratia leniter tractandus p pulus, ut hic aequo animo serat optimatium imperium. Si in hane partem peccetur, necessario oriuntur seditiones, quae non possunt non vel euertere, vel mutare statum rei publicae. Hinc Romani aere alieno et foenebri malo pressi a patribra secessionem saetiebant in montem sacrum , nec prius redibant, quam impetrassent tribunos plebis : Ita actum erat de aristocratia.

. . Democratiam euertunt vitiar T. Plebs imprudens, temeraria et potens tamen; Quum Athenis rei nauticae dabatur opera , plebs nautica abundabat ; haec suffragia ferebat turbulenta, temeraria, quod exitium accelerabat urbi pulcherrimae. a. Odium eminentiorum Virtutum, ita enim oculi e d 'ntur rei publicae: exsilium Themistoclis, Aristidis , Alcibiadis, plus Athe nis nocuit, quam Persamn 'exercitus. 3. Legum frequens mutatio; legum debet esse nexu , ut v alteram adiuuet, ergo semel et simul scribendae a sapiente viro , Qualis Athenis erat Solone si ergo pro libidine mutantur, vacillat systema uniuersum ; Athenae numquam infeliciores , quam Cum lilateris implerentur porticus; et prudenter Pythagoras monuerat, Co ronam non vellicandam ; prudenter Charondas legissator statuerat, ut qui abrogationem Iegis suasurus esset, laqueo indutus in Mo

q. Demagogorum potentia ; his enim sicile obsequitur plebs aurem popularem captantibus et eloquentia fretis. Tales plerique oratores, Demosthenes in primis. Ancilla Themistoclis gloriabatur, sibi totam ciuitatem obnoxiam esse et aliquando concionatores his Partibus funguatur . e. g. Hamburgi .Κrumholai . et secti.

268쪽

RERUM PUBLICARUM ais

S, 9. Generalia omnibusque formis communia vitia sunt; I. Imperantes ad rem publicam administrandam inepti ; imperantes sunt, ob quos floret et perit res publica ; quod nullo luculentiore exemplo

probatur, quam Thebarum ; quum antea numquam lacertos mouisset haec ciuitas, excelse satis florere coepit sub Epaminonda ; eo sublato, numquam iterum alicuius nominis et famae esse coepit. a. Ciuium vitia, in primis luxus, otium, Voluptas. Elegans ratio , cur Scipio Nasica Carthaginis euersionem prudenter Cissuase rit; ubi cons VELLE i. PATERC. II. I.

f. IO. II.

Vitia status totidem sunt, quot sermae rei publicae. Vitium monarchiae est Urannis , quae duplex, I. titulo talis; si quis praeter ius et fas imperium usurpat in ciuitate libera, e. g. Caesar , Crommellus ; a. administratione; si iusto titulo regnet, sed crudeliter , e. g. Nero , Domitianus, Commodus. Vitium Aristocratiae est Ollarchia, si exclusis reliquis optimatibus pauci rerum potiuntur ; qualis triumuiratus Caesaris, Pompeii . Crassi, et postea Augusti, Antonii, et Lepidi ; inde non potest non vel monarchia, vel tyrannis exsistere. Vitium Democratiae vocatur Ochlacratia ; si loco totius populi factio quaedam, reliquis exclusis, imperat, e. g, turba nautica ; inde seditio, ac proinde vel mutatio, vel interitus rei publicae. 'Vitium status commune est Anarchia , si res publica nullo amplius communi vinculo connectitur ; qualis status fuit in Anglia , antequam Crom ellus regnaret; nec melior fuit Germanorum status tempore interregni.PvFENDOR Frius equidem solidam hane doctrinaminon magni facit, quia ciues ea facile abuti posIent, sed abusus non tollit usum. Ceterum vitia haec esse nemo negauerit: Drannis titulo et Ochucratia conuellit fundamenta rei publicae; tyrannis administratione finiret publicae repugnat. In ollarchia non est una voluntas, quia inter triumuiros, e. g. non valent plurima suffragia , sed aut diuisio territorii instituitur , aut omnium requiritur conspiratio e priore casu ex una re publica sunt tres; posteriore non possunt non bella ciuilia nasci, adeoque subuerti res publica.

