Io. Gottlieb Heineccii, IC. et antecessoris, Praelectiones academicae in Sam. Pufendorffii De officio hominis et civis libros 2

발행: 1749년

분량: 354페이지

출처: archive.org

분류: 철학

61쪽

D LIB. I. CAP. III.

I. suidquid Deialitatem inter homines conseruat , eique consent neum est, id ose iuris naturalis. a. Quidquid ea videm destriιit, aut ei aduersatur , id ' eontra itis naturae esse. Quacritur ergo , an illud principium PVFENDORrria recte se habeat ' Hoc ostendunt characteres sub initium capitis explicati. Primo itaque fatemuri. Principium hoc Pu FENDOR FFil esse principium cogno endi', nam facile subsumere possiim . hoc vel illud esse societati consentaneum vel contrarium. At quamuis hodie in statu sociali inde conclusiones petere possimus, id tamen non pol uasset Adamus, qui solus in mundo vivebat. a. Est etiam verum, hominem debere vivere socialiter; nam obligatos nos esse ex intentione Dei ad: cialem vitam , auctor satis liquide demonstrauit; ergo hoc ipsum esse principium iuris naturae. Sane potest aliquod praeceptum iuris naturae esse verissimum, quamuis ideo id non statura sit principium unicum. 3. Non est cui dens; evidens quidem est hominem vivere de bere socialiter, sed non statim expeditum est, qualem esse oporteat socialitatem; nam et latrones vivunt socialiter e societas ergo est terminus aequivocus I quod aequivocum est, non potest euia dens esse. q. Est quidem hoc principium unicum , sed tamens. Non adaequatum , quia non omnia Ossicia iuris.naturae quae tamen conscientia dictitat . inde possunt deriuari , e. g. ossicia erga Deum et se ipsum. Auctor quidem ea inde derivat, Deum colendum, quia religio sit vinculum societatis; hominem obligatum esse ad sui conseruationem , quia alias socialiter vivere non posset: sed utrumque ossiciorum genus locum habiturum esset, etiamsi soli viveremus inter homines, ceu iam demonstratum est. Sed age: examinemus aliorum principra, et, an sirmiore talo subnitantur, dispiciamus. I. Ioi quidem supposuerunt : quidquid natura omnia animantia docuit, est iuris naturae , e. g. procreare sobolem , eamdem educare, se aduertus aliorum iniurias defendere. Sed hoc I. non est verum per s. q. cap. a. quia obligari nemo potest, nisi qui et ratione instructus , et libertate voluntatis; a. non euidens. quia natura omnium animalium nobis non satis nota est; 3. non adaequatum, quia impon

62쪽

DE LEGE NATURALI. a

impossibile est, ut inde deducantur: officia erga Deum, et ossicia imperantium et subditorum; unde et 1 Cti A. vis. Inst. de iusit. et iuri dicunt, ius tantum priuatum tripertitum esse, compositum quippe ex naturalibus praeceptis, gentium, et ciuilibus, quia statum ciuitatis natura omnia animantia non docuit. IL Schola ei quidam : quia sua natura es iusum, es faciendum, et quidquid turpe, fugiendum ; sed hoc principium non est I. cognoscemii principium; explicat enim idem per idem, nec scire inde possum , quid sua natura iustum vel turpe; a. nec est verum; nititur enim hypothesi, ius naturae sore , etiamsi ponatur, non esse Deum sed tum non suturum esse ius proprie dictum supra se monstrauimus. . III. Alii scholasticorum adsumunt principium e quod sanctitati Deiere: imit, id es iuris naturae; quod postea et ZENTGRAvivs Arsen' toratensis recoxit; sed et hoc principium non est Gidens; quis e nim adcurate nouit, quid sit sanctitati Dei consentaneum; a. nouadaequatum; multi actus iustitiae sunt, quorum nullum archetypum in Deo reperimus , c. g. debita . soluere , emere, vendere, Vid. P

FEND. Specim. controuer . cap. 6.' . q.

