장음표시 사용
51쪽
I. Debent esse possibiles; frustra ergo feruntur leges, vi aurum fiat; absurda quoque erat lex Nebucadnezaris Chaldaeis scripta, ut somnium, sibi non relatum , interpretarentur ;2. Debent respicere utilitatem et tranquillitatem rei publieae; alias frustra restringeretur libertas naturalis. Absurda ergo lex regis Babylon. ut nemo aliquid pctat intra certos dies vel a Deo , vel ab
At quod ad posterius attinet, id caute accipiendum e Nam I. Vtilitas legis non semper in oculos incurrit; ipsae leges Dei caerimoniales sunt eius generis; 2. Imprudens quidem legislator est, qui leges inutiles fert, sed subditi ideo non obligatione laberantur. S. P. Tertia pars agit de legis adiunctis, quorum duo sunt: di*ens
rio, S. 9. aequitas, A. IO. DisPENsARE vocabulum minus Latinum ; v teres dixere, gratiam legia facere, indulgere, et hinc GRO Vs scripsit de aequitate, facilitate, et indulgentia. DispENsATio est declaratio Legislatoris , legem aliquo casu non obligaturam , quamuis iste casus vere lege comprehendatur.
I. ab aggratiatione; nam tum peccauit aliquis, sed poena remi titur, quum, qui impetrata dispensatione agit, non peccet; 2. ab aequitate ; tunc enim declaratur, casum ad legem non per
Sic dum Agesilaus obtenta victoria desertoribus civibus veniam daret , acclamaretque : Dormiant hodie leges , erat aggratiatio ; dum Christus in interpretatione praecepti de labbatho eximit operam necessitatis et charitatis, est aequitas; dum princeps alicui veniam a talis indulget, vel matrimo alum in gradu quodam prohibito permittit . est dispensatio. Dispensare vero potest princeps, I. quia leges tulit; nam earum dominus est ;2. quia eas plane tollere potest. Sed obseruandum, α dispensationem non feri debere eirea leges diuinas, tum nat rates, tum positi uas. Quaeritur, an Deus dispensare posis contra iustiaturae'. Resp. absurda quaestio: Deus potest, quidquid vult, contra ius naturale dispensare non vult, ergo non potest. Ad obiectio
52쪽
nem . quod Deus Exod. XI. a. 3. dispensi crit contra seetimum praeceptum, respondetur negando, non enim furtum permisit Isis raelitis, sed eos immisit in bona Aegyptiorum, qui operas debe
β Dispensationem Arei non debrae sale iusta et praernanti ea se psic Scipioni ante iustam aetatem venia aetatis coccessa , teste AP
S. Io. Alterum lesis adiunmim est aequitas , quam multi in ore habent , quum rei ipsius satis ignari sint. Nimirum I. Aequitas generaliter accipitur pro iustitia, et tum aequum est, quidquid legi consentaneum ; hoc sensu etiam datur aequitas seripta. a. Spretaliter vero aequitas est interpretatio legum restrictiua, qua opus est, quoties lex aliquid paullo durius inculcare videtur. Ne enim summum ius fiat summa iniuria , ex aequitate subueniendum test . e. g. lex est, praedium usucaptum vindicari non potest; Casus occurrit, ubi praedium minoris vel absentis rei publicae caussa usucapitur : hic sane aequitas adhuc vindicationem admittit. Ceterum facile patet, aequitatem debere habere aliquod fundamentum ς quare aliud esse non potest, quam regula interpretandi. Si ergo hoc fundamentum adest , aequitas est vera I sin absque iandamento hoc aequitatem crepat , est cerebrina , de qua L. 9 I. q. D. de verbori obligat. Plerumque sub auctoritate iuris scientiaa perniciose erratur. Ex hoc iam discimus, quomodo aequitas disserat a dispensatione. Disserunt l. eaussa esistente; dispensatio ab imperante est, aequitas a quolibet iudice exigitur. ia. forma ; illa est arbitraria, haec necessaria, ac proinde illa precibus impetranda , haec ultro concedenda.
