Io. Gottlieb Heineccii, IC. et antecessoris, Praelectiones academicae in Sam. Pufendorffii De officio hominis et civis libros 2

발행: 1749년

분량: 354페이지

출처: archive.org

분류: 철학

271쪽

S. II. Alterum systematis genus per commune foedus coalescit, et Α-chaicae quoque rei publicae nomine venit, quia Graecae ciuitates olim tale systema constituerunt. Hic I. singulae res publicae speciales omnia iura immanentia exercent , e. g. ius leges serendi, iudicandi, poenarum, tributorum , cet. a. iura maiestatis transeuntia exercent communiter, e. g. belli, pacis, foederum, legatorum. Hinc opus est I. Senatu delegatorum vel perpetuo vel statis temporibus conueniente; talis in Helvetia die Tage-ntetuum derHorreu Gesandire; in Belgio foederato die Genera Siaaten; 2. v lere debent plura suffragia, quae tamen non semper aequaliter sunt distributa inter foederato ; e. g. in Belgio prouinciae, quae plus conferunt, etiam plura habent suffragia , e. g. Hollandia, Frisia,

Zeelandia ; 3. commune debent habere aerarium, communem apparatum, e . g. commeatus, tormentorum, classium; quamvis' ubi maior bellorum externorum metus, id non observetur, veluti in Hebuetia.

Quaestio est, an foederati excedere ex hoe 6stemate pessivi ' Resp

aut foedus in perpetuum coaluit . et tunc quaestio negatur; aut ad tempus vel cum facultate discedendi, tunc quaestio afirmatur. Obiiaciunt, societatem esse matrem discordiarum ac proinde semper li- herum esse ex illa excederet Resp. hoc ex iure ciuili esse; ius naturae dicit, pacta esse seruanda, ademve et in perpetuum inita. Deinde quaeritur, fi inter Usos foederatos lis oriatur , quis tunc iudex st ' Resp. totum systema, quod in Belgio expressum est in foedere. Idem olim in Graecia obseruatum , ubi ideo constitutus erat Amphictionum Senatus vid. BOECLERI Dig. de Concilio Amphi Cllanico. At ubi facile in factiones abit systema, e. g. in Helvetia ob diuersitatem religionum, ibi plerumque armis deciduntur hae controuersiae: cuius rei exemplum nostra aetas vidit in bello Ti- , urinorum et Bernatensium cum ciuitatibus Catholicis ob turbas oggenburgenses.

272쪽

DE ADFECTIONIBUS IMPERII CIVILIS.

C AP UT VIIII DE ADFECTIONIBUS IMPERII CIVILIS.

ΡΕr adfectiones intelligimus attributa summo imperio competentia ', uti enim nulla est persona , quae non insignia quaedam iura habeat , ita idem verum est de periona morali, qualis est impe rium vel res publica. Adfectiones illae vel sunt communes, s. I-θ. Vel propriae quibusdam, S. ad finem. Communes sunt I. summitas, ν. I. a. a. immunitas a legibus ei nisibus , s. 3. 3. sanctimonia, s. q. Summietas, quae et supremitas Ia S veraistere est ista adfectio imperii, quae neminem agnoscit superiorem. Adfectionem il- Iam necessario adesse oportet, quia opposita sunt imperium et subiectio, adeoque se mutuo tollunt; ubi imperium est, cessare oportet subiectionem, ubi subiectio est, cessare imperium. Sunt equidem res Publicae clientelares, quae alium populum

tamquam patronum Comiter venerari coguntur, quales res publicae

Tartarorum, Ragusina , Cosacorum, et reges Indici sub Belgis in insulis Ceylon et reliquis; sunt res publicae tributariae, quae potentiori populo ad annuum vectigal tenentur, e. g, Moldaui, vallachi, et Arabes; sunt res publicae laudates, quae extraneo primcipi vel populo certo nexu seudati obstringuntur, veluti regnum

Neapolitanum.

Sed uti duo priora proprie non sunt imperia, si superiorem a-Loscunt, ita nexus seudalis non semper inuoluit subiectionem.

eudi enim essentiale est fides, adeoque dominus et vasallus contaderantur tamquam foederata inaequales, non tamquam superior et subditus. Hinc saepe contingit, ut superiores et potentiores seuda ab inferioribus recognoscant; e. g. Rex Daniae terrae quemdam tractum recognoscit tamquam laudum Bruns picense; Rex Boruia

sae quaedam ab Abbatissis Quedlimburgensi et Gandershei mensi aergo summitas cum nexu laudati probe consistere potest ; nam qui Gquid imperium non impedit in exercitio iurium maiestatis, id non

273쪽

impedit summitatem imperii, nexus laudatis imperium non semper impedit in exercitio iurium maiestatis, ergo non impedit semper maiestatem imperii.

