Io. Gottlieb Heineccii, IC. et antecessoris, Praelectiones academicae in Sam. Pufendorffii De officio hominis et civis libros 2

발행: 1749년

분량: 354페이지

출처: archive.org

분류: 철학

41쪽

diti rebelles obligantur; coactus iusto bello ad pae s conditiones admittendas obligatur. Hinc regula limitanda erit sic : putari non possunt , quae quis coacte agit, a it Patitur , si alteri nullum ius cogendi sit . Iam demonstratio erit facitis: ubi cogentis nullum est ius, ibi co cti nulla obligatio. Fraudi auctori fuit, quod inuitum confuderit cum coacto ; de

illo enim absolute vera est regula rImputari non poseunt, quae quis inuitus agit aut Patitur. Itaque hic animaduertimus, quam neces Iarium sit, si solidam eruditionem anhelemus , veras atque accuratas desinitiones perspectas ha

bere.

f. as. Octauus canon facillimus est:

Eorum . qui rationis usu destituuπtur , actioneS non imputantur. Demonstratio. N in imputatur, cuius non sum auctor. Non sum auctor ubi intellectas vel voluntas non concurrit ; nec intellectus vel Voluntas concurrit, ubi ratione destituimur: ergo , quae hi agunt, non imputantur.

S..d intelligendus est casus , ubi sine culpa et facto suo quis rationis usum amisit, vel numquam habuit , e. q. furiosus , in ians. Aliud. si quis culpa sua ratione priuatus est, e. g. propter ebri tatem ; et tunc aliter formanda regula e Ebrio actisues imputantur, ni si vel ebrietas inuoluntaria sit, vel

actio iudisserens suscepta sit a summe ebrio. S. A. Nonus canon agit de actionibus in sommo susceptis I utari non possunt, quae quis in somniis agere sibi videtur. Duplicis sunt generis actiones, quae in somno patrantur: I. Per somnium, ubi imaginatio dormienti fingit aliquid seri . quod non fit, e. g. si Titius in somnio sibi videtur fratrem occidere II. Per somnum, ubi noctambulus vel lunaticus aliquid agi:, quod

in se alias vetitum est. e. g. Titius noctu surgens vere hominem occidit ; qualis easus est in Clement. vn. de Moici De utroque verus est canon ab auctore propositus. Demonstratio. Quae quis somnians vel dormiena agit, eorum dire-

42쪽

ctio non est penes intellectum ; quae actiones ex intellectu non proueniunt, eae non sunt humanae; ergo non sumus earum auctores

ergo non imputantur , per axiona. a. Elegans casus de piscatore per somnium Iurante, se numquam pedem allaturum in cymbam apud THEOCRi T. inst. aa. At id quidem de imputatione in foro humano Verum est: quod ad forum diurnum attinet, somma quoque praua peccata sunt. I. Quia sunt effectus peccati originalis; a. Quia homo malis cogitationibus et actionibus indulgendo ta lia lomnia ipse excitat. Itaque PLUTARCH. in libello de profectibus

virtutis sentientis eleganter obseruat, virtutis incrementum etiam ex

somnus animaduerti posse ;ῖ. Quia saepe homo eius modi somniis obledatur, quin iis excitatur ad male agendum, e. g. eques Romanus in somnio sibi videbatur imperator ; somnium hoc cum Voluptate ubique narrabat quin non obscure prae se ferebat, se huic somnio aliquid tribuere. ac proinde a I iberio capitis damnabatur. g. aT. Sub finem subiunxit Auctor tractationem de caussa physica et morali, et quatenus utrique actio imputetur. HCA Uss A est, quae effectum Producit; erictum producimus vel actu pΘsico, et motu corporis nostri, C, D quando iur furtum ecim mittit; vel actu morali, quando ipse motus corporis non co currit sed tamen actus mentis vel voluntatis; e. g. si pater filium furari in 'bet: prior Vocatur caussa se O , posterior moraIis. Iain qsum moraliter quis magis minusue concurrere possit ad actionem ; obseruandae regulae eL suones alter alterum corit , cui in obsequio gloria relicta est vel permittit alteri quLl , quod impedire poterat et debebat. toties causa moratis Pro principali , ρ sca pro minus principati habetur ;aaeoque in illum maior , quam in hunc , Poena statuitur , e. g. pater filium iubet occidere ; paedagogus praesens permittit tironi ut fu

retur.