3. essectu ; dispensatio legem suspendit , aequitas interpretatur ; ibi permittitur aliquid contra legem, hic declaratur, actum non repugnaro legi. Vid. DisI. GRO T. de aequitat. indulgent. ei De sit. Iam sequitur quarta pars capitis; Quotuplices sint actiones ad legem consideratae t
53쪽
nae, vel malae , s. ead. 3. vel iusae, vel inissae, S. Ia Ic. Primae diuisionis auctor bina membra facit , adeoque actiones ipsae sunt vel necessariae, vel licitae seu permissae; sed postremae disserunt. I. Neesariae, quae in lege vel prohibentur, vel praecipiuntur , immo et quae honestati, aequitati, decoro repugnant. Vnde recte PAPINI LN us L. I s. D. de condit. insit. quae facta laedunt pietatem, exisimationem, verecundiam nostram , et υι generaliser dixerim , quae contra bonos nores fiunt, ea nec facere nos posse credendum es, e. g. honorare parentes, verum dicere, a mendaciis abstinere, erranti monstrare viam, sunt actiones necessariae. a. Licitae, de quibus leges nihil disponunt , adeoque eas nec praecipiunt, nec prohibent, e. g. quo colore vestium utendum sit 8 Haec vel α perfecte licitae , quae moraliter indifferentes, e. g. fusco , an flavo colore uti malim in vestibus. 3 vel imperfecte lieitae ; hae quidem legibus , nec praecipiuntur , nec Prohibentur . tamen vel honestati, vel decoro repugnant,e. g. nadis incedere pedibus. Via. STR YK ii Dus. de iure liciti, sed non honesi. Eleganter PAVLLVs I. Cor. VI. II. quiduis mihi licet , rameis non quiduis rendueis ι et CLAVDIANVS et
. Non tibi quid liceat, sed quid fecisse decebi
S. Permissae , quas lex expresse permittit, e. g. Vt quis Us ras semisses accipiat ; hinc iuri quisque potest renuntiare , e. g. pater condit testamentum tu forma illegitima, possem illud impugnare , sed nolo , quia pater est. Altera diuisio. ACTIONEs BONAE, quae legi ex instituto conformantur secum
uel ALAR , quae legi disconueniunt. Dico : actiones bonas consormari debete legibus ex institutio ;inde sequitura Aetionam non esse bonam , quae casu legibus consentanea
est, e. g. Vult quis Verberare inimicum, et per errorem verberat seruum vagabundum ;b Nee statim honam esse actionem, cuius effemis bonus, id enim casu vel potius dirigente diuina prouidentia fieri potest ; e. g. pars
54쪽
Lacedaemoniorum exercitum deseruerat, montemque occuparat , vi se cum hostibus coniungeret, Agesilaus persuaserat civibus, illud suo iussit factum esse : hostes rerum ignari metuebant insidias. ae facta ab Agetilao impressione fugiebant; an ideo bene egerunt illi transfugae le Nec actionem bonam esse, quae non secundum omnes cir cumstantias legi si consentanea; e. g. eleemosynas dare, cultui diuino interesse ostentationis gratia. f. Ia. II. Tertia diuisio est, quod actiones sint vel IVsTAE, vel IN IVs-TAS , ubi quaeritur, I. quid iustilat S. I a. II. Iq. a. quid iniust-tia ' g. II. Iustitia attribuitur vel I. Persisnae, et tunc est virtus, qua suum cuique tribuimus; vel . a. Actionibus, et tunc est conformitas actionis cum lege. Conformitas illa est vel . . o ra) In omnibus circumstantiis, et tunc actio bona et iusta sunt sy-b In facto extemio, et tunc actio ciuiliter Iussa elle potest. quae in se bona non est , e. g. si rusticus. tributa soluit, sed relucta
g. I l. Iustitia est vel explitrix, quae tribuit suum cuique,' quod iure persecto debetur; vel attributrix, quae tribuit, quod iure imperfecto
Nobilior procul dubio attribuirix; magis necessaria est expletrix. f. IS. Dissilia est vitium . quo suum alicui denegamus; vel si iniustitiaratribuam actionibus, est discrepantia actionis a lege. Eius varii gradus: I. Culpa, eaque vel latior, vel leuior. I. Dorus, qui in proposito consistit. Hinc inculcari solent regulae eae Qui iure suo utitur, nemini facit iniunam ἱ modo inde
55쪽
3. Propositum absit; a. res in se non sit insolita; e. g. veneno inficere flores; β Volenti non D iniuria; modo