Quaeritur, qui regna facta sint sudatia ' potest id quidem factum

ei se per victorias et pacta , sed plerumque ex donatione , unde leuda inprimis oblata ecclesiis et episcopis. Vid. II ERT. et THOA s. de fetidis oblatis.

Inde sequitur altera adsectio , ut imperium sit ανυπιοουνο , id est, ut nemini ad reddendas gestorum suorum rationes teneatur. Hoc fluit ex adfectione prima ; rationes reddendae sunt superiori, imperium non agnoscit superiorem, ergo imperium non tenetur reddere rationes. Et tamen videmus I. rationes exigere alias res publicas, si una quid egit contra ius et aequum ; videmus etiam a. res publicas ipsas rationes reddere actorum suorum per manifesta publice edita. Vid. BOECLERus de clarigatione et manifestis. Sed i. distingue inter actus immanentes et transeuntes; a. inter

actus indifferentes et pactis definitos ; 3. inter rationes , quas sponte reddunt, ad improbitatis suspicionem amoliendam, et ad quas reddenda; obstricti sunt et cogi possunt. Rationes nemo exigere potest actuum indifferentium, et immanentium : at possunt ii, quorum interest , exigere rationes actuum transeuntium et pactis definitorum; e. g. si quis foedera pacemque violet, rationes exigere solent sponsores pacis ; quin et horum reliquorumque actuum rationes sponte reddere solent imperantes, ne existimationis adeant periculum. f. 3 Praeterea legibus superius est imperium ciuile, puta legibus cis uilibus humanis ; nam r. leges supponunt superioritatem et subiectionem ; imperium vero nec superiorem habet, nec alteri subiectam est; a. ipsum imperium seri leges, itaque non se his legibus obstringit, sed Cives; quin 3. posito, legibus obligari imperantes. iidem etiam dispensare poterunt circa leges , adeoque impune easdem violare. Hinc quaeritur . quid sentiendum de quaestione , an Princeps fit δε ιι us legibus ' Res p. negando : quia solui praesupponit obligationem ;

274쪽

DE ADFECTIONIBUS IMPERII CIVILIS.

nem; Princeps vero, quum obligatus non sit legibus, nec iisdem solui potest. Romani ita loquebantur , quia Imperatores initio fingebant , se non affectare monarchiam, sed tantum primarios ciues et principes senatus esse. Itaque impetr bant a Senatu, ut legibus soluerentur; huius modi vero simulacris liberta is non indigent veri

principes; itaque non de iis dicendum, quod legibus soluti fiat, sed quod immunes sint a legibus. Alia quaestio est, an prudenter agant principes , s legum a se latarum obsequium exuant ' quod merito negandum ; nam I. legibus eo ipso magna conciliatur auctoritas, si ipse princeps illis vivat; a. subditis hoc exemplo et incitamento est; s. saepe violatio legum ciuilium posset dubium relinquere, an actus sit validus; e. g. si Princeps sine sollemnitatibus omnibus duxerit uxorem , an verum sit matrimonium, an non potius concubinatus , an liberi legitimi 'S. lSed et sanctimonia attribuitur imperio; per eam vero non intelligimus sinctitatem , de qua theologi; qualem e. g. tribuimus Deo , angelis , sacris actioniblis, sed sanctum est inuiolabile . adeoque imperia et imperantes eodem sensu sunt sacto sancti , quo olim tribuni plebis, hodienum legati, id est, sanctione poenali muniti.

Sanctimonia illa est ex pacto primaeuo inter ciues et imperantes; voluntates etiam suas subiecerunt voluntati imperantis, ergo ad o sequium sese obligarunt. Huic vero obsequio quam maxime repugnat, si quis imperanti resistere, facta sua laedere, quin plane supplicio capitis eum adficere auderet, id quod ausi aliquando sunt Angl i.