269쪽

LIB. II. CAP. V ΙΙΙ. DE FORMI s

a IoAttamen et quaedam sunt vitia status generalia , et omnibus re

rum publicarum sormis communia , quorum Vnum iam vidimus, nempe archiam; talia vero etiam sunt, I. ubi forma non ad- temperata genio populi ; e. s. Pura democratia non erat conueniens genio populi Anglicam , unde et consistere non potuisset, nisi Crommelius eam mutasset in tyrannidem a. ubi leges fund mentales disponunt ciues ad turbas internas ; e.Zg. lex sundamen talis , Ut omnes promiscue eligant imperantem , ut nihil concludi possit per maiora; q. ubi eae flem odia Cmmum Vicinorum prouocant e. q. piratica Algiriensi atri , Tunetai oruin, dripolitanorum,4 ubi non possunt non homines ad 'voluptates et otia dispona ; sic Athenis perpetua erant sella, ludi epulae . de quo is se conqueritur XENOPH de Athoiensium re public.1S. consiliorum tarditas ob nimias sollemnitates in conuocandis comitiis , Ob libertatem corura- dicendi et protestandi uni vel altera permissam ; quod in Iolonia videmus permissum. S. I 2. Iam ad alteram partem capitis, de rebus publicis irregularibus ubi communia sunt iura maietatis imperanti et ordinibus , ita ut nec priuatiue sint penes unum, nec penes plures, nec penes omnes. Iam quidem auctor negat earum species Posse enumerari , quia aberrationum a rectitudine minii sint modi. Sed nullum est dubium, quin saltem ad certa summa capita posscit reuocari. Nos dicimus , res publicas irregulares fieri aut per leges rei publicae fundamentales, aut per Vmonem rerum publicarum plurium ; posteriores vocantur θstemta ciuisatum , de quibus F. 13 seqq. I ii prioribus aut miscentur omnes tormae smplices, aut b1' 'Si omnes. ab eminentiore parte fit enumeratio , e. g. ll 'DrItannia iura maiestatis exercent Rex, proceres , populus , adeoque mixtura est monarchiae , aristocratiae , et democratiae , attam eri a parte eminentiore vocatur regnum Britanniae ; tale etiam fuit x

k'' in binae formae, aut miscentur I. Monarchia et Aristocratia , ut Rex sitne senatu, et hic sine Rege nitul possi ; tale regnum Habraeorum, ubi Regem sine synesio nihil potuisse aiunt, aliquando princeps tantum ordinis et decoris caussa fonstituit Ur,ta vero nihil potest constituere, sed omnia senatui permittere tE-

270쪽

RERUM PUBLICARUM.

netur, tunc manet aristocratia pura , e. g. Venetiis et Genuae; a. Monarchia et Democratia ; Talia olim erant omnia regna heroica ; hodie eius modi res publica est Cosacorum, ubi est princeps Het mann dictus , sed qui nihil potest nisi conuocato populo, qui tunc sustragia seri per prolactionem pileorum ; 3, Amstocr

tia et Democrati j; qualis Laconum tempore pacis ; nam ibi Senatus Ephororum , sed qui in rebus maioris momenti ad comitia omnia reserre tenebatur. Habebant quidem etiam Reges , sed qui tempore pacis tantum senatores erant primarii, uti dux Venet Per unionem blurium rerum publicarum emergunt res publicae irregulares, quae Vocantur βsemata diuisatum, per quae tutelbgi mus rem publicam magnari ex unione plurium minorum consatam; e. g. Helvetiorum res publica coaluit ex XIII. ciuitatibus , quarum singulae fingularem constituunt rem publicam. Batauorum res publica constat vi . prouinciis unitis, quarum unaquaeque sua libertate fruitur ; sunt ergo rerum publicarum systemata. Auctor ea diuidit i q duas classes e alia, inquit, uniuntur per communem Regem, e. g. Hungaria, Bohemia, Germania, Sicilia, item Dania et De priore genere aξt, steri eius indi systemata I. per eouentionem, C. g. si plura regna unum regem eligant, uti olim Dania et Suecia , Polonia et Hungaria ; a. per matrimonium aut heredita rem ; ita chaluerunt IJungaria, Bohemia, Sicilia; Scotia et Anglia; i. per victoriam , ita coaluerunt Anglia et Hibernia; Russia, Casanum et Sed minus adcurata est haec auctoris philosophia; non enim quadrant hae species definitionis nam his casibus omnibus aut manent plura regna, ita ut alterum cum altero nihil commune haheat , e. g. Hungaria. Bohemia, Sicilia, tunc non est una res publica , ergo nec systema; aut unum regnum alteri ita subicctum est, ut per omnia leges ab eo accipiat, e. g. Nor egia Daniae, tunc itidem non est systema, sed regnum subiectum ; aut denique plura regna commune habent consilium, commune regimen, tunc est sy-ssema, e. g. Anglia ct Scotia a temporibus Annae reginae.

SEARCH

MENU NAVIGATION