u. alter ius volendi habuerit; 3. iustae aetatis fuerit. S. I Vltima pars capitis explicat varias species vel diuisiones legis: . I. Lex est vel a Deo, vel ab homine; ergo vel diuina, vel
a. Lex diuina vel innotescit per rectam rationem, Vel per reu lationem tantum ; ergo est vel naturalis, E. g. neminem occide Vel positiva, e. g. sabbathum sanctifica. 3. Lex positiva vel omne humanum genus obligat, vel aliquam tantum gentem ; illa est uniuersalis , haec vero particularis. Earum ratio praecipue typica, quod contra Io. ΜARsHAm. Canou. chronicis et SPENCER. de legib. ritualib. Hebraeor. tenendum. De Uniuersalibus positiois legibus quaeritur, an demur t Assirmarunt initio post Theologos, et CthoTiVΜ de iur. Mu. et par. II. s. 8. THOMASIVs , Iuris pruae divin. I. I. 63. et B UD DEVs in Hem. philos pract. pari. II. cap. a. et II. Probarunt id exemplis legum de Velita arbore in paradiso, legum matrimonialium, Leuit. XVIII. et xx de poena homicidii, Genef. VIIII. 6. sabbathi. Addunt characteres : I. repetitionem eiusmodi legis in Nouo Testamento; a. comminationem poenae et gentilibus irrogandae. Sed ea em leges iterum negauit THOMAstus in Fundam. iunnat. et gent. quem sequuti BuDDEUS , in Insit. theol. morat pari. II. F. I. s. 9. UEIDLERus , et alii. Rationes dubitandi praecipuae; I. Quod excogitari non possit ratio promulgandi has leges ; non promulgatae sunt illae leges per rationem, quia haec illas Ognorat; nec per reuelationem, quia Sacra Scriptura tum soli populo Dei tradita, Psalm. CXXXXVII. I9. m. Deus sua dicta Iarabaeis, sua placita et sententias Israelitis indicauit e id quod non feriι miti retera rum gentium. Septuaginta viralis versio vero multo post captiuit tem Babylonicam curata est.
Posset quidem promulgatio statim per traditionem, perque Adamum , Noachum, atque Christum esse facta : sed Adamo istae leget nondum notae fuerimi omises, e. g. non matrimonialeta, quia statre
56쪽
fratres et sorores, nempe Adami liberi, inierunt matrimonium ;nec de poena homicidii, quia Cainus hanc poenam non luit. Aneae Noacho reuelatae omnes , itidem non consat. Statuunt id Iudaei, idque probabile visum Buddeo in Introd. ad His. Philos Hebraeorum pag. I l. et I S. sed certis argumentis non constat. Si per Christum demum innotuissent, toto tempore Veteris Testamenti gentiles fuissent excusabiles, et tamen eos ideo punitos praesupponunt. a. Quod characteres isti non sunt uniuersales, e. s. lex de vetita arbore non est repetita in Nouo Testamento, sed fuit tantum temporaria. Levit. XVIII. dicitur quidem, Cananeos ob violationem legum eiectos terris suis ; sed immediate praecedunt eiusmodi leges, quae et ex recta ratione innotescunt. Lex de sabbatho adeo non repetita in Nouo Testamento, ut potius ex libertate Christiana mutata , et loco sabbathi ipsa Apollolorum aetate sit substitutus dies solis. 3. Nec necessarium quidem est, has leges statuere ἔ αὶ qua dam enim harum legum sunt temporariae ; β γ quaedam Ex naturalibus rationibus innotescunt . e. g. lex de poena homicidii ; γ quaedam ex regulis decori et honesti possunt deduci, veluti leges matrimoniales, et de sabbatho, ut adeo his legibus uniuersalibus politi uis facile careamus.
C A P UT II LDE LEGE NATURALI.
HActenus de lege in genere ς iam in specie de lege naturali,
Vbi quaeritur. I. quodnam D principium iuris naturae r 3.1--9. a. quis eius auctor i s. IO. II. 3. quis modus promulgandi rS. I a. q. quaenam eius obiecta i f. II. De principio iuris naturae agitur. Non ergo hic intelligimus principium essendi , quod Vocant :sed cognoscendi. Per PRiv Cipi uri intelligimus propositionem uni uersalem , ex qua omnes iuris naturalis conclusiones derivari possunt.
Quod est in vita communi cynosura , lapis lydius, statera, id in moralibus est principium.