Hinc sequitur, I. ut omne bellum ciuile sit iniussum et rectae rationi aduersum ; a. ut idem dicendum sit de tumultibus et seditionibus; 3. vi imperantes etiam peccantes patienter serendi sint , nisi plane induerint hostilem animum, adeoque in tyrannos degenerarint; tunc enim ipsi imperantes pacta rumpunt, adeoque nec subditos amplius habent oblisatos. Media haec sententia est inter Monarchomachorum et Machiauellistarum doctrinam : I. Hi principem etiam tyrannum non peccare . subditisque et se gloriam in obsequio esse relictam statuunt; a. illi populum principe putant superiorem, et maiestate reali, quum principis maiestas tantum personalis sit , gaudere existi.

mand

275쪽

6 L I B. II. C A p. VIIII. DE ADFECTIONIBVS

mant. Hinc colligunt, Principem posse a subditis supplicio adfiei, et ea maxime ratione utuntur: Qui cui imperium deteri, is est superior; populus principi imperium detulit, populus ergo principe est superior. Sed egregium sophisma; eodem modo colligere possum di domino potestatem dominicam detulit, is est dominus et superior : seruus, qui se sponte addixit, hero detulit potest tem dominicam in se, ergo est heri dominus, eoque superior. Distingue populum in statu naturali et ciuili: in illo non quidem superior quisquam est, sed omnes aequales ; posteaquam vero in esuutates secesserunt homines , omnes voluntates suas submiserunt voluntati imperantis, adeoque facti sunt inferiores. Hinc inuenimus potius argumentum: Qui alteri detulit imperium, is voluntatem illius voluntati submisit, adeoque factus est subditus: atqui populus , cet. Ergo , cet. Regnat haec monarchomachornm doctrina in FRANClsci HOTOMANI Franco-Gallia, ALTHusII Politica , STEPH. IvNii BRvTi Vindiciis aduersu urannos, Mi LTO Ni Vindiciis populi . Anglicani, SCHEL. de iure imperii.

f. s.

Hactenus de adsectionibus communibus e sequuntur iam quibusdam rebiis publicis propriae; quae quibusdam tantum propriae sunt, eae inculcari aliter non posIunt, quam per diuisiones vel distinctiones. Tales sunt, quod imperia I. quaedam abstitia, quaedam limirata , ν. F, 6. a. quaedam patrimonialia , quaedam usi Vructuaria, . T. I. Absoluta vocamus , ubi exercitium iurium maiestatis a nemi ne alio, quam imperantibus dependet; id est, ubi iura maiestatis nec omnia , nec quaedam cum populo vel ordinibus communicata, e. g. in Gallia, Venetiis , in Rulsa. Itaque non confundenda

I. cum licentia; si princeps, quidquid libet, licere sibi putat ; de

his recte SENECA : ex magus imperio non nisi sibi magnam licentiam retinent; nec I. cum imperio herili vel deipotico, quando imperans ciuibus tamquam mancipiis utitur , per eos omnia adquirit , et in vitam, famam, bona eorum imperium sine restrictione exercet. Differentia satis manifesta est; absolutum enim imperium rectam, sanum, et legitimum esse potest; reliqua fini rerum publicarum repugnant , ac proinde vitiosa ac morbicia sunt. S. 6.

276쪽

as IMPERII CIVILIS.

Iam facile patet, quid nobis sit a. imperium limitatum ubi

nempe ita communicata sunt iura maiestatis, ut eorum exercitium non absolute et priuatiue ab imperante dependeat, sed ille teneatur populum vel ordines in consilium adhibere. Dico : iurium maiestatis exercitium esse limitatum ; nam possunt alia esse limitata , ut tamen maneat imperium absolutum ι e. g. in Gallia Rex omnia iura maiestatis liberrime exercet, et tamen limitata est successio, ut regnum capessere nequeat femina; limitata est alienatio partium regni, ut Rex semper minorennis habeatur, et nihil alienare de regno possit , et tamen imperium absolutissi

mum est.

Limitatio illa fit per pacta inter imperantes et ciues inita, quae

improprie voeant leges fundamentales; sic e. g. leges fundamen tales in imperio Rom. Germanico sunt Aurea Bulla, evitulatio, pax Mes halica , et ea tamen mera pacta sunt. Vnde absurda est sententia HOBBEsi I , negantis existentiam regnorum limitatorum,

eaque iniusta habentis: quasi vero iniusta sint quae pactis definita. g- T. Superest altera diuisio imperii in patrimoniale et vfufructuario.

Auctor huius diuisionis est sinoae ius, quem deinde alii sequuti sunt. Patrimoniale est, quod ita in imperantium est potestate, ut i lud alienare, diuidere, testamento relinquere pro lubita possint. Sic ex testamento Romani adqui liuerunt regnum Asiae; Notum quoque est, Rusitae monarcham ita pro lubitu disposuisse de imperio Rustico, vi ne primogenito quidem praerogatiuam reliquerit.' ructuarium est , quod prii aceps alienare nequit , quamuis alioquin liberrime imperet; e. g. Gallia. ubi Rex ne partem quidem regni, nedum totum alienare potest. Ita et in Anglia de tu cessione non disponit vltimus postessor, sed populus in comitiis. Res quidem vera est, usus quoque huius distinctionis egregius, quemadmodum vidimus in eontrostersia de successione Hilpanica, rem omnem rediisse ad hanc distincticinem , disceptatumque esse inter Austriacos et Burbonios , sitne Hispania regnum patrimoniale, an usu Etuarium . .