II. Quoties alter conducit, alter locat operam male agendi. et ei a

III. suoties alter alterum tantum consilio vel prauo exemplo ad mala agendum in gauit, toties sese pro caussa minus Irincipali, instigatus

43쪽

ratus pro principali habetur, e. g. si quis pauperi suasit sarari , et Iuc furatus est; si quis exsecrationibus usus alii exemplo fuit , ut eodem se scelere pollueret. At hoc quoque de foro humano intelligendum ; Deus enim grauiter imputat postremi generis scelus propter scandalum. Maiib. XVIII. T. vae mundo, ob pessima, quae dat , exempla.

SEU DE LEGE IN GENERE.

S. I.

HActenus de ACTioNi Bus HvΜANIs r iam de NORMA, ad quam actiones componendae , quae est L Ex ; ex complexu enim legum naturalium ius oritur. Itaque auctor noster agit primum de LEGE IN GENERE hoe capite, deinde de lege naturae, caE. 3. De lege in genere ostendit, I. Non conuenire homini, ut vivat exlex. S. I.

u. Quid sit lex ' ν. 2 8. 3. Varia legis adiuncta. f. 9. I in . Actiones ad legem consideratae quotuplices sint ' S. II-Is. c. ipsa lex quotuplex ' s. I 6. v

Non conuenire homini, ut exlex vivat , variis demonstrari potest argumentis.'ιmari. m hoc est r qui iis facultatibus instructus es, ut actiones aeque bonas , ac malas eders possit, ei opus es norma , ad quam actiones componat I iam homo instructus est iis facultatibus , ergo homini opus est norma. Minor est clara , ubi enim periculum est in extremum aberrandi, ibi opus est norma, e. g. quia manus aeque rectam, ac cur uam . lineam ducere potest , opus ei est regula ; quia fallere potest in longitudine, capacitate, ideo opus est vina, mensura, ac Pon

dere

a. R voluntatum humanarum diuersitate. Si innumerae bominum sint inclinationes, eaeque rectae omnes ae bonae esse non possunt, Fur

44쪽

es norma , ad quam iudicentur; atqui prius es verum, ergo es post rius. Consequentia clara est, ubi contusa sunt bona et inala, ibi opus est illa distinguendi, e. g. boni vel salsi adamantes. 3. Ab insigni hominis prauitate; homo peior omnibus animali bus, homo vitia multa habet, quorum ne vestigium quidem in animmali est; quaeque cum animalibus communia habet, ea multo maiori gradu possidet; praeterea maiore facultate pollet aliis nocendi. CHARRON. de Ia Suesse, libr. I. cap. 3 q. f. I a. et cap. 39. II. Itaque argumentamur: cuius indomita di prauitas , ei opus es fraeno et coercitione; hominis indomita es prauitas, opus ergo ei es fraeno , seu coercitione, quae alia esse non potest , quam lex. q. A praestantia facultatum humanarum ; RlCH. CVMBER LAN-Dus de legibus natur. Sine quo praestantissimae illae hominis facultates homini parum utiles, immo noxiae essent futurae, illud es necessa rium ; atqui fine norma et lege cet. ergo cet. Maior probatur ab intentione benignissimi creatoris, qui, quum nos velit esse felices, procul dubio etiam voluit facultates, quas dedit, nobilissimas no bis non esse noxias, adeoque id dedit. sine suo essent noxiae. Minorem probat experientia; nobilissimae hominis facultates sunt intellectus et voluntas, eiusque libertas. Iis quam maxime abutuntur, c. g. fures ii uellectu, ut tanto ingeniosius furentur; voluntatis libertate, ut per omne scelus ruant. Opponi posset. supra nos demonstrasse, Deum homini dedisse libertatem voluntatis , immo natura omnes sumus liberi, ergo i cum habere non potest lex. Resp. desinienda est libertas. Libertas est facultas agendi omnia in meam utilitatem ; quemadmodum servittis est status, in quo omnia agere cogor in alterius utilitatem. Non itaque iliberum dico hominem , quod possit deuorare venenum, quod se praecipitare possit in puteum , sed quod omnia agere positit, quae utilia sibi sunt, nec alius inde capit utilitatem, quam agens, et qui ipse Utilitatem vult capere. Si ergo libertas est facultas omnia agendi in utilitatem nostram ἰlex non obstat libertati; nam et ipsa iubet, quae nobis utilia sunt; prius verum , ergo et posterius; legi ergo parere, haec demum