57쪽
3s , LIB. L C A P. III. . - - Ιam mirus est in re tam necessaria dissensus ; ergo opus est ut sciamus, quae sint principii boni requisita. I. Debet esse mincipium cognoscendi, id est, vi simul conclusionum inde reddi possit ratio ; ergo non sufficit illud scholasticum: quod es in se itisium, illud est iuris naturalis ; perinde est , ac si dicerent e quod in se iustum, est iustum.
a. Debet esse verum ; quia ex uno falso sequuntur plura; itaque et fictiones exeluduntur, qualia sunt Iudaeorum praecepta Noachica, Hon BE sit bellum omnium in omnes. 3. Debet esse euidens ; omnes enim homines inde collisere debent, quod quid iuris naturalis sit, tam indocti, quam docti. . Adaequatum denique I quia qui legem unicam violat, omnes violasse videtur ; debet ergo homo habere principium, ex quo Omnes leges cognoscat: si tale habet, vocatur adaequatum I ergo et s. micum ; nam si plura ; aut nexum inter se habent, aut non e s posterius, sunt tibi contraria ; sin prius, reduci possunt ad unam communem propositionem. Iam hunc ordinem tenebimus, ut I. Dispiciamus qua methodo inuestigandum sit hoc principium.
a. Ostendamus, quodnam sit principium auctoris , et quid de eo sentiendum , 8. 7 9 3. Consideremus aliorum auctorum principia I ac demum - q. Quodnam verissimum sit, dispiciamus.
Quod ad methodum attinet, commendat auctor considerationem status naturalis : eo cognito perspectum esse debere putat iuris naturalis principium. Supponit, prudentem Legislatorem leges suas adtemperare si tui rei publicae, adeoque non easdem leges quadrare statui rei publicae monarchico , democratico, aristocratico , rebus publicis militaribus et commerciorum caussa institutis. Ex instituto hoc ostenderunt ARIsTOTELES, Ethie. ad Nicom. I. T. et CONRING.
in Dis . de Deo. g. aT.. Demonstratio. Quoties diuersae sunt rei publicae formae , toties diuersi sunt fines speciales ; diuersi fines speciales requirunt diuersa media ; talia diuersa media sunt leges ; ergo in diuersis re bus publicis sunt diuersae leges. Iam Deus est Legislator prudentassimus, qui nihil sine ratione
58쪽
et lassiciente fundamento sancire potest ergo Deus adtemperauitius naturale statui naturali hominum. Itaque si quis cognoscere velit legem naturae primariam , vel iuris naturalis principium, debet considerare statum naturalem. Enim vero I. Status naturalis hominis, ceu ipse auctor agnoscit, est corruptissimus: at procul dubio aliquid iustum fuit et an
a. Prudens legi stator non modo ad statum rei publicae et suta ditorum respicit, sed ad finem suum, quem paene neglexit PuFENDORFFlUs. Ita quum Deus populum Iudaicum vellet ad regnum Christi praeparare, omnes leges huic fini adtemperauit, non soli genio populi Iudaici, ut visum est SPENCERo et MARSI AMO.
Sed semeI posita hac methodo iam inquirit in statum hominis naturalem: per hunc itaque intelligimus
I. Statum conditioni brutorum oppositum pa. Statum hominum extra societatem viventium ;3. Statum oppositum statui ciuili. Quoad primam acceptationem obseruat homini inesse natur tem ιφιλαυτίαν , vel sui amorem. Docet experientia α .Hominem facere omnia ad sui conseruationem ς 3 Hominem suae felicitatis cupidissimum esse; eius causia ominnia facit, et quamuis tum in conceptu felicitatis erret, tum in m diis, finem tamen hunc semper habet. Hoc omne Dei intentioni non aduersatur; qui enim nobis dedit existentiam , is et vult, ut simus, adeoque in esse nostro conseruemur; atqui Deus dedit nobis existentiam ; ergo voluit ut in esse nostro conseruemur. Qui
vult vi conseruemur, vult etiam, ut mediis utamur ad conserua
tionem nostram necessariis. Itaque philautia illa in se non est praua, sed fit talis, si ordo amoris turbetur, e. g. si homo sui conseruationem maioris facit, quam ipsum Deum. S. S.
In sensu secundo homo in statu naturali est ad sui conseruationem ineptissimus. Hoc probatur I. Ex natiuitate; homo in hoc mundi theatrum prodit nudus , rerum omnium indigus , sine rationis Vsu, nec edere, nec hib.