IIII. VAL. ALBERTi, theologus et philosoplius Lipsiensis, in

Compendio iuris vaturae, orthodoxae theologiae conformato, quum animaduerteret, Pu FENDORFFlun ius naturae ex natura corrupta deducere, yt emendaret id, ponebat principium:ζqui 'quid conitenti si rui integritatis, , illud est iuris naturae. Enim vero I. non est. principiam cognoscetiis; nam Ethnici ill ud ignorant; a. nou es euidens, nam ipsi quidem generatim nouimus, hominem creatum esse ad imaginem Dei, nouimus etiam imaginem constitisse in itistitia et sanctit te, sed specialia ignoramus; 3. non adaequatum, quia hodie de multis ossiciis quaeritur, quibus ne locus quidem futurus in statu integritatis; e. g. de os liciis erga pauperes, belligerantium, magistratuum , subdito

V. SEM ENus, vel Hebraei, quorum hypotheses proponit , pro principio adsumunt septem praecepta Machica; sed I. haec non sunt principium c nos di, Ethnici enim Noachum et praecepta illa data ignorant; a. non est verum; desunt enim testimonia historicorum I S. non adaequatum, non enim sine coactione omnes conclusones iuris naturae inde derivari possunt. VI. Gnoa Ius duplex habet principium, scialitatem, de qua quid sentiendum, iam supra sub Pusendorisiano vidimus, et consensum' nium gentium; sed hoc I. non est verum; nam sentes etiam in F a actibus . . ' Disitiges b, Cooste

63쪽

L I B. I. CAP. III.

actibus turp bus consenserunt, nec consensus gentium est lex; e. g. in idololatria πολ .ho i I a. non euidens; est enim ille consensus gentium ex innumeris auctoribus petendus, quod quis ab Indis, Iaponensibus, Americanis, aliisque barbaris desideret ' S. non adaequatum; nam non in omnibus conclusionibus iuris naturae gentes consensere; e. g. Lacedaemonii furtum pro licito habuere; Germani latrocinia, duella; aliae gentes scortationem negarunt esse peccatum. VII. Hos B Esius quidem etiam statuit, socialiter esse visend ιm ;sed eius principium resoluitur in bellum omnium in omnes; id vero I. non est verum ; est hypothesis ex historia non demonstrabilis; a. non principium 'gnoscendi; nam sic ante ciuitates et res publicas nullum plane fuisset ius naturae; 3. non adaequatum; inde enim non fluunt ossicia erga Deum et me ipsum. VIII. LAMB. V Et THvYsEN pudorem naturalem; sed I. non est euidens ; multarum enim rerum pudet hominem, quae sunt iusta ; multorum non pudet, quae sunt turpia; a. non adaequatum ; inde quidem

derivari ponunt ossicia honesti et decori, sed non iusti; 3. nee AElfhιte . merum est ; pudor quidem est naturalis, sed non omnium turpium

naturam pudet.

VIIII. BODINus, ordo naturae ; sed id I. nec euidens est, a. nee principium cognoscendi. X. THOΜΑsius; homo a mo aer τὰ esse, ergo et Deus vult, ut

conseruemur; inde regula : omnia alenda, quae durationem et confer- . Mationem noseram promor era; omnia contra fugienda, quae conseruationem nosram des unt. Ad hominis conseruationem pertinent I. Existimatio bona; a. indolentia; 3. sufficientia. Primum adsequimur honeste vivendo ; alterum, iuste ; tertium, decore. Principium iusti: quod tibi non vis feri, alteri ne feceris. Principium honesti' fac tibi, quael vis ut alii tibi faciam.

Principium decori: quae tibi faeri vis, aliis fae. Iam quidem principalis propositio est principium cognoscendi:

est vera, euidens, sed sunt tamen quae desideres: i. si ad solam nostram conseruationem respicimus, Dulla est ratio, cur ius naturae violare non possimus , si aliter conseruari non possemus; e. g. tyrannus mihi minatur supplicium, nisi Deum abnegem; I. dccorum . non recte vidctur definitum, nam vere et regula iusti est: quod tibi

vis feri, alteri feceris; 3. inde non suunt ossicia erga Deum. I H MAS us quidem putat, ex principio honesti illa fluere; sed non colendus est Deus ob solam conseruationem nostram.