summa tibertaS. f. 2.

Quid ergo est lex r Auctor desinit: deeratum superioris , quo sibi stibiscitum obligat , ut ad istas praescriptum actiones suas componat. Hein eccii Prael. Pusendori. D Ego Dissiligod by Cooste

45쪽

26 LIB. I. CAp. II. DE NORMA

Ego malim : praeceptum superioris , quo subd ii poena vel praemio

obligantur, ut ad eius pracscriptum actiones suas componant. Di praeceptum. Decretum enim proprie in mente latet, et subditos non obligat , nisi promulgatum I decretum autem promulgatum vocatur prae Uliam.

Superioris. Fuere qui legem di finierunt per communem sponsonem , L. I. ρ. a. D. de log. sed sponsio non est lex , sed pactum; qui conceptus max me differunt. Ob oculos quidem habuerunt quidam lCti statum democraticum , sed in eo quoque lex semtur Dou in modum pacti, scd praecepit. Per pactum lex decernitur, per nodum praecepti promulgatur: totus populus est superior ; singuli ciues subditi. Porna vel praemio. Sunt enim pars essentialis legis , ut infra dicemus, ergo debent ingredi dc finitionem ; lex sine poena est imperiecta. Subditi. Siue perpetui . sue temporarii; ergo leges non prae scribui tur superiori vel pari; ergo cupitu. ationes aliaeque legea fundamentalcs in perii sunt pacta. Vt ad eius normam adilanei. GROT. de iur. bin. et pae. lib. I. cap. 9. dicit, legem obligare ad id, quod rectum est ; falsor non ideo lex obligat , qaia actio iam tum recta est , sed ideo actio recta est, quia lex ad eam me obligat. Praeterea parere teneor legi, etiamsi quid praescribat, quod in se nec rectum, ncc prauum sit; e. g. si princeps iubeat, ut peregrino calendario non utar, ut contractus inscribam chartae typario principis notatae.

Hae obseruat a d sin tione distinguere possum legem a confiitio; lex enim I. a superiore; consilium a quouis mihi bene cupiente ; a. lex est pracceptum , q)od a voluntate legislatoris pendet ; consilium valet pr pter rationes ἔ3. lex Oobligat; consilium non est obligatorium; 4. lex habet coniunctam poenam et praemium , tale non coniunctum est cum consilio; β) a pacto ; lex enim I. est actus, qui intercedit inter superiorein et inferiorem ; pactum inter pares; a. lex exigit Voluntatem unius imperantis ; pactum utriusque consensum 33. in lege obligatio antecedit ; in pacto Obligatio sequitur. γ) a iure, quatenus est facultas personae competens ; lex enim necessitatem imponit subditis; ius libertatem indulget. Vnde legi renuntiare non possum, iuri quisque suo renun-

tiare

46쪽

tiare potest. HOMM. Fundam. iur. nat. et gent. lib. I. cap. s.

Lex est vel praeceptiua , quae aliquid fieri iubet vel prohibet; vel permitsua , quae quid fieri permittit; e. g. ne occidito; cuique patrifamilias ius condendi testamentum esto. Hanc diuisionem quidam non admittunt , quia lex permissoria non obliget . adeoque legis definitio ei non quadret. Sed obligat omnino lex etiam permissiua, non quidem eum, cui quid permittitur , quippe qui iuri suo potest renuntiare , sed reliquos subditos, ne eum turbent in usu et exercitio ist:us iuris. f. 3.