59쪽
hibere, nec frigus, nec aestum repellere potest, quod pleraque bruta postunt. a. Ex educatione ; homo degenerat in brutum, si deest educatio ; docent hoc .exempla barbararum gentium , inprimis Hottentoriorum. 3. Ex vitae usibus; nemo sibi ipsi sufficit; quam misera sit hominis conditio in statu naturali, consideret tantum hominem in deserto viventem , vel in insulam incultam proiectum. Commendari
meretur GRACIANI Oritiem animorum.
Iii tertio signifieatu , status naturalis hominis eo iunctus est eum insigni hominis prauitate, qua omnia bruta superat. Nam a P Homo habet plus malitiae, quam bestiae , e. g. ex Voluptate, et alios laedit. Exemplum Luctatii Neratii apud GELLivri , Nost. Attic. XX. I. Hoc non faciunt bestiae. Praeterea multas in homine deprehendimus passiones, quibus vel carent bestiae, vel non tam prauis et validis utuntur, e. g. auaritiam , dominandi libidinem. β) Habet plus potentiae male faciendi, ingenium promtum , a
ma nocentissima, quum bruta tantum naturalibus utantur.
γ Nullum in hoc statu naturali fraenum est, quemadmodum cohiberi possit; tale enim fraenum est poena et praemium , at his caremus In statu naturali. Obstruari quidem ab homine potest iustitia Dei vindieativa, sed quia x. Deus non semper statim punit ; nee a. certam poenam determinauit; saepe etiam poenitentibus eam remittit; hinchomines hoc parum curant. δ Homines ne in statu quidem ciuili ab insigni prauitate possunt cohiberi , quum grauissima immineant supplicia ; quid ergo de statu naturali 0 randum Zν. 6. Denique in statu naturali auctor deprehendit insignem ingeniorum varietatem, dum supra ex diuerus respectibus honi et mali , ex varietate temperamentorum, et eorum mixtura , consuetudinne, affectibus eam deriuauimus , hinc quot caeita , tot sensus. Ea ingeniorum diuersitas nota potest non innumeras lites pro. gignere: aut enim duo vel plures idem volunt. aut diuersa; si idem,
60쪽
Iitigabunt , quia omnes idem concupiscunt; si diuersa litigabunt, quia nee in fine, nec in mediis conuenient, ergo semper in statu naturali huminibus male conueniet. g. 7. Iam inde auctor colligit, hominem natum esse ad societatem Eius argumentum, quod hac paragrapho profert, resolui potest insequentes ratiocinationes:
I. Quicumque es animal sui conseruandi sudiosissimum, illud viuere debet socialiter; homo es animal sui conseruandi δειdiose imum per
f. a. .ergo homo debet vivere focialiter. Maior certa, quia se con seruare homo non posset, sν extra societatem viveret. a. Quicumque es animal extra societatem miserrimum , illud D uere tenetur socialiter; homo est extra societatem animal miserrimum per . S. ergo homo vivere tenetur socialiter. 3. Si homo est animal pes um extra Deiriatem, et nocentissi- mion, sequitur , ut socialiter vivere debeat ex intentιone. Dei; atqui verum es pritis x ergo et posterius. q. Si homines diuersisima habent ingenia , adeoque extrasocietatem
se mulcem necessario destruerent, necessarium es, ut socialiter vivant; atqui prius et erum est, ergo G posteriun . s. 8. 9.Hine ergo colligit auctor, principium iuris naturae esse soria. Iitatem, eaque in re conuenit ille cum veteribu . Ci C. de Iegib. I. . de est. I. I 6. seqv. de finib. III. SENEC. de' benes IIII. IS.
Quin et HoBBEsiVs atque GROTIus idem principium substrauerunt iuri naturae . quamuis dissentiant in medio termino, vel fundamento socialitatis: Nam I. GROTlVS socialiter putat vivendum, quia id per se iustum sit etiam ante leges a. HOBBEst Vs, quia alias nasceretur bellum omnium in omnes. S. Pu FENDORFFIus, quia naturalis hominis status, Dei que intentio id exigat. Iam quum Pur Esnonrvius demonstrauerit, socialiter esse vivendum , idque existimet esse principium iuris naturalis, inde colligit