M. Itaque facilius principium inuestigabimus ita, si ad sinem Dei in Disiti ou by Cooste

64쪽

DE LEGE NATURALI.

in condendis hominibus respiciamus; scilicet supponimus. aὶ Nos existentiae nostrae caussam non cite; antequam era mus , eramus nihil, nihil at quid producere non potest. b) Si nos existentiae nostrae caussae non sumus, oportet sane nos conditos ab ente alio, et persectissimo quidem; quin omnipotentiae est. ex nihilo substantiam vivam, suique consciam produce re; sapientiae, eam ita condere, ut nihil in nobis sine summa raetione factum sit. id est, a Deo. e ) Qui a Deo conditus est, ab eo pendet in esse suo, ergo ei obligatus est, id est, eius voluntati vel sint, quem in creatione nostra habuit , satisfacere debet ; itaque propositio primaria erie ea omnia, quae fini Deι tu creatione hominis conueniunt,

et contraria omitte.

dὶ Iam si silem Dei inuestigare velimus, respiciendum erit ad media, quae nobis dedit, vel sacultates; quum ergo deder i nobis α corpus mobile ; vult , ut illo Varias actiones agamus ; β voluntatem , quae bonum adpetit, et malum auersatur; vult, ut bona tantum sectemur , mala iugiamus ; γ intellectum , vult ut bona v ra. non apparentia sectemur. Ergo Vult, Vt actiones edamus, quae ex veri boni adpetentia prosiciscuntur Veri boni adpetentia est amor; Vult ergo, ut amemus, omnesque actiones nostrae ex vero amore prosciscantur.

e) Amor, tendit vel in Deum , Vel in nos, Vel in proximum , vel in alias creaturas ; quae obicita quum non sint eiusdem dignitatis persection isque , amorem quoque non ciusdem generis estu

oportet.

f) Amor, si tendit in obiectum persectius, Vocatur reuerentia ;si in tale, a quo pendemus . obsequium , quod est amor, quo obiectuin aliquod ob perfectionem maximi facimus,,eique libentis lime obsequimur ; ergo prima propositio specialis: Deus tamquam ens perfectissimum submilla veneratione colendus ἰeique Per omnia parendum est. t Si tendit in nos ipsos , Philautia, eaque est amor, quo quis

veram sui persectionem conseruationemque intend t. Ne tamen illa philautia sit praua. ordo seruandas, ne nostram coli seruationem Dei voluntati praeseramus; hinc altera propositio specialis: Homo ad suam perfectionem et conseruationem promouendam tenetur, quatenus illa sine violatione malasatis Zamae οἴtineri

potest. h) Si tetidit in obiectium extra nos , illud nobis vel aequale

65쪽

46 L I B. I. C A P. III.

est, ut proximus, vel in serius ae imperfectius, ut reliquae creaturae ; si prius, amorem quoque oportet esse aequalem amori, quo nos ipsos prosequimur; ergo regula specialis tertia: Homo hominem tenetur eodem prosequi amore, quo se ipsum prosequuttr. Sin posterius, amor est beneuolentiae , eaque est amor, quo substantia nobis imperfectiore non abutimur; ergo regula quarta: Non abutendum est creaturis nobis imperfectioribus. Ex his totum ius naturae prono alueo fiuit; consentit etiam Scriptura puleherrime. Matib. XXII. 37. Dominum Deum tuum toto corde , toto animo, tota mente amato: hoe es primum et maximum praee

Prum. Alterum autem es huic simile: alterum, ut re ipsum amato. L:tc. X. 27. Dis. ad Roman. XIII. Q. I. Tim. I. s. Matth. VII. I a. quidquid vultis, ut vobis faciant alii, idem vos etiam eis Deite. Est hoc principium I. verum; fluit enim ex veris definitionibus, a. adaequatum ; quia omnia ossicia erga Deum, nos, et proximum, quin et erga creaturas inde fluunt; 3. euidens; omnia enim prius definiuimus ἱ l. cognoscendi; hoc enim et Ethnicus quilibet cognoscit. S. IO. eQuaeritur iam . quis sit iuris naturae auctor ῖ Re . Deus. Auctor a ostendit, supponendam' esse Dei extilentiam C. Io. b