At iam pridem obseruatum est, periculo non carere hanc diuisonem ob sola verba, quibus GROTius usus est; si enim in remineccii Prael. Domi ors. Kk gnis Di iligod by Cooste

277쪽

gnis v fructuariis imperans usum fructum tantum habet . non males e colligunt Monarchomachi, proprietatem esse penes populum, adeoque populo plus iuris in imperio, quam imperanti esse. Quin si longius progredi velis, ulterius argumentari posses ; In imperio ulu tructuario successionem non posse esse hereditariam , quia usus fructus ad heredes non transeat. Iam respondent quidem, simile ultra suum tertium non esse extendendam, uec per omnia eius modi regem aequiparandum esse usuiructuario . sed in hoc tantum , quod alienare regnum non possi : sed eo ipso fatentur, incommoda esse vocabula. Quid vero opus est voca ibulis incommodioribus et abusui obnoxiis, quum dentur commodiora ' Dicas potius . regna es le vel alte rabilia, vel istit lienabili a. itemque illa semper esse succes tia , haec vel electista,

vel Decessiva e ise posse.

lam ii quaeras. quaenam regna snt patrimmialia, quaenam et sis fructuaria, vel re ius alienabιlia vel inalienabilia r Rei p. Patrimonialia sunt I. Omnia bello adquisita, Diti sut si quuta pace aliud placuerit, e g regnum Turcicum, Siculum. Ne i politanum ; λomitia, quae ea lege a populo data sunt . ut imperantes de iis Iubere disponant ; sic Russi. exst iacti vetere imperantium. familia hodiernae Imperatricis proauum elegere Imperatorems et ea quia dem lege, ut imperium. eo iure haberet ac antecessores. Quum ergo antecessores illud haberent tamquam alienubile, ipsi quoque succello res ex noua fantilia ius alienanda sit i vindicarunt.

278쪽

DE MODIS ADQUIRENDI IMPERIUM,

INPRIMIS MONARCHI CVM.

f. I.

O Mne imperium adquiri pacto inter imperantes et ciues inito ἰiam supra vidimus: omne pactum requirit consensum; ergo omne imperium requirit consensum; sic imperat Rex Suecis, quia Sueci consenserunt in eius imperium 3 Sullanus Graecis , quia Graeci consenserunt in eius imperium. Mallent quidem non subesse, sed quum videant, id fieri non posse, consentiunt, quod inde patet, quia non rebellarat. Ex eo patet, consensum illum esse vel vhronei , Vel vi extor tum, vel mixtum, quod postremum recte adiicit i i Tius. raron quando sine coactione et vi populus alicui defert imperium , γg. Georgio Regi Britanniae , Friderico Regi Sueciae. Vi extortus , quando accedit vis et coactio , siue iusta , uti ciccupauit Imperator Neapolim et Siciliam , quod ex titulo iudicandum ;sue iniusta, vii occupauit Turca imperium Constantinopolitarium , qui nullum habuit iustum titulum. . Mixtus, quando prius imperium vi mutatur, posteritvltroneo consensu constituitur; e. g. Iacobi Il. Regis Angliae imperium vieuersum, Guillelmi Arausionensis ultro admissium. Ea vero distinctio non modo lotum habet in Alonarch:a, sed . et in aristocratia, vel democratia. Sic aristocratia adquiritur ultroneo consenis , si optimates eligantur, iisque deieratur imperium ; violento, si optimates veteres expellant re publica, et sibi vi vindicent imperium ; mixto, si populus optimates expellat, nouosque electione consituat. Democrati, adquiritur consensu ultroneo . si monarcha ultimus pereat, vel resignet imperium , e. g. Codrus rex Atheniensium ;violento . si populus expuliis optimatibus , vel Monarcha imperium sibi vindicet, e. g. Syracusae I mixto, si primum vi expellatur Monarcha vel optimates, et deinde transactione populo resignetur imperium.