Quum legis praecipua virtus sit obligatio; hine de natura legis auctor acturus praecipue etiam quaerit, quid sit obligatio. Nota est vulgaris definitio in pr. Ins. de obligat. Dbligatio est vinculum iuris , quo necessitato ad Pingimur alicuius rei faciendae, vel f raefandae. Quae definitio tolerabilis est, quamuis a multis vapu- et : Nam I. Obligationem distinguit ab omnibus aliis rebus similibus quod sufficit in definitione nominati; a. Genus , vinculum iuris, eit quidem metaphoricum, sed non ideo ineptum , quia res morales plerumque metaphorice eloquimur, ob desectam vocabulorum propriorum , quippe ad corpora fere per tinentium, e. g. obligatio , contractus. Accuratior tamen si cui placeat definitio, dicimus, obligationem esse necessitatem moralem , qua homines ad dandum, faciendum , patiendamque adstringuntur. Eius correlatum eli ius , per quod intelligimus facultatem moralem aliquid agendi habendique sine iusta cuiusquam contradictione; e. g. si mihi ius est eundi , ambulandi per alterius fundum , alteri est obligatio seu necessitas moralis id patiendi. Iam duplex nobis imponitur necessitas, vel ex consideratione naturalis commodi, vel incommodi, quod cx violatione legis Oritur, et tunc obligario vocatur INTERNA; vel ex metu poenae,

vel ex spe praemii a legislatore propoliti, et tunc vocatur obligatio EXTERNA, e. g. alius paret edicto de aduenis sine testimonio tem pore pestis non admittendis ex consideratione proprii periculi, cui se suosque expositurus esset , si hospites eo tempore promiscue acciperet; alius paret quidem edicto , sed ex metu poenae, quam minatus est princep .

D a Obligaris

47쪽

Obligatio interna oritur , quoties id , quod a nobis exigitur; tamquam dictamen rectae rationis, Vel consilium aliquod est nobis saluberrimum; externa vero , quoties idem Consideramus tamquam legem propriam , et sanctione poenisti munitam. Sic princeps p ret praecepto archiatri ob obligationem internam ; medicus praecepto principis ob obligationem externam. THOMAS. Fundam. iur. nat, et gent. lib. I. cap. q. 3. 6 I. Vsus huius doctrinae est in diiudicanda quaestione, an ias nais rurae futurum esset, etiamsi non esset Deus ' Scholastici id assirmarunt , itemque GRoTlvs in Proteg. de iur. bHL et paci Contra I FENDOR Frius hanc thesim acriter impugnauit: I. quia nullum

ius sit sine lege, nulla lex sine legissatore ; a. quia peccatum sit ἀνορua , adeoque sine lege proprie sic dicta nullum pollit esse peccatum , nulla obligatio. At dici postet, si homo atheus esset, eum quidem se obligatum putare posse obligatione interna, quia praecepta iuris naturalis sunt rationi consentanea, non obligatione externae ergo ipli haec praecepta non erunt ius naturae . sed praecepta salubria a seipso reperta, quibus Parebit tamquam praeceptis et consilias medi

corum.

f. q.

uis vero propris obligari potest ' hoc ex definitione patet. Quum

enim obligatio sit necellita, moralis , qua adilruigimur ad aliquid faciendum, dandum, vel patiendum; necesse est I. ut intelligat, quid tibi dandum , faciendum, vel patieri sum sit; a. Vt in eius a hitrio sit, hoc dare, fatere, pati; unpostibilia enim neminem O ligant, per ρ. 23. eap. I. 3. ut quis de iure a me exigere possit ; ius enim et obligatio sunt correlata, hinc e. g. par parem praecepto non potest obIigare, quia ipsi nullum ius est alteri 1-Ponenda necessitatem.