demonstrat, Deum esse auctorem iuris naturae. Prius monet contra

scholasticos, quos statuisse diximus, ius naturae sore, etiamsi ponamus, non esse Deum; sed hoc falsum e nam I. ius est complexus legum ; lex ponit legislatorem , legislatore non existente , non existit lex; a. obligatio externa et ius sutit correlata; obligatio externa Oritur ex poenis et praemiis, talia non sunt, ubi non est legislator , ergo et ius naturae non erit. Ad obiectionem , atheos etiam, quae iuris naturae sunt, sacere posse , iam supra respondimus , atheos tum his legibus non parere tamquχm iuri, sed tamquam dictatis rationi consentaneis, quemadmodum princeps paret medico. Itaque facile intelligendum cst, quid respondendum si ad quaestionem . .si athei us hominem necessario impellat ad impietatem '. Necat BAROus, quem postea alii sequati . his usi argumentis e I. quod homines vivant secundum pastiones voluntatis, non secun-4' dum principia intellectus ; e. g. ideo homo non statim est pius, quia accura tore Dei rerumque diuinarum cognitione imbutus est; ergo non ideo quis impius, quia ea cognitione destituitur ; a. quod homo ad suam utilitatem respiciat, ideoque et atheus ius nam

turae

66쪽

turae obseruaturus sit, quia id sibi utile sore animaduertat. Sed resp. αὶ homo quidem vivit secundum passiones voluntatis ; bt hae temper malae ; deinde passiones voluntatis non excitantur ad honum, nili boni ideam intellectu comprehendcrint ; βὰ negatur, hominem semper agere , quae utilia iunt 3 aliud videmus in voluptuosis. Nos distinguimus atheos practicos, et theoreticos ; illi semper improbi, quia vel ideo notitiam Dei in se exstinguunt ut tanto minus a peccatis abhorreant ; hi, si rationem sequuntur, abstinebunt a sceleribus, sed quamdiu sua interesse putant ; alias enim nihil est , quod eos a peccato coercere possit ; non metus

numinis , cuius quippe existentiam negant ; non poenae et praemia . quae negant cet. CICERO de nat. Deor. I. a. atque haud scio, an pietate aduersus Deos sublata , fides etiam , et societas humani teneris et vita excellentissma virtutum iustitia tollatur. Cons. BA BEYRAC. ad PVIENDORF. II. q. a. Iam ergo auctor demonstrat , his naturae auctorem habere Deum: supponit nimirum, I. Deum hominem creasse; a. Deum non cura sua creaturas destituere , sed prouidentia sua omnia complecti; 3. qui creaverit hominem, et omnia prouideat, eum inten dere erus conseruationem ; q. qui hominis conseruationem intendat , cum et media conseruationis velle; F. atqui supra probatumelle. hominem conseruari non posse sine lege naturae; 6. Deum ergo legem naturae dedisse. Sed non opus est tot ambagibus; Nos paucis rem demonstramus ita esui auctor est iuris naturae, is debet potentia pollere, talia principia cordi inscribendi; Atqui tali potentia principia iuris naturae cordi inferibendi

Ergo δε- ε υε auctor iuris naturae.

Maior clara est ex definitione iuris naturae ; minor vero ita pro hatur: qui cordi quid inscribit, debet auctor fuisse mentis huma nae ; auctor mentis humanae solus est Deus ; ergo Deus solus princcipia iuris naturae cordi inscribere potest.

67쪽

f. II.

Sequitur tertia pars capitis , de modo promulgandi ias Ad id lacile respondetur: I. ius naturae est ius uniuersale totidhumani generis; ergo talis debet esse modus promulgandi, ut omnibus hominibus innotescat; a. ius naturae est immutabile, ergo modus promulgandi debet esse talis , qui sit immutabilis, et apud omnes homines semper idem et atqui nullum est principium commune toti generi humano, et semper idem, quam RAT io ; itaqusius naturae promulgatum esse debet per rationem. Et hoc ipsum sibi vult phrasis r ius naturae inscriptum es cordibus, qua non m do utitur Apostolus Rom. II, 1ε. II. sed et ClCERO pro Milo ti

Quaeritur tantum an actu nobis insit, an vero potentia y Res potentia ; nam quid iustum sit, ratiocinando demum adsequimur sillud non iam actu inest cordibus hominum. Demonstratur id etiam x. exemplo infantum, qui nesciunt, quid iustum iniustumue sit,

Iou. IIII, II. a. experientia, hominem obbrutescere posse , si non diligenter ratiocinetur, e. g. barbaros, inter feras educatos. D monstrant hoc ex instituto I. CKIus, de inreliin. humMn. I, 2. et 3. BuDDEVS Instit. theol. mora pag. Iql. CvMBER LAND. de letib. natur. prolegom. f. F.