279쪽

26o LIB. II. CAP. X. DE MODIS

Mixti auctor nullam habet rationem , adeoque agit de modis adquirendi regnum per consensum vi extortum, s. a. per consensum ultroneum , s. S. ad M. f. a. Modus violentus vocatur occupatio, quae ab ea . quam supra

libr. I. e . II. 6. expendimus, plane diuersa est ; nam illa ei trerum nullius, haec imperii , quod iam imperantem habet ; illa sit sine vi, haec cum violentia. Est itaque occupatio imperii per vim siue iustam siue iniustam adquisitio : adeoque eli vel iusa , quando occupationem bellicam praecedit iustus titulus, e. g. occupatio Siciliae et Neapolis ; vel iniusta, quando quis nullo priaculo iusto titulo imperia opprimit et subiugat , quo nomine Scytharum legatus apud CVR rivri Alexandrum M. latronem totius Orbis adpellitat.

Quaeritur de posteriore, de priore enim nulla dubitatio est .an quis imperium statim adquirat , fmulac ilitia eius armιs Os iu lNegamus: nam I. sola vis, quamuis ei fortuna faueat , non tribuit

iustum titulum ; a. infaustus belli exitus neminis ius exstinguere potest ; 3. quum semper victo idem ius sit expellendi victorem , quod hie sibi arrogauit ; non potest dici , victorem firmo et indubitato iure habere imperium. Potius argumentamur et In qciacum- sue re alteri ius est, illud victor pleno iure non adquisiuites: in imperio occupato alteri ius est ; ergo illud victor pleno iure non adquisiuit. Itaque in Monarchia et Aristocratia victori , qui imperium iniusto titulo occupauit , ius nasci poteit : I. imperantibus, quibus ius erat , .exstinctis, e. g. Turca iniuste oppressi Constantinopolitanum imperium ; ei demum ius natum , quum Constantinus Palaeologus et reliqui ex imperatrice familia bello vel fato perierant a ubi enim nemini ius vindicandi est , ibi posscssor rem adquirit; a. pace facta et victis iuri suo renuntiantibus : ita e . g. iam iusto titulo Ruis postident Liuoniam , Ingriam, et Finnoniae partem, quia Sueci renuntiarunt iuri suo. In Democratia contra unus modus est ; consensus populi, vel expressus, quando populus pacem facit , vel tacitus, quarido ita victoris imperio adquiescit ; ita priore modo Laceddemonii imperium in Athenienses , posteriore Philippus et Alexander M. iri pI rasque minores Graeciae res publicas adquisiverurit.

280쪽

f. 3, Modus ultroneo consensu populi adquirendi imperium vocatur

Hectio, per quam intelligimus constitutionena voluntariam imperantis ab ipso imperio factam. Hic nulla vis est, quia et penes populum est l: berrimum arbitrium, quem velit eligere, et penes electum , velitne sibi delatum imperium suscipere. Ea electio est duplex : eligitur enim I. vel persona regnatrix , tunc regnum est electivum, et toties noua electione opus est, quoties imperans deficit, f. 3. . a. vel familia regnatrix, tunc regnum est successivum, et non instituitur noua electio, quamdiu quis supe

est ex illa familia , S. s. seqq,

Electio primi generis requirit, I. ut eligentes sint habiles, ii eius sit eligendi; tales in Polonia sunt totus populus , quamuis nobiles tantum eo nomine veniant; in Germania Electores; hine si in Polonia factio, in Germania reliqui principes imperantem eligerent , illegitima foret haec electio ; a. ut plura suffragia tulerit ca didatus ; si enim duo electi sint vel paribus suffragiis, vel a duabus factionibus, nihil esset actum, idque vocatur schisma vel diuisio regni. Tunc armis plerumque res geritur, quum neuter si iustus imperans ; talis status in Germania fuit simul electo Philippo Sueuo et otione IIII. 3. vi verum sit interregnum; hinc iniusta electio vivo adhuc principe euin in finem facta', ut ei ius quaesitum auferatur iniuste ; talis electio Rudolphi Sueui et Hermanni Lu

Caroli IIII. uiuo Ludovico Bauaro; q. ut electus de nunciatam sibi electionem acceptet; haec si concurrant , ex electione ius nascitur, quod auserri deinde non potest, nisi imperans contra conuentiones dolo malo egerit.

- . q. Electionem praecedit interregnum, quod est status, quo imperium sine ordinario imperante est; dico: ordinario, quod enim vulgo dicunt: sne Doritisno imperante , id absonum. I. quia sic anarchia esset, adeoque nulla res publica, a. quia tempore interregni vere est imperans, sed extraordinarius, e. g. in Germania Vicarii imperii, in Polonia Primas regni , Romae Interreges. Ergo frustra auctor quaerit, qualis sit tempore interregni status

rei publicae I frustra putat, rem publicam ad imperfectum statum

SEARCH

MENU NAVIGATION