Ex hoc sequuntur requisita tria , si quis obligari debeati I. ut ipsi sana sit ratio , qua legem intelligat;

a. vi habeat voluntatem , qua se ad legem possit dete minare; 3. ut aliquem agnoscamus pro superiore, cui ius sit imponendi nobis obligitionem. Oblici poliet , etiam exteros tamen obligari legibus principit. sveniant in ciuitates alias. Resp. tunc sunt ciues temporarii, et per accessum Ilium sponte se legibus subiiciunt.

48쪽

Hinc solui potest quaestio, an princeps fit solutus legibus i II ,BBAsri dura est philosophia, quidquid princeps agit , rectum esse. Si solutus dicitur , qui antea vinculo ad tractus , Drg mus quae-ssionem ; numquam enim princeps legibus fuit adstrictus: si vero sensus quaestionis est, sitne princeps immunis a legibus t tunc distinguimus inter I. pacta, quales sunt leges sundamentales, capitulationes, pacta conuenta , quibus omnino obligatur princeps, in caque ple rumque iurare debet;

a. inter leges proprie se dicias; eae sunt vel α diuinae ; quibus obligari principem patet ex tribus re

qui illas ;β vel humanae , quibus non obligatur ob desectum re qui siti tertii. Vid. BuDDEi Diff. de principe legibus huma nis , non diu s. soluto. obiicitur i. teri .ιtorem aliquando se mute obstringere , se Legem

non mutaturum. Resp. id lit vel per modum pacti, vel per modum propositi: prius seruare tenetur, non posserius. TrivClD DEs Hist. libri II. refert, Athenienses 2O . talenta reposuisse in arce, non prius promenda, nisi si contingeret urbem obsideri; quaerebatur , an id mutare possent bello Peloponesiaco Z I esp. quod sic. u. L I. et 2. C. si ex rescript. nupt. pet. rescriptis propriis parere vetat Imperator. Resp. ἀὶ leges istas Imperator pro diuinis habuit ; β parere vetat ob praesumtionem sub - et obreptionis.

f. s.

Quaeritur, quis obligare possit alterum 8 Hic HOBBEsius de ritu , cap. I S. et in Leuiath. cap. 22. pag. I 67. delirat. dum solam prae cipientis potentiam pro iusta obligandi caussa habet . aitque , iis, quorum potentiae remit nequit, ius dominandi, leges ferendi, obluaudi , ab QO potentia deroari. Sed ita et latrones ius habcrent nos obligandi, nobis dominandi, et leges ferendi. Alii solam praestantiam pro iusta caussa habent nos obligandi , uti MosEs AMYR ALDus , in Disi. de rure Dei in res creatas ; seil praestantia quidem illa dat facultatem seu ius imperfectum ad imperandum, non ideo actu quis est imperans. Hinc utrumque coniunxitPvFENDORFFlus, et pro requisitis exigit

49쪽

LIB. I. CAP. II. DE NORMA

I. Ut quis habeat iustam caussam a me obsequium exigendi ;2. Vt ipsi etiam potentia sit, malum repraesentandi illis , qui obsequium denegant, cui assentit BuDDEus, dict. Dissert. axiom. I. Vnum est , quod obicii posset : principem nempe iure obligare rebelles , quamuis vere hi sint potentiores. Rei p. distingue inter obligationem internam, quae omnino adest , et eXternam, quae tum apud rebelles cessat, si ipli victores sint; quia princeps ipsis non potest repraesentare malum , quod contumacia sua merentur.

Sed q laeuam sunt illae iustae caussae , ob quas quis obsequium exigere ροσι ' Auetor eo refert I. Extraordinaria beneficia ; sed ea obligant ad gratitudinem ,

non ad obsequium; e. g. Cyrus Harpagum non ideo tenebatur pro imperante agnoscere, quia Cyrum sustulerat expositum ;a. prudentia eminens ; sed haec tantum ius imperfectum, vel praetensioneni tribuit, non ius perfectum , ut ipse quis lit imperans. Hinc non nili tres sunt caussae verae ac proprie sic dictae :I. Dependentia ratione essentiae vel consecrationis; 2. 5 fontanea subiectio ;3. Pactum inter iv erantes ra subditos.