Vltima pars capitis agit de obiecto iuris naturae, vel quotu-plicia sint ossitia i Consideranda sunt entia. quae nos circumstant ;supra nos est DEVs, proximi sumus Nos lPsr, et aequalis nobis P Rox Irevs. Hinc et nemo umquam dubitauit, ossicia alia deberi Deo , alia nobis ipsis, alia proximo. Atque ita etiam auctor distri it libellum ; agit enim I. de inciis erga Deum , cap. q. a. de of iis erga nos usos, cap. s. 3. de officiis erga proximum, caE. 6. Sed praeter haec tria obiecta et alia nobis obseruantur in hoc inuo di theatro: I. Angeli; I. Bruta, et creaturae inanimatae. Quaer. an nou kis quoque certa incia debeamus ' ) Resp. a agimus de iure. naturae, quod per rationem innotescit; Angelorum autem existentia nobis per rectam rationem non innotescit. Habuerunt quidem Chaldaei, Pytbagorael, et Platonici, quamuis gentiles, notitiam

68쪽

no AsTRIs: sed id hi per traditiones acceperunt ab Hebraeis. Itaque ossicia erga Angelos cessant iure naturae. β γ Bruta et creaturae inanimatae ratione destituuntur, ageoque nobis nulla ossicia praestare possunt, ergo nec ipsis vlla debemus. Bruta nobis neque si aperiora sunt, neque aequalia, sed inferiora, haec autem maiora nobis debent, quam nos ipsis, nec ulla tamen praestare possunt. Deus in summa legis positiuae omittit bruta. Sed obiiciunt, I. brutis etiam fieri posse iniuriam, e. g. torquendo sine ratione; hinc Prouerb. MI, Io. habet rationem iustus vel iumenti sui. a. Rom. VIII, 2 I. dicitur omnem rerum naturam congc miscere ae condolere t Resp. posterior locus dubiae est interpretationis; quocumque vero modo intelligatur , semitus iste improprie talis; itaque inde ossicia erga bruta non inferuntur. Prius negamus. iniuriam fiςri brutis et creaturis inanimatis; qui enim nullum ius habent certa ossicia a nobis exigendi, illis nulla fit iniuria. At non tamen recte agunt, qui bruta excruciantur sine ratione, fateor, sed tunc iniuriam non faciunt brutis et creaturis inanimatis , verum Deo. eorum conditori. Res declaratur exemplo eius , qui artificis ossicinam inuadens , eius horologia destruit; is sane horologiis non facit iniuriam , sed artifici. Hinc nos supra, ubi principium iuris naturae inuestigauimus , meditatione inuenimus regulam specialem e non abutendum es creaturis ; cuius conclusio-ries suo loco videbimus.

C AP V T IIII. DE OFFICIIS HOMINIS ERGA DEVM ,

SEU DE RELIGIONE NATURALI.

f. I.

I Am de primo OBIECTO iuris naturae puta DEO. Quum per Deum nihil aliud intelligere possimus , quam ens persectissimum de eo supra inuenimus regulam specialem. Deus tamquam ens perfecitissimum submissa veneratione colendus, eique per omnia parendum e Cultus ille et obsequium, quod Deo debetur, dicitur BELI Gio; Ibineccii Trael. Poenctus G crgo

69쪽

N LIB. I. CAR m. DE OFFICIIS ERGA DEUM,

eriVo de liac agendum, et quidem quatenus ex recta ratione po- teli cognosci. Haec ossicia non possunt deduci ex principio socialitatis; nam cultum Deo debemus et extra societatem ; nec ex solis principiis THO M s M, quia sic Deum colemus propter nos, non propter se. Sed ex ni stro fluunt aperte : Si enim Deus tamquam ens persectifisi ιm submis a veneratione colendus . re te de eo sentire debemus ; si ei obsequium praestare et Himus, actiones no ras ad eius praescriptum

autemperare debemus.

Eam auctor duabus partibus constare ait: I. in eo, ut de Deo recte sentiamus; a. ut actiones nostras ad eius voluntatem componamus. Prius vocatur RELi Glo stricie; posterius piΕΤAs. Prius consistit in intellecta. posterius in voluntate : prius est theoreti-Cum , posterius practicum. EP CTET. Enchir. cap. 38. religionis er- ea Deum immortalem praecipvum illud esse scito, rectas de eo habere opiniones, et parendum ei esse et Iiro. Sunt, qui prius putant superuacuum, et sussicere existimant si quis pie vivat, et Dei praeceptis pareat; sed hunc uadisterentissimum falsum esse demonstrabimus duplici argumento. i. Si in me exigitur obsequium erga Deum . debeo ens istud reuereri. id est , metuere , amare ἱ atqui reuereri, metuere, amaro nihil postum, nisi cuius persectionem et prae ' antiam perspectam habeo; ergo debeo Dei periectionem et praestantiam peripectam habere. Ignotum hominem reuereri non possum: si quis vero mihi eius persectiones. et praestantiam ostenὸit, statim in me orie

tur reuerentia.

a. A fine. Deus nobis dedit intellectum , vi cc gnoscanos eius perfectiones ; hoc sane non fecit frustra. Itaque ostendit auctor, I. quid de Deo senticndum g. a - s. a. quomodo ille colendus , p. 6. ad finem. In qua posteriore parte omnia ex principiis nostris demonstrabimutaS. I. Prima propositio theoreti ea est :DEum Exsi STERE. Frustra enim a nobis exigeretur pietas, nisi certi essemus de existentia Dei. Iam multae demonstrationes huius theseos necessariae, sed quaedam nimis subtiles sunt, aliae non satisfaciunt atheis; hinc procedimus 2

70쪽

sEV DE RELIGIONE NATURALI. si

A in Omne ens vel necessarium est , vel contingens. Necessarium est , quod a se ipso est; et hinc non potest noci

Contingens, quod caussam existentiae extra se habet , adeoque potest esse et non esse; tertium non datur. B Quum necessarium sit a se ipso, et non possit non esse e consequens est, ut sit I. aeternum, et nec principium, nec finem habet: u. immutabile; si enim mutaretur, non esset necessarium: 3. simplex ; quia mutabilia sunt composita :

. incorporeum.

C Quumque ens contingens possit esse et non esse : sequitur, a) ut principium et finem habeat,b ut variis mutationibus sit obnoxium,c compositum , ac proinde dissolubile, etd corporeuma

D Iam non modo nos, sed totus mundus est contingens; videmus enim varias eius mutationes; videmus esse ens compositum ; videmus denique, nihiI aeternum .' ergo nos et mundus non sumus a nobis ipsis , sed ab alia caussa extra nos.

Ε) Quum progressus caussarum in infinitum sit impossibilis ,

subsistere debemus in caussa prima, quae sitiens necessarium a se subsistens, aeternum, immutabile, simplex. F Atqui ens a se subsistens, aeternum , immutabile, simplex , incorporeum Vocamus Deum ἔ Deus ergo existit. Itaque stultum est.dogma SPINOZAR, mundum confundentis cum Deo; sic enim mundus esset ens necessarium ; ergo incorporeum . simplex, immutabile, quae omnia experientiae repugnant. Stultum quoque dogma Epicureorum , qui mundum sine caussa ab aeterno existere statuerunt; ita enim nihil in mundo corporeum , nihil mutabile esset, quod absurdum. Stultum est, statuere progressum caussarum in infinitam, quia hic rationi repugnat ; ubi enim omnes caussae ponuntur, necessario etiam ponitur prima. Stultum denique est obiicere progressum numerorum in infinitum enam hic est imaginarius quantitatum; nos loquimur de progressu

vero caussarum.

Ex eo colligit auctor, atheos esse detestandos, et grauissimis. ' G a poenis

SEARCH

MENU NAVIGATION