S. 6. Ex his principiis de obligatione fiuunt iam aliquot consectaria rI. Legilatorem debere esse notum , non quoad personam , sed quoad potesatem legislatoriam, i. e. certos esse debere subditos, hunc eue legislatorem , alias deesset requisitum S. q. . u. Legem debere esse promulgatam ; quum enim intelligi debeat per requilitum I. I. 4 intelligi autem non possit, quod in mente latet legislatoris; sane debet promulgari. Deberent ergo subditi informari m legibus, exemplo Hebraeorum, Lacedaemoniorum, Ger-comanorum. Romanorum, qui leges ediscere iubebant ciues: hinc apud quasdam gentes in versus redigebantur, ut eo facilius ediscerentur; apud nos eadem de caussa dicuntur Gescide; eodem pertinent paroemiae iuris. 3. Lexem non obtigare in praeteritum, sed in futurum ; quum c-nim lex obliget ciues ad actiones normae legum adtemperandas, sequitur, ut lex prior sit actionibus: si prior est actionibus, non potest adplicari actionibus praeteritis. At aliquando tamen leges proseruntur ad casus praeteritos etiam, L. T. C. de pacit. ρitu. Nouere. XVIIII. Resp. tunc vel lex antiquior reuocatur ut Vsiam , Vel δε-

liquid Diuili od by Gooste

50쪽

ACTIONUM HUMANARUM. 3I

liquid disponitur, quod iam tum iure naturali notum est. q. Iegem debere esse perspicuam ; obscuritas nascitur vel ex stilo ruti legg. XII. labb. vel ex ambiguitate, vel ex re ipsa, veluti ex collisione, de qua suo loco; hinc interpretatis authentica, usualis . de qua ZIRGL. in Dieasic. concl. 36. et Ara. Obtilis. et doctri-

malis , de qua infra. Quaeritur, an et consensus requiratur populi' Affirmant aliqui, uti PETR. DE MARCA , de concora. sacerd et imper. cap. 16. g. a. seqq.a' ii negant, et recte; lex enim itoli est pactum, sed iusius. Confundunt consensum tacitum generalem et antecedentem in imperium, cum expresso speciali et consequente in legem; ille adesse debet, non autem hic requiritur. Quaeritur porro de partibus legis y de his patet ex fine. Quum enim pro norma εsse debeat f. a. subditis, requiritur praeceptum , ut scire possint subditi, quid facere, Vel omittere debeant. Quumque etiam obligationem externam producere debeat , ea vero ex metu poenae nascatur praecipue g. 3. et Opus quoque est

SANCTIONE POENALI.

Illa sanctio poenalis duplex est; I. generalis, ut actus contra leges susceptus nullus sit, L. F. de DXib. a. specialis , Ut et poena m neat positiva illum, qui legem violet , e. g. si quis sine consensu parentum nuptias fecerit, nuptiae erunt nullae, et coniuges carteris poena plectentur.

Si his partibus lex constat, vocatur perfecta; si sanctio poenalis deest, imperfecta; si et haec addita , sed actus non declaratur nullus,

Minus quam perfecta vocatur. Vid. VLPIAN. Fragm. tit. I. g. I. I. CvΜBERLAND. Proleg. s. Iq. et caρ. F. A. 4O. Praemiorum potius promissionem facit partem legum: sed distinguendum inter legesI. Negatiιιas seu prohibitiuas , quae semper cum poena coniunctae; a. Affirmativas; hae vero aliquid praecipiunt, vel vi ) quod ius naturale praecipit; βὶ quod iure naturali non praeceptum; tunc Vel generalis est, et poena requiritur, Vel specialis, et opus est praemio. 8

Materia legum ex sine iudicanda : sinis est tranquillitas rei publicae ; ergo princeps non stias ferre debet leges, quam quae ad sinem hunc comparatae. Hinc leges

SEARCH

MENU NAVIGATION